Divinarum institutionum liber IV
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: 6810 Diinlii4
18.1
CAPUT XVIII. De passione Dominica, et quod ea praenuntiata fuerit.
18.1
Cum igitur ea quae Deus fieri voluit, quaeque per prophetas suos multis saeculis ante praedixit, Christus impleret, ob ea incitati, et divinas litteras nescientes, coierunt ut Deum suum condemnarent. Quod cum sciret futurum, ac subinde diceret oportere se pati, ac interfici pro salute multorum, secessit tamen cum discipulis suis, non ut vitaret quod necesse erat perpeti ac sustinere, sed ut ostenderet quod ita fieri oporteret in omni persecutione, ne sua quis culpa incidisse videatur; ac denuntiavit fore ut ab uno eorum proderetur. Itaque Judas, praemio illectus, tradidit Filium Dei Judaeis. At illi comprehensum, ac Pontio Pilato, qui tum legatus Syriam regebat, oblatum, cruci affigi postulaverunt, objicientes ei nihil aliud, nisi quod diceret se Filium Dei esse, et regem Judaeorum: item quod dixerat: Si solveritis hoc templum, quod aedificatum est annis XLVI, ego illud in triduo sine manibus resuscitabo; significans brevi futuram passionem suam, et se a Judaeis interfectum tertio die resurrecturum. Ipse enim erat verum Dei templum. Has voces ejus tamquam infaustas et impias insectabantur. Quae cum Pilatus audisset, et ille in defensionem sui nihil diceret, pronuntiavit nihil in eo damnatione dignum videri. At illi injustissimi accusatores cum populo, quem incitaverant, succlamare coeperunt, et crucem ejus violentis vocibus flagitare.
18.2
Tum Pontius et illorum clamoribus, et Herodis Tetrarchae instigatione metuentis ne regno pelleretur, victus est. Nec tamen ipse sententiam protulit: sed tradidit eum Judaeis, ut ipsi de illo secundum legem suam judicarent. Duxerunt ergo eum flagellis verberatum, et priusquam cruci affigerent, illuserunt; indutum enim coloris punicei veste, ac spinis coronatum, quasi regem salutaverunt, et dederunt ei cibum fellis, et miscuerunt ei aceti potionem. Post haec, conspuerunt faciem ejus, et palmis ceciderunt. Cumque ipsi carnifices de vestimentis ejus contenderent, sortiti sunt inter se de tunica et pallio. Et cum haec omnia fierent, nullam vocem ex ore suo tamquam si mutus esset, emisit. Tum suspenderunt eum inter duos noxios medium, qui ob latrocinia damnati erant, crucique affixerunt. Quid ego hic in tanto facinore deplorem? aut quibus verbis tantum nefas conquerar? Non enim Gavianam crucem describimus, quam Marcus Tullius universis eloquentiae suae nervis ac viribus, velut effusis totius ingenii fontibus, prosecutus est, facinus indignum esse proclamans, civem Romanum contra omnes leges in crucem esse sublatum. Qui quamvis innocens fuerit, et illo supplicio indignus, mortalis tamen, et ab homine scelesto, qui justitiam ignoraret, affectus est. Quid de hujus crucis indignitate dicemus, in qua Deus a cultoribus Dei suspensus est atque suffixus? Quis tam facundus, et tanta rerum verborumque copia instructus existet? quae oratio tantae affluentiae ubertate decurrens, ut illam crucem merito deploret, quam mundus ipse et tota mundi elementa luxerunt?
