Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Prognosticon
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus"> —
⋯
More
Original / primary: 8592 Progno
4.1
INCIPIT PROGNOSTICON S. JULIANI LIBER PRIMUS. DE ORIGINE HUMANAE MORTIS. CAPUT PRIMUM. Quomodo primum mors in mundum intraverit.
4.1
Peccato primi hominis actum esse, ut mors in mundum intraret, Paulus apostolus docet: Per unum hominem, ait, peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt
4.2
INCIPIT PROGNOSTICON S. JULIANI LIBER PRIMUS. DE ORIGINE HUMANAE MORTIS. CAPUT II. Quod Deus immortales angelos creaverit, peccantibus autem hominibus mortem sit comminatus.
4.2
Mors in hominibus de peccati propagine venit. Non enim eodem modo, quo angelos condiderat Deus, ita et homines condidisse credendus est; ut etiamsi peccassent, mori omnino non possent. Sed ita conditus est homo, ut perfunctus obedientiae munere, sine interventu mortis, angelica eum immortalitas sequeretur, aeternitasque beata; inobedientem autem, mors plecteret justissima. Unde eosdem primos homines peccatores videmus ita fuisse morte mulctatos, ut etiam quidquid ex eorum stirpe esset exortum, eadem poena teneretur obnoxium; non enim aliud ex his, quam quod ipsi fuerant, rasceretur. Pro magnitudine quippe illius reatus naturam damnatio mutavit in pejus, ut quod poenaliter praecessit in peccantibus primis hominibus, etiam naturaliter sequeretur in nascentibus caeteris.
4.3
INCIPIT PROGNOSTICON S. JULIANI LIBER PRIMUS. DE ORIGINE HUMANAE MORTIS. CAPUT III. De qualitate primi hominis , vel de poena mortis, qua post peccatum juste damnatus sit.
4.3
Primus homo ea naturae qualitate creatus est, ut immortalitatis et mortis admodum capax, nec sic immortalis fieret, ut etiamsi peccaret, mori non posset; nec ita mortalis, ut si noluisset peccare, morti succumberet. Arbitrii quoque libertate donatus est, ut jure aut beatus esset qui noluisset peccare cum posset, aut miser, qui cum potuisset peccatum vitare, non aliqua necessitate, sed propria voluntate peccasset. Et quia nec recte factum, nec peccatum dici potest sine alicujus custodia vel desertione praecepti, in paradiso praeceptum constitutus accepit, ut qui posse non mori, et posse mori habuit in natura, aut exsecutione praecepti vitalis probatus obediens, sic fieret immortalis, ut mori ultra non posset; aut praevaricatione ejus deprehensus inobediens, sic inciperet esse mortalis, ut mortem vitare non posset. Haec mihi videtur causa, qua primus homo praeceptum accepit: et justa poena esse, quae peccanti merito suae praevaricationis accessit.
4.4
INCIPIT PROGNOSTICON S. JULIANI LIBER PRIMUS. DE ORIGINE HUMANAE MORTIS. CAPUT IV. Unde dicta sit mors.
4.4
Mors dicta est, quod sit amara, vel a morsu primi hominis appellata. Nam cum primus humani generis parens lignum vetitum per inobedientiam contigit, per morsum mortem incurrit.
4.5
INCIPIT PROGNOSTICON S. JULIANI LIBER PRIMUS. DE ORIGINE HUMANAE MORTIS. CAPUT V. Tria esse genera mortis.
4.5
Et sciendum quod tria sunt genera mortis, id est, acerba, immatura, naturalis. Acerba infantum, immatura juvenum, naturalis senum.
4.6
INCIPIT PROGNOSTICON S. JULIANI LIBER PRIMUS. DE ORIGINE HUMANAE MORTIS. CAPUT VI. Quam aspera sit mors carnis, et quod plerumque molestiam ejus non sentiant morientes.
4.6
Quod attinet ad corporis mortem, id est, separationem animae a corpore, cum eam patiuntur qui morientes appellantur, nulli bona est. Habet enim asperum sensum, et contra naturam vis ipsa, qua utrumque divellitur quod fuerat in vivente conjunctum atque consertum, tandiu moratur, donec omnis necetur et adimatur sensus, qui ex ipso inerat animae carnisque complexu; quando tantam molestiam nonnunquam unus ictus corporis, vel animae raptus intercipit, nec eam sentiri praeveniente celeritate permittit.
4.7
INCIPIT PROGNOSTICON S. JULIANI LIBER PRIMUS. DE ORIGINE HUMANAE MORTIS. CAPUT VII. Quod plerumque contingat, ut per asperam mortem liberetur anima a peccatis.
