Prognosticon
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus">
—
⋯
Original / primary: 8592 Progno
5.1
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT PRIMUM. De differentia paradisorum.
5.1
Unus est terrenus paradisus, ubi primorum hominum vita corporaliter exstitit: alter vero coelestis, ubi animae beatorum, statim ut a corpore exeunt, transferuntur, atque digna felicitate laetantes, exspectant receptionem corporum suorum. De hoc paradiso Julianus Pomerius ait:« Hinc quoque videntur animae justorum duci, vel ire in paradisum recedentes a corpore, quo se raptum dicit Apostolus, mente profecto, non corpore.» Item idem post aliquanta dicit:« Satis est dictum de paradiso coelesti, et quod in eo sanctae animae statim de suis corporibus exeuntes, Deo donante, mittantur. Quod ita debere credi, Dominus noster Jesus Christus sua auctoritate firmavit, ubi latroni dicendo, Hodie mecum eris in paradiso, sine ulla ambiguitate probavit, quod beatas animas suis exutas corporibus paradisus coelestis sine ullo intervallo temporis suscipiat.»
5.2
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT II. Ubi sit paradisus, in quo beatorum animae exutae corporibus requiescunt.
5.2
Legimus in beato Augustino, cum verba illa Apostoli enucleatissime definiret, quibus se idem Apostolus in tertium coelum raptum fuisse commemorat, quod in tertio coelo sit paradisus, in quo fuerit Apostolus raptus, et ubi beatorum animae locantur exutae corporibus: definiens idem doctor, primum coelum esse corporeum, secundum spiritale, tertium mentale, in quod mentis ascenditur contemplatione, ita asserens:« Si primum coelum recte accipimus hoc omne corporeum, quidquid est super aquas et terram. Secundum autem in similitudine corporali quod ipsum cernitur, sicut illud, unde animalibus plenus in exstasi Petro discus ille submissus est. Tertium vero quod mente conspicitur, ita secretum et remotum et omnino arreptum a sensibus carnis atque mundatum, ut ea quae in illo sunt, et ipsam Dei substantiam, Verbumque Deum per quem facta sunt omnia, in charitate sancti Spiritus ineffabiliter valeat videre et audire, non incongruenter arbitramur et illuc esse Apostolum raptum, et ibi paradisum fortassis esse omnibus meliorem, et si dici oporteat, paradisum paradisorum».
5.3
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT III. Quid significet sinus Abrahae, in quo beatorum animae recipiuntur.
5.3
Sinum Abrahae requiem patris, vel secretum patris, sive etiam paradisum significare, multiplicium doctorum sententiis definitum esse non ambigo, cum inter caeteros Ambrosius, Augustinus, atque Gregorius tanti patriarchae sinum nihil aliud significasse elegantius docuerint.
5.4
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT IV. De differentia infernorum.
5.4
De discretione infernorum in beati Augustini tractatibus legisse me memini: ubi duo inferna esse manifestius dicit, ut unus infernus supra terram, alter vero sub terra infernus esse accipiatur, secundum vocem Psalmistae Deo confitentis: Eruisti animam meam ex inferno inferiori. Nam propter duo ista inferna missus est Filius Dei, undique liberans. Ad hunc infernum missus est nascendo, ad illum moriendo. Et haec quidem dicens:« Infernum, ait, fratres, nec ego expertus sum adhuc, nec vos, et fortasse alia via erit, et per infernum non erit: incerta sunt haec. Verum quia dicit Scriptura, cui contradici non potest: Eruisti animam meam ex inferno inferiori, intelligimus tanquam duo inferna esse, superius et inferius. Nam unde infernus inferior, nisi quia est et superior.» Item aliam opinionem idem doctor sanctissimus ponit, dicens quod apud ipsos inferos sit aliqua pars inferior, ubi dives ille immaniter torquebatur, et aliqua pars superioris inferni, in quo Abraham cum Lazaro laetabatur, ubi etiam omnes sancti ante adventum Christi habiti sunt. Sic enim praedictus doctor ait:« Fortassis apud inferos est aliqua pars inferior, quo truduntur impii qui plurimum peccaverunt. Etenim apud inferos utrum in locis quibusdam jam fuisset Abraham, non satis possumus definire. Nondum enim venerat Christus ad infernum, ut erueret inde omnium sanctorum praecedentium animas, et tamen Abraham in requie ibi erat. Et quidem dives cum torqueretur apud inferos, cum videret Abraham, levavit oculos. Non enim posset levatis oculis videre, nisi ille esset superius, et ille inferius. Et quid ei respondit Abraham, cum diceret: Pater Abraham, mitte Lazarum ut intingat digitum suum in aquam, et stillet in linguam meam, quoniam crucior in hac flamma? Fili, memento, ait, quia percepisti bona in vita tua, et Lazarus mala: Nunc autem hic requiescit, tu autem torqueris. Et super haec ait: Inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut nec nos possimus ire ad vos, nec inde aliquis venire ad nos.». Haec ergo fortasse sunt duo inferna, quorum in uno quieverunt animae sanctorum, in altero torquentur animae impiorum.
5.5
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT V. Unde dictus sit infernus.
5.5
Infernus dictus est eo quod infra sit. Sicut enim secundum corpus, si ponderis sui ordinem teneant, inferiora sunt omnia graviora, ita secundum spiritum inferiora sunt omnia tristiora. Unde et in Graeca lingua origo nominis, quo appellantur inferi, pro eo quod nihil sub se habeant, resonare perhibetur.
5.6
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT VI. Quales sint inferi, vel si sint corporei.
5.6
« Est quaedam, ut ait beatissimus Augustinus, inferorum substantia, sed eam spiritalem esse arbitror, non corporalem. Nec audiendi sunt, qui affirmant inferos in hac vita explicari, nec esse post mortem. Viderint enim quemadmodum poetica figmenta interpretentur: nos ab auctoritate divinarum Scripturarum, quibus solis de hac re fides habenda est, recedere non debemus».
5.7
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT VII. Qua ratione inferi sub terris esse credantur.
5.7
« Unde sub terris inferi esse credantur, si corporalia loca non sint, aut unde inferi appellentur, si sub terris non sunt merito quaeritur.» Unde sic idem doctor ait:« Ideo sub terris inferi dicuntur, vel creduntur, quia congruenter in spiritu, per illam corporalium rerum similitudinem sic demonstrantur, ut cum defunctorum animae inferis dignae, carnis amore peccaverunt, hoc per illas corporalium rerum similitudines exhibeatur, quod ipsi carni mortuae solet exhiberi, ut sub terra recondatur.»
