Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De comprobatione sextae aetatis
Julianus ToletanusAeta 5 · 8588-decoseaMore by Julianus Toletanus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus"> —
⋯
More
Original / primary: 8588 Decosea
5.1
LIBER TERTIUS.
5.1
Ut facillime lectori pro vindicatione aetatis sextae ratio respondendi occurrat, haec primum capitula studiose attendat. Quod aetates mundi non in annis, sed in generationibus agnoscantur. II. Quod sive in Hebraeis, sive in Septuaginta interpretum codicibus per singulas aetates non aequalis numerus reperiatur annorum, ut quasi unaquaeque aetas id habeat, an non. III. Quod instar sex dierum et sexta aetas hominum, et sex aetates saeculi comprobentur. IV. Distinctio quinque aetatum in generationibus disposita, et per quantas unaquaeque aetas generationes discurrat. V. Quae sit ratio, ut duae illae aetates ab Adam usque ad Abraham denis, generationibus includantur, reliquae autem tres usque ad Christum in quaterdenis generationibus distinguantur. VI. De exemplis Scripturarum quibus instruimur quod aetates saeculi non in annis sed in generationibus debeant computari, eo quod Matthaeus generationes Christi regias, Lucas autem sacerdotalis generis quasdam lineas exsequatur. VII. Quae sit ratio, ut Christus in sexta aetate saeculi nasceretur, eo quod sive plures sive pauciores anni esse videantur, nihil impediat ad plenitudinem generationum. VIII. De supputatione annorum utrorumque codicum, eo quod brevitas annorum secundum Hebraeos objecta nihil obsit ad comprobandam aetatem saeculi sextam. IX. De Epiphanio, Augustino, atque Hieronymo quid de annis senserint, vel quam cui Translationem praetulerint. X. Renotatio annorum per singulas quasque aetates secundum Septuaginta interpretes.
5.1
Quod aetates mundi non in annis, sed in generationibus agnoscantur.
5.1
Calumniatoribus fidei Christianae tertio adhuc operis libello respondens, qui assumptis annis a principio mundi secundum codices Hebraeorum quintam saeculi aetatem insana temeritate causantur, hoc primum omne genus Christianorum admoneo, ut quoties quisquis Christianorum a quolibet Judaeo secundum codices Hebraeorum assumptis annis aetates ipsas computare audierit, non illi cor suum inflectat, ut secundum numerum eorumdem annorum easdem aetates supputandas accipiat; sed secundum praefinitum numerum generationum eas determinatas agnoscat. Non enim aetates ipsae annorum numero praenoscuntur, sed anni ipsi distinctis generationum aetatibus colliguntur.
5.2
Quia vero nequaquam singulae quaeque aetates aequali annorum numero terminantur, alibi enim major, alibi minor, et per singulas dispar in annis numerus reperitur; quis ergo quantusque annorum numerus habeatur melius intra ipsas aetates, prout cuique placuerit, supputandus excipitur. Non enim secundum Evangelium enumeratis annis, sed supputatis generationibus pervenitur ad Christum. Ergo aetates ipsae saeculi non in annis, sed in generationibus colligendae sunt. Nequaquam igitur praepostero ordine est agendum, ut in annis aetates, sed in aetatibus anni agnoscantur. Jam ergo dicam, et rationes sex aetatum aperiam.
5.3
In sex quippe diebus fecit Deus coelum et terram, et omnem a se formatam distinctis diebus condidit creaturam, unumquemque diem luce initians, vespere consumens, dicente Scriptura: Factum est vespere et mane dies unus. Secundum hos igitur sex dierum numeros atque rationes sex quoque aetates in unoquoque homine praenoscuntur, in quibus vita ipsa perficitur, id est, infantia, pueritia, adolescentia, juventus, gravitas, senectus. Fac ergo totos homines quicunque ab Adam usque in praesentem diem fuerunt, quasi unum hominem esse, et in persona unius hominis totius saeculi tibi figuram appone, et per quantas aetates saeculum istud quasi unus homo transierit, vel in qua aetate modo consistit, ratione facillima pervidebis.