4.7
Quidquid illud est in morientibus, quod cum gravi sensu adimit sensum, pie fideliterque toleratum, auget meritum patientiae, non aufert vocabulum poenae. Ita cum ex hominis primi perpetuata propagine proculdubio sit mors poena nascentis, tamen si pro pietate justitiaque perpendatur, fit gloria renascentis. Et cum sit mors peccati retributio, aliquando impetrat, ut nihil retribuatur peccato. Ita ex hoc beatus Gregorius dicit:« Scriptum est: Justus qua morte praeventus fuerit, anima ejus in refrigerio erit. Electi ergo qui ad perpetuam vitam tendunt, quid eis obest, si ad modicum dure moriuntur? est enim nonnunquam fortasse eorum culpa, licet minima, quae in eadem debeat morte resecari. Nam vir Dei contra Samariam missus, quia per inobedientiam in itinere comedit, hunc leo in eodem itinere occidit. Sed statim illic scriptum est, quia stetit leo juxta asinum, et non comedit de cadavere ejus. Ex qua re ostenditur, quod peccatum inobedientiae in ipsa fuerit morte laxatum, quia idem leo qui viventem praesumpserat occidere, occisum non praesumit attingere. Qui enim occidendi ausum habuit, de cadavere occisi comedendi licentiam non accepit.» Unde ita esse credendum est, quod plerumque de culpis minimis ipse solus pavor egredientes justorum animas purget. Nam in ipso exitu vitae animae electorum nimio terrentur metu, incertae utrum ad praemium, an ad supplicium transeant. Quidam autem electi in fine suo purgantur a quibusdam levibus peccatis; quidam vero in ipso suo fine hilarescunt, aeternorum contemplatione bonorum.
4.8
INCIPIT PROGNOSTICON S. JULIANI LIBER PRIMUS. DE ORIGINE HUMANAE MORTIS. CAPUT VIII. Quod mors bonum aliquod non sit , et tamen bonis bona sit.
4.8
Mors, qua separatur corpus ab anima, est plerumque bonis bona; quia per eam pertransitur ad immortalitatem futuram. Non quia mors bonum aliquod facta est, quae antea malum fuit, sed tantam Deus fidei praestitit gratiam, ut mors, quam constat esse vitae contrariam, instrumentum fieret, per quod transiretur ad vitam.
4.9.1
INCIPIT PROGNOSTICON S. JULIANI LIBER PRIMUS. DE ORIGINE HUMANAE MORTIS. CAPUT IX. Contra eos qui dicunt, si in baptismo peccatum primi hominis solvitur, quare mors baptizatos homines subsequitur ?
4.9.1
Quos movet, cur mortem homines patiantur, quorum per gratiam baptismi reatus absolvitur, intendant. Qui enim haec dicunt, solent argutis propositionibus dicere: Mors quae in primum hominem venit, de malo inobedientiae accidit, et ideo pro originali illo peccato mortis unicuique conditio impertitur. Nos autem quorum originale peccatum in baptismate solvitur, cur mortis hujus supplicio teneamur? His objectionibus ratio probata respondet. Sic enim de his doctor egregius Augustinus loquitur, dicens:« Ad hoc relinquitur animae experimentum separationis a corpore, quamvis ablato jam criminis nexu, quoniam si regenerationis sacramentum continuo sequeretur immortalitas corporum, ipsa fides enervaretur, quae tunc est fides, quando exspectatur in spe, quod in re non videtur.»
4.9.2
Fidei autem robore atque certamine, in majoribus duntaxat aetatibus, etiam mortis fuerat timor superandus: quod in sanctis martyribus maxime emicuit. Cujus profecto certaminis esset nulla victoria, nulla gloria, quia nec ipsum omnino esset certamen, si post lavacrum regenerationis jam sancti non possent mortem perpeti corporalem. Cum parvulis autem baptizandis, qui non ad baptismum propter Christi gratiam, sed propterea potius currerent, ne a corpore solverentur, atque ita non invisibili praemio probaretur fides: sed jam nec fideles essent, confestim sui operis quaerendo et sumendo mercedem. Nunc vero majore et mirabiliore gratia Salvatoris, in usum justitiae peccati poena conversa est. De hoc quoque ita Julianus Pomerius ait:« Ideo regenerati hinc ad aeternam beatitudinem transire sine carnis morte non possunt, quia non praesentis est vitae, sed futurae omne bonum, quod in eis sacramenta, quibus regenerantur, efficiunt. Et utique, si spe salvi fiunt quicunque salvantur, et spes non temporalis vitae, sed aeternae est, non spe aliqua salvarentur regenerati in Christo, si non ad aeternam beatitudinem consequendam, quae non videtur, cui militat spes, sed propter hanc visibilem vitam sine termino possidendam, viderentur velle in Christo renasci: atque ita nec fideles essent, in quibus nulla esset invisibilium fides, et ad bona invisibilia promerenda tepidi redderentur vitae hujus temporalis amatores.»
