Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Julius Caesar
Gallic War
War 5.21.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Perseus Lat2
5.21.1
5.21.1
Trinobantibus defensis atque ab omni militum iniuria prohibitis Cenimagni, Segontiaci, Ancalites, Bibroci, Cassi legationibus missis sese Caesari dedunt.
5.21.2
5.21.2
Ab his cognoscit non longe ex eo loco oppidum Cassivellauni abesse silvis paludibusque munitum, quo satis magnus hominum pecorisque numerus convenerit.
5.21.3
5.21.3
Oppidum autem Britanni vocant, cum silvas impeditas vallo atque fossa munierunt, quo incursionis hostium vitandae causa convenire consuerunt.
5.21.4
5.21.4
Eo proficiscitur cum legionibus: locum reperit egregie natura atque opere munitum; tamen hunc duabus ex partibus oppugnare contendit.
5.21.5
5.21.5
Hostes paulisper morati militum nostrorum impetum non tulerunt seseque alia ex parte oppidi eiecerunt.
5.21.6
5.21.6
Magnus ibi numerus pecoris repertus, multique in fuga sunt comprehensi atque interfecti.

Intertext edge

Open linked passage

Note