Justinianus I Augustusc.482–565
Epistola
Epis 2.23
Choose a text
More by Justinianus I Augustusc.482–565
—
7909 Episto82
2.1
Exemplar epistolae a piissimo atque Christianissimo imperatore Justiniano perscriptae adversus nonnullos impium Theodorum atque iniqua ejus dogmata, et epistolam Ibae dictam, nec non Theodoriti libros contra catholicam fidem, scriptis propugnantes.
2.1
Litteras vestras accepimus, quas cum legeremus, vehementer mirati sumus, vos minime ad eam dominicam institutionem advertentes animum, qua dictum est: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, in id fastigii esse sublatos, ut nihili faciendos universos Ecclesiae Dei antistites judicetis, vos autem solum prae caeteris justitiam consecutos esse arbitremini; ejus propterea Pharisaei similes, qui justificatus non est, quod publicanum condemnasset iniquitatis. Cumque vos haud ab caeteris sacerdotibus dissimilia sapienter sentire speraremus, inopinato invenimus, dogmata a vobis cum Deo rectaque fide ejus pugnantia sustineri, simulque ejusmodi impietatem omni conatu defendentes, id vobis praesidio sumere, quod apostolis pares vos esse jactetis, neque fas esse, ut a quopiam imperitiae atque ruditatis reprehendamini, propterea quod Deum etiam ipse rudibus atque agrestibus hominibus mandaverit Evangelii sui praedicationem. Ac nos quidem, cum agrestes vos nominaremus, ea usi sumus loquendi ratione, propterea quod ecclesiasticas regulas atque traditiones negligentes, ipsiusque orthodoxae fidei imperiti, eam impietatem propugnaretis. Apostolos namque, quos vobis agrestes appellare libuit sibi praeelegit Deus, Spirituque suo atque sapientia replevit, eaque ratione praeparatos misit, ut gentibus quae ignorant Deum, duces essent ad semitam veritatis. Itaque Apostolis ipsis unice dictum est: Vos estis lux mundi, lucidi ergo estote, quemadmodum ipsis iterum subjectum est a Domino: Nolite cogitare, neque quid loquamini, neque qua de re laturi sitis testimonium. Ausi estis vosmetipsos apostolis comparare, omnesque sacerdotes injuria lacessere non estis veriti, atque adeo a vobis neglectae sunt ecclesiasticae sanctiones, ut id moliri per summam audaciam institueritis, quod nulla unquam Christianae religionis aetate fieri a quopiam tentatum est. Beatissimis videlicet patriarchis mutuam traditionem omni tempore inviolatam vicissim custodientibus, nemo unquam, nisi qui palam haeretica vesania captus esset, Ecclesiam schismate divisit, quod vos impraesentiarum ut fieret curavistis. Cui quidem malo quod patrare aggressi estis, ut ipsi medeamur, vehementi flagramus desiderio, qui nimirum opere ac scriptis id unum contendimus, ut resipiscatis. Jam vero, cum in hanc sententiam scripseritis, a nobis diligenter curatum esse, ut tria haec capitula, Theodorus scilicet cum scriptis suis, epistola quae Ibae dicitur, Theodoritique pariter scripta condemnarentur, hoc animo, ut voluntati nostrae fieret satis, quod incredibili cupiditate incenderemur, ut a catholica separarentur Ecclesia: cognoscite, id minime a nobis eorum causa factum fuisse; sed primo quidem quod graviter commoti essemus eorum capitulorum impietate, post autem, quia non defuerant, qui suppresso Nestorii nomine, Nestorii tamen studentes partibus, erroneam ejus fidem inducere niterentur, Ecclesiaeque tribuere non vererentur eorum capitum impietatem.
2.2
Quanquam igitur capitulorum iniquitas manifesto pateret, tamen nihilo secius Ecclesiae Dei antistites in unum congregatos interrogavimus quid de his decernerent esse sentiendum; qui cum perspicuo testimonio ostendere vellent ejusmodi errores, neque Ecclesiae probari, neque ullo unquam tempore probatos esse; eam impietatem initio a sanctis Patribus praedamnatam suo omnes suffragio rursus proscripserunt. Qui porro ob trium capitulorum defensionem, ab Ecclesia divisi sunt, ii tacent omnino: plane namque intelligunt, minime posse haec ab eo qui Christianus nominetur defendi; caeterum aperte sanctae Chalcedonensi synodo adversantur, quae Fidei doctrinam definivit in Nestorii, Eutychetis errorumque ab ipsis invectorum condemnationem. Qui vero rectis Ecclesiae dogmatibus adversantur, omni contentione nituntur, ut praefata tria iniqua capita, ceu ab Ecclesia Dei admissa sustineri judicentur, ut hac videlicet ratione, simpliciores decipiant, populusque Christianus schismate dividatur. Itaque cum duo potissimum( si omnia quae impiis illis litteris continentur contrahantur in pauca) scripseritis: alterum nempe, recte inibi contra Apollinarium disputatum esse; alterum vero, epistolae scriptorem, et si videatur S. Cyrillum principio injuria lacessere, hanc tamen irrogatae ab se injuriae labem circa finem depulisse; quapropter operae pretium esse, ut impia ea epistola catholica esse judicetur: hoc primum pro certo habetote, vos neque verborum contextum, neque sententiarum vim illius impiae epistolae percepisse. Non enim adversus Apollinarem concludit, sed sanctum Cyrillum ipsum Apollinaristis annumerat, atque tantum abest ut circa ejus finem quidpiam ex iis quae adversus sanctum Cyrillum pronuntiata sunt, revocatione castigetur, ut circa extremum potius ejus scriptor in Cyrillum deterius debacchatus esse videatur. Quamobrem id ipsum principio, simulque universam hujus quae Ibae nuncupatur epistolae impietatem, eorumque quae ad nos misistis capitum insaniam argumentis ostendemus. Cum enim ea omnia quae scripsistis, legissemus, gravissimo affecti sumus dolore, vos ejus urbis cives, in qua semper ad haec usque tempora unice servata fuit recta fides, in tantum errorem esse prolapsos. Quapropter necessarium esse existimavimus adversus praedicta capitula ad vos scribere, atque de eorum impietate vos ipsos admonere, ut ab iniquo praeceptore vestro, qui ea monumentis mandavit litterarum, recedatis. Etenim cum is sibi proposuisset in animo vos in deceptionem inducere, nonnullas ex divinis litteris sententias hausit, quibus in pravam significationem contortis, impiae illius epistolae opiniones nonnullas confirmare aggressus est, quemadmodum haereticis fuit semper in more positum, quaedam divinarum litterarum testimonia pervertere, atque in contrariam intelligentiam detorquere. Itaque vel praeceptorem vestrum, minime anonymam eam epistolam perlegisse existimamus, vel mala admodum fide, nonnulla legisse quidem ipsum, reliqua vero, quae multo deteriora essent, silentio praeteriisse. Cum enim in ea epistola de beato Cyrillo atque impio Nestorio narretur, proscidisse eos sese invicem conviciis; atque affirmasse Nestorium minime Deiparam esse beatam Virginem, ut ipsam nominari permultis ex Pauli Samosateni haeresi placebat; Cyrillum contra, qui Nestorii errorem refutare niteretur, lapsum pariter esse, inque Apollinarii dogmata descendisse: luce clarius est epistolae ejusdem scriptorem Nestoriana dementia praeoccupatum agnosci, qui Nestorium sanctam Mariam Virginem Deiparam fateri detrectantem, suspicionis tantum adversus se locum quibusdam tribuisse; minime vero exinde haereticum demonstrari contendat: Cyrillum autem sanctum Ecclesiae doctorem in Apollinarii haeresim incidisse diserte tradat, propterea quod ipsum Deum Verbum incarnatum esse dixerit, atque assumpsisse humanitatem. Haec autem verba, ut superius animadvertimus, praeteriit praeceptor vester, plane perspiciens, eum qui Cyrillum lapsum esse in haeresim tradat, contendatque haereticas ipsum defendisse sententias, in universam Ecclesiam damnationis ferre judicium, cum universa scilicet Cyrillum, ut Patrem colat atque doctorem. Caeterum qui fieri potuit ut non exhorresceret haereticum dicens Cyrillum, propterea quod Deum Verbum hominem factum esse docuerit: indeque consequi subjungens, ab Cyrillo haec docente discrimen inter templum in eoque inhabitantem non admitti? Hac quippe aiendi ratione non sanctum Cyrillum criminatur, sed Evangelistam, Verbum carnem factum esse diserte pronuntiantem, sed prophetas omnes, qui Verbi Dei adventum per carnem praedixerunt, Jeremiam potissimum dicentem: Hic Deus noster: alius adversus eum non aestimabitur: post haec in terris apparuit, et cum hominibus conversatus est( Baruch III), atque Isaiam aientem similiter: Puer, Deus fortis: sed apostolum prae caeteris Paulum, cujus haec est in Epistola sua ad Ephesios sententia: Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut impleret omnia. Si igitur desipienti doctori vestro assentiri velimus, prophetas, evangelistas, apostolos haereseos accusabimus, qui Dei Verbum dixerint hominem factum esse, quasi his loquendi modis admiserint conversionem Divinitatis in humanitatem. Verum qui Deum Verbum hominem factum esse non confitentur, iidem manifeste Christum purum hominem faciunt, per gratiam tantum Filii Dei nomine decoratum, quemadmodum erronea Nestorii Theodorique magistri ipsius sententia constituitur
2.3
Divinae namque Litterae, atque his inhaerentes sancti Ecclesiae Patres ipsum Deum Verbum invisibile, corporis expers, lumen de lumine, ante saecula et tempora ex Patre genitum, hoc idem advenisse, et incarnatum esse, et hominem factum esse disertissime confitentur. Sanctus enim Gregorius in sermone de Theophaniis, seu de Christi Nativitate haec habet:« Ipsum Dei invisibile Verbum, ille saeculis antiquior, ille incomprehensibilis, ille incorporeus, illud lumen ex lumine, ex principio principium, fons vitae et immortalitatis, illa archetypi expressio, illud immotum sigillum, illa per omnia similis imago, ille Patris terminus et ratio; ille, inquam, ad imaginem suam se confert, et carnem ob earnem gerit, et animae intellectuali propter animam meam jungitur, ut simile per simile repurget, atque humana omnia, excepto peccato, suscipit, conceptus quidem ex Virgine, animo, et corpore a Spiritu praepurgata; nam et Nativitatem honore affici, et virginitatem praeferri oportebat.» Simili prorsus modo Athanasius edisserit in ea oratione quae adversus Arianos est, de Spiritu sancto.« Ille, inquit, qui sursum in coelis ex Patre genitus erat ineffabiliter, inexplicabiliter, immutabiliter, aeterne: ipse in terris deorsum genitus est in tempore ex Virgine Maria.» Basilius pariter octavo libri ad Amphilochium capite sic scribit:« Neque enim coelum ac terra, immensaque maria, nec animantia, vel in aquis, vel in terris degentia, nec plantae, nec astra, nec aer, nec horae, nec multiplex universi ornatus excellentiam potentiae illius nobis perinde commendant, atque quod Deus incomprehensibilis sic per carnem conflictatus est, ut ipsa divinitas nihil pateretur, quo nobis sua morte largiretur immortalitatem.» Sanctus etiam Augustinus Africanae cujusdam civitatis episcopus, in expositione Symboli disserit in hunc modum:« Protulit tibi[ Graec. profer et tu] Habacuc propheta de Christo testimonium: Domine, inquiens, audivi auditionem tuam, et timui, intellexi opera tua, Deus, et expavi. Quaenam opera Dei hic admiratus expavit? Num mundi creationem? Nequaquam. Cur autem expaverit, accipe. In medio, inquit, duorum animalium cognoscentur opera tua, Deus, quoniam tu Deus Verbum caro factum in medio duorum animalium innotesces. Qualis cum esses, usque quo descendisti! Obstupefacere me fecisti, quoniam Verbum, per quem facta sunt omnia, in praesepe natus es.» Horum similia sanctus Leo Romanus pontifex habet in epistola ad Flavianum archiepiscopum Constantinopolitanum.« Impassibilis, inquit, Deus non dedignatus est esse homo passibilis, et immortalis mortis legibus subjacere.»