5.4
Ab Adam enim usque ad diluvium aetas prima porrigitur, quae denis generationibus terminatur. Secunda post diluvium usque ad Abraham similiter per decem generationes evolvitur. Tertia deinde aetas saeculi usque ad David quatuordecim generationibus protelatur. Quarta post haec similiter denis et quaternis generationibus a David usque ad transmigrationem Babylonis producitur. Quinta dehinc aetas saeculi sequitur a transmigratione Babyloniae usque ad Christum: quae et ipsa similiter denis et quaternis generationum articulis terminatur. Jam deinde sexta aetas saeculi sequitur, in qua Christus Dei Filius ex Maria virgine nascitur. Quae aetas quot annis, quotque generationibus protrahatur, a nullo hominum comprehenditur.
5.5
Cur autem duae aetates illae ante Abraham per denos generationum numeros currant, et tres istae in Evangelio denis et quaternis generationum lineis serviant, ratio monstrabit adhibita. Ab Adam usque ad diluvium decem generationes excurrunt, quae aetas prima in infantiam deputatur. Et ut noveritis evidenter praedictarum generationum decem vocabula, attendite hic ea per ordinem supputata. Adam enim genuit Seth, Seth genuit Enos, Enos genuit Cainam, Cainam genuit Malahel, Malahel genuit Jared, Jared genuit Enoch, Enoch genuit Mathusalem, Mathusalem genuit Lamech, Lamech Noe. Haec, inquam, prima aetas cum mane suo et vespere supputatur: quia sicut unusquisque dies a luce incipit, et in vesperum finit, sic aetas haec ab Adam coepit, et pro vespera diluvium habuit. Secunda igitur aetas a diluvio usque ad Abraham denis similiter lineis generationum porrigitur; Sem enim genuit Arfaxat, Arfaxat genuit Cainam, Cainam genuit Sale, Sale genuit Eber, Eber genuit Faleg, Faleg genuit Reu, Reu genuit Saruc, Saruc genuit Nachor, Nachor genuit Thare, Thare genuit Abraham, a quo aetas saeculi incipit tertia. Haec, inquam, aetas habuit mane suum post diluvii excessum, cujus vespera fuit confusio illa linguarum. Quod etiam et in subsequentibus aetatibus similiter de mane isto et vespere studiosus lector, si quaesierit, renovatum reperiet.
5.6
Jam nunc accipe rationem quare sit factum ut hae duae aetates denis generationibus terminentur. Et certe aetas hominis prima infantia est, secunda pueritia. Quae duae aetates, exceptis quinque sensibus corporis, in quibus naturalis sensus aut motus est, nihil evidenter aut cognitione discreta attingit, aut actionis opere perficit. Nam et actio temeraria est sine cognitione, et sine actione ignava cognitio. Et ideo prima vita hominis, cui nulla administratio recte creditur, quinque sensibus corporis dedita est, qui sunt visus, auditus, olfactus, gustus, tactus. Et ideo propter solos quinque corporis sensus, quibus aetas talium vigere probatur, geminatur idem quinarius numerus propter utrumque sexum: quia iidem quinque corporis sensus, sicut inesse masculis, ita et in feminis comprobantur. Ideo duae istae aetates denario generationum numero finiuntur.
5.7
Tres inde aetates saeculi, quae in Evangelio computantur, bis septeno generationum numero distinguuntur. Ab Abraham enim usque ad David generationes quatuordecim. Et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quatuordecim. Et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim.
5.8
Jam ergo videndum est cur istae tres aetates saeculi bis septeno generationum dignoscantur numero terminari. Equidem jam superius diximus duas illas aetates ab Adam usque ad Abraham, quasi infantiam atque pueritiam, solis quinque corporis sensibus deditas exstitisse, pro eo quod non potest in his duabus aetatibus aliquid sublime aut cognitione percipi, aut actione formari. Solis ergo, sicut dictum est, quinque sensibus corporis vigent. Infantia jam deinde et pueritia explicita, succedente adolescentia, accedit homini et cognitio discreta, et actio necessaria. Quae duo si quinque illis corporis sensibus addantur, septem fiunt. Item septem si propter utrumque sexum iterum duplicentur, quia sicut in viris, ita in feminis accipiuntur, quatuordecim sub uno efficiuntur. Et haec est ratio ut duae illae aetates denis generationum numeris currant; tres istae bis septem generationum articulis serviant. Quinque sane aetates saeculi diximus, quas non in annis, sed in generationibus agnoscamus.