4.10.1
INCIPIT PROGNOSTICON S. JULIANI LIBER PRIMUS. DE ORIGINE HUMANAE MORTIS. CAPUT X. Quod praesto sint angeli, quando homines moriuntur.
4.10.1
Cum, imminente morte, animae a corpore separantur, angelos ibi adesse fatendum est, qui exeuntes a corporibus animas justorum suscipiant, et piorum receptaculis introducant. Unde cum in Evangelio mentio divitis et Lazari pauperis ageretur, sic scriptum est: Contigit mori inopem illum, et deferri ab angelis in sinum Abrahae. Qua sententia verissime confirmamur, quod in separatione sanctarum animarum, et egressu a corpore, angelorum semper habeantur excubiae.
4.10.2
Nam et sanctus Augustinus ex illa opinione disserens, qua voluit ostendere, si sciant mortui quid agant vivi, hoc quoque in disputatione praedictae quaestionis interserens, ait:« Nisi enim essent angeli, qui possent interesse vivorum et mortuorum locis, non dixisset Dominus Jesus: Contigit autem inopem illum mori, et efferri ab angelis in sinum Abrahae. Nunc ergo hic, nunc ibi esse potuerunt, qui hinc illuc, quem Dominus voluit, abstulerunt». Item idem doctor in libris de Trinitate sic dicit:« Quicunque de die in diem proficiendo renovatur in agnitione Dei, justitiaque ac sanctitate veritatis, transfert amorem de temporalibus ad aeterna. In quo profectu et accessu, tenentem mediatoris fidem cum dies vitae hujus ultimus quemque compererit, perducendus ad Deum quem coluit, et ab eo perficiendus, excipietur ab angelis sanctis, incorruptibile corpus in fine saeculi non ad poenam, sed ad gloriam recepturus.»
4.11
INCIPIT PROGNOSTICON S. JULIANI LIBER PRIMUS. DE ORIGINE HUMANAE MORTIS. CAPUT XI. De timore mortis corporeae.
4.11
Mortem carnis omnis homo timet, et mortem animae pauci. Pro morte carnis, quae sine dubio quandoque ventura est, omnes curant ne veniat: inde est quod laborant. Laborat, ne moriatur, homo moriturus, et non laborat, ne peccet, homo in aeternum victurus. Et cum laborat ne moriatur, sine causa laborat. Id enim agit, ut multum mors differatur, non ut evadatur. Si autem peccare nolit, non laboravit, et vivet in aeternum. O si possemus excitare homines, et cum ipsis pariter excitari, ut tales essemus amatores vitae permanentis, quales sumus vitae fugientis! Quid non facit homo sub mortis periculo constitutus? Gladio impendente cervicibus, prodiderunt homines quidquid sibi, unde viverent, reservabant. Quis non continuo prodidit ne percuteretur, et post proditionem fortasse percussus est? Quis non continuo, ut viveret, prodere voluit unde viveret, eligens vitam mendicantem, quam celerem mortem? Cui dictum est, naviga ne moriaris, et distulit? Cui dictum est, labora ne moriaris, et piger fuit? Levia Deus jubet, ut in aeternum vivamus, et obedire negligimus. Non tibi dicit Deus: perde quidquid habes, ut vivas exiguo tempore in labore sollicitus; sed: da pauperi unde habes, ut vivas semper sine labore securus. Accusant nos amatores vitae temporalis, quam nec cum volunt, nec quandiu volunt, habent. Et nos invicem non accusamus, tam pigri, tam tepidi ad capescendam vitam aeternam, quam si voluerimus, habebimus: cum habuerimus, non amittemus. Hanc autem mortem quam timemus, etiamsi noluerimus, habebimus.
4.12
INCIPIT PROGNOSTICON S. JULIANI LIBER PRIMUS. DE ORIGINE HUMANAE MORTIS. CAPUT XII. De differentia timoris, quare unusquisque exploret, utrum tolerabilius sit plura genera mortium vivendo formidare, an unam ex his, quae contigerit, sustinere.
