Commentarius in Nahum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus">
—
⋯
Original / primary: 8587 Coinna2
1.1
PRAEFATIO.
1.1
Nahum propheta in regnum Assyriorum invenitur: historialiter de Ninive, quae metropolis ejus fuit, destructione loquitur; allegorice, de desolatione mundi; mystice, de reparatione per Christum generis humani; moraliter, de restitutione in pristina dignitate, vel majore gloria peccatoris in sceleribus lapsi.
1.2
Ninive autem Ninus Assyriorum rex secundus condidit, eique denominatum a nomine suo vocabulum, ut quidam asserunt, vel potius, ut alii, a Ninia filio suo, hujusmodi indidit. Ninus vero de patre Belo et matre Semiramide natus, fraude matris circumventus, ex ea furtivae libidinis ignarus Niniam genuit: quo comperto postquam partu mater exoneravit vicera, muros ejus cruentavit sanguine, materna detestatus scelera. Haec civitas et a forma et a situ, quantitate et ornatu juxta tempus clarissime notabilis, et a rege, et a lege, et a plebe, potentia, astutia, constantia, sublime commendabilis, dum regni sui circumquaque dilatare studet pompam atque fastum luxuriae, usque ad Dei populum effrenate laxavit habenas saevitiae. Cujus partem primo Sargon, deinde Phul, dehinc Tegla- Phalassar, deinceps Salmanassar captivavit: ad ultimum sub Osea totus Israel expugnatus a Sennacherib in Assyrios transmigravit.
1.3
Unde Nahum ad populi transmigrati consolationem, ad sanctorum probandorum confirmationem, ad posterorum quoque gloriosam exspectationem, ad lapsorum excitandam devotionem, ad omnium vero gratiarum actionem eructat prophetiam, contemplatur visionem, qua civitatis eversio et populi interitus edicitur, exsulum utcunque refocillatur memoria, afflictorum fovetur patientia, damnatorum praedicitur redemptio, spes lapsorum innuitur et sublimatio, omnium in commune fidelium honor et incorruptio. Prophetavit autem idem propheta tempore Oziae, Joathan, Achaz, Ezechiae regum Juda, quando regnum Assyriorum destruitur, Romulus nascitur, Olympias a Graecis prima statuitur, Roma conditur, regnum Lacedaemoniorum defecit, Macedonum vero incepit, Hesiodus poeta claruit. Fiunt quidem simul anni regni Assyriorum a primo Nini, qui secundus in eo regnavit, usque ad trigesimum sextum Sardanapalum, qui et ultimus, et ab Arsace signifero suo victus, semetipsum incendio cremavit, 1164.
1.4
Praemittit vero propheta prologum, in quo more orationis rhetoricae auditorem reddit attentum, docilem et benevolum. Prologus autem hic est: Onus Ninive, liber visionis Nahum Elchesei. Tria quidem posuit, per quae auditorem ad veniam, ad gratiam, ad gloriam moveri voluit. Siquidem in onere miseria, in visione gratia, in consolatione nonnulla videtur gloria. Assyrio persequenti pondus miseriae, Israeli sustinenti respectus gratiae, et eidem redeunti instar cujuscunque attribuitur gloriae. Lector igitur audito onere, redditur attentus; visione, docilis; Nahum, id est, consolatore, benevolus.
1.5
Onus Ninive, quia a Chaldaeis est subversa; liber visionis, quia Esdrae, Nehemiae, et aliis indulgentia data; Nahum Elchesei, quia urbis, templi, et populi libertas, et gratia, et gloria utcunque reparata. Haec autem historialiter diximus. Nunc ea mystice, vel moraliter succincte disseramus.
1.6
Onus Ninive, mundi conflagratio; liber visionis, sanctorum resurrectio; consolatoris, eorum glorificatio.
1.7
Onus Ninive, reproborum damnatio; liber visionis, beatorum electio; consolatoris, in saecula saeculorum laudatio.
1.8
Onus, quando dicitur: Ite, maledicti, in ignem aeternum; visio, quando dicetur: Venite, benedicti Patris mei; consolator, quando omnia existens in omnibus tradet regnum Deo, et Patri.
1.9
Vel onus, infidelitas gentium; liber visionis, conversio fidelium; consolatoris, consummatio omnium. Meminerit autem lector quia onus in reprobis est angustia; liber visionis, cum electis perseverans gratia, consolatio, divinitus de hoste concepta victoria.
1.10
Onus est pondus miseriae, et tribulatio; visio, favor divini muneris, et mentis invocatio; consolatio, in conflictu constantia, et de triumpho adepta laetitia. In his vero omnibus lector redditur attentus, docilis et benevolus.
1.11
Benevolentia in rhetoricis a Tullio ex quatuor locis comparatur. Ab ipsa causa, a judicis persona, ab adversariorum, a propria. Sancti vero, qui non sibi, sed Domino moriuntur, vel vivunt; qui non sua, sed quae Jesu Christi quaerunt, non sibi captant favorem, sed omnia Patri deferunt luminum. Hinc per Psalmistam dicitur: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Inde illud Apostoli: Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Benevolentia igitur ex quatuor comparatur: A persona Salvatoris, a forma salutis, a ratione dati, a lapsu reparati. Summus qui dedit, aeternum quod tribuit, gratis praestitit miseris. In primo consideratur potentiae immensitas; in secundo, misericordiae largitas; in tertio, gratiae liberalitas; in quarto, naturae benignitas: siquidem summus miseris maxima contulit gratis. In primo igitur comprobatur dantis omnipotentia; in secundo, ejus munificentia; in tertio, ejus sufficientia; in quarto, ejusdem benevolentia.
