Divinarum institutionum liber IV
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: 6810 Diinlii4
7.1
CAPUT VII. De nomine Filii; atque unde Jesus et Christus appellatur.
7.1
Fortasse quaerat aliquis hoc loco, quis sit iste tam potens, tam Deo carus, et quod nomen habeat, cujus prima nativitas non modo antecesserit mundum, verum etiam prudentia disposuerit, virtute construxerit. Primum scire nos convenit, nomen ejus ne Angelis quidem notum esse, qui morantur in coelo, sed ipsi soli, ac Deo Patri; nec ante id publicabitur, ut est sanctis litteris traditum, quam dispositio Dei fuerit impleta. Deinde nec enuntiari posse hominis ore; sicut Hermes docet, haec dicens:
7.2
Αἰτία δὲ τούτου τοῦ αἰτίου ἡ τοῦ θείου ἀγαθοῦ βούλησις, ἣ θεὸν προήνεγκεν, οὗ τὸ ὄνομα οὐ δύναται ἀνθρωπίνῳ στόματι λαληθῆναι. Et paulo post ad filium:
7.3
Ἔστι τις, ὦ τέκνον, ἀπόῤῥητος λόγος σοφίας, ὅσιος περὶ τοῦ μόνου κυρίου πάντων, καὶ προεννοουμένου Θεοῦ, ὃν εἰπεῖν ὑπὲρ ἄνθρωπόν ἐστι. Sed quamvis nomen ejus, quod ei a principio pater summus imposuit, nullus alius praeter ipsum sciat, habet tamen et inter Angelos aliud vocabulum, et inter homines aliud. Jesus quippe inter homines nominatur: nam Christus non proprium nomen est, sed nuncupatio potestatis et regni; sic enim Judaei reges suos appellabant. Sed exponenda hujus nominis ratio est propter ignorantium errorem, qui eum immutata littera Chrestum solent dicere. Erat Judaeis ante praeceptum, ut sacrum conficerent unguentum, quo perungi possent ii, qui vocabantur ad sacerdotium, vel ad regnum. Et sicut nunc Romanis indumentum purpurae insigne est regiae dignitatis assumptae: sic illis unctio sacri unguenti nomen ac potestatem regiam conferebat. Verum, quoniam Graeci veteres χρίεσθαι dicebant ungi, quod nunc ἀλείφεσθαι, sicut indicat Homericus versus ille: Αὐτοὺς δὲ δμωαί λοῦσαν, καὶ χρῖσαν ἐλαίῳ; ob hanc rationem nos eum Christum nuncupamus, id est, unctum, qui hebraice Messias dicitur. Unde in quibusdam graecis scripturis, quae male de Hebraicis interpretatae sunt, ἠλειμμένος scriptum invenitur, ἀπὸ τοῦ ἀλείφεσθαι. Sed tamen utrolibet nomine rex significatur: non quod ille regnum hoc terrenum fuerit adeptus, cujus capiendi nondum tempus advenit; sed quod coeleste ac sempiternum, de quo disseremus in ultimo libro. Nunc vero de prima ejus nativitate dicamus.