Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Prognosticon
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus"> —
⋯
More
Original / primary: 8592 Progno
6.1
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT PRIMUM. Quod tempus et diem judicii nullus hominum noverit.
6.1
Judicii tempus vel diem Dominus nobis esse voluit incognitum. Sic enim interrogantibus se de ultimo die discipulis, atque dicentibus: Quod signum adventus tui erit, et consummationis saeculi? respondisse eumdem Dominum legimus: De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli in coelo, neque Filius, nisi Pater solus. Quanquam hoc ipsum quod se dicit nescire, non arbitrandus est hoc ipsum Filius ignorasse, sed quod sic sciat, ut nolit aliis dicere. Nam dum dicit ipse Dominus per prophetam: Dies ultionis in corde meo, indicat se quidem scire, sed nolle aliis indicare.
6.2
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT II. Utrum specialis locus esse credatur ubi judicium a Domino agetur.
6.2
Quid ex hoc in aliis legerim, non facile mihi occurrit: hoc tamen Joel propheta vaticinante didicimus, quod in valle Josaphat omnes gentes a Domino tempore judicii congregandae sunt. Sic enim idem sanctus propheta ait: In diebus illis et in tempore illo, cum convertero captivitatem Judae et Jerusalem, congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat, et disceptabo cum eis ibi. Sed haec prophetae verba quomodo beatus Hieronymus sentiat, audiamus, ut ex illius verbis locus iste Josaphat, quo judicium dicitur agitari, utrum proprie an figuraliter intelligi debeat, melius lector agnoscat. Dicit enim beatus Hieronymus( In hunc Joelis locum, quamvis non iisdem verbis). Josaphat interpretatur Domini judicium. Hoc ergo est quod dicit: Quando misertus fuero eorum, hoc est, qui mei nominis confessione censentur, tunc omnes adversarios meos deducam in vallem Josaphat, hoc est, in vallem judicii. Omnes autem gentes, aut omnes designat incredulas nationes, aut omnes daemones dicit, quia sic idem doctor in eodem tractationis subsequitur opere: Isti tales, id est, quos aut incredulas nationes, aut daemones dicit, non judicabuntur in montibus, non in campestribus, sed in profundo et deorsum, ut solum locus ipse judicii pro poena sit.
6.3
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT III. Quod nullus noverit hominum, per quot dies futurum illud judicium extendatur.
6.3
« Quod in confessione ac professione tenet omnis Ecclesia Dei, Christum de coelo esse venturum ad vivos et mortuos judicandos( ut ait beatissimus Augustinus), hunc ultimi judicii diem dicimus, id est, novissimum tempus. Nam per quot dies futurum judicium extendatur, incertum est».
6.4
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT IV. De terrore adventus Christi, et quod in ea forma qua judicatus est, in ipsa ad judicium veniet, et judicium agitabit.
6.4
Christus Dei Filius, finito mundi termino, in ea qua ascendit coelos corporis forma, cum sanctis omnibus veniet. Illo enim de coelis ad judicium veniente, juxta quod ipse in Evangelio ait: Virtutes coelorum commovebuntur, et tunc apparebit signum Filii hominis in coelo; et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa. Et mittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis coelorum usque ad terminos eorum. Paulus quoque apostolus de adventu judicii ita dicit: Ipse autem Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo. Ignis enim ante eum, Psalmista praedicente, ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida: quia idem qui aliquando venit ut judicaretur occultus, tunc veniet ut omnes judicet manifestus. Congregatis ergo sanctis suis omnibus, de coelo est descensurus, juxta illud quod Isaias dicit: Ecce veniet Dominus cum sanctis suis ad faciendum judicium. Tremendu sigitur valde et pavendus adveniet in die examinationis suae, quando cum angelis et archangelis, thronis et dominationibus, caeterisque virtutibus, coelis quoque ac terris ardentibus, cunctis in sui obsequii terrore commotis, visus fuerit in gloria majestatis.
6.5
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT V. Quod praeeunte cruce Christus ad judicium veniet, et quod eadem crux angelorum humeris, de coelo Christo descendente, portabitur.
6.5
Joannes Chrysostomus liquidissime hanc quaestionem ventilans, ita definiens dicit( Homilia prima de Cruce et Latrone):« Videamus quomodo cum cruce sua veniet Christus, necessarium enim est hoc ipsum ostendere. Si dixerint, inquit, Ecce in promptuariis est Christus, ecce in solitudine, nolite credere, de secunda praesentia gloriae suae dicens propter pseudo- christos, et propter falsos prophetas, et propter Antichristum, ne quis errore praeventus in falsum incidat christum. Quoniam Christi Salvatoris adventum praeveniet Antichristus, ideo sollicite praecavendum est, ne quis pastorem quaerens, lupum inveniat. Ob hoc praedico tibi unde dignoscas veri Pastoris adventum. Hoc dedit signum: haec enim fuit voluntas ejus, ut primus adventus latenter fieret, et quaereret quod perierat; secundus vero adventus non ita, sed simpliciter ait: Quemadmodum, inquit, fulgur exiens ab oriente apparet in occidente, ita erit adventus Filii hominis. Subito omnibus apparebit, nec erit indigens quisquam interrogare, sive hic, sive illic est Christus. Quemadmodum enim fulgur cum emicuerit, non egemus interrogare si facta sit coruscatio; ita cum revelatio praesentiae eius effulserit, non indigebimus interrogare an venerit Christus. Sed quod quaeritur, si cum cruce veniet( nec enim praemissae expositionis oblitus sum), audi igitur subsequentia. Tunc, inquit, quando venturus est, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum. Tanta enim erit eminentia splendoris in Christo, ut etiam clarissima coeli luminaria abscondantur prae fulgore divini luminis. Tunc et stellae cadent, quando apparuerit signum Filii hominis in coelo. Considerasti quanta sit virtus sanctae crucis? Sol obscurabitur, luna non dabit lumen suum: crux vero fulgebit, et obscuratis luminaribus coeli, dilapsisque sideribus, sola radiabit, ut discas quoniam crux sole et luna praeclarior est, quorum splendorem divino illustrata splendore superabit. Et quemadmodum ingrediente rege in civitatem, exercitus praecedit ferens signa et vexilla regalia, et ambitus praeparationis armisonae annuntiat regis introitum; ita Domino descendente de coelis, praecedet exercitus angelorum atque archangelorum, qui signum illud triumphale crucis vexillum sublimibus humeris praeferentes, divinum regis coelestis ingressum terris trementibus nuntiabunt.» Idem doctor post aliqua sic repetit:« Sed quare crux apparebit tunc, et quam ob causam in ejus praelatu Dominus adveniet, perspicuum est: ut agnoscant consilium iniquitatis suae, qui Dominum majestatis crucifixerunt. Per hoc enim signum impudens Judaeorum redarguitur mendacium vel impietas. Et quoniam propter hoc ipsum habens crucem veniet, audi ipsum in Evangelio protestantem: Quia tunc plangent omnes tribus terrae, videntes accusatorem suum ipsam crucem, et ipsa arguente cognoscent peccatum suum sero, et frustra fatebuntur impiam caecitatem. Quid autem miraris, si crucem afferens veniet, ubi et ipsa vulnera tunc ostendet? Quoniam videbunt, inquit, in quem compunxerunt».
6.6
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT VI. De terrore visionis diaboli, cum sublatus fuerit, ut ad judicium adducatur.
6.6
Cum sublatus fuerit diabolus ut damnetur, multi electi, qui in corpore inveniendi sunt, Domino ad judicium veniente, metu concutiendi sunt, videntes tali sententia impium esse punitum. Quo terrore purgandi sunt, quia si quid eis ex corpore adhuc peccati remanserit, metu ipso quo diabolum damnari conspicient, purgabuntur. Hinc est quod ait Job: Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur: angelos videlicet sanctos quosque atque electos volens intelligi.
6.7
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT VII. Quod Christus ad judicium veniens, mitis justis, et terribilis apparebit injustis.
6.7
Redemptor humani generis cum apparuerit, et mitis erit justis, et terribilis injustis. Quem enim mansuetum aspiciunt electi, hunc pavendum atque terribilem conspiciunt reprobi. Sed hunc ideo electi terribilem non videbunt, quia modo terrorem illius considerare non desinunt. Et ideo reprobi terribilem illum conspicient, quia modo ultimi illius judicii postponunt terrorem, et, quod est pejus, quasi securi in suis faecibus jacent.
6.8
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT VIII. Quod Christum in carne ad judicium venientem justi et injusti carneis oculis sint visuri.