4.12
« Quid interest, ait beatissimus Augustinus, quo mortis genere vita ista finiatur, quando ille cui finitur, iterum mori non cogitur? Cum autem unicuique mortalium sub quotidianis vitae hujus casibus innumerabiles mortes quodammodo comminentur, quandiu incertum est quaenam earum ventura sit, quaero utrum satius sit, unam perpeti moriendo, an omnes timere vivendo. Nam nec ignoro, quam citius eligatur diu vivere sub timore tot mortium, quam semel moriendo, nullam deinceps formidare. Sed aliud est quod carnis sensus infirmiter pavidus refugit, aliud quod mentis ratio diligenter enucleata convincit. Mala mors putanda non est, quam bona vita praecesserit. Neque enim facit malam mortem, nisi quod sequitur mortem. Non itaque multum curandum est eis qui necessario morituri sunt, quid accidat ut moriantur, sed moriendo quo ire cogantur. Cum igitur Christiani noverint, longe meliorem mortem religiosi pauperis fuisse inter lingentium canum linguas, quam impii divitis in purpura et bysso, horrenda illa genera mortium quid mortuis obfuerunt qui bene vixerunt?» Quid est ista mors? Relictio corporis, depositio sarcinae gravis: sed si alia sarcina non portetur, qua homo in gehennam praecipitetur. De ipsa ergo morte Dominus dicit: Mortem non videbit in aeternum, qui sermonem meum servaverit. Non expavescamus istam mortem, sed illam timeamus quae gravior est. Quod autem est gravius, multi perverse timendo istam, inciderunt in illam. Dictum aliquibus est:« Adorate idola: quod si non feceritis, interficiemini, aut quemadmodum ille Nabuchodonosor dixit: Si non feceritis, mittemini in caminum ignis ardentis. Multi timuerunt, et adoraverunt, nolentes mori, et mortui sunt: timendo mortem quae non evaditur, inciderunt in mortem, quam evadere feliciter possent, si istam quae non evaditur infeliciter non timerent.» Natus homo es, moriturus es. Quo ibis ut non moriaris? Quid facies ut non moriaris? Ut Dominus tuus necessitate te moriturum consolaretur, voluntate mori dignatus est. Quando vides Christum mortuum, dedignaris mori? Ergo moriturus es; quo evadas hoc, non habes; hodie sit, cras sit, futurum est: debitum est reddendum. Quid ergo agit homo fugiens, timens, occultans se, ne inveniatur ab inimico? Nunquid agit ut non moriatur? non, sed ut serius paulo moriatur: non accipit debiti securitatem, sed praestolationem. Quamtumlibet diu differatur, veniet tamen quod differtur. Illam mortem timeamus secundam, quae istam carnis mortem excipit primam. Servemus ergo sermonem Dei in fide, perventuri ad speciem, cum acceperimus plenissimam libertatem. De patribus enim olim mortuis tale Dominus responsum Judaeis dedit, dicens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Si ergo illi vivunt, laboremus sic vivere, ut cum illis vivere mereamur, cum mortui fuerimus; hoc enim illud est, quod Dominus dicit: Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet( Joan. XII, 25); id est, qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit ad tempus in carne, vivit in anima, donec resurgat et caro, nunquam postea moritura.
4.13
INCIPIT PROGNOSTICON S. JULIANI LIBER PRIMUS. DE ORIGINE HUMANAE MORTIS. CAPUT XIII. De non timenda Christianis morte corporis, propterea quod justus ex fide vivit.
4.13
Ut ait ex hoc doctor et martyr beatus Cyprianus.« Ejus est mortem timere, qui ad Christum non vult ire; ejus est ad Christum nolle ire, qui se non credit cum Christo incipere regnare. Scriptum est enim: Justus autem ex fide vivit. Si justus es, et ex fide vivis, si vere in Deum credis, cur non cum Christo futurus, et de Domini pollicitatione securus, quod ad Christum vocaris, amplecteris, et quod diabolo careas, gratularis? Simeon denique ille justus, qui vere justus fuit, qui fide plena Dei praecepta servavit, cum ei divinitus responsum fuisset quod non ante moreretur quam Christum Domini videret, et Christus infans in templum cum matre venisset, agnovit in spiritu natum esse Christum, de quo sibi fuerat ante praedictum. Quo viso, scivit se cito esse moriturum. Laetus itaque de morte jam proxima, et de vicina accersione securus, accepit in manus puerum, et benedicens Deum, exclamavit et dixit: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace, secundum verbum tuum: quia viderunt oculi mei salutare tuum. Probans scilicet atque contestans tunc esse servis Dei pacem, tunc liberam, tunc tranquillam quietem, quando de istius mundi turbinibus extracti, sedis et securitatis aeternae portum petimus, quando exfuncta vita hac, morte ad immortalitatem venimus. Illa est enim pax nostra, illa fida tranquillitas, illa stabilis et firma et perpetua securitas».
4.14.1
INCIPIT PROGNOSTICON S. JULIANI LIBER PRIMUS. DE ORIGINE HUMANAE MORTIS. CAPUT XIV. Quibus ex causis timor mortis humanae valet temperari; et ut diem mortis potius amplecti quam timere debeamus; et quod magnus illic charorum numerus nos exspectet.
