De comprobatione sextae aetatis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus">
—
⋯
Original / primary: 8588 Decosea
7.1
SECUNDA AETAS.
7.1
Sem anno secundo post diluvium genuit Arfaxat. Arfaxat annorum centum triginta quinque genuit Cainam. Cainam annorum centum triginta genuit Sala. Sala annorum centum triginta genuit Heber. Heber annorum centum triginta quatuor genuit Faleg. Faleg annorum centum triginta genuit Ragau. Ragau annorum centum triginta duorum genuit Seruch. Seruch annorum centum triginta genuit Nachor. Nachor annorum septuaginta novem genuit Thare. Thare annorum septuaginta genuit Abraham. Haec secunda aetas, quam per denas generationes diximus currere, unam minus habet secundum codices Hebraeos, quae hic ponitur, id est, illam quae dicitur Cainam. Quam tamen generationem et Septuaginta interpretes memorant, et Evangelium secundum Lucam confirmat. Hae autem duae aetates saeculi, id est, una ante diluvium, altera post diluvium, ideo nullam habent difficultatem in perventione annorum, quia directis generationum lineis currunt, sicut est unum ex altero propagatum.