6.8
Christus Dei Filius cum ad judicium venerit faciendum, omnes pariter humanitatem ejus justi et injusti visuri sunt. Divinitatem tamen ejus injusti non videbunt, quae tantum justis videnda promittitur. Nam quod ab injustis divinitas ejus non videatur, testatur Isaias qui dicit: Tollatur impius, ne videat majestatem Dei. Ex quo apertissime patet quod reprobi tunc humanitatem ejus utique in qua judicatus est videbunt ut doleant; divinitatem vero non videbunt, ne gaudeant. Quibus enim divinitas ostenditur, utique ad gaudium demonstratur.
6.9
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT IX. Quod non Pater, sed tantum Filius ad judicium faciendum venturus esse credatur.
6.9
Ait ex hoc beatissimus Augustinus:« Neque enim ad judicium vivorum et mortuorum Pater venturus est, nec tamen recedet a Filio Pater. Quo ergo modo non ipse venturus est? Quia ipse non videbitur in judicio: Videbunt in quem compunxerunt. Forma illa erit judex, quae stetit sub judice; illa judicabit quae judicata est. Judicata est enim inique, judicabit juste.» Nam et cum in propheticis Scripturis Dominus legitur ad judicium esse venturus, etsi ejus persona sub alia distinctione patenter ponatur, tantummodo propter ipsum judicium Christus debet intelligi; quia etsi Pater judicabit, per Filium judicabit. Nam ipse per suae praesentiae manifestationem non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio; quia manifestabitur homo judicaturus, sicut homo est judicatus.
6.10
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT X. Quod non pertineat ad hanc vitam, cum Christus vivos et mortuos judicaturus de coelo descenderit.
6.10
Non est consequens ut ad hanc vitam pertinere credamus, cum Christus de coelo ad judicandos vivos et mortuos descenderit, et judex hominibus apparuerit manifestus. Nam juxta praefixam beati Augustini sententiam, quod de Christo profitemur futurum, quoniam de coelo venturus est vivos et mortuos judicaturus, non pertinet ad vitam nostram quae hic geritur, quia nec in rebus ejus gestis est, sed in fine saeculi gerendis. Ad hoc pertinet quod secutus Apostolus adjunxit: Cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Vivos autem et mortuos, cum venerit, judicabit, quia et justi, qui utique vivunt, et injusti, qui merito mortui appellantur, ab illo utique judicandi sunt: sive ut vivos intelligamus quos hic nondum mortuos, sed adhuc in ista carne viventes ejus invenerit adventus; mortuos autem, qui de corpore priusquam veniat exierunt, vel exituri sunt.
6.11
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XI. De sedibus judicantium.
6.11
Sedes dicimus quas Graeci thronos appellant: thronos autem Graeci sedes dicunt. Sancti ergo, quamlibet ipsi sint sedes Dei, juxta quod scriptum est: Anima justi sedes est sapientiae, ipsi tamen sedes habebunt, in quibus Christo judicante sessuri sunt, juxta illud quod ipsa Veritas ait: Vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel.
6.12
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XII. De his qui cum Domino ad judicandum sessuri sunt.
6.12
Luce clarius constat quod omnes sancti qui perfecte mundum reliquerunt, cum Domino residentes, caeteros judicabunt. Tunc quoque implebitur illud quod legitur in divinis Litteris: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae.
6.13
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XIII. Quod in praenominatis a Christo duodecim sedibus non solum duodecim apostoli sessuri sint, sed omnis perfectorum numerus, qui in duodenarium numerum partiuntur.
6.13
Sanctus Augustinus ita ex hoc in suis tractatibus dicit:« Non enim, quia super duodecim sedes sessuros ait Dominus esse apostolos, duodecim solos homines cum illo judicaturos putare debemus. Duodenario namque numero universa quaedam significata est praedicantium multitudo, propter duas partes numeri septenarii, quo significatur plerumque universitas. Quae duae partes, id est tria et quatuor, altera per alteram multiplicatae, duodecim fiunt. Nam et quatuor ter, et tria quater, duodecim sunt; et si qua alia hujusmodi duodenarii numeri, quae ad hoc valeat, ratio potest reperiri. Alioquin cum in locum Judae traditoris apostolum legimus Matthiam ordinatum, apostolus Paulus, qui plus illis omnibus laboravit, ubi ad judicandum sedeat non habebit: qui profecto cum aliis sanctis ad numerum judicum se pertinere demonstrat, cum dicit: Nescitis quia angelos judicabimus? De ipsis quoque judicandis in hoc numero duodenario similis causa est. Non enim quia dictum est: Judicantes duodecim tribus Israel, tribus Levi, quae tertia decima est, ab eis judicanda non erit, aut solum illum populum, non etiam caeteras gentes judicabunt. Quod autem ait In regeneratione, procul dubio mortuorum resurrectionem nomine voluit regenerationis intelligi. Sic enim caro nostra regenerabitur per incorruptionem, quemadmodum est anima nostra regenerata per fidem.»
6.14
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XIV. De ultima resurrectione corporum humanorum.
6.14
Resurrecturam carnem omnium quicunque nati sunt hominum atque nascentur, et mortui sunt et morientur, nullo modo debet dubitare omnis qui veraciter Christianus est, dicente Domino: Amen, amen dico vobis, quia venit hora quando mortui qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei; et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae; qui vero mala, in resurrectionem judicii.
6.15
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XV. Quod septimo angelo tuba canente, in ictu oculi erit resurrectio mortuorum.
6.15
B. Hieronymus quorumdam de resurrectione disputantium sententias in epistola sua, quam ad Minervum scripsit, asserens, ita dicit:« Quaerimus cur de novissima tuba mortuos scripserit Apostolus resurrecturos. Quando enim novissima dicitur, utique aliae praecesserunt. In Apocalypsi Joannis septem angeli describuntur cum tubis, et unoquoque clangente, primo videlicet, secundo, et tertio, quartoque, et quinto, et sexto, quid per singulos actum sit, indicatur. Novissimo autem, id est septimo, claro tubae strepitu personante, mortui suscitantur, corpora, quae prius habuerant corruptibilia, incorruptibilia recipientes.» Pro eo tamen quod de resurrectione mortuorum ait Apostolus, omnes resurrecturos esse in momento, in ictu oculi, in novissima tuba,« tanta( ut ait idem doctor) celeritate fiet resurrectio mortuorum, ut vivi quos in corporibus suis consummationis tempus invenerit, mortuos de inferis resurgentes praevenire non valeant. Quando enim dicit, in puncto temporis, et in motu oculi atque momento futuram omnium resurrectionem, cunctam primae et secundae resurrectionis excludit fabulam, ut alii primi, alii novissimi resurrecturi esse credantur.» Item post aliqua idem dicit:« Hoc sentire debemus, quod quomodo levis pluma, aut tenue siccumque folium vento flatuque raptatur, et de terra ad sublime transfertur; sic ad oculum et nutum Dei omnium mortuorum corpora movebuntur, parata ad adventum judicis.»
6.16
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XVI. Quod ad omnes homines pertineat resurrectio, immutatio vero tantum ad sanctos.
6.16
Ecce dicit Apostolus: Canet tuba, et mortui resurgent, et nos immutabimur. Sed non sicut bonorum et malorum generalis est omnium resurrectio, ita communis credenda est immutatio. Nam, juxta quod beatus Augustinus, Hieronymus, Julianus Pomerius caeterique testantur, resurrectio communis erit omnibus bonis et malis, immutatio vero solis danda est justis, quae utique glorificationem insinuat aeternae beatitudinis.
6.17
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XVII. Quod non aerium corpus, sed caro quam gerimus, sine ulla corruptione resurget.
6.17
Nullo modo audiendi sunt, qui pro carne nescio quod corpus resurrecturum fabulantur aerium. Sed, juxta sacrae historiae veritatem, in hoc quod quisque vivit, resurrecturus est corpore. Nam, ut caeteros taceam, egregii praeceptoris nostri Eugenii, Toletanae sedis antistitis, breviter haec verba retexam:« Resurrectionem autem carnis verissime confitemur, non, ut quidam delirant, ut in aeria vel qualibet alia carne resurgamus, sed in hac qua sumus, in hac qua etiam pro recte factis coronam, aut pro male gestis unusquisque merebitur recipere poenam.»
6.18
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XVIII. Quomodo spiritualia corpora tunc habere credantur, cum futura corpora non spiritus, sed corpora verissime approbentur.
6.18
Resurgent sanctorum corpora sine ullo vitio, sine ulla deformitate, sine ulla corruptione, vel oneris difficultate. In quibus tanta facilitas, quanta felicitas erit. Propter quod spiritalia dicta sunt, cum procul dubio corpora futura non spiritus sint. Sed sicut nunc corpus animale dicitur, quod tamen corpus non anima est; ita tunc spiritale corpus erit, corpus tamen, non spiritus erit.