4.14.1
Praedictus doctor ait:« Regnum Dei, fratres charissimi, esse coepit in proximo: praemium vitae, et gaudium salutis aeternae, et perpetua laetitia, et possessio paradisi nuper amissa, mundo transeunte, jam veniunt. Jam terrenis coelestia, et magna parvis, et caducis coelestia succedunt. Quis hic anxietatis et sollicitudinis locus est? Quis inter haec trepidus et moestus est, nisi cui spes et fides deest?» Item idem doctor post aliqua:« Quid aliud in mundo quam pugna adversus diabolum quotidie geritur, quam adversus jacula ejus et tela conflictationibus assiduis dimicatur? Cum avaritia nobis, cum impudicitia, cum ira, cum ambitione congressio est; cum carnalibus vitiis, cum illecebris saecularibus assidua et molesta luctatio est. Obsessa mens hominis, et undique diaboli infestatione vallata, vix occurrit singulis, vix resistit. Si avaritia prostrata est, exsurgit libido; si libido compressa est, succedit ambitio; si ambitio contempta est, ira exasperat, inflat superbia, vinolentia invitat, invidia concordiam rumpit, amicitiam zelus abscindit. Cogeris maledicere, quod divina lex prohibet; compelleris jurare, quod non licet. Tot persecutiones animus quotidie patitur, tot periculis pectus urgetur; et delectat hic inter diaboli gladios diu stare, cum magis concupiscendum sit et optandum, ad Christum subveniente velocius morte transire: ipso instruente et dicente nobis: Amen amen dico vobis, quoniam plorabitis et flebitis vos, saeculum autem gaudebit: vos tristes eritis, sed tristitia vestra in laetitiam veniet. Quis non tristitia carere optet? Quis non ad laetitiam venire festinet? Quando autem in laetitiam veniet nostra tristitia, Dominus ipse denuo declarat dicens: Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Cum ergo Christum videre, gaudere sit, nec possit esse gaudium nostrum, nisi quis viderit Christum; quae caecitas animi, quaeve dementia est, amare pressuras, et poenas, et lacrymas mundi, et non festinare potius ad gaudium quod nunquam possit auferri? Hoc autem fit, quia fides deest, quia nemo credit vera esse quae Deus promittit, qui verax est, cujus sermo credentibus aeternus et firmus est. Si tibi vir gravis et laudabilis aliquid polliceretur, haberes pollicenti fidem, nec te falli aut decipi ab eo crederes, quem stare in sermonibus atque actibus suis scires. Deus tecum loquitur, et tu mente incredula perfidus fluctuas? Deus de hoc mundo recedenti aeternitatem pollicetur, et dubitas? Hoc est omnino Deum non nosse, hoc est Christum credendi magistrum peccato incredulitatis offendere, hoc est in Ecclesia constitutum, fidem in domo fidei non habere. Quantum prosit exire de hoc saeculo, Christus ipse salutis atque utilitatis nostrae magister ostendit; qui, cum discipuli ejus conturbarentur, quod se jam diceret recessurum, locutus est ad eos dicens: Si me diligeretis, gauderetis, quoniam vado ad Patrem: docens et ostendens, cum chari quos diligimus de saeculo exeunt, gaudendum esse potius quam dolendum. Cujus rei memor beatus Paulus apostolus in Epistola sua ponit, et dicit: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum: lucrum maximum deputans, jam saeculi laqueis non teneri, jam nullis concupiscentiis et vitiis carnis obnoxium fieri, exemptum pressuris urgentibus, et venenatis diaboli faucibus liberatum, ad laetitiam salutis aeternae Christo vocante proficisci.
4.14.2
« Si igitur in Christo credimus, fidem verbis ejus habeamus, et non morituri in aeternum, ad Christum cum quo victuri et regnaturi sumus, laeta securitate veniamus. Quod interim morimur, ad immortalitatem morte transgredimur. Nec potest vita aeterna succedere, nisi hinc contigerit exire: non est exitus iste, sed transitus, et temporali itinere decurso ad aeterna transgressus. Quis non ad meliora festinet? Quis non immutari et reformari ad Christi speciem, et ad coelestis gratiae dignitatem citius exoptet?»
4.14.3
Item:« Venturus ad Christi sedem, et ad regnorum coelestium claritatem, lugere non debet et plangere, sed potius secundum pollicitationem Domini, secundum fidem veram, in sua profectione ac translatione gaudere.»
4.14.4
Item:« Ejus est in mundo diu manere velle, quem mundus oblectat, quem saeculum blandiens atque decipiens, illecebris terrenae voluptatis invitat. Porro cum mundus oderit Christianum, quid amas eum qui te odit, et non magis sequeris Christum qui te redemit et diligit?»