5.8
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT VIII. Quod animae beatorum statim ut a corpore exeunt, ad Christum in coelum vadunt.
5.8
De his interroganti Petro beatum Gregorium ita legimus respondisse:« Hoc neque de omnibus justis fateri possumus, neque de omnibus negare. Nam sunt quorumdam justorum animae, quae a coelesti regno quibusdam adhuc mansionibus differuntur: in quo dilationis damno quid aliud innuitur, nisi quia de perfecta justitia aliquid minus habuerunt? Et tamen luce clarius constat, quia perfectorum justorum animae, mox ut hujus carnis claustra exeunt, in coelestibus sedibus recipiuntur. Quod et ipsa Veritas per se obtestatur dicens: Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae; quia ubi Redemptor ipse est corpore, illuc procul dubio colliguntur et animae justorum. Et Paulus dissolvi desiderat, et esse cum Christo. Qui ergo Christum in coelo esse non dubitat, nec Pauli animam in coelo esse negat. Qui etiam de solutione sui corporis atque inhabitatione coelestis patriae dicit: Scimus quia si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, aeternam in coelis».
5.9
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT IX. Quod nunc animae defunctorum in quibusdam receptaculis teneantur.
5.9
« Tempus quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est, animae abditis receptaculis continentur, sicut unaquaeque digna est, vel requie vel aerumna, pro eo quod sortita est in carne vivens».
5.10
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT X. Quod animae, quae aliquid minus de perfecta sanctitate habuerint, exeuntes de corpore, non statim collocentur in coelestibus regnis.
5.10
Julianus Pomerius dicit:« Spiritus illi qui nec tam perfectae sanctitatis hinc exeunt, ut ire in paradisum statim post depositionem suorum corporum possint, nec tam criminose ac damnabiliter vivunt, aut ita in suis criminibus perseverant, ut cum diabolo et angelis ejus damnari mereantur, Ecclesia hic pro eis efficaciter supplicante, poenis medicinabilibus expiati, corpora sua cum beata immortalitate recipient, ac regni coelestis facti participes, in eo sine ullo defectu suae beatitudinis permanebunt».
5.11
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT XI. Quod ante resurrectionem corporum non sic videatur Deus a sanctis spiritibus defunctorum, sicut post resurrectionem videbitur: et qualiter nunc defunctorum animae corpora sua desiderent recipere.
5.11
Ait ex hoc beatissimus Augustinus:« Si quidem movet, quid opus sit spiritibus defunctorum corpora sua in resurrectione recipere, si potest eis etiam sine corporibus summa illa beatitudo praeberi, difficilior quidem quaestio est, quam ut possit perfecte hoc sermone definiri. Sed tamen minime dubitandum est, ereptam hominis a carnis sensibus mentem, et post mortem ipsa carne deposita, transcensis etiam similitudinibus corporalium rerum, non sic videre posse incommutabilem substantiam, sicut sancti angeli vident, sive alia latentiore causa, sive ideo quia inest ei quidam appetitus naturalis corpus administrandi, quo appetitu retardatur, ne tota devotione pergat in illud summum coelum, quandiu non subest corpus, cujus administratione appetitus ille conquiescit. Porro autem si tale sit corpus, cujus sit gravis et difficilis administratio, sicut haec caro quae corrumpitur et aggravat animam, de propagine corruptionis existens, multo magis avertitur mens ab illa visione summi coeli. Unde abripienda necessario erat ab ejusdem carnis sensibus ut ei, quomodo possit capere illud, ostenderetur. Proinde cum hoc corpus, non jam animale, sed per futuram commutationem receperit spiritale, angelis adaequata, perfectum habebit naturae suae modum, obediens et imperans, vivificata et vivificans, tam ineffabili facilitate, ut sit gloriae, quod sarcinae fuit».
5.12
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT XII. Quod post descensum Christi ad inferos, animae electorum non locis illis tenentur, ubi patriarcharum animae tentae sunt, sed statim eant ad coelum.
5.12
Antiqui patres usque ad adventum Domini, quamlibet juxte vixerint, ducti ad regnum non sunt, nisi ille descenderet, qui paradisi claustra hominibus sua morte aperiret. Nam utique eos post peractam justitiam, etsi tranquilla, tamen inferni claustra tenebant. Post mediatoris autem adventum in hoc mundo viventes, ut ait beatus Gregorius, ad regnum ducimur mox ut de corpore eximus, et illud sine mora percipimus, quod antiqui patres cum maxima percipere dilatione meruerunt.
5.13
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT XIII. Quod sicut animae sanctorum post transitum ad coelum vadunt, ita peccatorum animae in infernum trudantur.
5.13
Si esse sanctorum animas in coelo attestatione sacri eloquii credimus, oportet ut et iniquorum animas in inferno esse per omnia credamus; quia ex retributione aeternae justitiae ex qua justi gloriantur, necesse est ut et injusti per omnia crucientur. Nam sicut electos beatitudo glorificat, ita credi necesse est, quod a die exitus sui ignis reprobos exurat.
5.14
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT XIV. Quod hi qui semel fuerint in infernum projecti, ibidem erunt in perpetuum permansuri.
5.14
In Salomonis libro scriptum est: Lignum in quocunque loco ceciderit, sive ad austrum sive ad aquilonem, ibi erit: scilicet quia cum humani casus tempore, sive sanctus sive malignus spiritus egredientem animam a claustris carnis acceperit, in aeternum secum sine ulla permutatione retinebit, ut nec exaltata ad supplicium proruat, nec mersa aeternis suppliciis ad remedium ereptionis ascendat.
5.15
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT XV. Quod non sit anima privata sensibus suis post mortem corporis.
