Divinarum institutionum liber IV
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: 6810 Diinlii4
14.1
CAPUT XIV. De Jesu sacerdotio a Prophetis praedicto.
14.1
Quibus ex rebus apparet, prophetas omnes denuntiasse de Christo, fore aliquando, ut ex genere David corporaliter natus constitueret aeternum templum Deo, quod appellatur Ecclesia, et universas gentes ad religionem Dei veram convocaret. Haec est domus fidelis, hoc immortale templum, in quo si quis non sacrificaverit, immortalitatis praemium non habebit. Cujus templi, et magni, et aeterni quoniam Christus fabricator fuit, idem necesse est habeat in eo sacerdotium sempiternum. Nec potest nisi per eum, qui constituit templum, et ad aditum templi, et ad conspectum Dei perveniri. David, in psalmo CIX, id ipsum docet, dicens: Ante luciferum genui te. Juravit Dominus, et non poenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Item in Βασιλειῶν libro primo: Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia, quae sunt in corde meo, faciat; et aedificabo ei domum fidelem, et transibit in conspectu meo omnibus diebus. Quis autem futurus esset, cui Deus aeternum sacerdotium pollicebatur, Zacharias etiam nomine posito apertissime docuit; sic enim dixit: Et ostendit mihi Dominus Deus Jesum sacerdotem magnum stantem ante faciem angeli Domini, et diabolus stabat ad dextram ipsius, ut contradiceret ei. Et dixit Dominus ad diabolum: Imperet Dominus in te, qui elegit Hierusalem; et ecce titio ejectus ab igne: et Jesus erat indutus vestimentis sordidis, et stabat ante faciem angeli, et respondit, et dixit ad circumstantes ante faciem ipsius, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo, et induite eum tunica talari, et imponite cidarim mundam super caput ipsius; et cooperuerunt eum vestimento, et imposuerunt cidarim mundam super caput ejus; et angelus Domini stabat, et testificabatur, ad Jesum dicens: Haec dicit Dominis omnipotens: si in viis meis ambulaveris, et praecepta mea servaveris, tu judicabis domum meam, et dabo tibi, qui conversentur in medio horum circumstantium. Audi itaque, Jesu sacerdos magne.
14.2
Quis non igitur captos mentibus tum fuisse Judaeos arbitretur, qui cum haec legerent, et audirent, nefandas manus Deo suo intulerunt? Atqui ab eo tempore, quo Zacharias fuit, usque ad annum quintum decimum imperii Tiberii Caesaris, quo Christus crucifixus est, prope quingenti anni numerantur; siquidem Darii et Alexandri adolevit aetate, qui fuerunt non multo priusquam Tarquinius Superbus exactus est. Sed illi rursus eodem modo falsi deceptique sunt, putantes haec de Jesu esse dicta filio Nave, qui successor fuit Moysi, aut de sacerdote Jesu filio Josedech: in quos nihil congruit eorum, quae Propheta narravit. Non enim sordidati illi umquam fuerunt, cum alter eorum princeps potentissimus fuerit, alter sacerdos: aut perpessi sunt aliquid adversi, ut tamquam titio ejectus ex igne putarentur. Aut aliquando in conspectu Dei et Angelorum steterunt, aut Propheta de praeteritis loquebatur potius, quam de futuris. Locutus est igitur de Jesu Filio Dei, ut ostenderet eum primo in humilitate et carne esse venturum. Haec enim est vestis sordida, ut pararet templum Deo, et sicut titio igni ambureretur; id est, ab hominibus cruciamenta perferret, et ad ultimum extingueretur. Titionem enim vulgus appellat extractum foco torrem semiustum, extinctum.
14.3
Quomodo autem, et cum quibus mandatis a Deo miteretur in terram, declaravit Spiritus Dei per Prophetam, docens futurum, ut cum voluntatem summi Patris fideliter et constanter implesset, acciperet judicium, atque imperium sempiternum. Si in viis meis, inquit, ambulaveris, et praecepta mea servaveris, tu judicabis domum meam. Quae fuerint viae Dei, et quae praecepta ejus, nec ambiguum, nec obscurum est. Deus enim cum videret malitiam et falsorum deorum cultus per orbem terrae ita invaluisse, ut jam nomen ejus ex hominum memoria fuisset pene sublatum( siquidem Judaei quoque, quibus solis arcanum Dei creditum fuerat, relicto Deo vivo, ad colenda figmenta irretiti daemonum fraudibus aberrassent, nec increpiti per prophetas, reverti ad Deum vellent), Filium suum legavit ad homines, ut eos converteret ab impiis et vanis cultibus, ad cognoscendum et colendum Deum verum: item ut eorum mentes a stultitia ad sapientiam, ab iniquitate ad justitiae opera traduceret. Hae sunt viae Dei, in quibus ambulare eum praecepit. Haec praecepta quae servanda mandavit. Ille vero exhibuit Deo fidem. Docuit enim quod Deus unus sit, eumque solum coli oportere; nec umquam se ipse Deum dixit, quia non servasset fidem, si missus ut deos tolleret, et unum assereret, induceret alium, praeter unum. Hoc erat, non de uno Deo facere praeconium, nec ejus qui miserat, sed suum proprium negotium gerere, ac se ab eo quem illustraturus venerat, separare. Propterea quia tam fidelis extitit, quia sibi nihil prorsus assumpsit, ut mandata mittentis impleret, et sacerdotis perpetui dignitatem, et regis summi honorem, et judicis potestatem, et Dei nomen accepit.