4.14.5
Item:« Mente integra, fide firma, virtute mentis robusta, parati ad omnem voluntatem Dei simus: pavore mortalitatis excluso, immortalitatem, quae sequitur, cogitemus. Hoc nos ostendamus esse, quod credimus, ut nec charorum lugeamus excessum, et cum accersionis propriae dies venerit, incunctanter et libenter ad Dominum, ipso vocante, perveniamus. Quod cum semper faciendum fuerit Dei servis, nunc fieri multo magis debet, corruente jam mundo, et malorum infestantium turbinibus obsesso: ut qui cernimus coepisse jam gravia, et scimus imminere graviora, lucrum maximum deputemus, si istinc velocius recedamus. Si in habitaculo tuo parietes vetustate nutarent, tecta desuper tremerent, domus jam fatigata, jam lassa, aedificiis senectute labentibus, ruinam proximam minaretur, nonne omni celeritate migrares? Si navigante te, turbida et procellosa tempestas, fluctibus violentius excitatis, pronuntiaret futura naufragia, nonne portum velociter peteres? Mundus ecce nutat et labitur, et ruinam sui non senectute rerum, sed fine testatur: et tu non Deo gratias agis? non tibi gratularis quod exitu maturiore subtractus, ruinis et naufragiis et plagis imminentibus exueris?»
4.14.6
Item:« Amplectamur diem, qui assignat singulos domicilio suo: qui nos istinc ereptos, et laqueis saecularibus exutos, paradiso restituit et regno. Quis non peregre constitutus properet in patriam regredi? Quis non ad suos navigare festinans, ventum prosperum cupidius exoptaret, ut velociter liceret charos amplecti? Patriam nostram paradisum deputemus, parentes jam patriarchas habere coepimus. Quid non properamus et currimus, ut patriam nostram videre, et parentes nostros salutare possimus? Magnus illic nos charorum exspectat numerus, parentum, fratrum, filiorum, frequens nos et copiosa turba desiderat: jam de sua incolumitate secura, adhuc de nostra salute sollicita. Ad eorum conspectum et complexum venire, quanta et illis et nobis in commune laetitia est? Qualis illic coelestium regnorum voluptas sine timore moriendi, et cum aeternitate vivendi quam summa et perpetua felicitas? Illic est apostolorum gloriosus chorus, illic prophetarum exsultantium numerus, illic martyrum innumerabilis populus. Ad hos avida cupiditate properemus, ut cum ipsis cito esse possimus, ut cito ad Christum provenire contingat, optemus. Hanc cogitationem nostram Deus videat, hoc propositum mentis et fidei Christus aspiciat, daturus eis claritatis suae ampliora praemia, quorum circa se fuerint desideria majora.»
4.15
INCIPIT PROGNOSTICON S. JULIANI LIBER PRIMUS. DE ORIGINE HUMANAE MORTIS. CAPUT XV. Quam contraria sit Dominicae orationi nostra voluntas, quando et quotidie ut fiat voluntas Dei oramus, et transire ad eum insistente mortis metu nolumus, cum exemplo cujusdam fratris, cui timenti exire de saeculo, increpans apparuit Christus.
4.15
De his praedicti doctoris sententia haec est. Dicit enim:« Meminisse debemus voluntatem nos non nostram, sed Dei facere debere, secundum quod nos Dominus quotidie jussit orare. Quam praeposterum est, quam perversum, ut cum voluntatem Dei fieri postulemus, quando evocat nos et accersit de hoc mundo Deus, non statim voluntatis ejus imperio pareamus? Obnitimur et reluctamur, et pervicacium more servorum ad conspectum Domini cum tristitia et moerore perducimur, exeuntes istinc necessitatis vinculo, non obsequio voluntatis; et volumus ab eo praemiis coelestibus honorari, ad quem venimus inviti? Quid ergo oramus et petimus, ut adveniat regnum coelorum, si terrena captivitas delectat? Quid precibus frequenter iteratis, rogamus et poscimus, ut acceleret dies regni, si majora desideria et vota potiora sunt, servire istic diabolo, quam regnare cum Christo? Denique ut manifestius divinae providentiae indicia clarescerent, quod Dominus praescius futurorum suis consulat ad salutem; cum quidam de collegis et consacerdotibus nostris, infirmitate jam defessus, et de appropinquante morte sollicitus, commeatum sibi precaretur, astitit deprecanti, et jam pene morienti juvenis, honore et majestate venerabilis, statu excelsus, et clarus aspectu, et quem assistentem sibi vix posset humanus aspectus oculis carnalibus intueri, nisi quod talem videre jam poterat de saeculo recessurus. Ad quem ille non sine quadam animi et vocis indignitate infremuit, et dixit: Pati timetis, exire non vultis: quid faciam vobis? Increpantis vox est et monentis, qui de profectione sollicito, de accersione securo, non consentit ad praesens desiderio, sed consulit in futuro».
4.16.1
INCIPIT PROGNOSTICON S. JULIANI LIBER PRIMUS. DE ORIGINE HUMANAE MORTIS. CAPUT XVI. Ne desperatione frangamur, cum imminente morte turbamur.
