De comprobatione sextae aetatis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus">
—
⋯
Original / primary: 8588 Decosea
8.1
TERTIA AETAS.
8.1
Tertia dehinc aetas saeculi sequitur, in qua ideo post commemorationem Abrahae, Isaac, Jacob, et Joseph per Hebraeorum servitutem in Aegypto, et tempora Judicum anni quaeruntur, quia in generationes illas quatuordecim, quae per Matthaeum ab Abraham usque ad David commemorantur, non ubique anni ipsi manifeste patescunt. Quod propterea dicimus, ne contrarium aliquid videatur cuiquam, quod alius illic generationum, alius hic auctorum ordo servetur, ubi anni quaeruntur: cum illic evidens tantumdem ordo generationum texatur, qui pervenit usque ad Christum; hic autem sola annorum veritas describatur, quae in annis fidem collocet temporum.
8.2
Abraham annorum centum genuit Isaac. Isaac annorum sexaginta genuit Jacob. Jacob annorum nonaginta genuit Joseph. Joseph annos centum et decem vixit. Hebraeorum servitus in Aegypto annis centum quadraginta quatuor. Moses annis quadraginta rexit populum in eremo. Josue annis viginti septem. Othoniel annis quadraginta. Aoth annis octuaginta. Debora annis quadraginta. Gedeon annis quadraginta. Abimelech annis tribus. Thola annis viginti tribus. Jair annis viginti duobus. Jepte annis septem. Abessa annis septem. Abdon annis octo. Samson annis viginti. Heli sacerdos annis quadraginta. Samuel et Saul annis quadraginta.