Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De comprobatione sextae aetatis
Julianus ToletanusAeta 9 · 8588-decoseaMore by Julianus Toletanus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus"> —
⋯
More
Original / primary: 8588 Decosea
9.1
QUARTA AETAS
9.1
In hac quarta aetate si cuiquam forte contrarium esse videtur, quod non ipse numerus quatuordecim generationum hic servetur, qui in Matthaeo complectitur, attendat inter Joram regem, et Jonatham, omissa Athalia, tres reges in medio praetermisisse Matthaeum, qui hic cum annis ponuntur, et in Evangelio detrahuntur, pro eo quod Joram generi se miscuerat impiissimae Jezabel, et idcirco usque ad tertiam generationem memoria tollitur, ne in sanctae nativitatis ordine poneretur. Quanquam et illud prae caeteris considerare conveniat quod plures fuerunt successiones, pauciores autem generationes. Non enim quae regum, eadem generationum sunt tempora. Unde et Matthaeus eos quos ad generationem non putavit pertinere, praeteriit. Sic, inquam, fiet, ut usque ad Jechoniam quatuordecim generationum numerus non offendat.
9.2
David annis quadraginta. Salomon annis quadraginta. Roboam annis decem et septem. Abia tribus. Asaph annis quadraginta et uno. Josaphat annis viginti quinque. Joram annis octo. Ochozias anno uno. Athalia annis septem. Joas annis quadraginta. Amasias annis viginti novem. Ozias annis quinquaginta duobus. Jonatham annis sex. Achaz annis viginti sex. Ezechias annis viginti novem. Manasses annis quinquaginta quinque. Ammon annis duodecim. Josias annis triginta duobus. Joachim, qui et Jechonias, annis undecim. Sedecias annis undecim.

Intertext edge

Open linked passage

Note