Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epitome Divinarum institutionum
Lactantius (III)Inst 10 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
10.1.1
Aesculapius et ipse non sine flagitio Apollinis natus quid fecit aliud diuinis honoribus dignum nisi quod sanauit Hippolytum? mortem sane habuit clariorem, quod a deo meruit fulminari.
10.1.2
hunc Tarquitius de inlustribus uiris disserens ait incertis parentibus natum, expositum et a uenatoribus inuentum, canino lacte nutritum, Chironi traditum didicisse medicinam; fuisse autem Messenium, sed Epidauri moratum. Tullius etiam Cynosuris ait sepultum.
10.1.3
quid Apollo pater eius? nonne ob amorem, quo flagrabat, turpissime gregem pauit alienum et muros Laomedonti extruxit mercede conductus, quae illi negari potuit inpune? ab eoque primo rex perfidus quidquid cum diis pepigisset didicit abnegare. idem formonsum puerum et dum amat, uiolauit et dum ludit, occidit.
10.1.4
homicida Mars et per gratiam caedis crimine ab Atheniensibus liberatus, ne uideretur nimis ferus et inmanis, adulterium cum Venere commisit.
10.1.5
Kastor et Pollux dum alienas sponsas rapiunt, esse gemini desierunt. nam dolore iniuriae concitatus Idas alterum gladio transuerberauit: et eosdem poetae alternis uiuere, alternis mori narrant, ut iam sint non deorum tantum, sed omnium mortalium miserrimi, quibus semel mori non licet.
10.1.6
aus tamen Homerus ambos simpliciter, non ut poetae solent, mortuos esse testatur. nam cum faceret in muris adsidentem Priamo Helenam cunctos Graeciae principes recognoscere, solos autem se fratres suos requirere, subiecit orationi eius huiusmodi uersum: haec ait, ast illos retinebat terra sepultos.
10.1.7
fur ac nebulo Mercurius quid ad famam sui reliquit nisi memoriam fraudum suarum? caelo scilicet dignus, quia palaestram docuit et lyram primus inuenit.
10.1.8
Liberum patrem necesse est in senatu deorum summae auctoritatis primaeque esse sententiae, quia. praeter Iouem solus omnium triumphauit, exercitum duxit, Indos debellauit. sed inuictus ille imperator Indicus maximus ab amore ac libidine turpissime uictus est.
10.1.9
delatus enim Cretam cum semiuiro comitatu nanctus est inpudicam mulierem in litore ac fiducia uictoriae Indicae uir esse uoluit, ne nimium mollis uideretur, atque illam patris proditricem, fratris interemptricem, ab alio relictam et repudiatam in coniugium sibi uindicauit ac Liberam fecit et cum ea pariter ascendit in caelum.
10.1.10
quid horum omnium pater Iuppiter, qui in sollemni precatione Optimus Maximus nominatur? nonne a prima sua pueritia inpius ac paene parricida deprehenditur, cum patrem regno expulit ac fugauit nec expectauit mortem decrepiti senis cupiditate regnandi? et cum paternum solium per uim, per arma cepisset, bello est a Titanibus lacessitus, quod humano generi principium fuit malorum: quibus uictis et pace in perpetuum conparata reliquam suam uitam in stupris adulteriisque consumsit.
10.1.11
omitto uirgines quas imminuit: id enim tolerabile iudicari solet. Amphitryonem ac Tyndarum praeterire non possum, quorum domos dedecore atque infamia plenissimas reddidit.
10.1.12
illut uero summae inpietatis ac sceleris, quod regium puerum rapuit ad stuprum. parum enim uidebatur, si in expugnanda feminarum pudicitia maculosus esset ac turpis, nisi etiam sexui suo faceret iniuriam: hoc est uerum adulterium, quod ut contra naturam.
10.1.13
haec qui facit, uidenmus an Maximus, certe Optimus non est: quod nomen a corruptoribus ab adulteris ab incestis abest, nisi forte nos erramus homines, qui talia facientes sceleratos uocamus ac perditos: omnibusque poenis dignissimos iudicamus.
10.1.14
stultus autem Marcus Tullius, qui Gaio Verri adulteria obiecit: eadem enim Iuppiter quem colebat admisit; qui Publio Clodio sororis incestum: at illi Optimo Maximo eadem fuit et soror et coniunx.
10.2.1
Consummato igitur mundo animalia uarii generis, dissimilibus formis, et magna et minora uti fierent imperauit. et facta sunt bina. id est diuersi sexus singula, ex quorum fetibus et aer et terra et maria conpleta sunt, deditque his omnibus generatim deus alimenta de terra., ut usui esse homini possent, alia nimirum ad cibos, alia uero ad uestitum, quae autem magnarum sunt uirium, ut in excolenda terra iuuarent; unde sunt dicta iumenta.