5.9
Ut ergo agnoscatis aetates ipsas saeculi non annorum supputatione debere addisci, sed generationum determinatione oportere intelligi, sanctum nobis Evangelium satisfacit. Tres quippe aetates, quas ab Abraham usque ad Christum in ordine ponit, certis et determinatis generationum lineis dirimit. Nec enim, ut tres illos aetatum articulos demonstraret, aliquid de annorum numeris posuit, cum tamen tres illas aetates denis et quaternis generationibus explicaverit. Sic enim in Matthaei Evangelio legitur: Omnes generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim. Et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim. Et a transmigratione Babylonis, usque ad Christum, generationes quatuordecim. Quod fortasse nequaquam Evangelista in distinguendis aetatibus observaret, scilicet, ut non eas annorum numeris, sed generationibus proderet, si non hoc ipsum etiam observatum in lege veteri pro distinguendis aetatibus praevidisset. Juxta hunc enim modum duas illas aetates, unam ante diluvium, secundam post diluvium invenimus in libro Genesis terminatas. Enumeratis enim illic generationibus ab Adam usque ad Noe, antequam ingrederetur arcam, quae decem utique generationes erant, sic dicit Scriptura: Hae generationes Noe. Similiter post diluvium secundae aetatis generationum seriem pandens, sic eadem Scriptura commemorat, dicens: Hae generationes Sem; enumerans easdem generationes a Sem filio usque ad Abraham, numero decem. Tertiam quoque aetatem saeculi sequens similiter agit, a qua Matthaeus incipiens Evangelista, digestis generationum articulis, tres saeculi aetates explicuit, duas illas retroactas aetates necessario praetermittens, quae quasi infantia et pueritia gignendis filiis aptae non essent. Quis enim usitata lege naturae ante 13 aetatis suae annum potest gignere filios? Et ideo Evangelista nitens secundum carnem generationem Domini explicare( Matth. I, 1, 2), ab Abraham quasi ab adolescentia narrationem suam coepit extendere, ex qua aetate potest homo filios generare propter semen Abrahae, in quo benedicendae omnes gentes fuerant repromissae.
5.10
Sic ergo reddita ratio docet, et aetates saeculi non in annis, sed in generationibus quaerere, pro eo quia cujuslibet aetatis distinctione non invenimus in Scripturis, Hi sunt anni generationum, sed, Istae sunt generationes. Sicut dictum est, prima saeculi aetate finita: Hae generationes Noe; vel cum aetas secunda a Sem usque ad Abraham memoratur, ubi similiter scribitur: Hae sunt generationes Sem, cum tamen neque in prima, neque in secunda aetate saeculi sit scriptum, Hi sunt anni generationum, sed, Hae sunt generationes. Volens ergo Scriptura ostendere aetates saeculi non in annorum debere opinione constitui, sed librata generationum numerositate rimari, praesertim cum in multis Scripturarum locis, ubi per generationes certus ordo temporum dirigitur, anni penitus taceantur, nec tamen ex hoc tempora ipsa saeculi in quocunque frustrantur. Ergo non satis est attendere summam annorum, ubi per generationes efficientia comprobatur aetatum. Hoc enim more sanctarum Scripturarum quaedam videmus lege a Deo promissa, quae non in annis, sed in praefinitis generationibus praedicuntur implenda. Nec enim hominis cujusque prophetantis sermone praedicitur, sed ipsius Dei voce signatur, quod ad Abraham Dominus loquitur. Quarta, inquit, generatione filii Israel de terra Aegypti revertentur: quod non in annis, sed in generationibus videtur tunc fuisse impletum. Etenim si replices genealogiam Levi, quarta generatione filios Israel de terra Aegypti egressos esse reperies. Levi genuit Cahat, Cahat genuit Amram, Amram genuit Aaron, Aaron genuit Eleazar, Eleazar genuit Phinees. Cahat autem cum patre suo Levi ingressus est Aegyptum. Rursum Eleazar cum patre suo Aaron egressus est Aegyptum. A Cahat usque ad Eleazar computantur generationes quatuor.