5.15
In Cassiani voluminibus legimus quod non sint otiosae post separationem hujus corporis animae, neque nihil sentiant, cum dives ille in inferno cruciari se in flamma ad Lazarum pauperem clamet: et illud quod de cruce Dominus ad latronem dixit: Hodie mecum eris in paradiso. Quod illi nequaquam Dominus promisisset, si ejus animam nosset post separationem carnis vel privandam sensu, vel in nihilum resolvendam. Non enim caro ejus in paradiso, sed anima erat ingressura cum Christo. Quibus dictis, ut idem doctor ait, manifeste probatur animas defunctorum non solum suis sensibus non privari, sed nec istis quidem affectibus, id est, spe atque tristitia, gaudio atque metu carere, et ex eis quae sibi in illo generali examine reservantur, quiddam eas jam incipere praegustare. Nec secundam opinionem quorumdam infidelium, in nihilum eos resolvi post hujus vitae excessum, sed vivacius subsistere, Deique laudibus intentius inhaerere... Nonne ultra omnes ineptias, non dico fatuitatem, sed insaniam esse, vel leviter suspicari, illam pretiosiorem hominis portionem, in qua etiam imago Dei, secundum beatum Apostolum, ac similitudo consistit, deposita hac qua retunditur in praesenti sarcina corporali, insensibilem fieri, quae omnem vim rationis in se continens, etiam ipsam mutam atque insensibilem carnis substantiam participatione sui facit esse sensibilem? Cum utique consequens sit, et hoc rationis ipsius ordo contineat, ut exuta mens ista carnali pinguedine, intellectuales virtutes suas in melius reparet, et puriores eas et subtiliores recipiat potius quam amittat. In tantum hoc quod dicimus beatus Apostolus verum esse cognoscit, ut etiam optet ab hac carne discedere, ut separatione ejus enixius valeat Domino copulari, dicens: Desiderium habeo dissolvi, et cum Christo esse: multo enim melius. Quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino, et idcirco audemus, et bonam voluntatem habemus, magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum; propter quod contendimus sive praesentes, sive absentes placere illi. Commorationem scilicet animae, quae in hac carne est, peregrinationem a Domino atque absentiam a Christo esse pronuntians, ejusque ab hac carne separationem atque discessum, praesentiam ad Christum, tota credulitate confitens.
5.16
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT XVI. Quod anima similitudinem corporis habeat, et in eadem corporali similitudine requiem sentiat perferatque tormenta.
5.16
De anima humana, quod similitudinem corporis habeat, ista est sententia egregii doctoris Augustini. Ait enim:« Profiteor animam habere posse similitudinem corporis, et corporalium omnino membrorum: hoc quisquis negat, potest negare animam esse quae in somnis videt, vel ambulare se vel sedere, vel huc atque illuc gressu vel etiam volatu ferri, quod sine quadam corporali similitudine non fit. Proinde si hanc similitudinem etiam apud inferos gerit, non corporalem, sed corpori similem, ita etiam recte in locis non corporalibus, sed corporalium similibus, sive in requie sive in doloribus est».
5.17
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT XVII. An anima, cum incorporea sit, igne credatur corporeo cruciari.
5.17
Si viventis hominis incorporeus spiritus tenetur in corpore, cur non post mortem, cum incorporeus sit spiritus, etiam corporeo igne teneatur? Teneri autem per ignem spiritum dicimus, ut in tormento ignis sit videndo atque sentiendo. Ignem namque eo ipso quod videt, patitur, et quia cremare se aspicit, crematur. Sicque fit, ut res corporea incorpoream exurat, dum ex igne visibili ardor ac dolor invisibilis trahitur, ut mens incorporea per ignem corporeum etiam corporea flamma crucietur. Quamvis colligere ex dictis evangelicis possumus, quia incendium anima non solum videndo, sed etiam experiendo patiatur. Veritatis enim voce, dives mortuus in inferno dicitur sepultus. Cujus anima quia in igne teneatur, insinuat, qui Abraham deprecatur, dicens: Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam; quia crucior in hac flamma. Dum ergo peccatorem divitem damnatum in ignibus perhibet, quisnam sapiens reproborum animas teneri ignibus neget?
5.18
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT XVIII. Quod unus sit gehennae ignis, et non uno modo cruciet peccatores.
5.18
Unus quidem est gehennae ignis, sed non uno modo omnes cruciat peccatores. Uniuscujusque enim quantum exigit culpa, tantum illic sentietur et poenae. Nam sicut in hoc mundo multi sub uno sole consistunt, nec tamen ejusdem solis ardorem aequaliter sentiunt, quia alius plus aestuat, alius vero minus; ita illic in uno igne non unus est modus incendii, quia quod hic diversitas corporum, hoc agit illic diversitas peccatorum, ut et ignem non dissimilem habeant, et tamen eosdem singulos dissimiliter exurat.
5.19
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT XIX. Quod post mortem purgatorius ignis esse credatur.
5.19
Purgatorium ignem post mortem esse, multorum tractatorum cognovimus sententiis evidenter definitum. Inter quos Augustinus doctor egregius, licet eum in hac vita fidelibus accidere posse testetur, tamen et post mortem definit eum quibusdam esse futurum, contestans quod ignis ille purgatorius, qui nunc a quibusdam contemnitur et parvus putatur, multo gravior existat, quam quidquid homo potest pati in hac vita. Gregorius quoque de hoc purgatorio igne sic dicit:« Pro quibusdam levibus culpis ante judicium purgatorius ignis esse credendus est pro eo quod Veritas dicit, quia si quis in Spiritum sanctum blasphemiam dixerit, neque in hoc saeculo neque in futuro remittetur ei. In qua sententia datur intelligi, quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam vero relaxari in futuro». Quod enim de uno negatur, consequens intellectus patet quia de quibusdam conceditur. Sed tamen, ut dixi, hoc de parvis minimisque peccatis fieri posse credendum est, sicut est assiduus otiosus sermo, immoderatus risus, vel peccatum curae rei familiaris, quae vix sine culpa vel ab ipsis agitur, qui culpam qualiter declinare debeant, sciunt, aut non in gravibus rebus error ignorantiae, quae cuncta etiam post mortem gravant, si adhuc in hac vita positis minime fuerint relaxata. Namque cum Paulus dicat Chirstum esse fundamentum, atque subjungat: Si quis aedificat supra fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam,... uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Si cujus opus manserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet: si cujus opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen, quasi per ignem. Quamvis hoc de igne tribulationis nobis in hac vita adhibito possit intelligi, tamen si quis hoc de igne futurae purgationis accipiat, pensandum summopere est, quia illum dixit per ignem quidem posse salvari, non qui super hoc fundamentum aes, ferrum, plumbum aedificat, id est, peccata majora, et idcirco duriora, atque tunc jam insolubilia; sed lignum, fenum, stipulam, id est, peccata minima, atque levissima, quae ignis facile consumat. Hoc tamen sciendum est, quia illic saltem de minimis quisque nihil purgationis obtinebit, nisi bonis hoc actibus in hac adhuc vita positus, ut illic obtineat, promereatur.
