Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Antikeimenon
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus"> —
⋯
More
Original / primary: 8585 Antike
8.1
EX JEREMIA. INTERROGATIO XLVII.
8.1
Quomodo Jeremias utrumque dicat, quae sibi contraria esse videntur? Dicit enim ex voce filii Dei: Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginae coeli, et libent diis alienis, et me ad iracundiam provocent. Nunquid me ad iracundiam provocant? dicit Dominus. Ubi statim quasi e contrario subjungit: Ecce furor meus, et indignatio mea conflatur super locum istum, super viros, et super jumenta, etc. Qui supra dixerat: Nunquid me ad iracundiam provocant? quomodo nunc dicit: Ecce furor meus et indignatio mea stillabit super locum istum?
8.2
EX JEREMIA. RESPONSIO.
8.2
Iste est sensus: Ego quidem naturaliter non irascor; sed illi ita agunt, ut me ad iracundiam provocent, et meam videar mutare naturam. Sentiant igitur iratum, quod quantum in se est facere conantur.
8.3
EX JEREMIA. INTERROGATIO XLVIII.
8.3
Cum noverimus quod Jeremias propheta silentium sibi praedicationis indixerit, per hoc quod dicit: Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine illius, quomodo quasi e contrario statim subjungit, Factus est in corde meo quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis, et defeci ferre non sustinens. Audivi enim contumelias multorum?
8.4
EX JEREMIA. RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., lib. XXIII Moral., n. 18).
8.4
Pro eo enim quod se minime audiri conspexit, silentium appetiit. Sed cum crescentia mala cerneret, in eodem silentio non permansit. Quod enim foris tacuit ex taedio locutionis, intus ignem pertulit de zelo charitatis.
8.5
EX JEREMIA. INTERROGATIO XLIX.
8.5
Cum multiplicia et dura peccata Judaeorum ante adventum Christi prophetarum vocibus praedicata sint, sicut illud: Peccatum sicut Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt; et in Jeremia: Peccatum Juda conscriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, etc.; quomodo Christus in Evangelio quasi e contrario videtur de Judaeis dixisse: Si non venissem, peccatum non haberent? Quid est hoc? nunquid sine ullo peccato erant, antequam Christus in carne nasceretur, et ex quo venit, nunc coeperunt habere peccatum?
8.6
EX JEREMIA. RESPONSIO.
8.6
Peccatum quoddam certum, id est, infidelitatis intelligi voluit, quoniam non crediderunt in eum qui justificat impium.

Intertext edge

Open linked passage

Note