5.11
Sic ergo futura et plena a Deo liberatio servitutis Israelitici populi non in annis, sed in generationibus praedicta est adimpleri. Hoc quippe modo et Cain peccatum septena generationum vindicatione expiandum praedicitur. In septima enim generatione Cain peccatum est dissolutum, quia et in septima generatione a Lamech, qui septimus ab Adam est, Cain ipse occiditur. Jam deinde et peccatum ipsius Lamech, qui eum occidisse praecribitur, in septuagesima septima differtur generatione purgandum, juxta quod de eo scriptum est: Septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies. Ab Adam enim usque ad Christum generationes septuaginta septem per ordinem colliguntur, sicut in Lucae Evangelio legitur. Ab ipso enim Christo illic incipitur, et usque ad Adam, vel Deum, a quo ipse Adam creatus est, pervenitur. Et ideo Lamech peccatum, quasi totius mundi in septuagesima septima generatione, Christi videlicet adventu, est purgatum. Unde et ipse Dominus hujus sacratissimi septuagesimi septimi numeri in Evangelio sacramentum commendans, remittenda esse peccata docet, non solum septies, sed etiam septuagies septies.
5.12
Nec enim septuaginta septem istae generationum lineae, quas secundum Lucam ab Adam usque ad Christum historialis ordo commendat, aliquid generationibus illis quae a Matthaeo commemorantur, in quocunque praejudicant. Alias enim generationum lineas Lucas exsequitur, alias Matthaeus rimatur. Lucas enim sacerdotalis generis prosapiam sequens, et a Christo Filio Dei incipiens, usque ad Adam, et ipsum Deum, a quo formatus est, septuaginta septem lineas generationum explicuit. Matthaeus autem regiae stirpis generationum exsecutus est numeros, in quibus per quaternos et denos generationum articulos tres mundi aetates expressit. Aetates ergo saeculi, quas praediximus quinque usque ad Christum fuisse, non secundum Lucam, qui sacerdotale genus exsequitur, sed juxta Matthaeum, qui regias generationes digerit, computandae sunt. Etenim Christi Filii Dei carnem sic ex utroque genere credimus propagatam, ut et regio semine floreat, et sacerdotali propagine sit gloriosa. Juxta semen ergo regium, quod Matthaeus exsequitur, adjectis illis duabus aetatibus, id est, quae ab Adam usque ad Abraham denis generationibus currunt, quinque aetates saeculi computandae sunt. Sic ergo annorum supputatio attendenda, sed generationum cunctis rimanda est linea.
5.13
Quando ergo falsitas Judaeorum, o studiosissime Christiane! per annos ex codicibus suis libatos, aetates saeculi coram te noluerit definire, ut quasi per millenos aetates ipsas mundi determinatas videatur ostendere; non illic traharis in spiritu erroris, sed revertere ad spiritum veritatis, ut secundum Evangelium et exempla Scripturarum, quae superius posita sunt pro dignoscentia harum aetatum, omnem illam annorum supputationem secundum codices Hebraeos despicias, et has solum enumerationes generationum intendas, quas ab Adam audisti usque ad Christum distinctis lineis terminatas.
5.14
Jam nunc quae sit ratio ut hac sexta aetate eum nasci oporteret, studiose lector, addisce. Scilicet, ut qui sexto die fecerat hominem sexta etiam aetate saeculi veniret ad humani generis reparationem. Hinc ergo jam securi de hac annorum quaestione omnes apostoli et apostolici viri, eo quod harum aetatum summa non in annis, sed in generationibus sit locata, non curarunt quid in Hebraeorum codicibus annorum traheretur in summam, dummodo patesceret generationum series plena. Quid enim interest, quantis unusquisque illorum annis advixerit, dummodo generationum numeros plenius scit? Si enim aliquid numeri de generationibus subtrahatur, confusio utique aetatum agnoscitur. At ubi plenus numerus generationum consistit, quid opus est de annis saeculi satagi, quando omnis summa aetatum certis et praefinitis generationum numeris currit? Tu, Judaee, ut annos invenias per generationes, hoc ipsum addiscis: nec enim quot anni a principio mundi fuerint, scire ullo modo poteris, nisi hoc prius per singulas generationes inveneris. Si igitur generationum ordo frustratur, quae veritas remanebit annorum? Anni enim per generationes nullo modo cognoscuntur. Quid ergo? Nunquid potest ita generationibus agi, scilicet, ut non queant sine annis intelligi? Generatio enim et in paucis, et in multis annis potest addisci. Anni vero sine generationibus nulli poterunt reperiri. Cedo igitur, quod unaquaeque generatio bis denis tantum annis advixerit: nunquid aliquid annorum iste numerus me impedit, quando mihi generationum series satisfacit? Ergo hoc tenendum, hoc etiam tota fide servandum est, ut pro hac dignoscentia sextae aetatis et Dominicae incarnationis distributos singulis aetatibus generationum ordines observemus, in quibus non solum nullus error, sed magnae veritatis est revelata ostensio, et quibus in tantum tuti ab errore erimus, in quantum olim natum Christum supputare serie generationum agnoscimus.
