Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Julius Caesar
Gallic War
War 4.30.3
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Perseus Lat2
4.30.1
4.30.1
Quibus rebus cognitis, principes Britanniae, qui post proelium ad Caesarem convenerant, inter se conlocuti, cum et equites et naves et frumentum Romanis deesse intellegerent et paucitatem militum ex castrorum exiguitate cognoscerent, quae hoc erant etiam angustiora quod sine impedimentis Caesar legiones transportaverat,
4.30.2
4.30.2
optimum factu esse duxerunt rebellione facta frumento commeatuque nostros prohibere et rem in hiemem producere, quod his superatis aut reditu interclusis neminem postea belli inferendi causa in Britanniam transiturum confidebant.
4.30.3
4.30.3
Itaque rursus coniuratione facta paulatim ex castris discedere et suos clam ex agris deducere coeperunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note