5.20
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT XX. Quod alius sit ignis purgatorius, quo plerique salvandi esse creduntur, alius ille, in quo impii, Christo judicante, mergendi sunt.
5.20
Beato Augustino distinguente cognoscimus, quod alter sit ille ignis futurus, de quo impiis Christo judicante dicendum est: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum; alter iste, qui purgatorius proprie appellatur, propter eos qui per eum salvi fiunt. Per illum enim qui futurus est impiis, nullus salvabitur, quia juxta quod scriptum est: Ibunt hi in supplicium aeternum. Per istum autem ignem qui probat et purgat, salvatio manifesta promittitur. Nam juxta quod praedictus doctor ait: Si autem ignem illum loco isto voluerimus accipere, de quo Dominus dicit sinistris: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, ut in eis etiam isti esse credantur, qui aedificant super fundamentum hoc ligna, fenum, stipulam, eosque ex illo igne post tempus pro malis meritis impertitum liberet boni operis fundamentum; quid arbitramur dextros, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum, nisi eos qui aedificant super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos? Sed in illum ignem de quo dictum est, Sic tamen quasi per ignem, si hoc modo intelligatur, utrique mittendi sunt, et dextri scilicet, et sinistri. Utrique quippe illo igne probandi sunt, de quo dictum est: Dies Domini declarabit, quia in igne revelabitur, et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Si ergo utrumque probabit ignis, ut si cujus opus manserit, id est, non fuerit igne consumptum quod superaedificavit, mercedem accipiet, si cujus opus arserit, detrimentum patietur; profecto non est aeternus ille ignis. In illum enim soli sinistri novissima et perpetua damnatione mittentur, iste autem ignis solos dextros probat. Sed alios eorum sic probat, ut aedificium, quod super Christum fundamentum ab eis invenerit esse constructum, non exurat neque consumat; alios autem aliter, id est, ut quod superaedificaverunt, ardeat, damnumque patiatur, salvi autem fiant; quoniam Christum in fundamento stabiliter positum praecellenti charitate tenuerunt. Si autem salvi fiunt, profecto ad dexteram stabunt, et cum caeteris audient: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum. Non ad sinistram, ubi erunt qui salvandi non erunt, et ideo audient: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Nemo quippe ab illo igne salvabitur, quia in supplicium aeternum omnes illi ibunt, ubi vermis eorum non moritur, et ignis eorum non exstinguitur.
5.21
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT XXI. Quod ignem purgatorium non post ultimum judicium, sed ante perferant animae.
5.21
De poenis purgatoriis, quod ante illud ultimum judicium fiant, sanctus Augustinus definitam ponens sententiam ait:« Nos quidem in hac mortali vita poenas quasdam purgatorias esse confitemur;... sed temporales poenas alii in hac vita tantum, alii post mortem, alii tunc, et nunc. Verumtamen ante illud judicium severissimum novissimumque patiuntur; non autem omnes venient in sempiternas poenas, quae post illud ultimum judicium sunt futurae, qui post mortem sustinent temporales. Nam quibusdam quod in isto non remittitur, remittetur in futuro saeculo, id est, ne futuri saeculi aeterno supplicio puniantur». Nam quomodo quibus peccatum in isto saeculo remittitur, in futuro aeterno supplicio puniantur? Unde et post aliquanta idem doctor:« Quisquis igitur, ait, poenas cupit evadere sempiternas, non solum baptizetur, verumetiam justificetur in Christo, ac sic vere transeat a diabolo ad Christum. Purgatorias autem poenas nullus futuras opinetur, nisi ante illud ultimum tremendumque judicium. Tanti ergo doctoris confirmati sententia fatemur, quod purgatorius hic ignis ante ultimum judicium fiat, et ignem illum, in quo omnes impii, Christo judicante, mergendi sunt, antecedat.
5.22
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT XXII. Utrum hi qui in purgatorio igne salvandi sunt, usque ad tempus resurrectionis, an infra cruciari credantur.
5.22
Puto quod sicut non omnes reprobi qui in aeternum ignem damnandi sunt, una eademque supplicii qualitate ardebunt, sic omnes qui per graves purgatorias poenas salvi esse creduntur, non uno eodemque spatio temporis cruciatus spirituum sustinebunt: ut quod in reprobis discretione poenarum, hoc in istis qui per ignem salvandi sunt, mensura temporis agitetur. Sed tanto illis minus vel majus ignis purgatorii extendetur supplicium, quanto hic minus vel amplius bona temporalia dilexerunt: juxta illud quod beatus Augustinus in suis libris de poenis purgatoriis agens, inter caetera sic dicit:« Tale etiam aliquid post hanc vitam fieri incredibile non est, et utrum ita sit quaeri potest, et aut inveniri, aut latere nonnullos fidelium per ignem purgatorium quanto magis minusve bona pereuntia dilexerunt, tanto tardius citiusve salvari. Non tamen tales de quibus dictum est, quod regnum Dei non possidebunt, nisi convenienter poenitentibus eadem crimina remittantur. Convenienter autem dixi, ut steriles in eleemosynis non sint».
5.23
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT XXIII. Quod ad tribulationem purgatorii ignis mors ista pertineat carnis.
5.23
De purgatoriis poenis doctor egregius disputans Augustinus: Potest, ait, ad istam tribulationem pertinere etiam mors ista carnis, quae de primi peccati perpetratione concepta est, ut secundum cujusque aedificium tempus quod eam sequitur, ab unoquoque sentiatur. Persecutiones quoque, quibus martyres coronantur, et quas patiuntur quicunque Christiani, probant utraque aedificia velut ignis; et alia consumunt cum ipsis aedificatoribus, si Christum in eis non inveniunt fundamentum, alia sine ipsis, si inveniunt; quia licet cum damno, salvi tamen erunt ipsi: alia vero non consumunt, quia talia reperiunt, quae maneant in aeternum.
5.24
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT XXIV. Utrum animae mortuorum se invicem, et quos nusquam viderunt, agnoscant.