6.19
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XIX. De qualitate corporum quae in resurrectione futura sunt.
6.19
« Qualitas eorum corporum, ut ait Julianus Pomerius( De animae origine), quam miseri vel beati recipient, aequaliter quidem incorruptibilis et immortalis erit; sed eorum ipsorum qui recepturi sunt loca vel merita incomparabiliter diversa erunt, et a se invicem longe distantia. Unde dicit Apostolus: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Quod enim dicit: Omnes quidem resurgemus, unam tantum resurrectionem omnium hominum signat, ut omnia hominum corpora, una incorruptione, una immortalitate donata, aut in supplicio, aut in praemio, possint esse perpetua. Ac per hoc omnes et simul resurrecturi credendi sunt; sed impii ad supplicium, peccatores ad illud finale judicium, et sancti omnes ad praemium. Igitur corpora miserorum non sic immortalia et incorruptibilia erunt, ut quia corrumpi aut mori non poterunt, nullum sensum doloris admittant; sed ut, in aeternis cruciatibus constituta, summus dolor nec corrumpat cruciando, nec perimat. Ac sic ad hoc caro immortalis cum sua anima condemnata vivit, ut sentiat; sentit, ut doleat; dolet, ut meritis suis digna recipiat.»
6.20
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XX. In qua aetate vel statura futuri sunt resurgentes, sive sint senes, sive juvenes, vel infantes.
6.20
Plerisque pertinaciter ac varie de hac quaestione certantibus, beatus Augustinus responsurum se perhibens dicit:« Si dixerimus ad Dominici corporis modum quorumdam majorum corpora redigenda, peribit de multorum corporibus plurimum, cum ipse nec capillum periturum esse promiserit. Restat ergo ut suam recipiat unusquisque mensuram, quam vel habuit in juventute, etiamsi senex sit mortuus, vel fuerat habiturus, si ante est defunctus. Atque illud quod commemoravit Apostolus de mensura aetatis plenitudinis Christi,..... sic accipimus dictum, ut nec infra nec ultra juvenilem formam resurgant corpora defunctorum; sed in aetate et robore usque ad quam Christum hic pervenisse cognovimus. Circa triginta quippe annos definierunt etiam hujus saeculi doctissimi homines juventutem, quae cum fuerit spatio suo terminata, inde jam hominem ad detrimenta vergere gravioris ac senilis aetatis: et ideo non esse dictum in mensuram corporis, vel in mensuram staturae, sed in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Resurgent ergo omnes tam magni corpore, quam erant, vel futuri erant aetate juvenili. Quamvis nihil oberit, etiamsi erit infantilis vel senilis corporis forma, ubi nec mentis nec ipsius corporis ulla remanebit infirmitas.» Unde etiam praedictus doctor sequenter adjungit:« Si quis in eo corporis modo quo defunctus est resurrecturum unumquemque contendit, non est cum illo laborabili contradictione pugnandum.» Julianus quoque Pomerius quid de hoc senserit( Libro de anima) non tacebo.« Sane, ait, de aetate nihil esse quaestionis existimo, quoniam sive jam in utero, sive jam nati vita priventur infantes, in ea resurrecturi esse credantur, ad quam profecto essent, si viverent, annis sequentibus perventuri; quoniam si naturam resurrectio reparabit, aliquid deesse plenitudini naturae non poterit.» Quod etiam praedictus doctor similiter fieri et de his qui provecta aetate moriuntur astruxit, dicens:« Is quoque qui hinc provecta aetate, vel etiam decrepita, decesserit, ea aetate resurget in qua juvenis fuit, debilitate senectutis ablata. Aut si hoc magis congruit illi saeculo beato, in quo omnes sancti sine ullo beatitudinis suae defectu victuri sunt, ut aliqua aetatum differentia ibi futura sit, sic erit ibi, ut impedimento aut dedecori sine fine regnantibus non sit.» Itemque subjungit:« Quod de aetate diximus, hoc idem de statura licet intelligi.»
6.21
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XXI. Utrum aequales an diversae futurae sint staturae vel figurae surgentium corporum, et utrum macri cum eadem macie, pingues cum eadem pinguedine, in resurrectione futuri sint.
6.21
De statura corporis in qua omnes resurrecturi sunt, beatus Augustinus manifesta dissertione pronuntians dicit:« Non est consequens ut ideo diversa statura sit reviviscentium, quia fuerat diversa viventium: scilicet ut macri cum eadem macie, aut pingues cum eadem pinguedine reviviscant. Sed si hoc est in consilio creatoris, ut in effigie sua cujusque proprietas et discernibilis similitudo servetur, in caeteris autem corporis bonis aequalia cuncta reddantur, ita modificabitur illa in unoquoque materies, ut nec aliquid ex ea pereat, et quod alicui defuerit, ille suppleat qui etiam de nihilo potuit quod voluit operari. Si autem in corporibus resurgentium rationabilis inaequalitas erit, sicut est vocum quibus cantus impletur, hoc fiet cuique de materia corporis sui, quod hominem reddat angelicis coetibus, et nihil inconveniens eorum ingerat sensibus.»
6.22
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XXII. Quod sine aliqua deformitate sanctorum corpora resurrectura sint.
6.22
Resurgent omnium sanctorum corpora, omni felicitate et gloria immortalitatis conspicua, sicut sine ulla corruptione, difficultate, onere, ita sine ulla deformitate. In quibus, ut ait sanctus Augustinus, tanta erit facilitas, quanta felicitas. Nam idem doctor ipsas quoque cicatrices in corporibus martyrum posse quidem videri docet, sed sine ullo deformitatis intuitu id fieri perhibet.« Non enim, ut idem doctor egregius ait, deformitas in eisdem corporibus, sed dignitas erit: et quamvis quaedam in corpore, non corporis, sed virtutis pulchritudo fulgebit.»
6.23
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XXIII. Quod superfluum sit quaerere de reproborum corporibus, in qua aetate vel mensura resurgant.
6.23
Reprobi sane utrum unius staturae an diversae futurae sint, superfluo quaeritur, quando in eis qui a beata luce et ab illo decore domus aeternae alieni manebunt, statura, quae decori esse solet non exquiritur, quia, juxta quod quidam sapiens ait, ubi erit dentium stridor, aeternusque et intolerabilis fletus, inaniter quaeritur corporum decus.
6.24
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XXIV. Quod viri et feminae in proprio sexu resurgent.
6.24
Plerique propter hoc quod dicit Apostolus: Donec occurramus ei in virum perfectum, omnes feminas in virili sexu resurgere credunt, pro eo quod vir ex limo, mulier vero ex viri latere facta sit. Nos autem catholicorum magistrorum sententiis eruditi, hoc credimus, hoc tenemus, quod omnipotens Deus, qui utrumque sexum condidit, instituit ac redemit, utrumque in resurrectione restituet. Nam Christus Dominus de muliere tentatus, quae amissis septem viris quos habuerat, hinc quoque ipsa transisset, cum quaereretur ab eo in resurrectione cui eorum potissimum redderetur, respondit: Quod in resurrectione nec feminae nubant, nec viri uxores accipiant. Ex quibus sacratissimis verbis apertissime patet quod ibi non sexus, sed concubitus desit; nec carnis sit natura mutanda, sed ejus concupiscentia finienda. Nam et beatus Augustinus hanc quaestionem in suis tractatibus versans:« Melius mihi, ait, sapere videntur, qui utrumque sexum resurrecturum non dubitant. Non enim ibi libido erit, quae confusionis est causa. Nam priusquam peccassent nudi erant, et non confundebantur vir et femina. Corporibus ergo vitia detrahentur, natura servabitur. Non est autem vitium sexus femineus, sed natura, quae tunc quidem a concubitu et a partu erit immunis.» Quibus ita a praedicto viro digestis, erit, ut praeceptor noster sacer Eugenius[ Toletanus] docet,« tanta ac talis corporis pulchritudo, ut oblectet intuitum, et cor nullatenus inflectat ad vitium.»
6.25
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XXV. Quod nulla resurgentes cibi ac potus cura sollicitet.