2.4
In hanc igitur sententiam divinae Litterae sanctique Patres loquuntur, vestra scilicet sententia castigandi, tanquam carnis divinitatisque confusionem inducentes, cum ipsi quoque Dei Verbum hominem factum esse diserte pronuntient, eadem prorsus ratione qua Cyrillum aientem, ipsum Dei Verbum hominem factum esse, quasi confusionis hoc aiendi modo invectorem, traduxistis. Caeterum epistolae illius auctorem Theodori deliramentis captum negasse Deum Verbum hominem factum esse fateri, ex his manifeste conclusimus, quae ab ipso ad haereticum Theodorum contra impium Apollinarium scripta sunt. Haec quippe in quarto sermone scribit:« Dixisti quosdam ex nostris nonnulla sentire quae nunquam iis probata sunt qui ecclesiasticis dogmatibus adhaerere student. Cum enim ab iis sciscitati essemus, num Dei Verbum hominem factum esse faterentur, affirmans protulere responsum. Quis autem meriti[ F. mentis] compos Deum Verbum factum esse dixerit, ut a vobis proponi solet, nisi qui primum dementiae vestrae morbo sit affectus? Nos porro Deum hominem assumpsisse constanter fatemur, caeterum hominem factum esse, quemadmodum exprimere vobis consuetum est, nulla ratione dici toleramus.»
2.5
Cum itaque ex iis quae ad Theodorum scribit, ostendat cum hujusce deliramentis epistolae impietatem egregie convenire, quomodo non quisque justus, cujus sit in Dei Verbo incarnato homineque facto locata spes, Theodorum, unaque impiam simul epistolam condemnabit? Cum autem id vehementer probetis, quod in exsecrabili ea epistola traditur, doctrinam nimirum qua Verbum Deus incarnatus homoque factus dicitur, discrimen inter templum atque in templo inhabitantem sustollere, cognoscite naturarum diversitatem, ex quibus unicus Christus Deus atque Salvator noster constituitur, recte ab sancta Dei Ecclesia praedicari; caeterum templi hoc, atque in ipso inhabitantis discrimen a nemine unquam sanctorum Patrum fuisse propositum, sed ab impiis solum Theodoro atque Nestorio excogitatum, quod duas exinde personas inducere decrevissent. Quod si quandoque divinae Litterae sanctique Ecclesiae Patres hac quoque templi translatitia usi sunt appellatione, id tamen, ut significarent tantum Unigeniti Filii Dei corpus adhibuere, eo prorsus modo quo de ipso inquit Evangelista: Ipse autem loquebatur de templo corporis suis. Neme porro haec in unica Christi persona invexit discrimina, quasi alia in alia sit, verum distinctionem tantum naturarum admiserunt, ex quibus unus Christus perficitur, non commixtionem passus, neque divisionem.
2.6
Vos itaque illius epistolae impietatem defendentes, qua Deum Verbum hominem factum esse negatur, manifesto duplicis in Christo admissae personae redarguimini, atque hoc modo de Christo, tanquam puro homine deliria docentes, in eamdem de ipso sententiam loquimini, qua de credentibus dictum est ab Apostolo: Quoniam templum Dei estis vos, et Dei Spiritus inhabitat in vobis; ita ut, si erroris vestri habenda sit ratio, nullum jam supersit nos homines inter Christumque discrimen, juxta id quod Theodorus haereticus illius epistolae scriptoris magister in tertio adversus Apollinarium sermone, Christum de se ipso loquentem introducens hoc modo, inepte commentus est:« Ego quidem, quem prospicitis nihil facere possum secundum meam naturam, cum homo sim: operor autem, quoniam in me manens Pater cuncta operatur: enimvero, inquit, et ego in Patre, et Pater in me, Deus autem Verbum unigenitum in me est: certum est, quod et Pater cum ipso in me manet, et opera facit. Et non est mirandum de Christo haec existimari, cum evidenter ipse de caeteris hominibus dicat: Qui diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Si enim apud quemque ejusmodi hominum et Pater et Filius mansionem faciunt, quid mirum si in Domino secundum carnem Christo, ambo simul putarentur manere, communione eorum secundum substantiam, communionem quoque mansionis fortasse suscipiente?» His igitur in hunc modum ab impio Theodoro propositis, mirum esse minime debet quod a Deo excidens impietati desipientiam adjunxerit, quemadmodum de impiis prophetica Isaiae praefert sententia: Vir insipiens stulta loquetur, et cor ejus fatua cogitabit. Quisquis enim Patrem et Filium sic in Christo quemadmodum et in reliquis hominibus manere affirmat, Deumque Verbum Christum incarnatum, hominemque factum esse non confitetur, quomodo potest Christum ipsum secundum carnem nominare? Sancti quippe Patres Christum Deum Verbum esse incarnatum, atque hominem factum confitentes, si quidpiam de ipso humile proferunt, recte id secundum carnem ei convenire subjiciunt. Caeterum aequum videbatur Theodori propugnatores vel hac exsuperanti blasphemia commotos ab ipsius impietate recedere: attamen, ut ipsorum refellatur impudentia, reliquas quoque ejus blasphemias proferemus in medium, quibus duplicem Christi personam inducit. Insimulans itaque eos qui Deum Verbum ante saecula genitum, in novissimo hominem factum esse profitentur, in quarto contra Apollinarium libro haec scribit:« Hoc quod[ hic qui Graec.] ante saecula erat, in novissimis dicit factum esse temporibus, utpote quibusdam hoc confitentibus, cum nemo ex his qui pietatis curam habent istum se patiatur morbum habere dementiae, ut dicat, eum qui est ante secula, in novissimo factum esse.» Et post pauca subdit:« Vestras igitur leges sequentes, et a tua sapientia constitutam obversionem, imo magis subversionem suscipientes, age simul omnia confundamus, et nulla jam sit discrepatio, nec Dei formae, nec servi formae, nec templi sumpti, nec ejus qui in templo habitavit, nec ejus qui solutus est, nec ejus qui suscitavit, nec ejus qui perfectus est in passionibus, nec ejus qui perfecit, nec ejus qui memoriam meritus est, nec ejus qui memor factus est, nec ejus qui visitatus est, nec ejus qui visitavit, nec ejus qui paulo minus ab angelis minoratus est, nec ejus qui minoravit, nec ejus qui gloria et honore coronatus est, nec ejus qui coronavit, nec ejus qui constitutus est super opera manuum Dei, nec ejus qui constituit, nec ejus qui ad sublevationem haec accepit, nec ejus qui dedit sublevationem.» Ex quibus impiis Theodori verbis, profanoque blasphemiarum genere effectum est ut pudore afficerentur omnes qui ipsi impiaeque illi epistolae adversabantur. Namque crebro et impudenter aliud esse Dei Verbum inquiens, alium autem Christum; alium qui beneficium suscepit, alium qui contulit; alium qui salvat, alium qui salvatur, aperte salutem inficiatur partam nobis per magnum Deum et Salvatorem nostrum Jesum Christum. Quomodo enim salvos facere potest reliquos, is, qui non secus ac caeteri beneficium percepit salutis, atque salvatus est? Cujusnam igitur corpus et sanguinem sumere se existimant, qui haec blasphemantem defendunt? Ejusne qui beneficium contulit, an ejus qui suscepit? Quod si Verbi Dei beneficium conferentis capere se sacramenta responderint, quomodo id dicant, cum ipsum incarnatum et hominem factum esse minime confiteantur? Sin autem ejus cui beneficium collatum est dixerint, stulta est ergo eorum spes, qui hominem cultu venerantur quoniam creaturam super Creatore adoraverunt.
2.7
Nos autem omnes, qui catholicae Ecclesiae sumus, Dei Verbum incarnatum et hominem factum unum ex sanctae Trinitatis personis esse confitentes, corpus ejus et sanguinem sumimus in remissionem peccatorum, et in vitam aeternam: quemadmodum docuit nos ipse Dominus dicens: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die: caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus est potus: qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet, et ego in eo. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me et ipse vivet propter me. Atque haec quidem credimus et confitemur.
