Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Antikeimenon
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus"> —
⋯
More
Original / primary: 8585 Antike
9.1
EX EZECHIELE. INTERROGATIO L (Alias 51).
9.1
Quomodo Ezechiel propheta motus animalium narrat, dicens: Non revertebantur cum incederent; et paulo post quasi e contrario subjiciens, dicit: Et animalia ibant, et revertebantur?
9.2
EX EZECHIELE. RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., lib. X Moral., n. 31).
9.2
Sancta quippe animalia aliquando vadunt, et minime redeunt; aliquando vadunt et protinus revertuntur: quod electorum mentes cum per collatam sibi activae vitae gratiam erroris vias destruunt, redire ad mala mundi nesciunt quae reliquerunt. Cum vero per contemplationis aciem ab hac se eadem activa vita suspendunt, eunt et redeunt: quod per hoc quandiu persistere minime in contemplatione sufficiunt, sese iterum ad operationem fundunt: ut in his quae sibi juxta sunt, se exercendo refoveant, et super se rursum surgere contemplando convalescant.
9.3
EX EZECHIELE. INTERROGATIO LI (Alias 53).
9.3
Cum in Ezechielis libro de volumine quod acceperat, scriptum sit: Et factum est in ore meo, sicut mel dulce, qua ratione postmodum Ezechiel ipse de se loquatur, dicens: Abii amarus in indignatione spiritus mei?
9.4
EX EZECHIELE. RESPONSIO (Ex Greg., lib. I Hom. in Ezech., hom. 10, n. 45).
9.4
Mirum quippe valde est, si dulcedo simul et amaritudo conveniant. Sed sciendum est, quia cui sermo Dei in ore dulcescere coeperit, hujus proculdubio contra semetipsum animus amarescit. Cum enim in nullo subtiliter discit, qualiter se reprehendere debeat, eo se durius per amaritudinem poenitentiae castigat; quod tanto sibi magis displicet, quanto in sacro volumine amplius de omnipotente Deo videt quae amet.
9.5
EX EZECHIELE. INTERROGATIO LII (Alias 50).
9.5
Si, juxta Ezechielis verba, Justitiae justi oblivioni tradentur in quacunque die peccaverit, quomodo consequens est quod Paulus scribit, quia Deus reddit unicuique secundum opera sua, cum si quid de justitiae operibus justus habuit, tunc id perdidit cum deliquit, praesertim cum et Paulus apostolus scribat quod uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit, id est, et bona et mala per ignem sint ponderanda?
9.6
EX EZECHIELE. RESPONSIO.
9.6
Videamus ne forte absolutionem sui in seipso sermo divinus inveniat, si observemus quomodo scriptum est, quia dicit: Cum aversus fuerit justus a justitia sua. Et non sufficit ut diceret: Cum aversus fuerit a justitia sua; sed addidit: Et fecerit omnem impietatem, secundum omnes iniquitates quas fecerit iniquus. In quo videtur latenter hujusmodi inseruisse intellectum, ut si forte non secundum omnes iniquitates quas fecit iniquus, fecerit et justus, non omnes justitiae ejus de memoria auferantur. Si vero omnes iniquitates fecerit, quas fecit iniquus, tunc demum omnes justitiae in lapsu ejus de memoria subtrahuntur. Haec quamvis occultaverit in Scripturis Spiritus sanctus propter hos qui divitias bonitatis et patientiae ejus contemnunt, non tamen penitus abstulit. Si igitur sub isto intellectu accipiatur illud quod Paulus dixit, non erit omnino contrarium. Nam et beatus Gregorius juxta translationem novam hoc testimonium sub isto intellectu edisserit, dicens:« Cum dicitur, Justus in peccato suo moritur, et non erunt in memoria justitiae ejus, quas fecit, hoc nobis maxime considerandum est, quod cum mala committimus, sine causa ad memoriam bona nostra transacta revocantur, quoniam in perpetratione malorum nulla debet esse fiducia bonorum praeteritorum.»
9.7
EX EZECHIELE. INTERROGATIO LIII (Alias 52).
9.7
Cum Dominus per Ezechielem dicat: Ego dedi eis praecepta non bona, quomodo Paulus quasi e contrario dicit: Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum( Rom. VII, 12)?
9.8
EX EZECHIELE. RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., lib. XXVIII Mor., num. 41).
9.8
Mala enim quasi mala esse desinunt comparatione pejorum, et bona quasi bona non sunt comparatione meliorum. Nam sicut pejus delinquenti Judaeae de Sodoma atque Samaria dicitur: Justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis, quas operata es; ita melioribus Testamenti Novi praeceptis subsequentibus, praecepta bona quae rudibus data sunt, non bona esse memorantur.
9.9
EX EZECHIELE. INTERROGATIO LIV.
9.9
Cum in visione spiritalis aedificii Ezechiel propheta prius dicat se vidisse quod gazophylacia ad australem viam facies haberent, qua ratione post subjicit quod gazophylacium quod respicit viam meridianam, sacerdotum est, qui excubant in custodiis templi; et gazophylacium quod respicit viam aquilonis, sacerdotum qui excubant ad ministerium altaris? Si utraque facies ad australem viam tendebat, quomodo nunc unum ad meridianam, aliud ad aquilonis viam respicere dicitur?
9.10
EX EZECHIELE. RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., lib. II hom. in Ezech., hom. 10, n. 14).
9.10
In his verbis agnoscimus, quod gazophylacium sacerdotum qui excubabant in custodiis templi, ita positum fuerat, ut solam meridianam viam respiceret: gazophylacium vero sacerdotum qui excubabant ad ministerium altaris, ita erat in atrio, ut australem viam et aquilonis faciem intenderet: quatenus et cum gazophylacio sacerdotum, qui excubabant in custodiis templi, meridianam viam respiceret, et tamen sine gazophylacio eorumdem sacerdotum ab aquilonis via videret. Sed quid est hoc, quod in his verbis mysticis possumus intueri, nisi hoc quod secundum ea, quae praemissa sunt, jam spiritalis auditor intelligit: quod sacerdotes majoris ordinis, qui excubant in custodiis templi, solam meridianam viam respiciunt, quoniam solis studiis spiritalibus occupati, his quae amoris Dei sunt, sollicite intendunt; sacerdotes autem minoris ordinis, qui discutiendis peccatis delinquentium praesunt, etiam ad aquilonis viam oculos reflectunt, ut in mente peccantium, quae sint torporis frigora, videant, et haec verbis correctionis usque ad poenitentiae gemitus reducentes, quasi carnes in altare Domini incendant? Respiciebant etiam cum magnis sacerdotibus ad meridianam viam: quia quantum ad semetipsos est, fervent igne charitatis, et succensi sunt flammis amoris Dei. Sed quia peccatum delinquentium crebro corrigunt, etiam ad aquilonis viam oculos reducunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note