Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Julius Caesar
Gallic War
War 7.40.4
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Perseus Lat2
7.40.1
7.40.1
Magna adfectus sollicitudine hoc nuntio Caesar, quod semper Aeduorum civitati praecipue indulserat, nulla interposita dubitatione legiones expeditas quattuor equitatumque omnem ex castris educit;
7.40.2
7.40.2
nec fuit spatium tali tempore ad contrahenda castra, quod res posita in celeritate videbatur; Gaium Fabium legatum cum legionibus duabus castris praesidio relinquit.
7.40.3
7.40.3
Fratres Litavicci cum comprehendi iussisset, paulo ante reperit ad hostes fugisse.
7.40.4
7.40.4
Adhortatus milites, ne necessario tempore itineris labore permoveantur, cupidissimis omnibus progressus milia passuum XXV agmen Aeduorum conspicatus immisso equitatu iter eorum moratur atque impedit interdicitque omnibus ne quemquam interficiant. Eporedorigem et Viridomarum,
7.40.5
7.40.5
quos illi interfectos existimabant, inter equites versari suosque appellare iubet.
7.40.6
7.40.6
His cognitis et Litavicci fraude perspecta Aedui manus tendere, deditionem significare et proiectis armis mortem deprecari incipiunt.
7.40.7
7.40.7
Litaviccus cum suis clientibus, quibus more Gallorum nefas est etiam in extrema fortuna deserere patronos, Gergoviam profugit.

Intertext edge

Open linked passage

Note