2.8
Quanti quoque mendacii plenum est id quod in memorata impia epistola de duodecim sancti Cyrilli capitibus continetur! Calumniatur namque Cyrillum ipsum, quod unam divinitatis humanitatisque naturam in Christo, in praefatis capitibus admiserit, indeque scatere ea capita concludit omni iniquitate, quod ipsum callide ab praeceptore vestro expositum est, dicente, non ut ipsi injuria fieret ea vocata fuisse universae impietatis plena, sed quoniam ibi unicam esse docetur divinitatis humanitatisque naturam. Id autem putidum est patensque mendacium. Nullibi enim demonstratur Cyrillum, neque in ea epistola quae duodecim capitula complectitur, neque in eorum capitum aliquo, neque in caeteris quibuslibet libris suis unicam divinitatis humanitatisque naturam dixisse, cum contra diserte doceat, unicam esse in Christo divinitatis humanitatisque hypostasim sive personam, quod sancta Dei profitetur Ecclesia, universique Patres perpetuo docuere, anathema in eos dicentes qui unicam divinitatis humanitatisque naturam esse in Christo dicerent; aliud quippe natura est, aliud hypostasis sive persona. Natura videlicet communiter atque generice de quavis persona praedicatur, persona autem, sive hypostasis exprimit proprietatem; quamobrem una persona minime in altera consideratur. Quoniam autem in improba ea epistola de duodecim sancti Cyrilli capitibus dicitur, ipsa esse iniquitatis plena, id quam falsum sit ex ipsa epistolae serie pervestigare licebit illaque perquirere, in quibus duodecim ea capita affirmat cum recta fide pugnare. Cum autem impia ea epistola quae Ibae dicitur, negati appellationum discriminis sanctum Cyrillum accuset, sciatis, circa hoc ipsum quoque non modo epistolae illius scriptorem, verum magistrum quoque vestrum esse mentitum. Enimvero quocunque in sermone suo sanctus Cyrillus de Jesu Christo Domino nostro sermonem instituit, appellationum sive denominationum discrimen hoc docet, et sublimes quidem dicendi rationes ipsi secundum divinitatem, humiles autem et demissas secundum humanitatem convenire, omnes tamen ex uno atque de uno incarnato Deo Verbo praedicari. Vetat autem Cyrillus ne ejusmodi denominationes alii et alii personae divisim tribuantur. Vos autem procul dubio duplici sejunctim personae ejusmodi appellationes tribuere volentes, Cyrillum ideo appellationum discrimina sustulisse calumniamini. Cum enim circa hoc quoque vos in errorem inducere sibi proposuisset in animo magister vester, itaque commentus esset eam quae Ibae dicitur epistolam adversus Apollinarii impietatem fuisse perscriptam, proindeque expedire ut orthodoxa judicaretur, animadvertatis oportet, eo quoque loci mentitum pariter esse: non enim, ut superius indicavimus, adversus Apollinarium scripta est. Caeterum, etiamsi, ut vobis placet, id ipsum pro vero concedatur, non propterea ipsa immunis censenda erit a condemnationis judicio; non enim ideo haereticus quispiam fit orthodoxus, propterea quod adversus alium haereticum disputaverit. Namque Arius etiam adversus Sabellium disseruit, et adversus Arium Apollinarius, et Eutyches contra Nestorium, et quanquam diversis potissimum erroribus adhaererent universi, nemo tamen ex ipsis, mutuarum ejusmodi concertationum causa, orthodoxus est habitus, sed omnes pari omnino ratione ab Ecclesia condemnantur. Ex hoc porro perspicuum est, memoratae epistolae scriptorem duplicem personam inducere, quod dixerit:« Quomodo fieri potest ut Verbum ab initio de templo acceperit, quod ex Maria genitum est?» Quibus verbis exprimit evidenter se minime confiteri Verbum Deum incarnatum esse, ac de sancta Virgine natum, sed purum hominem Christum quem templi vocabulo designat. Constabit pariter dilucide, hanc quoque impietatem ab improbo epistolae scriptore haustam esse ex Theodori doctrina, si cum iis quae Theodorus ipse in tertio adversus haereticum Apollinarium libro scribit, conferatur.« At enim, inquit, Deus, et ex Deo, consubstantialis Patri, et is idem[ Graec. illi] qui ex Virgine natus erat, o mirande, et qui per Spiritum sanctum, secundum divinas Scripturas plasmatus est et in muliebri ventre accepit confictionem, inerat forsitan, quia mox, ut plasmatus est, et ut templum Dei esset accepit: non tamen existimandum est Deum ex Virgine natum esse, nisi forte idem existimandum nobis est, et quod natum est, et quod est in nato templo, et qui in templo est Deus Verbum: non tamen, nec secundum tuam vocem pronuntiandum est omnino, ex Virgine Deum natum esse, et ex Deo consubstantialem Patri. Nam si non homo est, sicut dicis, assumptus, qui natus est ex Virgine, Deus vero incarnatus, quomodo qui natus est Deus ex Deo, et consubstantialis dicitur Patri, carne non potente hanc vocem suscipere? Nam est quidem dementia dicere Deum ex Virgine natum esse. Hoc enim nihil aliud est quam ex semine eum dicere David, et de substantia Virginis genitum, et in ipsa plasmatum, quia quod ex semine David, et de substantia Virginis est in materno ventre constitit, et sancti Spiritus plasmatum virtute, natum fuisse dicimus ex Virgine.»
2.9
Sic itaque blasphemante Theodoro, atque saepe saepius argumentis decertante minime fieri posse Deum de Deo, Patrique consubstantialem incarnari, et ex Virgine nasci, cum caro Patri consubstantialis esse non possit, quomodo pudore maximo ejus haeretici patroni non afficiuntur, qui hoc sacris litteris contrarium, id cum sanctorum Patrum traditione pugnans invexerit, in quibus scilicet certissimum est unicuique, Deum ab initio Ecclesiam suam in recta confessione constituisse? Universi enim Dei sacerdotes praedicarunt Deum Verbum, Deum de Deo, ex sancta atque gloriosa Maria Virgine natum et incarnatum esse, carnemque anima rationali et intellectuali vivificatam assumpsisse, et hominem factum esse, atque de ipsa Virgine natum: idque docentes neque conversionem divinitatis in humanitatem invexerunt, neque ipsum secundum carnem Patri consubstantialem esse commenti sunt, prout Theodorus ineptit; sed unicum et eumdem Dominum et Deum nostrum Jesum Christum, secundum divinitatem Patri consubstantialem esse, nobis autem secundum humanitatem esse consubstantialem docuerunt.
2.10
Rursus autem impius Theodorus in praefato sermone haec quoque blasphemat.« Non autem divina natura ex Virgine nata est, sed natus est ex Virgine, qui ex substantia Virginis constat: non Deus Verbum ex Maria natus est; natus est autem ex Maria qui ex semine est David. Non Deus Verbum ex muliere natus est, sed natus est ex muliere, qui ex virtute Spiritus sancti plasmatus est in ea: non ex matre natus est consubstantialis Patri, sine matre enim est, secundum beati Pauli vocem, sed qui in posterioribus temporibus in materno ventre sancti Spiritus virtute plasmatus est, sine Patre propterea dictus.» Haec impius Theodorus pervertens doctrinam Apostoli in Epistola ad Hebraeos de Christo Domino dicentis: Primo quidem interpretatus est Rex justitiae; deinde vero etiam rex Salem, quod est Rex pacis, sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum habens, neque vivendi finem. Cum enim Apostolus de uno eodemque dicat, sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum habens, neque vivendi finem; impius ipse Theodorus alterum sine patre ab altero sine matre discernit. Caeterum ex sanctorum quoque Patrum doctrina ejusmodi desipientium impietas demonstratur. Sanctus enim Gregorius Nazianzi episcopus in eo sermone qui de sanctis Theophaniis, sive de Christi Nativitate inscribitur, haec habet:« Quis eum, qui a principio est, non adoret? quis novissimum non laudet ac celebret? Solvuntur iterum tenebrae, rursum creatur lux; iterum tenebris vexatur Aegyptus, rursus Israel per columnam illuminatur. Populus qui in tenebris sedet, magnam cognitionis lucem inspiciat, vetera praeterierunt, ecce facta sunt omnia nova: littera cedit, spiritus superat, umbrae praetereunt, veritas ingreditur; Melchisedech colligitur: qui sine matre erat, sine patre fit, prius quidem sine matre, post autem sine patre. Naturae leges obvertuntur, supremum mundum impleri oportet; Christus jubet ne obsistamus.» Horum similia habet S. Proclus Constantinopolitanus episcopus in sermone suo de S. Deipara.« Qui natura, inquit, impassibilis est, factus est per calamitates[ Graec. per misericordiam], multis subjectus passionibus: non ex progressu factus est Deus, quominus Christus fieret, sed per misericordiam Deus factus est homo, in quem credimus; non hominem Deificatum praedicamus, sed Deum incarnatum confitemur: ancillam suam sibi matrem delegit, qui natura sine matre est, et dispensatione sine patre. Quomodo enim ipse, juxta Pauli sententiam sine patre et sine matre est? Si purus homo, non sine matre; matrem enim habet: sin autem nudus Deus, non sine patre, Patrem quippe habet: est itaque idem ipse matris expers, ut creator; carens autem patre, ut creatura.» Sanctus etiam Augustinus in sermone de expositione Symboli haec habet:« Credimus in Filium ejus Jesum Christum natum de Spiritu sancto, et ex Maria Virgine. Cur, infidelis, hanc nativitatem perturbas? Ne credas vel solum hominem esse qui natus est, vel si Deus homo erat, deinceps nasci voluisse: nam quemadmodum ipse voluit, sic natus est. Illud potius mirare, quod Verbum caro factum est, et non est conversum in carnem, quodque manens Deus, factus est homo. Sed quid mirare, eam quae genuit proprium genuisse factorem, creaturamque suum creatorem protulisse? Sic voluit Altissimus humilis nasci, ut suam in ipsa humilitate magnificentiam ostenderet.»