18.3
Haec autem sic futura fuisse, et prophetarum vocibus, et Sibyllinis carminibus denuntiatum est. Apud Esaiam ita scriptum invenitur: Non sum contumax, neque contradico: dorsum meum posui ad flagella, et maxillas meas ad palmas: faciem autem meam non averti a foeditate sputorum. Similiter David in psalmo XXXIV: Congregata sunt super me flagella, et ignoraverunt: dissoluti sunt, nec compuncti sunt: tentaverunt me, et deriserunt derisu; et striderunt super me dentibus suis. Sibylla quoque eadem futura monstravit: Εἰς ἀνόμων χεῖρας καὶ ἀπίστων ὕστερον ἥξει· Δώσουσι δὲ θεῷ ῥαπίσματα χερσὶν ἀνάγνοις, Καὶ στόμασιν μαροῖσι τὰ πτύσματα φαρμακόεντα· Δώσει δ' εἰς μάστιγας ἁπλὼς ἁγνὸν τότε νῶτον. Item de silentio ejus, quod usque ad mortem pertinaciter tengrit, Esaias iterum sic locutus est: Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondentibus se sine voce, sic non aperuit os suum. Et Sibylla supra dicta: Καὶ κολαφιζόμενος σιγήσει, μή τις ἐπιγνῶ Τίς λόγος, ἢ πόθεν ἦλθεν ἵνα φθιμένοισι λαλὴσῃ; Καὶ στέφανον φορέσει τὴν ἀκάνθινον. De cibo vero et potu, quem, antequam eum figerent, illi obtulerunt, David in psalmo LXVIII sic ait: Et dederunt in escam meam fel; et in siti mea potum mihi dederunt acetum. Idem hoc futurum etiam Sibylla concionata est: Εἰς δὲ τὸ βρῶμα χολὴν, καὶ εἰς δίψαν ὄξος ἔδωκαν, Τῆς ἀφιλοξενίης ταύτην δείξουσι τράπεζαν. Et alia Sibylla Judaeam terram his versibus increpat: Αὐτὴ γὰρ δύσφρων, τὸν σὸν θεὸν οὐκ ἐνόησας Παίζοντα θνητοῖσι νοήμασιν· ἀλλὰ καὶ ἀκάνθαις Ἔστεψας στεφάνῳ, φοβερὴν τε χολὴν ἐκέρασας. Fore autem ut Judaei manus inferrent Deo suo, eumque interficerent, testimonia prophetarum haec antecesserunt.
18.4
Apud Esdram ita scriptum est: Et dixit Esdras ad populum: Hoc pascha Salvator noster est, et refugium nostrum. Cogitate, et ascendat in cor vestram, quoniam habemus humiliare eum in signo, et post haec sperabimus in eum, ne deseratur hic locus in aeternum tempus, dicit Dominus Deus virtutum. Si non credideritis ei, neque exaudieritis annuntiationem ejus, eritis derisio in gentibus. Unde apparet Judaeos nullam aliam spem habere, nisi se abluerint a sanguine, ac speraverint in eum ipsum quem negaverunt. Esaias quoque facinus eorum designat, et dicit: In humilitate judicium ejus sublatum est. Nativitatem ejus quis enarrabit? quoniam auferetur a terra vita ejus; a facinoribus populi mei adductus est ad mortem. Et dabo malos pro sepultura ejus, et divites pro morte ejus: quia facinus non fecit, neque insidias ore suo locutus est. Propterea ipse consequetur multos, et fortium dividet spolia; propterea quod traditus est ad mortem, et inter facinorosos deputatus est: et ipse peccatum multorum pertulit, et propter facinora illorum traditus est. David quoque in psalmo XCIII: Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt, et factus est mihi Dominus in refugium. Hieremias: Domine, significa mihi, et cognoscam: tunc vidi meditationes eorum; ego sicut agnus sine malitia perductus sum ad victimam: in me cogitaverunt cogitationem, dicentes: Venite, mittamus lignum in panem ejus, et eradamus e terra vitam ejus, et nomen ejus non erit in memoria amplius. Lignum autem crucem significat, et panis corpus ejus, quia ipse est cibus, et vita omnium qui credunt in carnem quam portavit, et in crucem qua pependit.
18.5
De qua tamen apertius ipse Moses in Deuteronomio ita praedicavit: Et erit pendens vita tua ante oculos tuos, et timebis die ac nocte, et non credes vitae tuae. Idem rursus in Numeris: Non quasi homo Dominus suspenditur, neque quasi filius hominis minas patitur. Zacharias, etiam sic tradidit: Et intuebuntur in me, quem transfixerunt. Item David in psalmo XXI: Effoderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi autem contemplati sunt, et viderunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam sortem miserunt. Quae utique Propheta non de se locutus est. Fuit enim rex, et numquam perpessus est illa. Sed Spiritus Dei per eum loquebatur, qui fuerat illa passurus post annos mille et quinquaginta. Tot enim colliguntur anni a regno David usque ad crucem Christi. Sed et Solomon, filius ejus, qui Hierosolymam condidit, eam ipsam perituram esse in ultionem sanctae crucis prophetavit: Quod si avertimini a me, dicit Dominus, et non custodieritis veritatem meam, rejiciam Israel a terra quam dedi illis: et domum hanc, quam aedificavi illis in nomine meo, projiciam illam ex omnibus; et erit Israel in perditionem, et in improperium populo: et domus haec erit deserta; et omnis qui transibit per illam, admirabitur, et dicet: Propter quam rem fecit Dominus terrae huic et huic domui haec mala? Et dicent: Quia reliquerunt Dominum Deum suum, et persecuti sunt regem suum dilectissimum Deo, et cruciaverunt illum in humilitate magna, propter hoc importavit illis Deus mala haec.