6.25
Necessitatem cibi ac potus natura nostra, quandiu corruptibilis in hoc subest corpore, patitur, cum merito corruptionis ac immortalitatis suae languenti eidem velut quaedam medicamenta praebentur. Cum autem facta fuerit resurrectio corporum, in sumendo cibo ac potu ibi necessitas nulla erit, quae corruptioni tantum in hac vita tribuitur; nam incorruptione vel immortalitate, quae post hanc vitam futura est, utetur. Etenim juxta quod Julianus Pomerius ait:« Omni corruptione ac mortalitate consumpta, non ibi erit ulla carnis infirmitas, sed natura. Hic ergo ubi potest caro mori, cibo ac potu juvanda est, ne morti succumbat; in illa autem vita ubi mori non poterit, nihil requiret alimoniae, quia immortalem nec fames potest nec sitis occidere.» Quod si nobis e contrario illud objicitur, quod post resurrectionem Dominus cum discipulis suis manducasse perhibetur, et ob hoc exemplo ejus resurgentes comesturi credantur;« manducavit panem, ut ait idem doctor, Dominus Jesus, non indigentia, sed potentia; nec ut infirmitati carnis suae consuleret, sed ut vera carne se dubitantibus resurrexisse monstraret. Quia utique si spiritus esset, sicut tunc putabatur, aliquid carnalis cibi non sumeret; sumpsit autem, ut confirmaret eorum fidem quae coeperat fluctuare, et sibi non facultatem, sed necessitatem ostenderet defuisse.»
6.26
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XXVI. Quod carnalibus indumentis natura nostra non egeat.
6.26
Plurimorum doctorum sententiis definitum esse non ambigo quod in resurrectionis illius ultimae gloria non sint corporibus necessaria tegumenta, ubi nec infirmitas ulla erit, unde possit caro incorruptibilis atque immortalis occidi, nec aliquod peccatum unde cogatur anima beata confundi: in tantum, ut majores nostri definiant eos qui talia credunt, id est, qui dicunt resuscitatos vestimentis egere, omnia bona quae dicuntur futura eosdem posse non credere. Et tamen si erunt ibi, ut quidam causantur, quaedam tegumenta velaminum, utique incorruptibilia erunt, juxta quod Julianus Pomerius ait( Ibidem):« Si caro nostra non genere sed qualitate mutata, nec spiritus sed spiritalis effecta, carnalia non requiret, aut nulla in resurrectione vestimenta erunt, aut si erunt, incorruptibilia credi debent, quae sic sanctos vestiant, ut nulla eos sui sollicitudine in illius futurae beatitudinis securitate distendant: aut forsan illius generis indumenta erunt, qualibus se indutum propheta sub Ecclesiae typo gratulatur, et dicit: Quia induit me vestimento salutis, et indumentis justitiae circumdedit me», vestimentum salutis idem doctor ad carnem, indumentum vero justitiae ad animam referens. Item sequitur idem doctor: Quod si ita est, et si concedatur resurgentes vestimentis usuros, non talia illis erunt, qualia fuisse leguntur Israelitica vestimenta, quia quamvis in quadraginta annos divina voluntate servata sint, tamen solita vetustate consumpta sunt. Nec qualia fuerunt in quibus Moyses et Elias in monte cum Domino, vel sancti angeli visi sunt, quae et ipsa in nihilum, de quo erant pro tempore sumpta, soluta sunt; sed forte talia erunt qualibus Dominus resurgens vestitus apparuit: si tamen et illa non fuerunt ad tempus propter usus humanos assumpta, sed propria. Quoniam si ibi erunt, quaecunque vel qualiacunque fuerint, spiritalium corporum spiritalia erunt: ac sic etsi nudi non erunt, tamen spiritales carnalibus non egebunt.» Haec siquidem Julianus Pomerius. Caeterum plurimorum doctorum evidens definitio, juxta quod et clara praeceptoris nostri Eugenii sententia contestatur, hoc astruit:« Quod in illa futura gloria resurrectionis, ubi nulla corporibus sanctis deformitas, nulla quoque doloris aut laboris erit adversitas, non sit quoque tegminum necessarius usus, quibus erit omnia et in omnibus Christus».
6.27
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XXVII. De abortivis fetibus; et quia homo ex quo incipit in matris utero vivere, ex tunc credatur ad resurrectionem ultimam pertinere.
6.27
Si potest certum haberi quando incipiat homo in matris utero vivere, ex tunc quoque veraciter definiri potest quod mori utique potuisset, sicque eum qui vitam habuit et mori potuit, resurrectionis tempore reparari. Nam et beatus Augustinus hanc quaestionem non tam disserens quam proponens, inter caetera sic dicit:« Ex quo incipit homo vivere, ex illo utique mori potest. Mortuus vero, ubicunque illi mors potuit evenire, quomodo ad resurrectionem non pertineat mortuorum?» Julianus quoque Pomerius ait:« Sane illi qui projiciuntur ex utero, resurrecturi sunt, si vixerunt, non judicandi, sed puniendi; quia cum essent Adae peccato damnati, non sunt suae damnationis nexibus absoluti. Et tamen sive in utero, sive jam nati, vita priventur infantes, in ea aetate resurrecturi creduntur, ad quam profecto essent, si viverent, annis subsequentibus perventuri; quia si naturam resurrectio reparabit, aliquid deesse plenitudini naturae non poterit.»
6.28
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XXVIII. De his qui cum majore vel minore membrorum numero, vel qui cum duobus capitibus, et uno corpore, aut duobus corporibus et uno capite, vel caetero genere monstruoso nascuntur, qualiter resurrecturi credantur.
6.28
De hac quaestione ita beatus Augustinus eloquitur:« Neque enim, ait, monstra quae nascuntur et vivunt, quamlibet cito moriantur, aut resurrectura negabuntur, aut ita resurrectura credenda sunt, ac non potius correcta emendataque natura. Absit enim ut illum bimembrem, qui nuper in Oriente natus est, de quo fratres fidelissimi quod viderint retulerunt, et sanctae memoriae Hieronymus presbyter scriptum reliquit, absit, inquam, ut unum hominem duplicem, ac non potius duos, quod futurum erat si gemini nascerentur, resurrecturos existimemus. Ita caetera quae singuli partus vel amplius vel minus aliquid habendo, vel quae quadam nimia deformitate monstra vocantur, ad humanae naturae figuram in resurrectione revocabuntur; ita ut singulae animae singula sua corpora obtineant, nullis haerentibus etiam quae cohaerentia nata fuerant, sed seorsum singulis sibi sua membra gestantibus, quibus humani corporis completur integritas.» Julianus quoque Pomerius, praedicti doctoris sententiam sequens, ait:« Illud etiam sic mihi videtur intelligi, ut caro nostra sive cum minore membrorum sive cum ampliore numero nascatur, cum membris solitis et congruentibus suae integritati resurgat, quia tam in eis quae minus, quam in eis quae amplius fuerint, debilitas est, quae hic quidem videtur naturae contraria, sed in futura reparatione corporis nostri sicut corruptio vel mortalitas, sic ipsa creditur auferenda; ut caro nostra surgat suis omnibus partibus tota, et sine imminutione vel adjectione membrorum secundum modum formae suae perfecta. Corpora quoque, sive duo cum capite uno nascantur, sive unum cum duobus capitibus corpus, quamvis modus quo haec fiant nobis et praecipue mihi habeatur incertus, tamen unde certus sum, sine ulla ambiguitate pronuntio, quod aut duo corpora cum capitibus suis resurgent, si in eis duae natae sunt animae, quoniam negari non potest singulas quasque animas singula corpora quae amiserunt immortaliter recepturas; aut si una anima nascitur, sive in uno corpore et duobus capitibus, sive in duobus corporibus et capite uno, unum recipiet corpus. Ac per hoc natura carnis nostrae, sive amittendo quod ei superfuit, sive recuperando quod defuit, in suam plenitudinem reformata, sicut sine ulla corruptione, ita sine ulla infirmitate spiritui suo immortaliter inhaerebit.»
6.29
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XXIX. Quod hi qui nunc a bestiis comeduntur, aut diversa laniatione truncantur, resurgentes integritatem sui corporis obtinebunt.
6.29
« Non perit Deo, ait sanctus Augustinus, terrena materies, de qua mortalium creatur caro; sed in quemlibet pulverem cineremque solvatur, in quoslibet halitus aurasque diffugiat, in quamcumque aliorum corporum substantiam vel in ipsa elementa vertatur, in quorumcunque animalium aut etiam hominum cibum cedat, carnemque mutetur, illi animae humanae puncto redit, quae illam primitus ut homo fieret, cresceret, viveret, animavit.» Hanc quoque quaestionem beatus Gregorius in suis tractatibus proponens pariter et solvens ait:« Saepe objicere inanem quaestiunculam solent, qui dicunt: Carnem hominis lupus comedit, lupum leo devoravit, leo moriens ad pulverem rediit: cum pulvis ille suscitatur, quomodo caro hominis a lupi et leonis carne dividitur? Quibus respondere non aliud debemus, nisi ut prius cogitent qualiter in hoc mundo venerint, et tunc invenient qualiter resurgant. Certe tu homo qui loqueris, aliquando in matris utero spuma sanguinis fuisti; ibi quippe ex patris semine et matris sanguine parvus ac liquidus globus eras. Dic ergo, si nosti, qualiter ille humor seminis et sanguinis in ossibus duruit, qualiter in medullis liquidus remansit, qualiter in nervis solidatus est, qualiter in carnibus crevit, qualiter in cute extensus est, qualiter in capillis atque unguibus distinctus, ut capilli molliores carnibus, et ungues essent tenuiores ossibus, carnibus duriores? Si igitur tot et tanta ex uno semine et per species distincta sunt, et tamen in forma remanent conjuncta, quid mirum si possit omnipotens Deus in illa resurrectione mortuorum carnem hominis distinguere a carne bestiarum, ut unus idemque pulvis, et non resurgat, in quantum pulvis lupi et leonis est, et tamen resurgat, in quantum pulvis est hominis?»