2.11
Et haec quidem a SS. Patribus disputantur. Sed haud perspicuum est minus divinas Litteras, quas secuti sunt sancti Ecclesiae Patres idipsum docere, nimirum Deum Verbum incarnatum, et ex sancta Maria Virgine natum, et hominem factum esse. Ac primo Isaias propheta: Ecce, inquit, Virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus. Rursus David propheta psalmo contesimo sexto canit: Misit Verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. Apostolus pariter Paulus: Quando autem, inquit, venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. Quae cum ita se habeant, quis adeo desipiet, ut dicere audeat hominem quempiam in coelis fuisse, ipsumque missum esse, ut ex muliere atque sub lege nasceretur? Etenim homines quidem ante Incarnationem sub lege erant; at ipse Deus Verbum unigenitus Dei Filius, qui non subjiciebatur legi, sed erat ipse legislator, missus est a Patre, et factus ex muliere, factus est sub lege, ut nos, qui sub lege eramus, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
2.12
Si itaque is qui ex muliere natus est, vere excellenterque non foret Dei Filius, quemadmodum impiae illius epistolae scriptor haereticusque Theodorus inepte contendunt, quomodo potuisset nobis filiorum adoptionem elargiri? Praeterea in exsecrabili ea epistola continetur illud psalmi, minuisti eum paulo minus ab angelis, minime affirmari posse de Unigeniti divinitate dictum esse, quod vos, ceu catholice pronuntiatum pariter proposuistis, aientes homini, non autem Verbo incarnato id tribui posse. Hanc autem similiter impietatem ab haeretico Theodoro edoctum epistolae scriptorem ejusmodi protulisse blasphemiam, perspicuum a nobis fiet ex iis quae ipsemet Theodorus disserit in quarto adversus Apollinarium libro.« Hominem, inquit, de quo propheta loquitur, manifeste beatus indicat Paulus, eum esse qui ab Unigenito assumptus est; inquiens[ Graec. cum enim dixisset] testimonium de ipso esse prolatum ab eo qui dixit( Psal. VIII, 6 seq.: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis, quia consideras eum? Minuisti eum paulo minus ab angelis; gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum; omnia subjecisti sub pedibus ejus, sic pergit: Minoratum vero paulo minus ab angelis videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: evidenter declarans Jesum eum hominem esse de quo sanctus loquitur David stupore affectus, quod divinae quam habebat naturae ibi mentio facta esset; et quod propria ipsam dignatus esset visitatione: minoratum vero paulo minus ab angelis, quia mortem erat gustaturus, gloria porro et honore circumdari, ita ut Dominus etiam constitueretur universorum, ob suam cum ipso conjunctionem. Et iterum in expositione octavi psalmi de eodem prolati impius idem Theodorus haec habet:« Ideo ergo differentiam quidem Dei Verbi, et ab ipso recepti hominis tantam nobis ostendit hic psalmus. Divisa vero haec in Novo Testamento reperiuntur, Domino quidem in se accipiente primordia psalmi, in quibus factorem eum dicit esse creaturae, et elevatam habere super coelos magnificentiam, et mirificari in omni terra. Apostolo autem reliqua, quae de homine sunt, qui beneficium meritus est, de Jesu accipiente, quomodo non manifestum, quod alterum quidem divina Scriptura docet evidenter esse Deum Verbum, alterum vero hominem, et multam eorum nobis esse ostendit differentiam. Nam iste quidem memorat, ille autem memoriam commeretur; iste quidem visitat, alter autem visitationem eam commeretur, beatusque dicitur; et iste quidem beneficium dando minuit paulo minus ab angelis, ille autem et per talem minutionem beneficium accepit; et iste quidem gloria et honore coronat, alter autem coronatur, et propterea beatus dicitur; et iste quidem constituit ipsum super omnia opera manuum ejus, omniaque subjecit sub pedibus ejus, alter autem meritus est dominari eis quorum antea non habebat potestatem.» Hactenus impius Theodorus, similiter atque exsecrabilis epistola blasphemans aperte alium Dei Verbum esse, alium vero Christum; quos vos secuti, pariter scripsistis locum illum, Minuisti eum paulo minus ab angelis, de homine, minime autem de Deo Verbo incarnato esse prolatum. Oportebat autem, ut intelligeretis omnem hominem angelis esse minorem, sed id de unigenito Deo Verbo dictum esse, qui Deus existens dignatus est homo fieri, nostram sibi conjungens infirmitatem, quod docet ipse Apostolus dicens: Minoratum paulo minus ab angelis videmus Jesum per passionem mortis, gloria et honore coronatum. Si itaque, ut vestra est sententia, alius est Jesus paulo minus ab angelis minoratus, alius autem Deus Verbum non minoratum, procul dubio purus homo est, qui passionem sustinuit, Christus, mendaxque adeo fit a vobis Apostolus dicens: Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Quis enim Dominus est gloriae nisi Deus Verbum incarnatum, quem Judaei Deum esse negantes increpabant: cur tu homo cum sis, facis te ipsum Deum? Quod ipsum etiam praeceptor vester Judaeos impia ea interpretatione secutus, pariter commentus est.
2.13
Ut vero sententias praedictas argumentis confirmaretis, dictum illud Apostoli capitibus vestris proposuistis: Qui cum in forma Dei esset, exinanivit semetipsum formam servi accipiens, egregie cum expositione vestra convenire, ac non de Verbo Deo incarnato, sed de puro homine solum ibi esse sermonem. Ac quanquam vos circa id etiam sectati haereticorum errorem, de homine contendatis locutum esse Apostolum dicentem, quod semetipsum exinanivit, nihilo tamen secius, exploratum catholicis omnibus est, Apostolum de ipso Deo Verbo sui ipsius exinanitionem docere. Quoniam cum in forma Dei esset, in divina scilicet natura, dignatus est formam servi accipere: forma porro servi humanam naturam significat, quam ex Virgineo utero atque ex propria subsistentia Deus Verbum sibi perfecit: et non prius plasmato homini extrinsecus adjecit, quemadmodum impia Nestorii Theodorique disciplina traditum est. Inquit enim Nestorius Dei Verbum esse simul cum eo homine qui ex Maria editus est: Theodorus autem, quod ei ex Maria edito inerat, ut simile, pronuntiavit.
2.14
Quod autem de Deo Verbo incarnato dictum sit illud« Minuisti eum paulo minus ab angelis,» atque,« Exinanivit semetipsum formam servi accipiens,» alio Apostoli loco docemur de ipso dicentis:« Cognoscite gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam cum dives esset, propter nos egenus factus est, ut nos ejus inopia divites essemus.» Quis autem dicere audeat hominem divitem fuisse, et egenum factum esse, ut nos locupletaret. Cumque rursus dicatis eum qui de incarnato Deo Verbo, unigenitoque Dei Filio affirmet minoratum esse ipsum atque exinanitum, conversionem divinae naturae inducere juxta Apollinarii impietatem, vel secundum Arii errorem divinitatem passibilem facere, egregio adversus vos quadrat evangelica sententia dicens: Erratis, nescientes Scripturas neque virtutem Dei. Quid enim vobis supererit, ut dicatis, de eo quod dictum est a Domino, Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo. Non hominem dicit de coelo descendisse, sed evidentissime astruit Deum Verbum eum esse qui semetipsum exinanivit, qui descendit de coelo, et incarnatus est ex sancta Deipara semperque virgine Maria, et homo factus est, et ex ipsa natus, et is qui descendit ille idem est qui ascendit, cui ob descensionem exinanitio minoratioque tribuuntur.
2.15
Dicente etiam alibi quoque Domino in Evangeliis: Pater major me est, ne cogitetis ibi hominem quempiam, non autem Deum hominem factum eo modo de se fuisse locutum. Evidentissimum quippe est eumdem ipsum qui dixit, Pater major me est, dixisse pariter, Ego et Pater unum sumus( Ibidem, X, 30). Quo enim loco ait, Ego et Pater unum sumus, aequalitatem divinae Naturae, quam cum Patre habet, designat: quo autem illud, Pater major me est, profert, minorationem suam propter nos, sua dispensatione, factam ostendit. Utrumque scilicet, aequalitas atque minoratio, de uno atque eodem Domino nostro Jesu Christo, hoc est de incarnato Dei Verbo, dictum est.
2.16
Atque Ariani, quidem erronea opinatione ex ejusmodi loquendi demissis modis Filium Patri consubstantialem esse inficiantur, aiuntque propterea esse ipsum Patre minorem: vos autem fateri renuentes, humilia haec dicta de incarnato Dei Verbo esse intelligenda, novam invehitis in Trinitate personam, Theodori Nestoriique probantes impietatem: nos vero humiles, haud secus atque sublimes sententias de uno eodemque Deo Verbo incarnato, ac Domino nostro Jesu Christo exponentes, confusionem divisionemque pariter vitamus naturarum, ex quibus unicam Dei ac Domini nostri Jesu Christi constitui subsistentiam confitemur, neque quartam inducimus personam sanctae Trinitati.
2.17
Verum sancti quoque Patres, atque Ecclesiae doctores, sacras exponentes litteras, eum locum: minuisti eum paulo minus ab angelis: juxta ea quae superius disputata sunt de unigenito Deo Verbo incarnato dictum esse docuerunt. Sanctus enim Cyrillus in epistola ad Basilidem haec habet:« Quomodo igitur angelis est minoratus, qui ab ipsis adoratur? Sed evidens est haec causa. Sedet enim in humanitatis conditione, et corpore mortali quod assumpserat, sibique fecerat proprium: in eo volens passus est, et suprema gloria propter passionem coronatur, quod per ipsam aboleverit mortem, et sustulerit corruptionem, existens ipse vita et incorruptio. Quando itaque Jesum nominat, et ipsum angelis esse minoratum dicit, non ibi hominem seorsim et singulariter acceptum intelligimus, sed ipsum Filium Dei unigenitum secundum dispensationem sanctis angelis dignitate cedentem, quia secundum veritatem factus est homo, qui ab eorum eminentia est minoratus. Sublimitas enim sanctorum angelorum est extra carnem esse mortique minime subjici, quam ipse voluntaria exinanitione suscepit; et qui parum ab angelis minuitur, propter humanitatis scilicet conditionem, in sublimitate Deitatis existens ab ipsis adoratur, et in thronis sedet, circa quos stant angeli, glorificantes semper, ipsumque Dominum virtutum incessanter proclamantes.» De eadem rursus sua exinanitione ad incarnatum Deum Verbum pertinente constat ex eodem Cyrillo in libro adversus confutationes Theodoreti, quas ipse fecit contra quartum ejus capitulum.« Quod parva, inquit, sint omnia humana Verbo ex Deo nato absque mora quin haeream dixero. Quaeso autem cujusdam esse putetur exinanitio, et quis hanc voluntarie tulerit. Itaque, si, quemadmodum alii dicunt, forma servi, uti quod est ex semine David; quomodo vel quo[ Supp. pacto], quaeso, exinanitum est, si a Deo assumptum est. Si autem ipsum Verbum, quod in forma et aequalitate Dei Patris existit, se ipsum exinanivisse dicitur; quomodo, vel quo pacto exinanitum est, si refutavit exinanitionem? Exinanitio autem Deo Verbo versionem pati nescio est facere ac dicere quiddam humanum propter dispensativum ad carnem conventum.» Iterum sanctus Cyrillus in eodem libro contra Nestorianos haec habet:« Nunquid igitur divinus Paulus fide sanctificatos seduxit, perspicue de Unigenito dicens: Cum esset dives, egenus propter nos effectus est? Absit. Vera namque omnino loquitur Veritatis praeco. Quis enim est dives, et quomodo factus est egenus? Si quidem, quemadmodum sentire ac proloqui ausi sunt quidam, homo assumptus est a Deo, quomodo pauper factus est derogabitur is qui assumptus est, digni tatibus super naturam effulgens: nam glorificatus est; vel si hoc nequaquam verum est, ab eis assumptioni quod[ F. leg., obtrectatum est ab eis assumptioni quasi] eum ad ignobiliorem atque minorem deduxerit humanitatis mensuram, id porro absurdum est cogitare. Non igitur egenus factus est assumptus: reliquum est ergo ut dicamus in paupertate nostra factum esse eum qui, tanquam Deus, dives erat.»