5.15
Jam ergo si placet, et de ipsis annis a principio mundi collectis, quos non aliter nisi per decurrentes generationes colligitis, satagite et inde adhuc aliquid si potestis. Et siquidem jam supra probatum sit, nil officere, nec contrarium esse annorum illam brevitatem ex codicibus Hebraeorum libatam, quominus ostendatur aetas saeculi sexta, tamen sine praejudicio quaestionis hujus, si, verbi gratia, hoc solum vultis scire de annorum summa, id est, ab origine mundi usque ad Christum quot anni transierunt, necnon et quibus ob hoc codicibus oporteat credi, id est, utrum codicibus Hebraeorum, an secundum Septuaginta translatorum, vivi cordis hic jam apponite sensum.« Etenim si quaeramus annos a principio mundi usque ad nativitatem Christi secundum codices Septuaginta translatorum, subsequentibus etiam quibusdam historiis gentium, reperiuntur ab Adam usque ad Christum anni 5200. Et quidquid aliud superest secundum quosdam historicos, qui annorum mundi seriem conscripserunt.» Secundum codices autem vestros multo minus anni inveniuntur: in tantum, ut in solis duabus generationibus ante diluvium, et post, quae usque ad Abraham per ordinem currunt, in quas haec ipsa annorum diversitas inter utrosque codices vix mille quingenti quadraginta anni, et parum supra aliquid, colligantur. In illa enim prima aetate inveniuntur ab Adam usque ad diluvium anni 1656. Et a diluvio usque ad Abraham reperiuntur anni 292. Secundum codices autem Septuaginta interpretum reperiuntur ab Adam usque ad diluvium anni 2242. Et a diluvio usque ad Abraham, anni 1072, qui in duabus istis aetatibus computati sunt sub uno anni 3314. Quibus si addantur anni illi, id est, a tertia aetate usque ad Christum quinque millium annorum, et supra quod remanet, summa complebitur. Ecce minor numerus reperitur annorum in codicibus Hebraeorum quam in codicibus Septuaginta interpretum: in tantum, ut etiam praesentem usque diem necdum adhuc quinque millia annorum videantur expleta, qui tamen et ipsi nihil tempori nativitatis Christi praejudicant, quod sub tanta evidentia generationum ordo commendat.
5.16
Et quia astruximus et de ipsis annis quid utrique codices habent, nunc restat ut consideremus quibus codicibus major debeatur auctoritas. Hic jam dicat unusquisque quod sentit. Nunquid brevitas ista annorum ex codicibus Hebraeis ostensa, contemptis annis pluribus, qui in editione Septuaginta interpretum continentur, praeferenda ullo modo judicabitur, qui prophetandi potius munere, quam transferendi officio, divinas Scripturas, revelante sibi Domino, transtulerunt, apud quos etiam haec supputatio reperitur annorum? Ergo illa nobis et sola pro his annis est observanda auctoritas Septuaginta interpretum, quae merito omnibus editionibus et translationibus antefertur, quam etiam usque omnes doctores ecclesiastici tenuerunt, et in hac praecipue annorum supputatione secuti sunt.