5.24
Quod se animae defunctorum exutae corporibus recognoscere invicem possint, testatur Evangelista cum dicit: Factum est, ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae: mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. Et elevans oculos suos cum esset in tormentis, vidit Abraham a longinquo, et Lazarum in sinu ejus. Et ipse dixit: Pater Abraham, mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Ecce quomodo divitis anima Lazari pauperis spiritum cognoscebat. Ex quo non est dubitandum, quod se defunctorum spiritus in illa regione pariter recognoscant. Possunt enim et boni bonos, et mali malos recognoscere.« Si enim, ut ait Gregorius, Abraham Lazarum minime cognovisset, nequaquam ad divitem in tormentis positum, de ejus transacta contritione loqueretur dicens, quod mala receperit in vita sua. Et si mali malos non recognoscerent, nequaquam dives in tormentis positus, fratrum suorum etiam absentium meminisset. Quomodo enim praesentes non posset cognoscere, qui etiam pro absentium memoria curavit exorare? Qua in re illud quoque ostenditur, quia et boni malos, et mali cognoscunt bonos. Nam et dives ab Abraham cognoscitur, cui dictum est: Recepisti bona in vita tua. Et electus Lazarus a reprobo divite est cognitus, quem mitti precatur ex nomine dicens: Mitte Lazarum. In qua videlicet cognitione utriusque partis cumulus retributionis excrescet, ut et boni amplius gaudeant, qui secum eos laetari conspiciunt, quos amaverunt; et mali cum eis torqueantur, quos in hoc mundo dilexerunt: ut eos non solum sua, sed etiam eorum poena consumat. Fit autem in electis quiddam mirabilius: quia non solum eos agnoscunt, quos in hoc mundo noverunt, sed velut visos et cognitos recognoscunt bonos quos nunquam viderunt. Nam cum antiquos patres in illa aeterna hereditate viderint, eis incogniti per visionem non erunt, quos in operibus semper noverunt. Quia enim illic omnes communi claritate Deum conspiciunt, quid est quod ibi nesciant, ubi scientem omnia sciunt»( S. Greg. Dial. lib. IV, cap. 33)?
5.25
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT XXV. Utrum animae beatorum orare videantur pro his quos in inferno sentiunt.
5.25
« Orant pro inimicis suis eo tempore animae beatorum, ut ait beatus Gregorius, quo possunt ad fructuosam poenitentiam eorum corda convertere, atque ipsa conversione salvare. Quid enim aliud pro inimicis orandum est, nisi hoc quod ait Apostolus, ut det eis Deus poenitentiam, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem? Et quomodo pro illis tunc orabitur, qui jam nullatenus possunt ad justitiae opera ab iniquitate commutari? Eadem itaque causa est, cur non oretur tunc pro hominibus aeterno igne damnatis, quae nunc causa est, ut non oretur pro diabolo angelisque ejus aeterno supplicio deputatis. Ipsa nunc etiam causa est, ut non orent sancti homines pro hominibus infidelibus, impiisque defunctis, quia de eis utique quos aeterno supplicio deputatos jam noverunt, ante illum justi judicis conspectum orationis suae meritum cassari refugiunt. Quod si nunc quoque viventes justi mortuis et damnatis injustis minime compatiuntur, quando adhuc aliquid judicabile de sua carne se perpeti, etiam ipsi noverunt; quanto districtius tunc iniquorum tormenta respicient, quando jam ab omni vitio corruptionis exuti, ipsi jam justitiae vicinius atque ardentius inhaerebunt? Sic quippe eorum mentes, per hoc quod justissimo judici inhaerent, vis districtionis absorbet, ut omnino eis non libeat, quidquid ab illius regulae internae subtilitate discordat».
5.26
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT XXVI. Utrum animae mortuorum orent pro salute charorum viventium.
5.26
Si sepultus dives in inferno, Abraham pro fratribus orat, ut admoneantur, ne et ipsi in iniqua tormenta deveniant, quomodo piorum animae, et maxime in requie constitutae, charorum superstitum creduntur sollicitudinem amisisse? Orare ergo possunt pro salute viventium, in quantum a Domino permittuntur: nam utique recordari veraciter possunt, quos in hoc saeculo positi dilexerunt: sensum enim, quo viventes cum viventibus adfuerunt, non amisisse, sed liberiorem illic habere credendae sunt, ubi onere corporali gravari non possunt. Nam juxta divinam sententiam, corpus corruptibile aggravat animam: ergo anima quae nunc corpore gravatur, liberior corpore absoluta efficitur. Est igitur animae post mortem et sensus integer, et memoria plena. Ergo anima quae illic certo recordationis officio utitur, proximorum dulcedinis recordatur. Recordans ergo quos amavit in saeculo, commendare eos potest precibus Christo: quamquam nihil aliud orationes fidelium animarum, quam desiderium earum accipiatur. Illud quoque dico, quod celeberrima sit in hac re Ecclesiae consuetudo, cum se morituris commendat, et memores eos sui esse praeoptat. Sic martyribus, cum morerentur, superstitum charorum se familiaritas commendavit: sic se quotidie piorum turba fidelium evocandis ab hoc saeculo electis animabus committit, et ut semper sui sint memores, poscit. Nec enim fides viventium id a morientibus posceret, si apud se certum haberet, quod in nullo eos juvare possent post mortem. Sed quia tantae auctoritatis sollicitudo non praeterit, sequens rei multoties effectus probavit, cum ea quae plerique viventes a morientibus sibi fieri petunt, sine dilationis damno consequuntur. Haec ergo mihi videtur de hac objecta quaestiuncula ratio, quam etsi ipsis verbis, ut est a majoribus evoluta, non invenio, ipso tamen sensu definitam ab auctoribus puto, quanquam etsi aliquid ex hoc ab eis definitum reperero, illorum potius sententiam assequar.
5.27
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT XXVII. Utrum contristari vel laetari possint animae defunctorum pro viventium charorum salute: seu tristitia aut qualibet curd vivorum moveantur .