2.18
Similiter S. Gregorius Theologus in sermone de Christi Natali haec habet:« Progressus autem Deus cum humanitate, unum ex duobus inter se contrariis, carne nimirum et spiritu, quorum alterum deificavit, alterum deificatum est. O novam mixtionem! o admirandam temperationem! Qui est, fit; qui creatus non est, creatur; qui nullo loco contineri potest, per interventum animae spiritualis inter divinitatem et carnis crassitiem medius continetur. Qui locupletes alios ditat, paupertate afficitur: carnis enim meae paupertatem sumit, ut ego divinitatis illius divitias consequar. Et qui plenus est, exinanitur: sua enim gloria ad breve tempus exinanitur, ut ego plenitudinis ipsius particeps efficiar.»
2.19
Sed sanctus etiam Athanasius exponens ea Apostoli verba: Qui cum in forma Dei esset, exinanivit semetipsum, formam servi accipiens: haec scribit:« Quid hoc clarius aut probatius esse poterit? Non enim ex deteriore melior factus est, sed potius, cum Deus esset, servi speciem assumpsit; neque in assumendo melioratus est, sed humiliavit semetipsum.» Et post pauca:« Quid hoc est autem, quam eum, qui in forma Dei esset nobilisque Patris Filius, humiliasse semetipsum, et servum pro nobis factum esse.» Rursusque post pauca:« Verbum enim caro factum est, diciturque propterea hic homo de coelo coelestis, quia Verbum ipsum de coelo descendit.»
2.20
Sanctus pariter Gregorius Nyssaenus in tertio adversus Eunomium libro disserit in hunc modum:« Haec ipsi de Crucifixo credidimus: itaque juxta propriae virtutis mensuram ipsum extollere non cessamus: quod scilicet ob ineffabilem, inaccessibilemque magnificentiam suam indivisus a Patre etiam, et a Spiritu sancto ad nostrae infirmitatis communionem advenire potuerit: illi autem, id argumentum esse natura extraneitatis Filii a Patre constituunt: apparuisse nimirum aientes Dominum per carnem et crucem, ita ut paterna natura in impassibilitate promanente, nullaque ratione passionis communionem suscipere potenti, Filius, transformatus in humiliorem naturam, per carnem et mortem minime incapax passionis advenerit.» Et post alia, subdit:« Idcirco enim, et Domini gloriae crux dicitur, et omnis lingua Dominum Jesum Christum in gloria Dei Patris esse confitetur. Namque si caetera etiam eodem modo dividere oporteat, quis sit ille qui mortuus est prospiciemus, quis qui mortem dissolverit: et quid renovatum, quid autem exinanitum. Exinanitur quippe divinitas, ut humanitatis suscipiendae capax fiat; humanitas autem propter commixtionem divinitatis divina effecta renovatur.»
2.21
Atque haec nos quidem ex sanctorum Patrum doctrina proposuimus, ut ea percipientes intelligatis, ea quae constituta a vobis sunt, ea ipsa ab Arianis atque Nestorianis adversus Dominum nostrum Jesum Christum impie sustineri. Ariani scilicet Filium creaturam esse atque extraneum a paterna substantia demonstrare conati, passionem ejus caeteraque humilia soli tribuunt divinitati; Nestoriani contra, qui duos invehere filios nituntur, separatim Deum Verbum, separatimque purum hominem profitentur, quaeque ad humilitatem pertinent passionis solo homini adjudicanda esse decernunt. Verum non haec a sanctis Patribus docemur: neque enim ex his quae demisse dicta sunt divinitatis Filii conversionem admittunt, quemadmodum neque ex sublimibus divinitatem dividunt ab humanitate, sed de uno eodemque Deo Verbo incarnato homineque facto tam sublimia quam humilia dicta esse tradiderunt.
2.22
Cum autem in vestris iisdem capitibus hoc adjeceritis etiam, ex eadem haustum epistola, recte ibi duas naturas, unicam autem personam, unicam potestatem dici, circa idipsum quoque illius scriptoris impietatem operae pretium erit detegere. Qui enim non confitetur Deum Verbum incarnatum ex Maria Virgine, et hominem factum esse, cujusnam dicit duas esse naturas? Sed patet ipsum duas naturas loco personam admittere, Nestorii Theodorique sensu, quos summis laudibus exsecrabilis ea extollit epistola. Si enim unicam personam unicumque Filium indicare videtur epistola, hac loquendi ratione usi sunt Nestorius etiam et Theodorus, aientes Christum purum hominem superhabere Dei Verbi personam, habereque Dei Verbi honorem atque dignitatem, gratiamque adoptionis praeterea, atque ejus loco adorari; quamobrem se unicum Filium unicamque Christi personam dicere simulant, solo convenientes filiationis nomine, quod manifeste ex sententiarum modo, quod in epistola adhibetur, colligitur, quo dicitur duplicis naturae unicam esse potestatem, quemadmodum pariter vos ipsi scripsistis. Unica nempe potestas non de diversis naturis, sed de diversis personis dicitur, quod etiam in sancta Trinitate agnoscimus atque confitemur. Quamobrem SS. Patres anathema dixerunt iis qui affirmarent hominem Deo Verbo unitum esse secundum potentiam, vel potestatem, vel habitum, vel dignitatem; neque unionem factam esse in duplicis naturae unica subsistentia faterentur. Quemadmodum quod pariter recte dictum a sanctis Patribus est de duplicis naturae discrimine, id Nestorii sectatores, Theodoro infidelitatis duce, sibi assumunt, naturas loco personarum nominantes, et personarum habitualem unionem venerantes, ut unam simulent personam se dicere. Impius ipse id ostendit Theodorus, in quarto adversus Apollinarium haereticum sermone haec scribens:« Satis profecto nobis naturarum discrimen ostenditur, per haec quae proposita sunt, siquidem hoc concluditur, tanquam per benignitatis superabundantiam institutum esse ut sic sumpti hominis memoria et visitatio fieret, beatissimum porro existimatur, veluti talium causa dignationum( Sic). Id ipsum autem naturarum distinctionem ostendit, quod quidem sumentis sumptique naturae discrimen divina ipsa nobis ostendit Scriptura. Indicare quippe eam unitatem volens quae ad id quod sumptum est pertinet, elicit per unitatem sive unionem utrasque naturas sibi fecisse proprias; ita ut, aeque ejus qui erat atque sumpsit ac ejus qui sumptus est nobis ostenderit unitatem, quae ex facta cum ipso conjunctione processit.»
2.23
Cum itaque demonstratum luculenter sit impium Theodorum naturae nomen pro persona usurpasse, deteriorem adhuc ejus blasphemiam proferemus in medium, qua docet, quid ipse unitatis nomine intelligat, ut plenius condemnentur ejus patrocinatores. In octavo igitur sermone de Incarnatione haec scribit:« Constat autem quid unitate importetur: per hanc enim coalescentes naturae unicam personam unitate perficiunt; ita ut, quemadmodum de masculo et femina Dominus inquit eos non jam duos, sed unam carnem esse; similiter etiam, unitatis rationes non jam duae, sed unica sit persona, constante semper distinctione naturarum. Quemadmodum enim ibi numeri non tollitur duplicitas, quod una caro dicatur, liquet enim quemadmodum una dicatur, eodem pariter modo minime naturae aufertur[ Leg. aufert] discrimen unitas ipsa personae. Cum porro naturas discernimus, perfectam Dei Verbi naturam profitemur, perfectamque personam( non enim hypostasis dici absque persona potest), perfectam pariter humanam naturam personamque similiter. Cum autem in harum copulationem sive conjunctionem animum intendimus, unicam tunc esse personam praedicamus.» Haec nos, quanquam dictu Christianis horribilia, producere in medium coacti sumus ex Theodori impiaeque epistolae patronorum insania, propitium nobis Deum fieri postulantes: quibus tamen demonstratum est universa Theodoriana impietate exsecrabilem eam epistolam esse refertam.
2.24
Et haec quidem omnia respondimus ad ea quae in vestro capitulorum libro continebantur, quibus impiam praefatam epistolam vindicare nitebamini, pravasque propterea Theodori Nestoriique instaurare sententias, quorum praefata epistola commendat impietatem. Quoniam vero permulta in memorata impia epistola ad Marim haereticum scripta praeteriistis, neque ausi estis ea vestris capitibus inserere, ne forte ex iis etiam Christianus populus, quanta a vobis propugnaretur impietas intelligeret, necessarium esse judicavimus, haec quoque paucis ostendere. In ea enim epistolae parte, quae praetermissa a vobis est, habetur:« Cyrillum aures omnium episcoporum in Ephesum convenientium veneno obcaecanti omnium oculos obtinuisse sapientium; invenisse autem modum ex odio in Nestorium praeconcepto: atque nulla instituta disquisitione et judicio Nestorium ab eadem Ephesina synodo sede sua fuisse deturbatum.» Pariter in eadem epistola habetur:« Duodecim ea capitula ab Cyrillo conscripta, quanquam cum recta fide pugnarent, ab Ephesinae synodi episcopis proposita fuisse atque confirmata, illisque eos tanquam verae fidei consonantibus consensisse; atque Nestorium, propterea quod odio haberetur ab civitate sua, primariisque civibus ejus, illuc minime potuisse reverti.» Atque hoc modo nefarie illius epistolae scriptor, non modo haereticos tuetur ac laudat, sed catholicos etiam nominare non veretur. De beato namque Rabula Edessenorum episcopo, eximiae pietatis antistite, cujus ad sepulcrum ad haec usque tempora mirabilia patrantur, hoc modo in impia illa sua epistola scribit:« Tyrannus nostrae civitatis, quem tu etiam ipse non ignoras, qui occasione fidei, non solum cum eo viventes persequitur, sed etiam eos qui dudum ad Dominum abierunt. Quorum unus est beatus Theodorus praedicator veritatis, et doctor Ecclesiae, qui non solum vivens haereticos per propriam fidem percussit, sed etiam post mortem arma spiritalia in libris suis dereliquit Ecclesiae filiis, sicut et tua reverentia, cum eo collocuta cognovit, et his quae ab eo scripta sunt praebuit fidem. Hunc ausus est, qui omnia audet, ab Ecclesia anathematizare.» Rursusque in sancti Cyrilli contumeliam, haec ipsa in exsecrabili ea epistola continentur:« Cor Aegypti emollitum est, et sine vexatione, rectae fidei assentitus est; et inorditate contra vivos et mortuos irruentes in confusione sunt, satisfacientes pro delictis suis et contraria priori suae doctrinae docentes, et quod oporteat confiteri in templum atque inhabitantem in eo.» Atque haec quidem in memorata epistola sparsim intricata, manifeste vobis ob oculos ponere conati sumus, ut, etsi sero, quandoque tamen, recta cogitantes ab pravis iis opinationibus, erroribusque discedatis.