6.30
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XXX. Quod hi qui de hac vita debiles exierunt, cum suis integris membris in resurrectione futuri sint.
6.30
Si quis, debilis corpore, truncatus confractusque de hac vita exierit, non dubium quod debita integritate membrorum suorum possit tempore resurrectionis reparari; ut quidquid in illo aut infirmitas turpe, aut aliena effecit crudelitas debile, ita tunc hoc immortalitatis pulchritudo reformet, ut nec superflua, indecora, nec detracta, videantur ibi esse deformia. Ita enim ex hoc ait beatissimus Augustinus:« Non est macris pinguibusque metuendum ne ibi tales sint, quales si possent nec hic esse voluissent. Omnis enim corporis pulchritudo est partium congruentia cum quadam coloris sui suavitate. Ubi autem non est partium congruentia, aut ideo quid offendit, quia parum est, aut ideo quia nimium. Proinde nulla erit deformitas, quam facit incongruentia partium, ubi et quae parva sunt corrigentur, et quod minus est quam decet, unde creator novit inde supplebitur, et quod plus est quam decet, materiei servata integritate, detrahetur.» Hujus ergo doctoris prudenti definitione eruditi, restat ut et illos quos cum senis digitis manuum et pedum oculis nostris inspeximus, non cum ea deformitate resurrecturos esse credamus, sed corporis integritate servata cum eo digitorum numero illos esse futuros, qui corporalem partium congruentiam servant. Congruentiam enim corporalium partium dico, sicut debito ordine nascendi agitur, ut in unoquoque homine duo sint oculi, duae aures, quini digiti manuum, quini etiam digiti pedum habeantur, nulla numerositate adjecta vel minorata, quae deformitatem inferat partium, sic tamen ut nihil credatur de corpore esse periturum. Dicit enim sanctus Augustinus( Ubi supra):« Neque hoc dixerim quod aliquid aestimem corpori cuiquam periturum, quod naturaliter inerat, sed quod deforme natum erat.»
6.31
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XXXI. Utrum in resurrectione quidquid unguibus vel capillis nostris per tonsuram vel sectionem detractum est redintegrari credatur.
6.31
Ait ex hoc beatissimus Augustinus:« Ipsa itaque terrena materies, quae discedente anima fit cadaver, non ita in resurrectione reparabitur, ut ea quae dilabuntur, et in alias atque alias rerum aliarum species vertuntur, cum ad corpus redeant unde dilapsa sunt, ad easdem quoque corporis partes ubi fuerint redire necesse sit. Alioquin si capillis capitis redit quod tam crebra tonsura detraxit, si unguibus quod toties dempsit exsectio, immoderata et indecens cogitantibus, et resurrectionem carnis non credentibus occurrit informitas.» Ergo, ut idem doctor in alio suo opere ait:« Si capilli toties tonsi, unguesque desecatae ad sua loca propter deformitatem non redibunt, nec tamen cuique resurgenti peribunt: quia in eamdem carnem, ut quemcunque ibi locum corporis teneant, servata partium congruentia, materiae mutabilitate vertentur. Quamvis quod ait Dominus: Capillus capitis vestri non peribit, non de longitudine, sed de numero capillorum dictum multo potius possit intelligi. Unde et alibi dicit: Capilli capitis vestri omnes numerati sunt». Item idem doctor, similitudinem pro hac re adhibens dicit( Ibidem):« Quid jam respondeam de capillis atque unguibus? Semel quippe intellecto, ita nihil periturum esse de corpore, ut deforme nihil sit in corpore, simul intelligitur ea quae deformem factura fuerant enormitatem massae, ipsa accessura esse, non locis in quibus membrorum forma turpetur. Velut si de limo vas fieret, quod rursum in eumdum limum redactum, de toto iterum fieret, non esset necesse ut illa pars limi quae in ansa fuerat, ad ansam rediret, aut quae fundum fecerat, ipsa rursum faceret fundum; dum tamen totum reverteretur in totum, id est, totus ille limus in totum vas nulla sui perdita parte remaneret.» Sic ergo, ut idem doctor ait:« Non attinebit ad corporis redintegrationem utrum capilli ad capillos redeant, et ungues ad ungues, an quicquid eorum perierat mutetur in carnem, et in alias partes corporis revocetur, curante Dei providentia, ne quid indecens fiat.»
6.32
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XXXII. Qualiter hi qui de massa perditionis discreti non sunt, resurrecturi sint.
6.32
« Quicunque, ait beatissimus Augustinus, ab illa perditionis massa quae facta est per hominem primum non liberantur, resurgent etiam ipsi cum carne, sed ut cum diabolo et ejus angelis puniantur. Utrum sane ipsi cum vitiis et deformitatibus suorum corporum resurgant, quicunque in eis vitiosa et deformia membra gestarunt, inquirendo laborare quid opus est? Neque enim fatigare nos debet eorum incerta habitudo vel pulchritudo, quorum erit certa et sempiterna damnatio. Nec moveat quomodo in eis corpus incorruptibile erit, si dolere poterit, aut quomodo corruptibile, si mori non poterit. Non est enim vera vita, nisi ubi feliciter vivitur; nec vera incorruptio, nisi ubi salus nullo dolore corrumpitur. Ubi autem infelix mori non sinitur, aut, ut ita dicam, mors ipsa non moritur, et ubi dolor perpetuus non interimit, sed affligit, et ipsa corruptio non finitur, haec in sanctis Scripturis secunda mors dicitur».
6.33
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XXXIII. De ordine futuri judicii.
6.33
Sicut alios esse diximus, qui cum Deo judices considebunt, ita alii esse credendi sunt, qui eorum considentium examine judicantur. Duae enim differentiae vel ordines hominum erunt in judicio collectorum, hoc est electorum et reproborum, qui tamen in quatuor dividuntur. Perfectorum ordo est unus, qui cum Deo judicat, de quibus Dominus ait: Sedebitis et vos super sedes duodecim. Hi non judicantur, sed regnant. Alius quoque est ordo electorum, quibus dicetur: Esurivi et dedistis mihi manducare. Hi judicantur et regnant. Item reproborum ordines duo sunt. Unus eorum qui extra Ecclesiam inveniendi sunt. Hi non judicantur et pereunt: de quibus et Psalmista ait: Non resurgent impii in judicio. Alter quoque ordo reproborum est, qui judicabuntur et peribunt, quibus dicetur: Esurivi et non dedistis mihi manducare: ite, maledicti, in ignem aeternum.
6.34
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XXXIV. De bonorum malorumque discretione.
6.34
Ecce Psalmista ait: Advocavit coelos desursum, et terram discernere populum suum. Quid est quod dicit. Discernere populum suum? nisi per judicium separare bonos a malis, tanquam oves ab haedis. Nam oves tunc statuet a dextris suis, haedos autem a sinistris.
6.35
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XXXV. Quod ipsa separatio bonorum a malis per angelica ministeria fiet.
6.35
Bonorum malorumque diremptio, sive etiam separatio, per angelos impleri posse credenda est. Nam cum Psalmista diceret: Advocavit coelos sursum, et terram discernere populum suum, quod dixit, discernere populum suum, ad bonorum malorumque separationem pertinet. Statimque subjecit: Congregate illi sanctos ejus. Quibus enim dictum est: Congregate illi sanctos ejus, nisi utique angelis? Sic enim sanctus Augustinus dicit in hoc loco:« Conversio sermonis ad angelos facta est, cum Propheta diceret: Congregate illi sanctos ejus. Profecto enim per angelicum ministerium res tanta peragenda est.»
6.36
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XXXVI. Quod separatis in dexteram partem bonis, in sinistram vero malis, libri aperti erunt, id est, conscientiae singulorum.