5.17
De quorum etiam venerabilium Septuaginta interpretum laude atque praepollenti auctoritatis fastigio quid unusquisque doctorum senserit, breviter adnotabo. Epiphanius enim ille Cypri Salaminae magnae gravitatis antistes sic de laude Septuaginta interpretum refert in opusculis suis. Dicit enim:« Admirari id oportet, nec audeat quis reprehensione dignum ducere, sed potius laudet, quod ex Dei consilio ac voluntate sit factum ut Septuaginta duo venerabiles convenerint in insula Fari, quae Anagoge, id est, superior terra nominatur.» De quorum etiam laude idem vir adhuc post aliqua prosequitur:« Non sunt inventi, inquit, dissoni, sed Dei mirabile opus apparuit agnoscendum, quia idem viri donum Spiritus sancti perceperant, cujus Spiritus solius erat tam consonantissimos facere ipsos interpretes: ita ut ubicunque pro manifestatione sermo erat addendus, omnes simul adjicerent, et ubicunque pro minus ornata repetitione demendum, universi simul adimerent.» Ubi etiam post alia subjungit:« Ubicunque ab eisdem translatoribus aliquid est adjectum, congrue apposuere sermones ad intelligentiam et juvamen gentium, quae erant ad fidem Dei vocandae, et ex divinis Veteris ac Novi Testamenti monitis haereditatem percepturae vitae perpetuae.» Haec siquidem sanctus Epiphanius refert.
5.18
Caeterum et beatus Augustinus quid de laude talium referat, jam audite. In libro enim XV Civitatis Dei sic dicit:« Merito creduntur Septuaginta interpretes accepisse propheticum spiritum, ut si quid ejus auctoritate mutarent, atque aliter quam erat quod interpretabantur dicerent, neque hoc divinitus dictum esse dubitaretur.» De quibus etiam idem vir adhuc in XVIII libro ejusdem operis replicat, dicens:« Cum fuerint et alii interpretes, qui ex Hebraea lingua in Graecam sacra illa eloquia transtulerunt, hanc tamen quae Septuaginta est, quam ut sola sit recipit Ecclesia, eaque utuntur Graeci populi Christiani, quorum plerique utrum alia aliqua sit, ignorant. Ex hac Septuaginta interpretatione etiam in Latinam linguam interpretatum est quod Ecclesiae Latinae tenent. Unde( sequitur) Ecclesiae Christi tot hominum auctoritati, ab Eleazaro tunc pontifice ad hoc tantum opus electorum, neminem judicant praeferendum: quia etsi non in eis unus apparuisset Spiritus sine dubitatione divinus, sed inter se verba interpretationis suae Septuaginta docti more hominum contulissent, ut quod placuisset, omnibus hoc maneret, nullus eis interpres debuit anteponi.» Haec siquidem de laude Septuaginta interpretum, satis dicta sufficiant.
5.19
Caeterum de hac annorum diversitate quid inter Hebraeos et nostros codices distet, idem D. Augustinus in praedicto opere eamdem ventilat quaestionem, dicens:« Inter Hebraeos et nostros codices de ipso numero annorum nonnulla videtur esse distantia, quod ignoro qua ratione sit factum. Non tamen tanta est, ut illos homines tam longaevos fuisse dissentiat. Nam ipse homo primus Adam, antequam gigneret filium qui est appellatus Seth, ducentos triginta vixisse annos reperitur in codicibus nostris, in Hebraeis autem centum triginta perhibetur. Sed postquam eum genuit, septingentos vixisse legitur in nostris, octingentos vero in illis, atque in utrisque universitatis summa concordat. Ac deinde per consequentes generationes antequam gignatur qui gigni commemoratur, minus vixisse apud Hebraeos pater ejus invenitur centum annis; sed postquam est genitus, idem ipsi centum minus quam in Hebraeis inveniuntur in nostris. Atque ita numeri universitas consonat, et hic et inde. In sexta autem generatione nusquam utrique codices discrepant. In septima vero, ubi ille qui natus est Enoch, non mortuus, sed, quod placuerit, translatus esse narratur, eadem dissonantia est quae in superioribus quinque de centum annis, antequam gigneret eum, quibus commemoratus est, filium, atque ita in summa similis consonantia. Vixit enim annos antequam transferretur, secundum utrosque codices, trecentos sexaginta quinque. Octava generatio habet quidem nonnullam diversitatem, sed minorem ac dissimilem caeteris. Mathusalem quippe, quem genuit Enoch, antequam gigneret eum qui in ipso ordine sequitur, secundum Hebraeos, non centum minus, sed viginti amplius vixit annos. Qui rursus in nostris posteaquam eum genuit reperiuntur additi, et in utrisque sibi summa universi numeri occurrit. In sola nona generatione, id est in annis Lamech filii Mathusalae, patris autem Noe, summa universitatis discrepat, sed non plurimum. Viginti enim et quatuor annos plus vixisse in Hebraeis quam in nostris codicibus invenitur. Namque antequam gigneret filium qui vocatus est Noe, sex minus habebat in Hebraeis quam in nostris, postea vero quam eum genuit, triginta amplius in eisdem quam in nostris. Unde ex illis detractis, restant viginti quatuor, ut dictum est.» Hucusque divus Augustinus.