2.25
Tanta porro sceleratae illius epistolae est impietas, ut neque vos ipsi ausi sitis, ut dicitur, universa quae ipsa complectitur, in capitibus quae misistis, proponere, quanquam nonnulla perversa explicatione interpretari tentaveritis. Quis enim Christianis erit annumerandus, qui eam impiam non dicat, quae tot tantasque continet blasphemias? Quisquis enim ejus epistolae defensionem suscipit in qua S. Cyrillus haereticus appellatur, primaque Ephesina rejicitur synodus, hic manifeste stat a Nestorii partibus, ejusque adhaeret impietati, quem ipsa epistola inquisitione judicioque bis damnatum fuisse fatetur quidem, sed non dogmatum causa, verum civium odio ad Ecclesiam non esse reversum: atque non peccati reus est modo ob hanc causam, qui ejus epistolae tuetur partes, verum quia Coelestinum quoque papam condemnat, de Cyrillo dicentem, Cyrilli fidem nostram fidem esse. Ac pariter, qui duodecim ea sancti Cyrilli capita cum recta fide pugnare contendit, is non sanctum Cyrillum modo atque beatae memoriae Coelestinum, primamque Ephesinam synodum damnat, sed adversus quoque sanctum Chalcedonense concilium judicium fert quod Cyrillum scriptis Patrem esse sibi atque doctorem declaravit; atque insuper adversus sanctum Leonem Romanorum pontificum, qui ad Chalcedonensem concilium scribens de duodecim sancti Cyrilli capitibus haec habet:« Definitiones adversus Nestorium ab sanctae recordationis Cyrillo propositae in tuto perstiterunt[ Graec. persistant].»
2.26
Quanquam vero omnis plena sit iniquitatis exsecrabilis ea epistola, unam tamen minime celare potuit veritatem, Theodoro scilicet post mortem etiam a piis orthodoxisque hominibus fuisse dictum anathema, et ab Ecclesia rejectum esse, quem Theodorum omnium qui hactenus exstitere haereticorum blasphemum, impia illa epistola Ecclesiae magistrum vocat praeconemque veritatis, cujus blasphemiarum exiguam partem altera jam vobis epistola exposuimus: verbis namque SS. Cyrilli, Procli ac Rabuli quid ipsi contra Theodorum scripserint, ostendimus, atque quemadmodum eum, impiamque ejus doctrinam, atque iniquitatem condemnaverint. Ejusmodi autem sunt Theodori blasphemiae, ut neque vos ipsi, qui Theodorum eas proponentem tuemini, illas propugnare ausi sitis- cum tamen constet a nemine, qui impietatem judicio suo proscripserit, defendi posse ejusdem impietatis patronum, nisi is fortasse ab errore recesserit primum, atque resipuerit, atque illa condemnaverit, quae olim impie docuisset. Ad caeteras autem contumelias adversus sanctum Cyrillum ea in epistola jactatas adjicitur etiam, turpiter egisse Cyrillum, adeo ut eorum poenitens quae docuisset pridem adversam illis doctrinam proposuerit. Exinde vero epistolae scriptor insanissimus esse proditur. Quo namque loci doctrinam astruxit Cyrillus cum sua priore pugnantem? quo poenituit? vel quomodo fieri potuit ut a sancta Chalcedonensi synodo sanctis Patribus annumeraretur, si, quemadmodum narrat epistola, prioris eum suae doctrinae poenituisset? Qui enim ab errore revertitur ad sanitatem non inter doctores ascribitur, sed veluti ab errore conversus.
2.27
Hoc denique modo epistolam scriptor concludit:« Confiteri ac credere oportet in templum, et eum qui in templo inhabitat.» Quo ex loco, quantum ad impietatem epistolae spectat ejusque patronos, universa subvertitur recta fides. Catholica quippe Ecclesia unicum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum confitetur, neque uspiam docet credendum esse in templum, ejusque inhabitatorem, aut haec confiteri oportere, quemadmodum ad sancti baptismatis gratiam admissis tradit, ut confiteantur et credant in unum Deum Patrem omnipotentem, et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, et in Spiritum sanctum, non in duos Filios, vel in duos Christos, prout epistola ad Marim Persam diserte statuit esse credendum, templi atque in ipso inhabitantis fide proposita, quo fit ut quarta sanctae Trinitatis persona constituatur.
2.28
Demonstratum est itaque his omnibus, praefatae exsecrabilis epistolae patronos atque laudatores ab orthodoxa fide omnino alienos esse judicatos. Caeterum, quia sanctum Cyrillum idcirco ab Orientalibus esse receptum dicitis, propterea quod sua illa capita interpretatus sit, minime miramur vos in vestris ad nos missis capitibus similiter esse deceptos, cum videlicet acta quoque prioris Ephesinae synodi ignorare videamini. Namque sanctus Coelestinus, et prima Ephesina synodus, et S. Leo, et ipsum quoque S. Chalcedonense concilium, ea S. Cyrilli capitula exceperunt, suoque suffragio confirmaverunt, nullamque eorum expositionem unquam quaesivere. Explicatio enim adhibita est non catholicorum gratia, sed propter haereticos, qui Nestorii partibus addicti memorata capita oppugnabant. Ut enim vos ipsi fatemini, neque sancta Evangelia, neque Apostolus, nec reliquae divinae litterae perciperentur satis, nisi essent a sanctis Patribus interpretatae. Caeterum in vos ipsos argumenta confusionis congeritis, aientes tunc ab Orientis Nestorii propugnatoribus receptum esse Cyrillum, cum sua capitula exposuisset. Contra namque apostolica Romana sedes, atque Cyrillus in suam communionem admiserunt episcopos qui in Nestorium sententiam dixerant, ejusque impietatem condemnaverant. Itaque sanctus ipse Romanus pontifex Xystus, cum concilio suo ad S. Cyrillum scribens, laboresque ab eo pro Ecclesiae unitate susceptos laudans inter caetera haec habet:« Ad nos reversi sunt fratres, ad nos, inquam, qui morbum communi studio persequentes animarum curavimus sanitatem.» Et post pauca:« Exsulta, frater charissime, et ad nos recollectis fratribus victor exsulta. Quaerebat Ecclesia quos recepit. Nam si neminem perire volumus de pusillis, quanto magis gaudere nos oportet sanitate rectorum. Legimus quantum gaudii una ovis reportata praestiterit, et idcirco intelligendum est quid laudis habeat tot revocasse pastores. Greges aspiciuntur in singulis, nec unius hic causa tractatur, quoties agitur de sanitate multorum.» Et rursus:« Gaudeo, inquit, Antiochenae Ecclesiae sacerdotem vocari jam a sanctitate tua venerabilem virum, et domnum; et merito vocatur domnus qui communem Dominum recognovit, qui incarnationis mysterium, voce catholica, nobiscum confitetur.» Et iterum:« Votivae, ait, sunt semper molestiae fidem praedicantium; his namque cum beatitudine copiosa merces paratur in coelo, quibus propter justitiam maledictiones, persecutiones, et omne malum praecipitur sustinere. Passus es falsitatem, ut victricem faceres veritatem, et ideo nunc insultandum est falsitati, quia nullus perire potuit veritati.» Ac denique.« Haec, inquit, ad venerationem tuam fraternitas mecum sancta scribit, probans tuos in omnibus, et confirmans labores, qui tamen graves aut amari esse non potuerunt, quia huic impensi sunt, cujus onus leve, et jugum suave portamus.»
2.29
Haec ad S. Cyrillum de Orientalibus S. Xystus; sed cum stulte admodum protuleritis pariter, ea epistolae quae ad Marim Persam inscribitur damnatione laedi sancti Chalcedonensis concilii definitionem, quaerimus qua tandem ratione commoti id scribere sustinueritis? Non itaque putetis, sanctae Chalcedonensis synodi doctrinam quidpiam eorum quae in impia epistola continentur simile complecti; id enim dicere Christianum non est. Quinimo scitote ea omnia quae in eadem epistola, Theodorique libris habentur, cum sanctae fidei definitione, a Chalcedonensi concilio tradita, omnino pugnare. Epistola enim ac Theodorus alium esse Deum Verbum, alium Christum statuunt; sancta autem Chalcedonensis synodus, unicum agnoscit Dominum nostrum Jesum Christum Deum Verbum incarnatum, ac absque sui mutatione hominem factum. Epistola atque Theodorus Dei Verbum ex sancta atque gloriosa Deipara, ac semper virgine Maria carnem assumpsisse, ac ex ipsa natum esse non confitentur, quare etiam sanctissimam Virginem Mariam inficiantur Deiparam esse: sancti vero Patres in Chalcedonensi concilio congregati sanctissimam Mariam Deiparam confessi sunt. Impius Theodorus atque anonyma epistola duas admittentes personas, unicam tamen personam per habitualem unionem profiteri se simulant: synodus autem duplici naturae hypostaticam esse unionem affirmans, unicam personam praedicat, sive potius unicam subsistentiam Christi unigeniti Filii Dei. Rursus ea epistola priorem Ephesinam synodum, ac sanctum Cyrillum damnat, cujus etiam capitula impia vocat: Nestorium autem et Theodorum vindicat ac laudat: Chalcedonensis vero synodus in omnibus Ephesinam priorem synodum sequitur, Cyrillum Patris doctorisque titulis ornat, synodicamque illius epistolam, cui duodecim ea subnexa sunt capitula, confirmat, Nestorium damnat; atque ad haec Judaicum symbolum a Theodoro consarcinatum, quod olim etiam in prima Ephesina synodo damnatum fuerat, et post ea quae superius recensuimus in eadem sancta Chalcedonensi synodo rolatum fuerat, similiter exsecratur, atque cum auctore suo anathematizat.
2.30
Haec itaque definitionibus sanctae Chalcedonensis synodi constituta sunt, nec obscurum quidpiam prolocuta est circa fidem synodus, verum ubique et in omnibus eam sectata est confessionem fidei, a Domino benigne concessam per apostolos suos, quam sancti ipsi praedicarunt apostoli, quam sancti trecenti octo decim Patres Dei Ecclesiae tradiderunt, quam centum et quinquaginta Patres itidem de Spiritus sancti divinitate dogmata declarantes confirmaverunt. Hanc secuti sunt sancti Patres Ephesum convenientes primum; hanc amplexa est sancta Chalcedonis synodus, quae anathemate feriit, quicunque aliud symbolum traderet, sive fidei expositionem, praeter eam quae a sanctis trecentis et octodecim Patribus tradita est.
2.31
Quae cum ita se habeant, sero tandem cognoscite, uter rectius sanctam Chalcedonensem tueatur synodum, isne qui eam praefatos SS. Patres fideliter secutam, recte universa definiisse contendit, an is qui ei tribuere nititur impios loquendi modos haereticorum? Fieri namque minime potest ut qui puras primae Ephesinae synodi sanctiones, catholicasque voces admittunt, quique SS. PP. Coelestinum, Cyrillum, Leonem ac Chalcedonensis synodi definitionem recipiunt, ii scelestam quoque ad Marim epistolam, cum iis quae percensuimus, omnino pugnantem admittant. Quis enim Ecclesiae magistros atque contraria docentes vel orthodoxos simul atque haereticos, vel condemnatos una cum condemnantibus valeat amplecti? Caeterum, ut plenius ea quae a Theodoreto et Iba turbata sunt intelligatis, haec alia quoque vobis exponere operae pretium existimavimus.