5.27
Si nulla esset mortuis cura de vivis, non utique dives ille qui torquebatur apud inferos, sollicitus esset pro fratribus suis, dicens ad Abraham: Rogo te, pater, ut mittas Lazarum in domum patris mei: habeo enim quinque fratres: ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum( Luc. XVI, 27, 28). Ita ergo mortui curam habere possunt de vivis, quamvis nesciant quid in praesenti agatur a nobis: sicut viventes curam habere possumus de mortuis, quamlibet ignoremus quid agatur ab illis. Si enim pro mortuis nulla esset cura viventibus, non utique pro eis crebro oblatis sacrificiis precaremur. Haec et his similia sanctus Augustinus in suis voluminibus ponens, hoc unum ponit exemplum, quod non est mediocriter admirandum:« Audivimus, ait idem doctor, quod cum debitum repeteretur a quodam, defuncti patris cautione prolata, quod filio nesciente a patre jam fuerat persolutum, contristari homo gravissime coepit, atque mirari, quod ei pater moriens non dixerit quid deberet, cum fecisset etiam testamentum. Tunc ei nimis anxio apparuit idem pater ejus in somnis, et ubi esset reconditum quo illa cautio vacuata fuerat, indicavit. Quo invento juvenis atque monstrato, non solum falsi debiti calumniam propulsavit, sed etiam paternum recepit chirographum, quod pater non receperat, quando est pecunia persoluta. Hinc utique putatur anima hominis curam gessisse pro filio, et ad eum venisse dormientem, ut docens quod ignorabat, a magna eum molestia liberaret».
5.28
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT XXVIII. Quod patriarchae, prophetae, et apostoli, omnesque beatorum spiritus nos ardenter secum gavisuros exspectent; et quod non sit illis perfecta laetitia, donec pro nostris erroribus dolent.
5.28
De his ita Origenes doctor in suis dogmatibus docet, dicens:« Neque enim hinc discedentes sancti continuo integra meritorum suorum praemia consequuntur, sed exspectant etiam nos, licet morantes, licet desides. Non enim illis est perfecta laetitia, donec pro erroribus nostris dolent, et lugent peccata. Hoc fortasse mihi dicenti non credas: quis enim ego sum, qui confirmare sententiam tanti dogmatis audeam? Sed adhibeo horum testem, de quo non potest dubitari. Magister enim gentium est in fide et veritate Paulus apostolus. Ipse igitur ad Hebraeos scribens, cum enumerasset omnes sanctos qui per fidem justificati sunt, addit post omnia etiam hoc: Sed isti, inquit, omnes, testimonium habentes per fidem, nondum assecuti sunt repromissionem a Deo: Deo pro nobis aliquid melius providente, ne sine nobis perfectionem consequerentur. Vides ergo quia exspectat adhuc Abraham, ut quae perfecta sunt consequatur: exspectat et Isaac, et Jacob, et omnes prophetae exspectant nos, ut nobiscum perfectam beatitudinem capiant. Propter hoc etiam, mysterium illud in ultimum diem dilati judicii custoditur: unum enim corpus est, quod justificari exspectatur, unum corpus est, quod resurgere dicitur in judicio; licet enim sint multa membra, sed unum corpus». Non potest oculus dicere manui: Non es mihi necessaria. Etiamsi sanus sit oculus, et non sit turbatus, quantum pertinet ad videndum; si desint oculo reliqua membra, quae erit ei laetitia? aut quae videbitur esse perfectio, si manus non habeat, si pedes desint, aut reliqua membra non adsint? Quia etsi est aliqua oculi gloria, in eo maxime est, ut vel ipse dux sit corporis, vel caeterorum membrorum non deseratur officiis. Hoc autem nos et per illam Ezechielis visionem doceri puto, cum dicit congregandum esse os ad os, et juncturam ad juncturam, et nervos, et venas, ac singula locis suis esse reparanda. Denique vide quid dicit propheta: Ossa, inquit, ista: non dixit: Omnes homines sunt, sed dixit: Ossa ista domus Israel sunt. Habebis ergo laetitiam de hac vita discedens, si fueris sanctus; sed tunc erit perfecta laetitia, cum nullum tibi corporis membrum deerit. Exspectabis enim et tu alios, sicut et tu exspectatus es. Quod si tibi, qui membrum es, non videbitur esse perfecta laetitia, si desit aliud membrum, quanto magis Dominus et Salvator noster, qui caput est totius corporis, non sibi dicit perfectam esse laetitiam, donec aliquid ex membris deesse corpori suo videt!
5.29
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT XXIX. Utrum scire possint mortui quid agant vivi.
5.29
« Fatendum est, ut ait beatus Augustinus, nescire quidem mortuos quid hic agatur a vivis: sed dum hic agitur, postea audire possunt ab eis qui hinc ad eos moriendo pergunt: non quidem omnia, sed quae sinuntur indicare, qui sinuntur etiam ista meminisse, et quae illos, quibus haec indicant, oportet audire. Possunt et ab angelis, qui rebus quae hic aguntur praesto sunt, aliquid audire mortui, quod unumquemque eorum audire debere judicat cui cuncta subjecta sunt. Nisi enim essent angeli qui possent interesse vivorum et mortuorum locis, non dixisset Dominus Jesus: Contigit autem mori inopem illum, et deferri ab angelis in sinum Abrahae. Possunt etiam spiritus mortuorum aliqua quae hic aguntur, et quae necessarium est eos nosse, non solum praesentia et praeterita, verumetiam futura, spiritu Dei revelante, cognoscere; sicut non omnes homines, sed prophetae, dum hic viverent, cognoscebant: nec ipsi omnia, sed quae illis esse revelanda Dei providentia judicabat».
5.30
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT XXX. Utrum possint mortui viventium oculis apparere.
5.30
Ex hoc praedictus doctor sic ait:« Mitti ad vivos aliquos ex mortuis, sicut e contrario Apostolus ex vivis in paradisum raptus est, divina testatur Scriptura. Nam Samuel propheta defunctus vivo regi Sauli etiam futura praedixit. Quamvis nonnulli, non ipsum fuisse, nec potuisse magicis artibus evocari, sed aliquem spiritum tam malis operibus congruentem illius existiment similitudinem figurasse, cum liber Ecclesiasticus, quem Jesus filius Sirach scripsisse traditur, et propter eloquii similitudinem nonnullam Salomonis pronuntiatur, contineat in laude patrum, quod Samuel et mortuus prophetaverit. Sed si et huic libro ex Hebraeorum, quia in eo non est, canone contradicitur; quid de Moyse dicimus, qui certe et in Deuteronomio mortuus, et in Evangelio cum Elia, qui mortuus non est, legitur apparuisse viventibus I?.
5.31
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT XXXI. Quod non impiorum, sed sanctorum animae tantum sciant quid possit a viventibus agi.
