Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Divinarum institutionum liber IV
Lactantius (III)IV 11 · 6810-diinlii4More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: 6810 Diinlii4
11.1
CAPUT XI. De causa Incarnationis Christi.
11.1
Cum saepe Judaei praeceptis salutaribus repugnarent, atque a divina lege dosciscerent, aberrantes ad impios cultus deorum, tum Deus justos et electos viros Spiritu sancto implebat, prophetas in media plebe constituens, per quos peccata ingrati populi verbis minacibus increparet, et nihilominus hortaretur ad poenitentiam sceleris agendam, quam nisi egissent, atque abjectis vanitatibus ad Deum suum rediissent, fore, ut testamentum suum mutaret, id est, haereditatem vitae immortalis ad exteras converteret nationes, aliumque sibi populum fideliorem ex alienigenis congregaret. Illi autem a prophetis increpati, non modo verba eorum respuerunt, sed quod sibi peccata exprobrarentur offensi, eos ipsos exquisitis cruciatibus necaverunt: quae omnia divinae litterae signata conservant. Dicit enim propheta Jeremias: Misi ad vos servos meos prophetas: ante lucem mittebam, et non audiebatis me, neque intendebatis auribus vestris, cum dicerem vobis:« Convertatur unusquisque a via sua mala, et a nequissimis affectionibus vestris, et habitabitis in terra ista, quam dedi vobis et patribus vestris a saeculo usque in saeculum. Nolite ambulare post deos alienos ut serviatis eis, et ne incitetis me in operibus manuum vestrarum, ad disperdendos vos.» Esdras etiam propheta, qui fuit ejusdem Cyri temporibus, a quo Judaei sunt restituti, sic loquitur: Desciverunt a te, et abjecerunt legem tuam post corpus suum, et prophetas tuos interfecerunt, qui obtestabantur eos ut reverterentur ad te.
11.2
Item Helias in libro Βασιλεῶν tertio: Aemulando aemulatus sum Domino Deo omnipotenti, quia dereliquerunt te filii Israel, et altaria tua demolierunt, et prophetas tuos interfecerunt gladio, et remansi ego solitarius, et quaerunt animam meam auferre a me. Propter has illorum impietates abdicavit eos in perpetuum: itaque desiit prophetas mittere ad eos. Sed illum filium suum primogenitum, illum opificem rerum, et consiliatorem suum delabi jussit e coelo, ut religionem sanctam Dei transferret ad gentes, id est, ad eos, qui Deum ignorabant; doceretque justitiam, quam perfidus populus abjecerat; quod jampridem denuntiaverat se esse facturum, sicut Malachias propheta indicat, dicens: Non est mihi voluntas circa vos, dicit Dominus, et sacrificium acceptum non habebo ex manibus vestris; quoniam a solis ortu usque ad occasum clarificabitur nomen meum apud gentes. Item David in psalmo XVII: Constitues me in caput gentium: populus, quem non cognovi, serviet mihi. Esaias quoque sic loquitur: Venio colligere omnes gentes, et linguas, et venient, et videbunt claritatem meam, et dimittam super eos signum, et mittam ex his conservatos in gentes quae longe sunt, quae non audierunt gloriam meam, et nuntiabunt claritatem meam in gentes. Volens igitur Deus metatorem templi sui mittere in terram, noluit eum in potestate et claritate coelesti mittere, ut ingratus in Deum populus in errorem maximum induceretur, ac poenas pro facinoribus suis lueret, qui dominum ac Deum suum non recepisset; quod olim prophetae cecinerant, sic esse facturum. Esaias enim, quem ipsi Judaei serra confectum crudelissime necaverunt, ita dicit: Audi coelum, et percipe auribus terra, quoniam Dominus locutus est: Filios genui, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me. Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepium domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus me non intellexit.
11.3
Hieremias quoque similiter ait: Cognovit tempus suum turtur et hirundo, et ruris passeres custodierunt tempora introitus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini. Quomodo dicitis, sapientes sumus, et lex Domini nobiscum est? Incassum facta est metatura; falsi scribae, et confusi sunt; sapientes trepidaverunt, et capti sunt, quoniam verbum Domini reprobaverunt. Ergo( ut coeperam dicere) cum statuisset Deus doctorem virtutis mittere ad homines, renasci eum denuo in carne praecepit, et ipsi homini similem fieri, cui dux, et comes, et magister esset futurus. Sed tamen quoniam clemens est et pius erga suos Deus, ad eos ipsos eum misit, quos oderat, ne illis in perpetuum salutis viam clauderet; sed daret his liberam facultatem sequendi Deum, ut et praemium vitae adipiscerentur, si secuti fuissent, quod plurimi eorum faciunt, atque fecerunt, et culpa sua in poenam mortis incurrerent, si regem suum repudiassent. Apud illos igitur, et ex eorum semine regenerari eum jussit, ne, si fuisset alienigena, justam possent excusationem de lege praetendere, quod eum non suscepissent; simul, ut nulla omnino gens esset in terra, cui spes immortalitatis negaretur.

Intertext edge

Open linked passage

Note