2.32
Noveritis itaque, quod cum diversis temporibus accusatus esset Ibas apud piissimae recordationis regem Theodosium, ob Nestorianam Theodorianamque impietatem in sua ea epistola contentam, ac propter contumelias in sanctum Cyrillum ejusque capitula prolatas, et apud Proclum sanctum Constantinopoleos archiepiscopum, atque apud complures Antiochiae archiepiscopos, novissime autem ab eodem rege, ac Flaviano, qui Proclo in Constantinopolitana sede successor suffectus fuit, judicio adversus eumdem Ibam ferendo Photius Tyri, et Eustathius Beryti episcopi delecti sunt: a quibus de fide sua reprehensus Ibas, deque injuriis in sanctum Cyrillum jactatis, cum sibi defensionis daretur locus, negavit quidpiam ab se in sanctum Cyrillum contumeliose dictum vel scriptum esse, post reconciliationem inter Orientales sanctumque Cyrillum ipsum constitutam; verum criminosa ea epistola ab accusatoribus producta palam eam post reconciliationem, conscriptam fuse demonstratum est.
2.33
Ibas igitur, ex suamet eadem depositione memoratam epistolam omnino repudiasse cognoscitur: quamobrem praelaudati episcopi impietatem epistolae considerantes, etiamsi Ibas eam ab se editam esse minime confiteretur, par per omnia suffragium protulere adversus impietatem quam epistola complectebatur. Censuerunt quippe ab Iba anathematizari Nestorium cum impiis dogmatibus suis; quae in iniqua epistola colligebantur, excipi autem trecentorum atque octodecim Patrum fidem oportere, prioremque Ephesinam synodum ceu in Spiritu sancto congregatam, eodem modo atque eam quae ex trecentis iisdem atque octodecim sanctis Patribus constitit, quam Ephesinam synodum, una cum sancto Cyrillo, duodecimque capitulis ejus ea impia epistola contumeliis lacessebat.
2.34
Cum porro ab Iba minime perficerentur ea quae fuerant ab judicibus constituta, ipse ab episcopatu dejectus est, atque interea sancta Chalcedonensis synodus coacta, ad quam neque vocatus est Ibas, neque ut episcopus interfuit, Nonno jam in ejus locum per manuum impositionem subrogato, qui etiam ad sanctam eamdem Chalcedonis synodum advocatus fuerat. Perfectis autem iis quae circa fidem constituenda fuerant, adveniens Ibas postulavit, de substitutione sibi facta causam agitari, qua ab episcopatu dejiciebatur, praefatumque Photii Eustathiique suffragium in medium protulit; quod cum legeretur, advenientes pariter accusatores ejus, acta Tyri produxerunt, in quibus etiam impia ea epistola continebatur. Hac legi similiter coepta, cognoscens Ibas ob ejus impietatem condemnandum se omnino fore, si suam esse fateretur, actorum interpellans lectionem, sic locutus est: Clericorum Edessenorum litteras legi jubete, ut, quam alienus ab iis sim, quorum insimulor, cognoscatis. Cum haec pariter lecta essent, considerantes episcopi Photii Eustathiique suffragium, atque institutam adversus Ibam accusationem, constituere rursus ab ipso impleri oportere quae Photius atque Eustathius judicaverant, ac suscipi definitionem quam ipsa sancta synodus conclamavit, ipsique subscribi, qua quidem definitione, et primam Ephesinam synodum, et sanctum Cyrillum complexa fuerat, ejusque doctrinam, quae omnia, ut animadvertimus, in nefaria ea epistola ludibriis contemnebantur. His autem manifeste docemur, sanctam ipsam Chalcedonensem synodum disposuisse, ut ea omnia ab Iba fierent, ad impiae saepius memoratae epistolae eversionem atque condemnationem. Miramur igitur vos adhuc iniquae ei epistolae patrocinari, quam neque Ibas ipse, vel Tyri, vel post ea, quae ibi acta sunt, in sancta Chalcedonensi synodo suam ausus est appellare, neque sustinere, quin potius cleri Edesseni litteris, Photiique, atque Eustathii suffragio usus est, ut institutam adversum se ob impiam illam epistolam declinaret accusationem.
2.35
Ad caetera porro omnia pessime a vobis exposita adjecistis etiam, ut Eunomii divulgationem de Iba factam mendaci intelligentia perverteretis, affirmantes eam Eunomii divulgationem super impia ea epistola institutam esse. Fertur enim haec in ipsa contineri: quod cum in priore epistolae parte Ibas sanctum Cyrillum injuriis proscidisset, circa finem tamen se ipsum corrigendo emendaverit: cum tamen manifestum sit Eunomii eam declamationem minime ad impiam eam epistolam pertinere, sed de subrogatione, quae Tyri Ibae facta fuerat per Photium et Eustathium in ea sermonem institui. In actis enim apud ipsos manifeste fassus est Ibas, quemadmodum etiam superius indicavimus, se ante haec cum reliquis Orientis episcopis sanctum Cyrillum injuriis affecisse, cum scilicet ipsorum ejusque dispar esset sententia: post autem, unione inter ipsos perfecta, nihil omnino ab se injuriosum in sanctum Cyrillum fuisse prolatum; ex qua Ibae confessione, Eunomius Ibam primum in sanctum Cyrillum injurias congerentem reperiens, post autem resipiscentem, aientemque abs se nihil omnino, post constitutam unionem, adversus sanctum Cyrillum fuisse prolatum, memoratam perfecit declamationem. Nemini porro dubium esse potest, indicatam impiam epistolam Ibae tributam, ab initio ad extremum omni iniquitate, atque in sanctum Cyrillum contumelia scatere, neque causae quidpiam est, ut credatur, Eunomium priores epistolae partes, tanquam pravas traduxisse, reliquas vero, quae pejores sunt, laudibus efferre voluisse. Nemo enim cordatus probat eum qui unius ejusdemque ac similis rei simul laudator sit, idemque vituperator. Quisquis igitur Eunomii declamationem non ad Ibae subrogationem Tyri factam spectare, verum ad impiae memoratae epistolae.... pertinere, quisquis, inquam, id dicere audet, is minime veritati obsequitur, verum, veluti haereticus Patribus injuriam afferre nititur.
2.36
Atque id etiam mirati sumus, quod scribere veriti minime sitis. Sancti Cyrilli capita obscura esse, eamque impiam epistolam, tanquam Spiritu sancto afflante, clarescentem laudaveritis. Manifestum est siquidem verba haec non Spiritus sancti virtute, sed maligni spiritus impetu a vobis esse prolata: cum Patres Ecclesiaeque magistros obscuritatis redargueritis, epistolae autem illius malitiam blasphemiasque laudibus extuleritis: quamobrem recte convenit vobis caeterisque omnibus similia de sanctis Ecclesiae Patribus sentientibus, illud a Petro apostolo de iis dictum, qui Epistolas sancti Pauli perverse intelligebant: quod has indocti atque instabiles depravant, ut et caeteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem. Sic itaque vobis etiam prave intelligentibus ea quae ab Ecclesiae magistris tradita sunt, atque ex divinis litteris hausta obscura esse videntur. Atque haec quidem de Iba atque impia illa epistola in aliquibus libris perscrutata reperiuntur.
2.37
Namque operae pretium est ut sciatis acta ea in quibus impia illa continetur epistola, minime complecti in authenticis iis quibus episcopi subscripserunt, quorum authentica exemplaria in sanctissima Romana Ecclesia et in Constantinopolitica, atque etiam in sacro nostro palatio servata sunt. Quoniam igitur undique manifestum est impiam eam epistolam omni iniquitate refertam esse, sanctisque sacrae Chalcedonensis synodi definitionibus adversari, reliquum est ut qui dixerint ipsam in sancta Chalcedonensi synodo contineri, ii non modo propriam tutari malitiam omni conatu eniti censeantur; verum insignem quoque sancto concilio faciant injuriam. Quaecunque enim approbata atque confirmata a memorata sancta synodo sunt, ea omnia nominatim in fidei definitione ab ipsa tradita continentur.
2.38
Volumus autem vobis simul constare, Theodoritum quoque, postquam adversus duodecim sancti Cyrilli capita calamum perstrinxisset, Nestorium ejusque pravitatem defendentem, post sanctae synodi definitionem id habuisse in mandatis, primo quidem ut anathematizaret Nestorium, sanctamque et gloriosam semper virginem Mariam Deiparam confiteretur, et idipsum exsecutus est. Quare Ibas pariter atque Theodoritus, non veluti magistri aut Patres, sed ut poenitentes, et perniciosas sententias detestantes de quibus fuerant accusati, atque definitionem Chalcedonensis synodi amplexi, ipsique subscribentes, in ea recepti sunt; cum in Ecclesia catholica sit in more positum haereticos qui proprium exsecrentur errorem ad orthodoxamque fidem revertantur, suscipi in communionem, non autem veluti magistros Patribus connumerari. Itaque alios etiam Orientales episcopos, quorum quidam a Nestorii partibus stantes, priori Ephesinae synodo sanctoque Cyrillo contradixerant, cum postea anathema dixissent Nestorio, perversaeque ipsius sententiae, apostolica Romana sedes sanctusque Cyrillus in communionem receperunt, atque propterea ab sancta Dei Ecclesia suscepti intelliguntur.
2.39
Id autem a vobis etiam animadverti cupimus, non Ibam tantum et Theodoritum ob oppugnata duodecim ea sancti Cyrilli capita fuisse ab episcopatu dejectos, verum Domnum quoque Antiochensem archiepiscopum condemnationis subiisse judicium, propterea quod scripsisset, expedire ut duodecim ea capita silentio premerentur; quod judicium in Domnum institutum, synodus Chalcedonensis, eo quoque e vivis sublato, probavit atque confirmavit. Haec porro verissima esse, atque ita quemadmodum a nobis exposita sunt, se habere ipsemet Theodoritus testatur in epistola ad Joannem Germaniciae episcopum haec scribens:« Quid enim profani mentiuntur ac dicunt, nullam circa dogmata novam factam esse sectionem, propter quas caedes igitur, sive praestigia expulsus ego sum? quasnam moechias perpetravit quispiam? quaenam quis sepulcra pervertit? sed notum ipsis quoque Barbaris est atque perspicuum, me caeterosque dogmatum causa fuisse dejectos. Enim vero dominum etiam Domnum, tanquam capitula non admittentem expulerunt, ea omni laude digna, optimi illi vocantes, seque in his permansuros profitentes. Me autem qui ipsorum constitutiones legerem, ut haereseos principem divulgarunt.» Ex quibus aperte colligitur ob sancti Cyrilli capita adversus Nestorium proposita, et Domnum, et Theodoretum ipsum, et Ibam, et nonnullos praeterea deturbatos sedibus suis fuisse, ac Theodoretum quidem et Ibam resipiscentes, atque memorata capitula probantes, ac reliqua omnia quorum causa suis pulsi sedibus fuerant, a sancta Chalcedonensi synodo fuisse receptos: minime vero eos qui non resipuerant: Domni vero condemnationem etiam post mortem ejus fuisse confirmatam.