5.31
Credendum omnino est quod sicut viventes mortuorum gestis interesse non possunt, ita a defunctis causae viventium nesciantur. Quam tamen ignorantiam sanctorum animae non patiuntur, quae videntem omnia Deum sciunt, et scientem omnia contemplantur. Nam et beatus Gregorius in libris Moralium, loco illo quo testimonium illud de verbis Job tractare coepit, ubi ait: Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelligit, ita definiens, ait:« Sicut enim hi qui adhuc vivunt mortuorum animas quo loco habeantur ignorant, ita mortui vita in carne viventium qualiter postea disponatur nesciunt. Quia et vita spiritus longe distat a vita carnis; et sicut corporea et incorporea diversa sunt genere, ita etiam distincta cognitione. Quod tamen de animabus sanctis sentiendum non est, quia quae intus omnipotentis Dei miram claritatem vident, nullo modo credendum est quia sit aliquid quod ignorent. Sed carnales quique quia amorem praecipue filiis impendunt, hoc eos beatus Job nescire post mortem asserit, quod hic vehementer amaverunt, ut sive nobiles, sive ignobiles sint filii, nesciant, quorum eos semper cura fatigabat».
5.32
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT XXXII. Utrum post adventum Christi ad inferos, ex quo sanctis reseratum est iter ad coelos, aspicere valeant aut boni malos in dolore, aut mali bonos in requie constitutos.
5.32
Ecce, Luca evangelista testante, didicimus quod mortuo divite illo, et sepulto in inferno, paupere quoque illo Lazaro in sinu Abrahae in requie constituto, et dives in inferno collocatus Abraham vel Lazarum pauperem viderit, et Abraham divitem illum positum in tormentis aspexerit. Et haec siquidem ante adventum Christi ad inferos facta esse accepimus. Caeterum cum Dominus et Salvator noster, pro omnibus moriens, ad inferna anima sola descendit, patriarchis, qui in locis inferi tenebantur, coelestis paradisi januam reseravit. Quia ergo ita est, quod illos et de inferis eruit, et in coelesti regione locavit, non immerito quaeritur utrum modo Abraham caeterique sancti de illo loco coelestis paradisi, quo resurgente Christo locati sunt, possint ita videre impiorum animas in inferno, sicut de loco illo, unde moriente Christo educti sunt, facere poterant? Hanc siquidem quaestionem sicut modo hic a me videtur proponi, occupato mihi diversis negotiorum tumultibus, ubi legerim non facile occurrit. Hoc unum tantum de hac re in homiliis papae Gregorii legisse me recolo, ubi ait:« Credendum est quod, ante retributionem extremi judicii, injusti in requie quosdam justos aspiciant, ut eos videntes et conspicientes in gaudio, non solum de suo supplicio, sed et de illorum bono crucientur. Justi vero in requie positi in tormentis semper intuentur injustos, ut inde eorum crescat gaudium, quia malum conspiciunt quod misericorditer evaserunt, tantoque majores ereptori suo gratias referunt, quanto vident in aliis quod ipsi perpeti, si essent relicti, potuerunt. Nec illam tantae beatitudinis claritatem apud electorum animas fuscat aspecta poena reproborum, quia ubi jam compassio miseriae non erit, minui procul dubio beatorum laetitia non valebit. Quid autem mirum, si dum justi injustorum tormenta conspiciunt, hoc eis veniet in obsequia gaudiorum, quando in pictura niger color substernitur, ut albus vel rubeus clarior videatur? Et quamvis eis sua gaudia ad perfruendum plene sufficiant, mala tamen reproborum absque dubio semper aspiciunt; quia qui creatoris sui claritatem vident, nihil in creatura agitur quod videre non possint».
5.33
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT XXXIII. Contra eos qui dicunt quod nulla sit animae vita post mortem.
5.33
Cassianus ait:« Qui mortui sunt corpore Dominum spiritu benedicunt, atque collaudant, secundum illud: Benedicite Dominum, spiritus et animae justorum, et omnis spiritus laudet Dominum. Et in Apocalypsi Joannis animae occisorum non solum laudare Deum, sed etiam interpellare dicuntur. In Evangelio quoque evidentius Dominus ad Saducaeos: Non legistis, inquit, quod dictum est a Deo, dicente vobis: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed vivorum; omnes enim ei vivunt. De quibus et Apostolus: Propter quod, inquit, non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem sanctam». Beato quoque Augustino caeterisque doctoribus id asserentibus multis locis et multiplicibus libris, unum praedicti viri memorabo exemplum, quo hujusmodi roboretur assertio. Fratrem quemdam Gennadium medicum sibi notissimum atque clarissimum refert apud Carthaginem fuisse, quem erga pauperum curam impigra misericordia facillimoque animo benignissimum fuisse testatur: qui tamen Gennadius dubitabat utrum esset alia vita post mortem.« Hujus igitur mentem et opera misericordiae quoniam Deus nullo modo desereret, apparuit illi in somnis conspicuus juvenis et dignus, eique dixit: Sequere me. Qui dum sequeretur, venit ad quamdam civitatem, ubi audire coepit a dextra parte sonos suavissimae cantilenae ultra solitam notamque suavitatem. Tunc illo intento quidnam esset, hymnos dixit esse beatorum atque sanctorum. A sinistra autem parte quid se vidisse retulerit, non satis memini. Evigilavit, et somnium fugit, tantumque de illo quam de somnio cogitavit. Alia vero nocte, ecce idem ipse juvenis eidem rursus apparuit, atque ab illo utrum cognosceretur interrogavit. Respondit, quod eum bene pleneque cognosceret. Tunc ille quaesivit ubi se nosset. Nec memoriae defuit quod iste eidem responderet, totumque visum illud, hymnosque sanctorum, ad quos eo duce venerat, qua recordabatur facilitate narravit. At ille percunctatus est utrumnam id quod viderat in somnis vidisset an vigilans? Respondit: In somnis. At ille homini: Bene, inquit, recolis: in somnis illa vidisti; sed etiam nunc in somnis te videre scias. Haec cum audisset iste, ita esse credidit, atque id responsione firmavit. Tunc qui hominem docebat, adjecit et ait: Ubi est modo corpus tuum? Ille respondit: In cubiculo et in lectulo meo. Scisne, inquit ille, in eodem corpusculo esse illigatos et clausos oculos tuos? Ille respondit: Scio. Tunc ille: Qui sunt ergo isti oculi quibus me vides? Ad hoc iste non inveniens quid responderet, obticuit. Cui haesitanti ille quod his interrogationibus docere moliebatur aperuit continuo. Sicut, inquit, isti oculi carnis tuae utique in dormiente atque in lectulo jacente nunc vacant, nec aliquid modo operantur, et tamen sunt isti quibus me intueris, et ista uteris visione, ita cum defunctus fueris, nihil agentibus oculis carnis tuae, vita tibi inerit qua vivas, sensusque quo sentias. Cave jam deinceps ne dubites vitam esse post mortem. Ita sibi homo fidelis ablatam dicit hujus rei dubitationem».