4.16.1
Solent quidam dicere: Nunquid animus Christiani etiam morte imminente debet turbari? Qui enim haec dicunt, accipiant congruum sibi responsum. Firmi quidem sunt Christiani, si qui sunt, qui nequaquam morte imminente turbantur: sed nunquid Christo firmiores? Quis hoc insanissimus dixerit? Quid est ergo quod ille turbatus est, nisi quia infirmos in suo corpore, hoc est, in sua Ecclesia, suae infirmitatis similitudine consolatus est? ut si qui suorum adhuc morte imminente turbantur, ipsum intueantur, nec hoc ipso se putent reprobos, et pejore desperationis morte absorbeantur? Quantum itaque bonum de participatione divinitatis ejus exspectare et sperare debemus, cujus nos et perturbatio tranquillat, et infirmitas firmat?
4.16.2
Nam et beatus Petrus apostolus, dicente sibi Domino: Cum senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis, quid aliud nisi solutus a corpore volebat esse cum Christo? Sed si fieri posset, sublata mortis molestia, vitam concupiscebat aeternam: ad quam mortis molestiam nolens ductus est, et reliquit hunc infirmitatis affectum. Quod nemo vult mori, adeo usque naturale est, ut hoc ipsi beato Petro nec senectus auferre potuerit: cui dictum est, cum senueris, ducendus es quo non vis. Ac proinde quantacunque sit molestia mortis, debet eam vincere vis amoris, quo amatur ille, qui, cum sit vita nostra, etiam mortem voluit perferre pro nobis. Nam si nulla esset mortis vel parva molestia, non esset tam magna martyrum gloria.
4.17
INCIPIT PROGNOSTICON S. JULIANI LIBER PRIMUS. DE ORIGINE HUMANAE MORTIS. CAPUT XVII. Quod orationi in fine insistere debemus, et commendare nos fratrum precibus.
4.17
Cum extrema debiti finis imminet hora, oratio nos debet juvare continua. Si enim ad ignota vel longe posita loca in hoc mundo transire disponimus, modo nos fratrum orationibus commendamus, modo nos ipsos in ipso profectionis articulo continua lacrymarum inundatione perfundimus, precantes a Domino, ut placidis itinerum gressibus properemus. Et si haec tam studiose, manente adhuc complexu corporis et animae, inter cognita saeculi agimus, quanto studiosius in fine nostro facere debemus, cum ad illam regionem transitum facimus, ubi peracta separatione corporis ab anima, tam incogniti pervenimus, ut nulla nobis hic dum vivimus cognitio maneat, utrum nos post mortem beata vita recipiat, an rapiamur exeuntes de corpore ad tormenta? Nam quia et diabolus extrema vitae nostrae suis laqueis innectere nititur, si in ipso exitu piis fratrum precibus, et sedulis psalmodiae officiis muniamur, longe ille semper repellitur, nec audet se nociturum divinis castris ingerere, ubi audit nomen Domini per ora concinentium fideliter resonare. Quosdam enim legimus in hora exitus sui, ab assistente diabolo, et insidiante, fraternis precibus et psalmodiae frequentia liberatos. Unde non est dubium, quia cum pii fideles et verissimi Christiani ex hoc saeculo transeunt, si sedula et frequens fratrum adjuverit oratio, non eos audeat contingere malignorum spirituum cruenta incursio.
4.18
INCIPIT PROGNOSTICON S. JULIANI LIBER PRIMUS. DE ORIGINE HUMANAE MORTIS. CAPUT XVIII. Quod conditiones sepulturae, et curationes funerum debite fidelibus impendantur.
4.18
« Licet curatio funeris et conditio sepulturae seu pompa exsequiarum, magis sint vivorum solatia, quam subsidia mortuorum; non tamen contemnenda nec abjicienda sunt corpora defunctorum, maximeque justorum atque fidelium, quibus tanquam organis et vasis ad omnia bona opera sanctus usus est Spiritus. Si enim paterna vestis et annulus, ac si quid hujusmodi, in tantum posteris charus est, in quantum erga parentes major affectus est; quanto magis nullo modo ipsa spernenda sunt corpora, quae utique tanto cunjunctius atque familiarius, quam quaelibet indumenta, gestamus». Ac proinde quidquid humano corpori impenditur, non est praesidium salutis, sed humanitatis officium, secundum affectum, quo nemo unquam carnem suam odio habet. Unde oportet, ut qui potest, pro carne proximi curam gerat, cum ille inde recesserit qui gerebat. Et si haec faciunt qui carnis resurrectionem non credunt, quanto magis debent facere qui credunt, ut corpori mortuo, sed tamen quandoque resurrecturo et in aeternitate mansuro, impensum hujusmodi officium sit etiam quodammodo ejusdem fidei testimonium.« Nam et antiquorum justorum funera, officiosa pietate curata sunt, et exsequiae celebratae, et sepultura provisa. Ipsi quoque dum viverent de sepeliendis, vel etiam transferendis suis corporibus mandaverunt filiis. Et Tobias sepeliendo mortuos, Dominum promeruisse, teste angelo, commendatur. Ipse quoque Dominus die tertia resurrecturus, religiosae mulieris opus bonum praedicat, praedicandumque commendat, quod unguentum pretiosum super membra ejus effuderit, atque hoc ad eum sepeliendum fecerit. Et laudabiliter commemorantur in Evangelio, qui corpus ejus de cruce acceptum, diligenter atque honorifice tegendum sepeliendumque curarunt. Verum istae auctoritates non hoc admonent, quod insit ullus cadaveribus sensus; sed ad Dei providentiam, cui placent etiam talia pietatis officia, mortuorum quoque corpora pertinere significant, propter resurrectionis fidem astruendam».