5.20
Quod quare sit factum, ut in prima, secunda, tertia, quarta, quinta et septima generatione centum plus anni inveniantur secundum codices Septuaginta, qui detrahuntur in codicibus Hebraeorum, quando unusquisque de illis filium generasset, licet supra hic doctor cur factum fuerit ignorare se dicat, tamen quid sibi ex hoc in posterum videatur enuntiat. Dicit enim:« In his annis in quibus continuatur ipsius mendositatis similitudo, ita ut ante genitum filium qui ordini inseritur alicubi supersunt centum anni, alibi desunt, post genitum autem ubi deerant supersunt, ubi supererant desunt ut in summa conveniant, et hoc in prima, secunda, tertia, quarta, quinta et septima generatione invenitur, videtur habere quamdam, si dici potest, error ipse constantiam, nec casum redolet, sed industriam.» Qua de re post modicum infert:« Nimirum cum vellet persuadere qui hoc fecit, ideo numerosissimos annos vixisse antiquos, quos brevissimos nuncupabant, et hoc de maturitate pubertatis, qua idonei filiis gignendis conarentur ostendere, atque ideo in illis centum annis decem nostros insinuandos putaret incredulis, ne homines tandiu vixisse recipere in fidem nollent, addidit centum, ubi gignendis filiis habilem non invenit aetatem; eosdemque post genitos filios, ut congrueret summa, detraxit. Sic quippe voluit credibiles facere idonearum generandae prolis convenientias aetatum, ut tamen numero non fraudaret universas aetates viventium singulorum.»
5.21
Haec licet beatus hic doctor subtilis ingenii acumen extendens de tantae rei ambiguo disputaret, non tamen affirmando, sed existimando, quid sibi videretur exposuit: scilicet cum in remedium credulitatis eorum hoc factum esse arbitratur, quibus nullo modo credibile esset tot annos homines illius saeculi vivere potuisse, nisi eos et in hoc matura pubertas gignendorum filiorum credibiles faceret, id est, ut etiam si per brevissimos annos illos hoc ipsum computare voluissent, habilem semper in gignendis filiis invenirent aetatem, qui decem annos quales nunc habemus, centum suos conabantur astruere. Quam tamen opinionem praedictus doctor nec confirmans, nec reprobans, sic finaliter claudit.« Quomodolibet, inquit, istud accipiatur, sive credatur ita factum, sive non credatur, sive postremo ita, sive non ita sit, recte fieri nullo modo dubitaverim.»
5.22
Post haec jam de incertis ad certa sine dubio mentis oculum dirigens, et de hac ipsa annorum diversitate finalem disputationis suae sententiam promens, sic sequitur dicens:« Non vacat quod Septuaginta interpretes in plurimis quae diversa dicere videntur, ex Hebraeis codicibus emendare ausus est nemo. Non enim est illa diversitas putata mendositas; nec ego ullo modo putandum existimo. Sed ubi non est scriptoris error, aliquid eos divino Spiritu, ubi sensus esset consentaneus veritati, et praedicans veritatem, non interpretantium munere, sed prophetantium libertate aliter dicere voluisse credendum est. Unde merito non solum Hebraeis, verumetiam ipsis, cum adhibet testimonia de Scripturis, uti apostolica invenitur auctoritas.» Et haec siquidem dicens, quid etiam alios de hac annorum varietate sensisse meminerit, relatione opinabili interponit. Sic enim dicit:« Inquiunt non esse credibile Septuaginta interpretes, qui uno simul tempore unoque sensu interpretati sunt, errare potuisse, aut ubi nihil eorum intererat, voluisse mentiri; Judaeos vero, dum nobis invident, quod lex et prophetae ad nos interpretando transierunt, mutasse quaedam in codicibus suis, ut nostris minueretur auctoritas.
