Antikeimenon
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus">
—
⋯
Original / primary: 8585 Antike
7.1
EX ISAIA. INTERROGATIO XLI (Alias 46).
7.1
Cum Isaias dicat pro Aegyptiis: Clamabunt ad Dominum a facie tribulantis, et mittet eis salvatorem, et propugnatorem, qui liberet eos, quomodo quasi e contrario statim subjungit, dicens: Et percutiet Dominus Aegyptum plaga?
7.2
EX ISAIA. RESPONSIO.
7.2
Percussio haec Domini super Aegyptios, parcentis est, non perdentis, quia potius per plagam poenitentiae animam possit perducere ad salutem: et ideo contrarium illud non erit, ubi a facie tribulantis salvator et propugnator eis mittendus promittitur. Quia et haec percussio vel plaga, quae subjicitur, non ad reprobationem, sed ad sanitatem conversionis inducitur. Hoc enim valet supra quod dicitur: Mittet eis salvatorem et propugnatorem, qui liberet eos, quia et hic subsequitur: Et percutiet Dominus Aegyptum plaga et sanabit eam; quod ut manifestius aperiretur, addidit, dicens: Et revertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos.
7.3
EX ISAIA. INTERROGATIO XLII (Alias 44).
7.3
Quomodo Isaias dicat pro persona Christi Filii Dei, Non est species ei, neque decor: et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum; despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum; et e contra Psalmista dicit: Speciosus forma prae filiis hominum?
7.4
EX ISAIA. RESPONSIO.
7.4
Quod Isaias dicit pro nostro sponso Christo( quo nihil est pulchrius) quod quasi foedus apparuit, de interfectoribus Christi hoc dicit, quibus Christus ipse vilis apparuit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Quod autem Psalmista dicit, quod speciosus fuerit prae filiis hominum, ad fidem credentium reputatur; qui sic illum videre meruerunt, ut verum illum Deum et hominem fide integra faterentur. Restat igitur, quod et foedus apud persequentes, et speciosus existimatus est apud credentes.
7.5
EX ISAIA. INTERROGATIO XLIII.
7.5
Quomodo Isaias de Christo dicit: Generationem ejus quis enarrabit? cum Evangelista Christi generationem dinumerans, inter caetera dicat: Christi autem generatio sic erat?
7.6
EX ISAIA. RESPONSIO.
7.6
Propheta de divinitatis generatione praedixit; Evangelista incarnationis mysterium sequens, generationem Christi secundum humanitatem exposuit.
7.7
EX ISAIA. INTERROGATIO XLIV (Alias 42).
7.7
Quomodo Isaias pro Christo dicit: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus, cum Paulus e contra videatur dixisse: Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit?
7.8
EX ISAIA. RESPONSIO.
7.8
Quod enim Isaias dicit, quia peccatum non fecerit, apertissime ostendit quod persona ipsa Filii peccatis coinquinata non exstitit. Ipse est enim agnus sine macula, sine peccato. Quod autem Paulus dicit: Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, hoc ipsum quod dixit, fecit, ad Patris personam retulit, id est, quod Deus Pater Filium suum, qui peccatum non fecit, hostiam illum pro peccatis nostris fecit, cum eum pro salvatione mundi immolari permisit. Dicitur enim, quod eum Pater peccatum fecit, quia eum hostiam pro peccato fieri voluit; sicut dicitur: Peccata populi mei comedent, cum non peccata comedantur, sed oblationes quae pro peccatis offeruntur.
7.9
EX ISAIA. INTERROGATIO XLV.
7.9
Cum Dominus Isaiae prophetae praecipiat, dicens: Clama, ne cesses, quomodo e contrario videtur Apostolus clamorem prohibens dicere: Ira, et indignatio, et clamor tollatur a vobis?
7.10
EX ISAIA. RESPONSIO.
7.10
Alius est clamor, qui de praedicatione vel postulatione, alius qui de ira descendit: et ideo clamorem hunc qui de ira descendit, Apostolus prohibuit; non illum quo aut Isaias praedicare jubetur, aut contritorum corda ad Dominum gemebundos clamores emittunt.
7.11
EX ISAIA. INTERROGATIO XLVI (Alias 41).
7.11
Quomodo Isaias dicat: Spiritus Domini super me; vel caeteri prophetae, sive Simeon, sive Zacharias per Spiritum sanctum futura pronuntiasse credantur, cum in Evangelio dicatur: Nondum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus?
7.12
EX ISAIA. RESPONSIO.
7.12
Utique non sine Spiritu sancto antiqui patriarchae atque prophetae futura pronuntiaverunt. Sed quod dicit: Spiritus nondum erat datus, id est, illa abundantia gratiae spiritalis adhuc antea illis sic nunquam fuerat data, sicut postea cum congregati in unum discipuli linguis omnium gentium sunt locuti, ac sic in linguis omnium gentium futura est pronuntiata Ecclesia.