6.36
Separatis igitur per angelica ministeria bonis a malis, et electis quidem a dextris, reprobis vero a sinistris astantibus, tunc libri aperti erunt, id est, conscientiae singulorum. Joannes enim apostolus dicit: Vidi mortuos magnos et pusillos, et aperti sunt libri: et alius liber apertus est, qui est vitae uniuscujusque: et judicati sunt mortui ex ipsis Scripturis secundum facta sua. Libros videlicet volens intelligi sanctos omnes Novi et Veteris Testamenti, in quorum vita velut in libris libris cognoscimus quid facere debeamus. In isto autem libro de quo dicitur: Alius liber apertus est, qui est vitae uniuscujusque, quid boni quis fecisset, sive non fecisset, quasi in divina virtute cognoscitur.« Qui liber,» juxta quod sanctus Augustinus ait( De Civit. Dei, lib. XX, cap. 14),« si carnaliter cogitetur, quis ejus magnitudinem vel longitudinem valeat aestimare? Aut quanto tempore legi poterit liber in quo scriptae sunt universae vitae universorum? Aut tantus angelorum numerus erit, quantus hominum, et vitam suam unusquisque ab angelo sibi adhibito audiet recitari? Non ergo unus liber erit omnium, sed singuli singulorum. Scriptura vero ista unum volens intelligi: Et alius, inquit, liber apertus est. Quaedam igitur vis est intelligenda divina, quae faciet ut cuique sua opera vel bona vel mala cuncta in memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset vel excuset conscientia, atque simul et omnes et singuli judicentur. Quae nimirum vis divina libri nomen accepit. In eadem quippe legitur quodammodo quicquid ea faciente recolitur.» Tunc commemoraturus est Dominus electis suis quae in Evangelio commemoranda praedixit, ita dicens: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: esurivi enim, et dedistis mihi manducare; hospes eram, et collegistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere, et venistis ad me. Ad sinistram quoque partem astantibus imputaturus est quod ea non fecissent quae in dexteram partem astantes fecisse commemorat. His duobus Domini nostri sermonibus finitis, uno quo electis quae bona egerunt numerantur, altero quo reprobis quod ea non fecerint imputatur, Ibunt impii, ut ipsa Veritas dicit, in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
6.37
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XXXVII. De auditu malo, quem justi non timebunt.
6.37
Judicatis ergo impiis, atque in ignem aeternum missis, Domino dicente ipsis: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus; hoc malo auditu justi penitus non timebunt, qui jam in dextram partem collocati sunt. Auditus enim malus hic intelligitur quibus a Domino perpetuus ignis minatur: a quo nos, Christe, tunc sola pietate eripias, et tibi capiti nostro conregnaturos ascribas
6.38
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XXXVIII. De praecipitatione diaboli, et perditione impiorum.
6.38
Sanctus Joannes apostolus praecipitationem diaboli in ignem aeternum evidenter insinuans dicit. Cum praemitteret dicens: Et judicati sunt singuli secundum facta sua, breviter subjecit quemadmodum fuerunt judicati: Et mors et infernus, inquit, missi sunt in stagnum ignis. Hic omnibus significans diabolum, qui est auctor mortis infernaliumque poenarum, cum universorum simul daemonum societate. Hoc est enim quod supra evidentius praeoccupando jam dixerat: Et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris.
6.39
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XXXIX. Qualis est liber ille de quo Joannes apostolus dicit quod omnes qui tunc non fuerint inventi scripti in libro vitae, in stagnum ignis mittantur.
6.39
Scripsit sanctus Joannes in revelatione sua( Apoc. XX, 15), inter caetera quae de resurrectione narravit, quod qui non fuerint inventi in libro vitae conscripti, mittantur in stagnum ignis. Et haec quidem dicens, non ait Deum pati oblivionem, et quasi libri hujus revolutione nescita cognoscere;« Sed liber iste,» juxta quod sanctus Augustinus ait,« praedestinationem significat eorum quibus aeterna vita donabitur. Neque enim nescit Deus eos, et in hoc libro legit, ut sciat; sed ipsa ejus praescientia de illis, quae falli non potest, liber est vitae, in quo sunt scripti, id est, ante praecogniti.»
6.40
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XL. Quod in igne impiorum corpora durent absque sui consumptione.
6.40
Sanctus Augustinus multis et variis exemplorum generibus agens, id pro certo asseverasse dignoscitur, quod impiorum corpora absque sui consumptione et sempiterno igne ardeant, et ea ipsa corpora combustio ignium non absumat; quia et sempiterno igne ardebunt, et mori omnino non poterunt.« Quid igitur?» ait idem doctor.« Ostendam unde convincantur increduli posse humana corpora animata non solum nunquam morte dissolvi, sed in aeternorum quoque ignium durare tormentis.» Item post aliqua dicit:« Anima cujus praesentia corpus vivit et regitur, et dolorem pati potest et mori omnino non potest. Ecce inventa res est, quae cum sensum doloris habeat, immortalis est. Hoc igitur erit tunc in corporibus damnatorum, quod nunc esse scimus in animis omnium. Quod cum ita sit, quid adhuc nobis, ait, rerum poscuntur exempla, quibus doceamur non esse incredibile ut hominum corpora sempiterno igne damnata, et in igne animam non amittant, et sine detrimento ardeant, et sine interitu doleant?»
6.41
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XLI. Quomodo daemones futurus ille ignis exuret.
6.41
« Cur enim,» ait sanctus Augustinus,« non dicamus, quamvis miris, tamen veris modis etiam spiritus incorporeos posse poena corporalis ignis affligi, si spiritus hominum, etiam ipsi profecto incorporei, et nunc possunt includi corporalibus membris, et tunc poterunt corporum suorum vinculis insolubiliter alligari?» Item idem post aliqua dicit:« At vero gehenna illa, quae etiam stagnum ignis et sulphuris dicta est, corporeus ignis erit, et cruciabit corpora damnatorum, aut hominum, aut daemonum; sed solida hominum, aeria daemonum: aut tantum hominum corpora cum spiritibus, daemones autem spiritus sine corporibus haerentes, sumendo poenam, non impertiendo vitam corporalibus ignibus. Unus quippe ignis erit, sicut Veritas dixit.»
6.42
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XLII. De diversitate poenarum pro diversitate meritorum.
6.42
Mitissima omnium poena erit eorum qui praeter peccatum quod originale traxerunt, nullum superaddiderunt. Et in caeteris qui addiderunt, tanto quisque ibi tolerabiliorem habebit damnationem, quanto hic minorem habuit iniquitatem. Nam omnino negari non potest etiam ipsum aeternum lignem pro diversitate meritorum, quamvis malorum, aliis leviorem, aliis futurum esse graviorem: sive ipsius vis et ardor pro digna cujusque poena varietur, sive ipse aequaliter ardeat, etsi non aequali molestia sentiatur.
6.43
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XLIII. Contra illos qui scrupulosissime quaerunt qualis sit ille ignis futurus, vel in qua mundi parte haberi possit.
6.43
Minorum scientia majorum scientiae comparata, si temere non dicam, scientiae segnities quaedam est appellanda. Unde quod majores et studiosi se ignorasse dixerunt, periculosum valde et superfluum est, si quidquam inde a nobis definiri ullo modo praesumatur; cum beatus Augustinus de eo ipso igne sic docens, ita dicere videatur. Cum enim de futura damnatione impiorum praemitteret dicens:« Judicatis quippe his qui scripti non sunt in libro vitae, et in aeternum ignem missis,» adjecit:« Qui ignis cujusmodi vel in qua mundi parte vel rerum futurus sit, neminem scire arbitror, nisi forte cui divinus Spiritus ostendit.»
6.44
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XLIV. Quod post damnationem impiorum sequatur remuneratio electorum.
6.44
Ordo verborum promissionis Dominicae, quo Dominum nostrum et sanctis regnum, et reprobis credimus daturum perenne supplicium, ita se habet, ut praecurrat impiorum damnatio, et post sequatur remuneratio, Chisto Domino praedicente: Ibunt impii in supplicium aeternum; justi autem in vitam. In Apocalypsi quoque servatum hunc ordinem legimus, ubi signanter expressus est. Prius enim de diaboli ac suorum omnium poena refertur, et dicitur: Mors et infernus missi sunt in stagnum ignis: post inde de sanctorum beatitudine futura subjungitur: Et vidi coelum novum, et terram novam. Quibus verbis datur intelligi quod justo Dei judicio prius peccatoribus irrogetur supplicium, et postea sanctis aeternorum tribuantur praemia meritorum.
6.45
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XLV. Quod peracto judicio, transiet forma servi in qua judicium Christus agitabit, et sic tradet Christus regnum Deo et Patri.