1.12
Aliter. Benevolentiam captat a judicis persona, a sui fortuna, a causa et qualitate negotii; ab immanitate et natura adversarii. A judice, quia ipsa est misericordia; a sui fortuna, quia versatur in miseria; a causa negotii, ex parte adversarii, quia seductus est invidia, ex parte vero sui, quia circumdatur infirmitate et ignorantia; a natura adversarii, tum ex naturae subtilitate, tum ex vitae diuturnitate, tum ex negotii assiduitate; ex immanitate quoque, quia gratis infestant, nec ad momentum desistant, nec in minimo pareant. In primo igitur captat per judicis pietatem; in secundo, per confessionis humilitatem; in tertio, per hujus vitae incolatum, et invincibilem infirmitatem; in quarto, per invidiam adversarii, et ipsius crudelitatem. In primo, judicis provocatur clementia; in secundo, propria exponitur indigentia; in tertio, hujus vitae praetenditur tentatio; In quarto, adversarii invidia objicitur, et impugnatio. Primo, quia judicis est sententia: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat; secundo loquitur indigentia: Si incluserit, nemo est qui aperiat; tertio, hujus vitae miseria: Memento mei, quia ventus est vita mea; in quarto: Ab aquilone super faciem orbis terrae exardescunt mala.
1.13
Aliter. Salvatoris opera legimus fuisse quadrifaria. Miracula namque fecit; beneficia contulit; amara pro nobis pertulit; vitae monita protulit. In iis autem quatuor auditor redditur benevolus, dum et ejus doctrina illuminatur, et beneficiis sustentatur, miraculis confirmatur, et passionum stigmate ad amorem inflammatur. In primo excluditur ignorantia, in secundo indigentia, in tertio negligentia, in quarto vitae torpor et animi ignavia. In primo suscepit lumen scientiae, in secundo largitatem gratiae, in tertio conjicit regni felicitatem, in quarto suspirat ad Christi charitatem. Per vitae oracula illuminatur caecus; per miracula reducitur profugus; per beneficia redditur devotus; per passionis stigmata efficitur consummatus.
1.14
Docilis quoque redditur, dum in ejus doctrina, vita, fama docetur quid teneat, suadetur quid caveat, instruitur quid timeat, quo doleat, in quo speret, quid diligat: scilicet cavere vitia, tenere vitae consilia, timere gehennae supplicia, dolere hujus exsilii miseriam, in coelis figere spei suae anchoram, ardenter diligere coelestem patriam.
1.15
Attentus etiam redditur, et ex magnitudine supplicii, dum onus praemittitur; et ex qualitate gaudii, dum visio subsequitur; et ex fidelitate praemii, dum consolator subjungitur.
1.16
Cum igitur Tullius quinque causarum genera statuat: honestum, admirabile, humile, anceps, obscurum, et secundum ea diversa suggerat principia, nos honestum genus, non causae, sed prophetiae hujus dicimus, in qua circa reprobos justa Dei probatur severitas, erga pios clementissima commendatur bonitas. In amico, gratia; in hoste, justitia; in servo, judicii veritas; in mercenario, praemii aequitas; in filio, regni haereditas; in sponsa, spiritualis gaudii identitas.
1.17
His ita de materia et intentione succincte praelibatis, etiam nunc dicatur cui parti philosophiae supponatur. Cum igitur philosophia quatuor principales habeat species, sub quibus omnium liberalium artium et totius divini eloquii continetur series, theoricam scilicet, practicam, physicam, et logicam; sic inserta alterutrum, et connexa adinvicem saepissime videntur, ut vix ab invicem discerni valeant; sic quandoque sequestrata, et a se alienata prorsus inveniuntur ut conjungi ullatenus nequeant. Quippe mathematica de visibilibus visibilium figuris; practica de invisibilibus visibilium formis; physica de invisibilibus causis; theologia de invisibilibus substantiis; logica vero ut omnium provida, artium magistra, arcanorum clavigera, passim discurrit per omnia, formas, modos, causas, nodos solvens, ligans subtilitate nimia, artis excellentia, argumentorum copia. Praesens vero prophetia, quia partim agit de coelestibus, partim tractat de moribus, nonnulla pars ejus ad theoricam, quaedam vero respicit ad practicam.
1.18
Modus quoque tractandi hic est. Prius autem comminatur hostibus; dehinc blanditur obsequentitibus. Post haec quasi incidenter introducit adventum Salvatoris. Deinde terribilem inducit praesentiam vastatoris; armat Babylonios; ruunt in Assyrios; Ninive expugnatur, capitur, destruitur; templum a fundamentis evertitur; omnis aetas, sexus, conditio corrumpitur, eliditur, servituti addicitur. Deinceps insultando in eam invehitur, rapinas, fornicationes, maleficia exprobrat; civitatem sanguinum exprobrando nuncupat. Alexandriae quoque ferenti auxilium minatur excidium. Deinde insultando, ignaviam principum et populi ingeminat, populum effeminatum nuncupat, frustra eos nisi evidenter enuntiat: ad ultimum inertiam pastorum increpat, et sic prophetiam suam terminat.
1.19
Explicit praefatio.