Divinarum institutionum liber V
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: 6811 Diinliv
23.1
CAPUT XXIII. De justitia et patientia Christianorum.
23.1
Longum est universas virtutis species promere, ut de singulis doceam quam necesse sit sapientem ac justum virum longe ab illis bonis abhorrere; quibus quia fruuntur injusti, deorum cultus veri et efficaces esse creduntur. Quod ad praesentem pertinet quaestionem, satis est si ex una virtute id probemus quod intendimus. Nempe magna et praecipua virtus est patientia, quam pariter et vulgi voces publicae, et philosophi, et oratores summis laudibus celebrant. Quod si negari non potest quin summa sit virtus, necesse est justum et sapientem virum in potestate esse hominis injusti, ut capiat patientiam. Patientia est enim malorum quae aut inferuntur, aut accidunt, cum aequanimitate perlatio. Ergo justus ac sapiens, quia virtutem capit, habet in se patientiam; qua carebit omnino, si nihil patietur adversi. Contra, qui in rebus prosperis agit, impatiens est, et virtute maxima caret. Impatientem dico, quia nihil patitur. Innocentiam quoque servare non potest, quae et ipsa justo et sapienti viro propria virtus est. Sed et nocet saepe, et concupiscit aliena, et rapit, quae cupierit, per injuriam; quia virtutis expers, vitio peccatoque subjectus est, et fragilitatis oblitus, animo insolenter elato tumet.
23.2
Inde injusti, ac Deum nescientes, et divitiis, et potentia, et honoribus florent. Haec enim cuncta injustitiae praemia sunt; quia et perpetua esse non possunt, et per cupiditatem violentiamque quaeruntur. Justus vero ac sapiens, quia illa omnia humana( ut est a Laelio dictum) sua bona, divina judicat, nec alienum quidquam concupiscit, ne quem contra jus humanitatis laedat omnino, nec ullam potentiam honoremve desiderat, ne cui faciat injuriam. Scit enim cunctos ab eodem Deo, et eadem conditione generatos, jure fraternitatis esse conjunctos. Sed et suo contentus, et parvo, quia fragilitatis suae memor, non amplius quaerit, quam unde vitam sustentet; et ex eo ipso, quod habuerit, impertit etiam non habenti, quia pius est: pietas autem summa virtus est. Eo accedit, quod voluptates caducas vitiosasque contemnit, quarum causa opes appetuntur; quoniam continens est, ac libidinum victor. Idem nihil tumoris atque insolentiae gerens, non extollit se altius, nec erigit superbum caput: sed placidus, et concors et comis, et planus est, quia conditionem suam novit. Cum ergo injuriam nulli faciat, nec aliena cupiat, nec sua quoque, si vi auferantur, defendat: cum sciat etiam illatam injuriam moderate ferre, quia virtute praeditus est: necesse est justum hominem subjectum esse injusto, et contumeliis affici ab insipiente sapientem, ut et ille peccet, quia injustus est, et hic in servitutem abeat, quia justus est.
23.3
Si quis autem volet scire plenius, cur malos et injustos Deus potentes, beatos et divites fieri sinat; pios contra, humiles, miseros, inopes esse patiatur: sumat eum Senecae librum cui titulus est: Quare bonis viris multa mala accidant, cum sit providentia; in quo ille multa, non plane imperitia saeculari, sed sapienter ac pene divinitus elocutus est.« Deus, inquit, homines pro liberis habet: sed corruptos et vitiosos luxuriose ac delicate patitur vivere, quia non putat emendatione sua dignos. Bonos autem, quos diligit, castigat saepius, et assiduis laboribus ad usum virtutis exercet; nec eos caducis ac mortalibus bonis corrumpi ac depravari sinit.» Unde nemini mirum debet videri, si pro nostris saepe delictis castigamur a Deo. Imo vero, cum vexamur ac premimur, tum maxime gratias agimus indulgentissimo patri; quod corruptelam nostram non patitur longius procedere, sed plagis ac verberibus emendat. Ex quo intelligimus esse nos Deo curae; quoniam, cum peccamus, irascitur. Nam cum posset populo suo, et opes, et regna largiri, sicut dederat ante Judaeis, quorum nos successores ac posteri sumus; idcirco enim voluit sub aliena ditione atque imperio degere, ne rerum prosperarum felicitate corruptus, in luxuriam laberetur, ac Dei praecepta contemneret, sicut illi majores nostri, qui saepe terrenis ac fragilibus his bonis enervati, aberrarunt a disciplina, et legis vincula ruperunt. Providit ergo, quatenus cultoribus suis praestaret quietem, si mandata servassent, et tamen eos emendaret, si praeceptis non obtemperassent. Itaque ne tam corrumperentur otio, quam patres eorum licentia, premi eos voluit ab iis, in quorum manibus eos collocavit, ut et labantes confirmet, et corruptos ad fortitudinem reparet, et fidos experiatur ac tentet. Quomodo enim potest imperator militum suorum probare virtutem, nisi habuerit hostem? Et illi tamen adversarius exurgit invito, et quia mortalis est, et vinci potest. Deo autem quia repugnari non potest, ipse adversarios nomini suo excitat, non qui contra ipsum Deum pugnent, sed contra milites ejus, ut devotionem ac fidem suorum vel probet, vel corroboret, donec pressurae verberibus diffluentem colligat disciplinam.
23.4
Est et alia causa cur adversum nos persecutiones fieri sinat, ut Dei populus augeatur. Nec est difficile monstrare cur aut quomodo id fiat. Primum, fugantur a deorum cultibus plurimi, odio crudelitatis. Qui enim talia sacrificia non horreant? Deinde placet quibusdam virtus ac fides ipsa. Nonnulli suspicantur, deorum cultum non sine causa malum putari a tam multis hominibus, ut emori malint quam id facere, quod alii faciunt, ut vivant. Aliquis cupit scire quodnam sit illud bonum, quod ad mortem usque defenditur; quod omnibus, quae in hac vita jucunda sunt et chara, praefertur; a quo, nec bonorum, nec lucis amissio, nec dolor corporis, nec viscerum cruciamenta deterrent. Valent haec plurimum. Sed illae maxime causae nostrorum numerum semper auxerunt. Audit circumstans populus inter ipsa tormenta dicentes, non sacrificare se lapidibus humana manu factis, sed Deo vivo, qui sit in coelo. Multi hoc verum esse intelligunt, et in pectus admittunt. Deinde, ut fieri solet in rebus incertis, dum inter se invicem quaerunt, quae sit hujus perseverantiae causa, multa quae ad religionem pertinent, divulgata ac per rumorem vicissim aucupata discuntur, quae quia bona sunt, placeant necesse est. Praeterea, ultio consecuta, sicut semper accidit, ad credendum vehementer impellit. Ne haec quidem levis causa est, quod immundi daemonum spiritus, accepta licentia, multorum se corporibus immergunt; quibus postea ejectis, omnes qui resanati fuerint, adhaereant religioni, cujus potentiam senserunt. Hae tot causae in unum collatae magnam Deo multitudinem mirabiliter acquirunt.