6.45
Forma servi in qua Christus ad judicium faciendum judex venturus est, juxta quod majorum stylo praescribitur, peracto judicio transiet, quam ad hoc praesentaverat ut judicium faceret. Transiet, dictum est, forma illa, non quod praetereat, sed quod de judicio ad regnum transeat. Vel certe nobis Dominus post judicium transit, juxta quod beatus Gregorius dicit,« quia ab humanitatis suae forma in divinitatis suae contemplationem nos elevat. Et transire ejus est in claritatis speculationem nos ducere, cum eum quem in humanitate in judicio cernimus, etiam in divinitate post judicium viderimus.» Jam vero post judicium perget hinc, et ducet secum corpus, cujus caput est, et offeret regnum Deo et Patri. Quomodo ergo traditurus est regnum Deo et Patri, nisi cum visionem deitatis suae, in qua unus est cum Patre, dilectoribus suis ostenderit? Et cum nos membra sua ad cognitionem et visionem, qua cum Patre et Spiritu sancto aequalis creditur, manifeste perduxerit, tunc plane videbitur forma illa ab electis, quae videri non potuit ab iniquis.
6.46
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XLVI. De conflagratione ignis, qua mundus hic dicitur interire.
6.46
Evidenti majorum sententia definitur quod, peracto judicio, tunc desinet esse hoc coelum, et haec terra, quando incipit esse coelum novum et terra nova. Mutatione namque rerum, non omnimodo interitu transibit hic mundus. Tunc ergo figura hujus mundi mundanorum ignium conflagratione peribit, sicut factum est mundanarum aquarum inundatione diluvium. Illa itaque conflagratione mundi, ut dixi, elementorum corruptibilium qualitates, quae corporibus nostris corruptibilibus congruebant, ardendo penitus interibunt; atque ipsa substantia eas qualitates habebit quae corporibus immortalibus mirabili immutatione conveniant, ut scilicet mundus in melius innovatus apte accommodetur hominibus etiam carne in melius innovatis.
6.47
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XLVII. Quod finito judicio incipiat esse coelum novum et terra nova.
6.47
Ut ait beatissimus Augustinus, peracto finitoque judicio, tunc esse desinet hoc coelum et haec terra, quando incipiet esse caelum novum et terra nova. Mutatione namque rerum, non omnino interitu transibit hic mundus. Unde Apostolus dicit: Praeterit ergo figura hujus mundi; figura ergo praeterit, non natura.
6.48
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XLVIII. Quod in coelo novo et terra nova non omnes resurgentes, sed sancti futuri sunt.
6.48
Juxta quod in quibusdam codicibus legimus, peccatores et impii, quamvis resurgentes immortales et incorruptibiles sint, tamen in terra nova omnino non erunt, quia ab illa immutatione sanctorum prorsus alieni futuri sunt. Nam cum Apostolus dicat: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur, resurrectionem omnibus generaliter insinuat esse futuram, immutationem vero gloriae tantum sanctorum annumerat.
6.49
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT XLIX. Contra eos qui dicunt, si post factum judicium erit conflagratio mundi, ubi tunc esse poterunt sancti, qui non contingantur flamma incendii?
6.49
Hanc quaestionem ita beatus Augustinus dissolvit:« Quaerit, ait, forsitan aliquis, si post factum judicium mundus iste ardebit, antequam pro eo coelum novum et terra nova reponatur, eo ipso tempore conflagrationis ejus ubi erunt sancti? cum eos habentes corpora in aliquo corporali loco esse necesse sit. Possumus respondere, futuros eos esse in superioribus, quo ita non ascendit flamma incendii, quemadmodum nec unda diluvii. Talia quippe illis erunt corpora, ut illic sint ubi esse voluerint. Sed nec ignem conflagrationis illius pertimescent, immortales atque incorruptibiles facti, sicut virorum trium corruptibilia corpora atque mortalia in camino ardenti illaesa vivere potuerunt.»
6.50
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT L. De remuneratione sanctorum, et regno, cum Christus praecinget se, et transiens ministrabit suis.
6.50
Remuneratio sanctorum visio Dei est, quae nobis ineffabile gaudium exhibebit. De hac ergo remuneratione, ut arbitror, propheta dicebat, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum. Ipsa quoque Veritas remunerationis loco hujus visionis suae manifestationem ponens, eamque dilectoribus suis promittens, dicit: Qui diligit me, mandata mea servabit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum. Etenim, secundum verba ipsius sanctae Veritatis, tunc praecinget se, et faciet nos discumbere, et transiens ministrabit nobis.« Praecingit ergo se, ut ait beatus Gregorius, id est, ad retributionem praeparat. Faciet nos discumbere, id est, in aeterna quiete foveri: discumbere quippe nostrum in regno quiescere est. Transiens autem nobis Dominus tunc ministrat, quia lucis suae illustratione nos satiat. Quod enim dictum est, Transit, quasi de judicio ad regnum redit.»
6.51
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT LI. Quod mali tunc nesciant quid agatur in gaudio beatorum, boni tamen sciant quid agatur in suppliciis miserorum.
6.51
Qui erunt in poenis, quid agatur intus in gaudio Domini nescient; qui vero erunt in illo gaudio, quid agatur foris in illis tenebris exterioribus scient. Ideo dictum est per prophetam de sanctis: Egredientur et videbunt membra hominum, qui praevaricati sunt in me. Sed quod dixit, egredientur, quasi per scientiam egressuri sunt; quia scilicet etiam eos qui foris ab eis erunt utique non latebunt. Si enim prophetae haec nondum facta nosse potuerunt, per hoc quod erat Deus quantulumcunque in eorum mortalium mentibus, quomodo immortales sancti jam facta tunc nescient, cum Deus erit omnia in omnibus?
6.52
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT LII. Quod in isto corpore in quo modo sumus in coelis tunc et portari et habitare possimus.
6.52
Contra Platonicos, qui dicunt humanum corpus coelos non posse ascendere, sanctus Augustinus liberaliter disputans, hoc definit, hoc etiam miris rationum exemplis convincit, quod corpora nostra, immortalia post resurrectionem effecta, coelorum habitaculo teneantur. Nam utique post resurrectionem sanctis in carne promissa est coelorum ascensio; dicente ad Patrem Christo: Volo ut ubi sum ego, et ipsi sint mecum. Si enim membra capitis sumus, et unus in se et in nobis est Christus, utique ubi ipse ascendit, et nos ascensuri sumus.
6.53
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT LIII. Utrum subtiliores tunc motus corporis habeamus, an tales erunt sicut modo haberi videntur.
6.53
De motibus corporis sanctus Augustinus definitam ponere sententiam expavescens, sic ait:« Qui motus illic talium corporum futuri sint definire non audeo, quod nec excogitare valeo. Tamen et motus, et status, sicut et ipsa species decens erit, quicunque erit, ubi quod non decebit non erit. Certe ubi voluerit spiritus, ibi protinus erit corpus; nec volet aliquid spiritus quod nec ipsum possit decere, nec corpus.»
6.54
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT LIV. Utrum per corporeos oculos istos, quibus nunc cernimus solem et lunam, videatur tunc Deus.
6.54
De oculis istis corporeis sanctus Augustinus perspicaciter disputans, utrum per ipsos Deum in futura vita videre possimus, sic ait:« Cum ex me quaeritis, inquit, quid acturi sunt oculi isti in illo corpore spiritali, non dico quod jam video, sed dico quod credo secundum illud quod in psalmo lego: Credidi, propter quod locutus sum. Dico itaque, visuri sunt Deum in isto corpore. Sed utrum per ipsum, sicut per corpus nunc videmus solem, lunam, stellas, mare et terram, et quae in ea sunt, non parva quaestio est. Durum est enim credere quod sancti talia tunc corpora habebunt, ut non possint oculos claudere et aperire cum volent; durius autem, quod ibi Deum quisquis oculos clauserit, non videbit. Absit ergo ut dicamus sanctos in illa vita Deum oculis clausis non visuros, quem spiritu semper videbunt. Sed utrum videbunt Deum per istos oculos corporis cum eos apertos habuerint, inde quaestio est. Si enim tantum poterunt in corpore spiritali eo modo utique ipsi etiam oculi spiritales, quantum possunt isti, quales nunc habemus, proculdubio Deus videri per eos non poterit. Longe itaque alterius erunt potentiae, si per eos videbitur incorporea illa natura, quae non continetur loco, sed est ubique tota.» Quamobrem, juxta quod idem doctor affirmat,« Fieri potest, valdeque credibile est, sic nos esse visuros mundana tunc corpora coeli novi et terrae novae, ut Deum utique praesentem, et universa etiam corporalia gubernantem, per corpora quae gestabimus, et quae conspiciemus, quoquoversum oculos duxerimus, clarissima perspicuitate videamus. Non sicut nunc invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, in aenigmate per speculum ex parte, ubi plus in nobis valet fides qua credimus, quam rerum corporalium species, quas per oculos cernimus corporales. Sed sicut nunc homines inter quos viventes, motusque vitales exerentes vivimus, mox ut aspicimus, non credimus vivere, sed videmus, cum eorum vitam sine corporibus videre nequeamus, quam tamen in eis per corpora remota omni ambiguitate conspicimus; ita quacunque spiritalia illa lumina corporum nostrorum circumferemus, incorporeum Deum omnia regentem etiam per corpora contuebimur. Aut ergo sic per illos oculos videbitur Deus, ut aliquid habeant in tanta excellentia mentis simile, quo et incorporea natura cernatur, quod ullis exemplis sive testimoniis divinarum Scripturarum vel difficile est, vel impossibile ostendere; aut quod ad intelligendum facilius est, ita Deus totus erit nobis aeque conspicuus, ut videatur spiritu a singulis nobis in singulis nobis, videatur ab altero in altero, videatur in seipso, videatur ab altero in altero, videatur in seipso, videatur in coelo novo et in terra nova, atque in omni quae tunc fuerit, videatur creatura, et per corpora in omni corpore, quocunque fuerint spiritalis corporis oculi acie perveniente directi. Patebunt etiam cogitationes nostrae invicem nobis. Tunc enim implebitur quod Apostolus cum dixisset: Nolite ante tempus judicare, mox addidit: donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo.»