5.34
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT XXXIV. Contra eos quibus parum videtur quod anima post mortem carnis in quadam corporali similitudine laeta quaedam videat, vel tristia sentiat. Et quod expressiora sint ibi laeta vel tristia, quam hic videri possunt per somnium ab animo.
5.34
Quamvis non sint corporalia visa, sed similia corporalibus, quibus animae corporibus exutae afficiuntur, seu bene, seu male, cum et ipsae animae corporibus suis similes sibimet appareant, sunt tamen et vera laeta, et vera molesta, facta de substantia spirituali. Nam et in somnis magnum interest utrum in laetis an in tristibus simus. Unde in rebus quas concupierant constituti, se evigilasse doluerunt plurimi, et rursus gravibus terroribus atque cruciatibus exagitati atque vexati, cum expergefacti essent, dormire timuerunt, ne in eadem mala revocarentur. Et utique non est dubitandum quod expressiora sunt illa quae in inferno dicuntur esse, atque ideo vehementius sentiantur. Nam et qui subtracti sunt sensibus corporis, minus quidem quam si omnino morerentur, sed tamen amplius quam si dormirent, expressiora se vidisse narraverunt quam si somnia somniassent.
5.35
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT XXXV. Quid remunerationis habere credantur animae defunctorum, ante resurrectionis illius ultimum tempus.
5.35
Animae beatorum mox ut de hujus corporis domicilio exeunt, donec veniant ad resurrectionis illius ultimum tempus, jucunditate spiritus perfruuntur, attestante Joanne de animabus occisorum propter verbum Dei, et dicente: Datae sunt illis singulae stolae albae. Haec ergo prima stola est quietis et jucunditatis, qua post mortem carnis anima tantum perfruitur; secunda illa erit, cum recepto corpore de animae et carnis immortalitate laetabitur.
5.36
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT XXXVI. Quod post depositionem corporis hujus statim videatur a sanctis spiritibus Deus.
5.36
Beatissimus Cyprianus, doctor clarus, et magister mirificus, ad Fortunatum scribens de exhortatione martyrii, inter caetera sic dicit:« Quanta est dignitas, et quanta securitas, exire hinc laetum, exire inter pressuras et angustias gloriosum, claudere in momento oculos, quibus homines videbantur et mundus, et aperire eosdem statim, ut videatur Deus et Christus? Tanta felicitas migrandi, quanta velocitas. Repente terris subtraheris, ut in regnis coelestibus reponaris. Haec oportet mente et cogitatione complecti, et die ac nocte meditari.» Tanti ergo doctoris exhortatione instructi, veraciter tenere debemus quod nequaquam post mortem visione Dei fraudabimur, sed eo cum laetitia perfruemur, si hic in beneplacitis sibi actibus vixerimus.
5.37.1
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum. CAPUT XXXVII. Quod etiam modo sanctorum animae jam cum Christo in coelis regnent.
5.37.1
Sanctus Augustinus definitione certissima cupiens docere quod non solum martyrum sed electorum animae fidelium jam modo cum Christo regnent in coelis, de Apocalypsi Joannis testimonium illud ponit, ubi legitur quod animae occisorum propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei, regnent cum Christo mille annis: animae scilicet martyrum, nondum sibi corporibus redditis. Quod ne aliquis putaret quod tantum martyrum, non etiam caeterorum fidelium, animae cum Christo regnarent, subjunxit idem doctor:« Neque enim piorum animae mortuorum separantur ab Ecclesia, quae nunc est etiam regnum Dei: alioqui nec ad altare fieret memoria eorum in communicatione corporis Christi. Nec aliquid prodesset ad ejus baptismum in periculis currere, ne sine illo finiatur haec vita: nec ad reconciliationem poenitentia valeret, si forte per impudentiam malamve conscientiam quisque ab eodem corpore separatus est. Cur enim fiunt ista, nisi quia fideles, etiam defuncti, sunt membra ejus? Quamvis ergo cum suis corporibus nondum sint, jam tamen eorum animae regnant cum illo». Nunc et quotidie desiderant duplicationem beatitudinis, quam accepturi sunt post, et ipsa eorum desideria clamoris eorum quodammodo sunt verba, quibus Deum imprecantur, ut exstinctorum corporum resurrectionem recipiant. Magnus quippe eorum clamor, magnum est desiderium. Tanto enim minus quisque clamat, quanto minus desiderat: et tanto majorem vocem in aurem Dei exprimit, quanto se in ejus desiderium plenius fundit. Si enim desiderium quodammodo sermo non esset, Propheta non diceret: Desiderium cordis eorum exaudivit auris tua. Quibus sanctis animabus jam datae sunt singulae stolae albae, id est, ipsa illa beatitudo patriae coelestis, in qua nunc gaudentes exsultant, dictumque est eis: Requiescite tempus adhuc modicum, donec impleatur numerus conservorum et fratrum nostrorum. Desiderantibus igitur animabus Requiescite tempus adhuc modicum dicere, est inter ardorem sancti desiderii ex ipsa sua praesentia eis Deum solatium consolationis aspirare. Regnum tamen animarum eorum jam, ut diximus, cum illo est nunc, dum isti mille anni decurrunt. Unde et in eodem libro alibi legitur: Beati mortui qui in Domino moriuntur: amodo enim jam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis, nam opera eorum sequuntur eos. Regnat itaque cum Christo nunc primum Ecclesia in vivis et mortuis. Propterea enim, sicut dicit Apostolus, mortuus est Christus, ut et vivorum et mortuorum dominetur. Sed ideo martyrum tantum animas Joannes commemoravit, quia ipsi praecipue regnant mortui, qui usque ad mortem pro veritate certarunt. Sed a parte totum, etiam caeteros mortuos intelligimus pertinentes ad Ecclesiam, quae est regnum Christi.
5.37.2
Explicit liber secundus.