5.23
Caeterum hic doctor cum in jam dicti operis libro decimo sexto aetatis secundae faceret mentionem, sic dicit:« Secundo igitur anno post diluvium Sem, cum esset centum annorum, genuit Arfaxat. Arfaxat autem, cum esset centum triginta quinque annorum, genuit Cainam. Qui, cum esset centum triginta annorum, genuit Sala. Porro etiam ipse totidem annorum erat, quando genuit Heber. Centum vero et triginta quatuor agebat annos Heber, cum genuit Faleg, in cujus diebus divisa est terra. Ipse autem Faleg vixit centum triginta annorum, et genuit Ragau, qui centum triginta duorum annorum genuit Seruch. Et hic centum triginta annorum genuit Nachor. Et Nachor septuaginta novem annorum genuit Thare, qui septuaginta annorum genuit Abraham. Fiunt itaque anni a diluvio usque ad Abraham mille septuaginta duo secundum vulgatam editionem, hoc est, interpretum Septuaginta. In Hebraeis autem codicibus longe pauciores annos perhibent inveniri, de quibus rationem aut nullam aut difficillimam reddunt.»
5.24
Haec beatus Augustinus de annis brevibus Hebraeorum, unde nulla ratio redderetur, exposuit. Qui tamen egregius doctor, si in brevitatem istam annorum ex Hebraeorum codicibus proditam aliquod periculum fidei, quod absit, instare vidisset, aut eamdem brevitatem contrariam temporibus nativitatis Christi quolibet defendente inspiceret, qua conjectatur ab adversariis fidei Christianae necdum adhuc sextam aetatem saeculi advenisse, hic totum se ad respondendum conferret, hic etiam spirantibus ventis tota disputationis suae vela laxaret, ubi eum tale aliquid dicere loci opportunitas exspectaret, et non superius diceret:« De hac ipsa diversitate annorum, quare sit factum ignoro,» cum ignorantiae hujus poena sit error, in quo Dominicae nativitatis contradicitur sacramento. Sed quia in hac ipsa annorum distantia nihil vidit esse contrarium quominus sexta aetas saeculi probaretur, non fuit quare aliquid quod sciendum sibi esset ex hac varietate annorum sequeretur pro aetatibus agnoscendis, quas distinctas noverat generationibus praefinitis. Cum sive illi breviores anni secundum Hebraeos, sive isti multiplices secundum codices nostros, patefacta, ut dictum est, generationum serie, non cogant nos aliud intelligere, nisi sextam aetatem saeculi esse.»
5.25
Jam vero quid ex hoc divus Hieronymus sentiat, intuendum est, qui omnes annos ab initio mundi usque ad Christum in Chronicorum libro Eusebii, quem de Graeco in Latinum vertit, non de Hebraeis, sed de Septuaginta interpretum codicibus intelligere voluit, id specialiter in praefatione sua praemittens. Dicit enim:« Neque me fugit in Hebraeis codicibus dissonantes aetatum annos inveniri plus vel minus, prout interpretibus visum est lectitari, sequendumque illuc potius quod exemplariorum multitudo idem traxit.» Et haec vir ipse beatae memoriae Hieronymus dixit, qui divinas Scripturas de Hebraeo in Latinum eloquium vertit. Quis rogo jam non manifeste videat illis prorsus de hac annorum supputatione Septuaginta interpretibus credere, qui multiplicem annorum seriem illam, prout dictum est, non interpretantium munere, sed prophetantium libertate proscripsisse creduntur?
5.26
Sufficiat ergo nunc usque probatum vobis fuisse, nullam esse annorum summam quae temporibus nativitatis Christi videatur esse contraria. Similiter et quod aetates saeculi non annorum supputatio aequa, sed generationum numerositas distributa distinguat; ac proinde quia et hoc probatum est vobis, quibus codicibus de ipsis annis fidem adhiberi oporteat, ipsas quoque jam hinc mundi aetates secundum Septuaginta interpretes cum annis suis supputatas accipite, et quam annorum summam unaquaeque aetas intra se videat concludere, tandem aliquando confusi sentite. Hoc tantum admoneo, ne cuiquam illud videatur esse contrarium, quod in tertia et quinta aetate saeculi non ipsarum generationum hic anni ponuntur, quae secundum Evangelium Matthaei positae sunt: quandoquidem generationes ipsas in eadem tertia et quinta aetate saeculi non sic cum suis annis dispositas, sicut in prima et secunda aetate saeculi, et annos pariter et generationes invenimus ascriptas.

Intertext edge

Open linked passage

Note