4.19
INCIPIT PROGNOSTICON S. JULIANI LIBER PRIMUS. DE ORIGINE HUMANAE MORTIS. CAPUT XIX. Utrum prosit defunctis, si corpora eorum in ecclesiis tumulentur.
4.19
Cum quisque apud memorias martyrum sepelitur, hoc tantum prodest defuncto, ut commendans eum is, qui superstes est, martyrum patrocinio, affectus pro eo supplicationis augeatur. Cum ergo recolit animus, ubi sepultum sit charissimi corpus, et occurrit animo locus nomine martyris venerabilis, eidem martyri animam dilectam commendat recordantis et precantis affectus. Qui tamen affectus cum defunctis a fidelibus charissimis exhibetur, eis prodesse non dubium est, qui cum in corpore viverent, talia sibi post hanc vitam prodesse meruerunt.
4.20
INCIPIT PROGNOSTICON S. JULIANI LIBER PRIMUS. DE ORIGINE HUMANAE MORTIS. CAPUT XX. Quod multum prosit mortuo in ecclesia tumulato fides, qua creditur, martyris apud quem conditur, patrocinio adjuvari.
4.20
Plerique fidelium cum fidei praecedentis affectu, aut sua, aut suorum corpora apud memorias martyrum praecipiunt tumulari, non puto infructuosum esse quod creditur, aut inane, quod fideliter de divino auxilio speratur; tantum si non sint hujusmodi, qui in ecclesiis sepeliuntur, insolubiles culpae, quae eos non sinant, etiam oblatis Deo sacrificiis, adjuvari post mortem. Ac proinde si fides illa habere meritum creditur, qua quisque implorator pro defuncto suo in locis martyrum tumulato deprecatur; quanto magis illa fides spei suae fructum consequitur, quae in vivente adhuc remediabilem sui cadaveris providet locum? Etenim sanctus Augustinus inquirenti de hac quaestione Paulino episcopo sic respondit:« Cum fidelis mater fidelis filii corpus desideravit in basilicam martyris poni, siquidem credidit ejus animam meritis martyris adjuvari, hoc quod ita credidit, supplicatio fuit, et haec profuit, si quid profuit. Et quod ad idem sepulcrum recurrit animo, et filium precibus magis magisque commendat, adjuvat defuncti spiritum, non mortui corporis locus, sed ex loci memoria vivus matris affectus. Simul enim et quis, et cui commendatus sit, non utique infructuose religiosam mentem rogantis attingit.». Haec sanctissimi Augustini verba sunt, quibus creditur non esse fidem illorum vacuam, qui pie viventes, suorum cadavera in memoriis martyrum praecipiunt tumulanda: licet multis aliis rationibus, et majorum didicerimus exemplis, quod illi damnabiliter in ecclesia tumulentur, qui usque in finem suum sceleratissime vivunt. Nam meritum, per quod illis ista prosint, si nullum comparatum est in hac vita, frustra quaeritur post hanc vitam. Ut enim hoc, quod impenditur, possit eis prodesse post corpus, in ea vita est acquisitum, quam quisque gessit in corpore.
4.21
INCIPIT PROGNOSTICON S. JULIANI LIBER PRIMUS. DE ORIGINE HUMANAE MORTIS. CAPUT XXI. De oblationibus quae pro fidelibus defunctis offeruntur.
4.21
In Machabaeorum libris legimus oblatum pro mortuis sacrificium. Sed etsi nusquam in Scripturis veteribus omnino legeretur, non parvipendenda esset universae ecclesiae, quae in hac consuetudine claret, auctoritas: ubi in precibus sacerdotis, quae Domino Deo ad ejus altare funduntur, locum suum habet etiam commendatio mortuorum. Cum enim sacrificium Deo pro spiritibus defunctorum offertur, pro valde bonis gratiarum actiones sunt, pro non valde bonis propitiationes sunt, pro valde malis, etiamsi nulla sint adjumenta mortuorum, quaelescunque tamen sunt consolationes viventium. Quibus tamen prosunt, aut ad hoc prosunt, ut plena sit remissio, aut certe ut tolerabilior sit ipsa damnatio.

Intertext edge

Open linked passage

Note