6.55
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT LV. Quod ea visione tunc Deum videbimus, qua nunc eum angeli vident.
6.55
Christum dixisse in Evangelio legimus: Videte ne contemnatis unum de pusillis istis; dico enim vobis, quia angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in coelis est. Sicut ergo illi vident, ita et nos visuri sumus, sed necdum videmus. Propter quod ait Apostolus: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Praemium itaque nobis fidei visio ista servatur, de qua et Joannes apostolus loquitur: Cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Facies autem Dei manifestatio ejus intelligenda est: non aliquod tale membrum quale nos habemus in corpore, quod utique isto nomine nuncupamus. Similes ergo tunc angelis erimus, quia sicut illi nunc vident, ita nos Deum post resurrectionem videbimus.
6.56
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT LVI. Quod arbitrii libertate multo plus firmiori quam in hac vita omnes sancti usuri sunt, in qua tamen peccare non poterunt.
6.56
Liberi arbitrii facultatem majorem nobis in illa vita inesse quam hic, universitas doctorum patenter insinuat. Nam si in hac vita, ut quidam ait, plerique libera voluntate vivunt, ubi etsi peccata cavere possunt, tamen sine peccato esse non possunt; quomodo non ibi liberiori animo erunt, ubi sic adhaesuri sunt Deo suo, ut nulli possint obnoxiari peccato? Tanto enim quis liberior fit, quanto absolutior a peccatis. Ac sic in illa vita beata eo liberiores erunt, quo peccare non poterunt. Nam juxta quod mihi videtur, si aequalitas nobis promittitur angelorum, quomodo nobis tunc non erit liberum arbitrium, quo illi ad laudandum Deum sine intermissione utuntur? Quod tamen utrum in reprobis habeatur, est fortasse ambiguum; quia juxta cujusdam de hac quaestione haesitantis sententiam, in illis qui alieni erunt a vita sanctorum, nescio an esse possit liberum utcunque arbitrium, quibus in ultricium missis combustionem flammarum, nec animus nec corpus erit ullo modo liberum.
6.57
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT LVII. Quod ibi oblivionem pariter et recordationem habebimus.
6.57
« Quantum attinet ad scientiam rationalem, memor quisque praeteritorum suorum malorum erit; quantum autem ad experientis sensum prorsus immemor erit. Nam et peritissimus medicus, sicut arte sciuntur, omnes fere morbos novit; sicut autem corpore sentiuntur, plurimos nescit, quos ipse non passus est. Ut ergo scientiae malorum duae sunt, una qua potentiam mentis non latent, altera qua experientis sensibus inhaerent( aliter quippe sciuntur vitia omnia per sapientiae doctrinam, aliter per insipientis pessimam vitam): ita et obliviones duae sunt. Aliter namque ea obliviscitur eruditus et doctus, aliter expertus et passus: ille si peritiam negligat, iste si miseria careat. Secundum hanc oblivionem quae posteriori loco posita est, memores non erunt sancti praeteritorum malorum: carebunt enim omnibus malis, ita ut penitus deleantur de sensibus eorum. Ea tamen potentia scientiae, quae magna in eis erit, non solum sua praeterita, sed etiam damnatorum sempiterna miseria non latebit. Alioquin si se fuisse miseros nescituri sunt, quomodo, sicut ait Psalmus, Misericordias Domini in aeternum cantabo?[ D. Aug., de Civit. Dei, lib. XXII, cap. 30, n. 4].»
6.58
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT LVIII. De diversitate meritorum et praemiorum, in qua tamen nullus sit alii invisurus.
6.58
« Gradus honorum atque gloriarum qui in illa vita futuri sunt, ut ait sanctus Augustinus, quis est idoneus cogitare, quanto magis dicere? Quod tamen futuri sint non est ambigendum. Atque id etiam magna illa civitas bonum in se habebit, quod nulli superiori nullus inferior invidebit, sicut nunc non invident archangelis caeteri: tanquam nolit esse unusquisque quod non accepit, quamvis pacatissimo concordiae vinculo ei qui accepit obstrictus, quemadmodum nec in corpore vult oculus esse qui est digitus, cum membrum utrumque contineat totius carnis pacata compago. Sic itaque habebit bonum alius alio minus, ut hoc quoque donum habeat, ne velit amplius.»
6.59
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT LIX. Quod infatigabiliter Deum laudabunt sancti.
6.59
In laudando Deum non erit tunc sanctis laboriosa contradictione ipsa laudatio: quia juxta quod propheta de illis dicit, non laborabunt neque fatigabuntur. Aeternitatis enim beatitudine perfruentur: ut hoc illis sit in remuneratione beatitudinis, quod indefesso usi fuerint jubilo laudis. Psalmus enim dicit: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Praemium ergo virtutis erit ipse qui virtutem dedit.
6.60
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT LX. Quod sine fine Dominum videbimus, et quod ipse sit finis desideriorum nostrorum.
6.60
Si, juxta quod ait Apostolus, Cum Domino semper erimus, certum est quod eum sine intermissione videbimus.« Finis igitur desideriorum nostrorum Christus tunc erit, qui sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur. Hoc munus, et hic affectus, hic actus profecto erit omnibus, sicut ipsa vita aeterna, communis».
6.61
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT LXI. Quod ipse Dominus tunc nobis erit in praemium, et quod tunc honesta nostra desideria mirifice impleantur.
6.61
Seipsum nobis in praemio daturum, quo nihil est aliud melius, repromisit ille qui nos creavit.« Quid enim est aliud quod per prophetam Dominus dixit: Ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi plebs, nisi: Ego ero unde satientur, Ego ero quaecunque ab hominibus honeste desiderantur, et vita, et salus, et copia, et pax, et omnia bona? Sic enim et illud recte intelligitur, quod ait Apostolus: Ut sit Deus omnia in omnibus[ D. Aug., Ibid.].»
6.62
INCIPIT LIBER TERTIUS. DE IPSA RESURRECTIONE. CAPUT LXII. De fine sine fine in quo infinite Dominum laudabimus.
6.62
Finis noster Christus perficiens nos, ipse erit refectio et laudatio nostra, quem in saecula saeculorum laudabimus, et sine fine laudantes amabimus. Ibi erit, ut ait doctor sanctissimus Augustinus( De Civ. Dei, lib. XXII, cap. 30), vere maximum sabbatum non habens vesperam. Quod commendavit Dominus in primis operibus mundi, ubi legitur: Et requievit Deus die septimo ab omnibus operibus suis, et sanctificavit eum, quia in eo requievit ab omnibus operibus suis. Dies enim septimus etiam nos ipsi erimus, quando ejus fuerimus benedictione pleni atque perfecti. Ibi implebitur: Vacate et videte quoniam ego sum Dominus. Tunc vere erit sabbatum nostrum, cujus finis non erit vespera, sed Dominicus dies, vel octavus, qui Christi resurrectione paratus est. Ibi vacabimus et videbimus, videbimus et amabimus, amabimus et laudabimus. Ecce quod erit in fine sine fine. Nunquid alius est noster finis, nisi pervenire ad regnum, cujus nullus est finis?

Intertext edge

Open linked passage

Note