2.40
Cum autem scripseritis pariter exsecrari a vobis eas Theodori blasphemias, quas ad vos ipsi transmisimus, cujuscunque illae sint: Theodoro porro anathema dicere dubitetis, quod jam ipse sit in Ecclesiarum, ut dicitur, communione praemortuus: scitoto eum qui dixerit minime Theodorum anathematizari licere, sed episcopis esse adnumerandum, ob eam causam, quod, ut asseruistis, in Ecclesiae communione decesserit, eum pariter et Judam posse in apostolorum numerum asciscere, qui latens, et notus solum perscrutanti humana secreta Deo, fuit ab ipso cum caeteris discipulis ad communionem admissus; nam juxta id quod sentire haec aientes videntur, digni reprehensione sunt apostoli quoque, qui post mortem ejus, suffragio adversus ipsum lato, eum condemnaverunt aliumque in locum ejus substituerunt. Praeterea, cum nomen ipsius in sanctis Evangeliis legatur inter caeteros apostolos, non tamen idcirco, vel ut apostolus recipitur, vel exinde anathematis judicio potuit liberari. Sic igitur habete, eum in Ecclesiarum communione decedere, qui fidem catholicam ad mortem usque illibatam custodierit.
2.41
Enimvero, si Manichaeus quispiam, vel Arianus, sive Nestorianus, vel Eutychianus, aut alius cujuscunque generis haereticus vel Graecorum insania captus, Ecclesiae communicans vixerit, atque hoc modo decesserit, post mortem autem vel ex scriptis ejus, vel alia quavis ratione haereticus fuisse deprehendatur, nihil tamen catholica fides detrimenti capit, neque ipse propterea a condemnatione liberatur, quod in Ecclesiarum pace dicatur decessisse; ac revera nequaquam interitus haereticos a condemnationis judicio, quod perversa eorum commerita est opinatio, liberat, quinimo potius vel ob hoc ipsum, quod viventes non resipuerint, justius condemnantur.
2.42
Multis autem id ipsum confirmari potest exemplis, haereticos videlicet, qui dum viverent, ad sanitatem reversi non sunt, post mortem fuisse condemnatos. Eunomius enim, et Apollinarius, et Bonosus, ac superioribus temporibus Valentinus, Basilides, Marcion, et Cerinthus, aliique permulti, qui anathematibus dum viverent, subjecti non fuerant, post mortem damnati sunt, atque ab Ecclesia catholica anathematizantur, propterea quod in suis erroribus vita functi sunt, quemadmodum econtra ii qui injuste damnationis passi fuerant judicium, Flavianus videlicet atque Joannes, sancti Constantinopoleos archiepiscopi, post mortem sunt ab ipsa catholica Ecclesia restituti. Vestro porro judicio haereticos qui propriis inhaerentes erroribus decesserint, damnatione liberari opus est: catholicos autem injuste judicatos minime post mortem revocari ad Ecclesiae pacem, quod quanta plenum sit iniquitate, vix dici potest.
2.43
Quibus exemplis perspicue ostendimus, Ecclesiae esse traditione sancitum haereticos post mortem quoque judicari posse, atque anathematibus condemnari. Caeterum ulterius adhuc idipsum ex sanctorum apostolorum Constitutionibus demonstratur validius: quo namque loci constituunt utiles esse pro mortuorum requie eleemosynarum oblationes, sic prosequuntur« Id autem de piis hominibus dicimus: de impiis enim etiamsi universa mundi substantia pro ipsis pauperibus distribueretur, non eis quidquam proderit: cui enim superstiti divina adversabantur, certum est etiam amoto non esse profutura.» Apostolis igitur hoc modo circa pios, qui decesserint homines, definientibus, quis statuere audeat, haereticos post mortem, potissimum vero Theodorum ipsum, a condemnatione liberos esse oportere, quem sancti Patres, veluti Judaeis. Graecis atque Sodomitis deterius blasphemantem, ipsis connumerarunt, atque una cum impietate sua condemnaverunt?
2.44
Caeterum haereticos post mortem quoque, ut superius constituimus, esse damnandos, sanctus etiam Augustinus Africanae cujusdam urbis episcopus in epistola ad Bonifacium diserte tradit:« Quamvis, inquit, et si vera essent quae ab eis objecta sunt Caeciliano et nobis possent aliquando monstrari, ipsum jam mortuum anathematizaremus; sed tamen Ecclesiam Christi, quae non litigiosis opinionibus fingitur, sed divinis attestationibus comprobatur, propter quemlibet hominem relinquere minime debemus.»
2.45
Haec Augustinus. Similiter autem non modo permultos, qui adversus fidem erraverant, mortuos anathematizavit Ecclesia et sancti Patres, sed episcopos etiam qui vel in ultima sua voluntate, vel ab intestato haereticis consanguineis, vel etiam extraneis sua bona reliquissent. Octuagesimus enim primus Africanae synodi canon haec habet:« Item constitutum est, ut si quis episcopus haeredes extraneos a consanguinitate sua, vel haereticos etiam consanguineos, aut paganos Ecclesiae praetulerit, etiam post mortem ei dicatur anathema, et nomen ejus inter sacerdotes Dei non computetur; nec excusationis illi locus sit, quod intestatus decesserit: quia utique debuit factus episcopus, rei suae ordinationem congruam suae professioni nequaquam in aliud tempus differre.» Si itaque, quemadmodum ecclesiastico eo canone definitum est, post mortem quoque anathemate feriunt episcopi ob divitias ipsas haud recte distributas, quanto justius excommunicationi subjiciendi erunt qui in Deum ipsum peccaverunt, dicente Scriptura: Si homo in hominem peccaverit, erit qui pro ipso oret; si autem in Deum deliquerit, quis orabit pro eo?
2.46
Cum autem ostenderimus fuisse praeteritis temporibus a sanctis Ecclesiae Patribus lege sancitum, post mortem etiam, eos qui vel contra fidem, vel adversus Ecclesiae canones erraverint, anathematizari oportere: necessarium pariter esse prospicimus ea quoque quae nostra hac aetate facta sunt omnibus manifesta constituere, ut omnis tollatur contradictio, quae a profanorum haereticorum, ipsorumque impietatis patrocinatoribus possit excitari. Laurentium namque et Dioscorum, qui diversis temporibus apostolici throni sanctitatem subripuerant, quanquam nihil in fide peccassent, ob idipsum tamen, quod per ambages episcopatum suscipere conati fuerant, vita jam functos apostolica judicavit sedes, atque condemnavit.
2.47
Verum cum in vestris litteris id etiam adjeceritis: si quis haereticum anathematizaverit, et in ipsum sententiam ferens, omnes quoque cum ipso sentientes, adjunxerit, eum illos omnes complecti, qui quavis ratione id ipsum quod damnatur probaverint: itaque cum Paulum Samosatensem, et Photium, et Nestorium, et Bonosum condemnaveritis, minime opus esse ut Theodorum quoque eadem cum ipsis sentientem nominatim condemnetis: scitote primo quidem illos suppresso nomine anathematizari, qui haeresum auctores sunt in errore secuti, caeteros autem minime deceperunt. At vero haeresum duces et magistros Ecclesia nominatim anathematizat. Theodorus porro non modo Nestorii magister exstitit, verum etiam impis scriptis suis permultos induxit in errorem. Etenim quemadmodum recti Ecclesiae doctores ex propriis doctrinis agnoscuntur atque propter ipsas commendantur, ita econtra, perversarum sententiarum auctores ex propriis ipsorum litteris redarguuntur atque anathematizantur. Cum igitur Theodorus et haeresiarches exstiterit et innumeras prope blasphemias in suis libris protulerit, nihil vobis superest causae cur anathema in ipsum dicere detrectetis.
2.48
Circa fidei vero expositionem, quam vestris litteris inseruistis, etsi multa sint de quibus nobis vobiscum esset conquerendum, nihilo tamen minus id totum, ignorantiae simplicitatique condonari oportere existimavimus. Alicubi namque versate scripsistis, alicubi verbis usi estis, neque in sacris litteris, neque a sanctis Ecclesiae Patribus unquam adhibitis; alibi Ecclesiae doctores ipsos, juxta quod vobis visum est, condemnastis, atque adhuc quemdam ad orthodoxam fidem omnino pertinentem silentio praeteriistis. Quapropter oportet vos, juxta sanctorum Patrum admonitionem, vel scientes loqui, vel si ignari estis, tacere, atque ab doctis et scientibus erudiri.
2.49
Jam vero cum scripseritis, quemadmodum Aegyptiis respondere debeamus, miramur quidem, vos scilicet qui impiam eam epistolam, Theodorum, Nestorium, perversasque eorum sententias defenderitis, nunc commonere nos instituisse, quid sit a nobis, aliis Ecclesiae hostibus respondendum. Siquidem si ea quae scripta a vobis sunt quis consideraverit, nihil aliud Aegyptios hortabitur, quam ut Nestorium Theodorumque haereticos suscipiant, universosque sanctos Patres rejiciant, qui ipsos eorumque infidelitatem condemnaverunt: atque adeo ex uno in alium incidant errorem; cum ad nos scribentes ut hostibus Ecclesiae responderemus abominabilem eam epistolam orthodoxam appellare non dubitaveritis.
2.50
Nitimini itaque primum vosmetipsos corrigere, post autem caeteros docere: si quis enim vel Theodorum, vel dictam Ibae epistolam, vel Theodoreti scripta adversus rectam fidem proposita defendit, haereticis is annumeratur, et ab Ecclesia catholica alienus efficitur, cujus caput est Unigenitus Dei Filius, Deus et Dominus noster Jesus Christus, ab cujus Ecclesia impia ea epistola separatur, et Theodori patrocinatores. Itaque expedit vobis ab impiae illius epistolae, Theodorique defensione cessare. Si enim Paulus apostolus prohibet aliquid suo, aliquid caeterorum apostolorum nomine vocari, eosque objurgat, qui dicebant:« Ego sum Pauli, ego autem Cephae, etc.»
2.51
Pauca desiderantur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).