10.2.2
ita rebus omnibus mirabili discriptione compositis regnum sibi aeternum parare constituit et innumerabiles animas procreare, quibus inmortalitatem daret.
10.2.3
tum fecit sibi ipse simulacrum sensibile atque intellegens id est ad imaginis suae formam, qua nihil potest esse perfectius: hominem figurauit ex limo terrae; unde homo nuncupatus est, quod sit fictus ex humo.
10.2.4
denique Plato humanam formam θεοειδῆ esse ait, et Sibylla quae dicit: είϰών ὲστ\' ᾰνθρωπος ἐμὴ λόγον ὀρθὸν ἔχουσα.
10.2.5
de hac hominis fictione poetae quoque quamuis corrupte, tamen non aliter tradiderunt: namque hominem de luto a Prometheo factum esse dixerunt. res eos non fefellit, sed nomen artificis.
10.2.6
nullas enim iitteras ueritatis attigerant, sed quae prophetarum uaticinio tradita in sacrario dei continebantur, ea de fabulis et obscura opinione collecta et depraua- ta, ut ueritas a uulgo solet uariis sermonibus dissipata corrumpi nullo non addente aliquid ad id quod audierat, carminibus suis conprehenderunt. et hoc quidem inepte, quod tam mirabile tamque diuinum opificium homini dederunt.
10.2.7
quid enim opus fuit hominem de luto fingi, cum posset eadem ratione generari qua ipse Prometheus ex Iapeto natus est? qui si fuit homo, generare hominem potuit, facere non potuit: de diis autem illum non fuisse poena eius in Caucaso monte declarat.
10.2.8
sed neque patrem eius Iapetum patruumque Titana quisquam deos nuncupauit, quia regni sublimitas penes Saturnum solum fuit, per quam diuinos honores cum omnibus suis posteris consecutus est. multis argumentis hoc figmentum poetarum coargui potest.
10.2.9
factum esse diluuium ad perdendam tollendamque ex orbe terrae malitiam constat inter omnes. id enim et philosophi et poetae scriptoresque rerum antiquarum locuntur in eoque uel maxime cum prophetarum sermone consentiunt.
10.2.10
si ergo cataclysmus ideo factus est, ut malitia quae per nimiam multitudinem increuerat perderetur, quomodo fictor hominis Prometheus fuit, cuius filium Deucalionem idem ipsi ob iustitiam solum dicunt esse seruatum? quomodo unus gradus et una progenies orbem terrae tam celeriter potuit hominibus inplere?
10.2.11
sed uidelicet hoc quoque sic corruperunt ut illut superius, cum ignorarent et quo tempore cataclysmus sit factus in terra et quis ob iustitiam meruerit genere humano pereunte seruari et quomodo aut cum quibus seruatus sit: quae omnia propheticae litterae docent. apparet ergo esse falsum quod de opi- Scio Promethei narrant.
10.2.12
uerum quia poetas dixeram non omnino mentiri solere, sed figuris inuoluere et obscurare quae dicant, non dico esse mentitos, sed primum omnium Promethea simulacrum hominis formasse de molli ac pingui luto ab eoque primo natam esse artem statuas et simulacra fingendi, siquidem Iouis temporibus fuit, quibus primum templa constitui et noui deorum cultus esse coeperunt.
10.2.13
sic ueritas fucata. mendacio est et illut quod a deo factum ferebatur, homini, qui opus diuinum imitatus est, coepit adscribi. ceterum fictio ueri ac uiui hominis e limo dei est.
10.2.14
quod Hermes quoque tradit, qui non tantum hominem ad imaginem dei factum esse dixit a deo, sed etiam illut explanare temptauit, quam subtili ratione singula quaeque in corpore hominis membra. formauerit, cum eorum nihil sit quod non tantundem ad usus necessitatem quantum ad pulchritudinem ualeat..
10.2.15
id uero etiam Stoici cum de prouidentia disserunt, facere cona. ntur et secutus eos Tullius pluribus quidem locis, sed tamen materiam tam copiosam et uberem strictim contingit. quam ego nunc idcirco praetereo, quia nuper proprium de ea re librum ad Demetrianum auditorem meum scripsi.
10.2.16
illut hoc loco praeterire non possum quod errantes quidam philosophi aiunt, homines ceteraque animalia sine ullo artifice orta. esse de terra,. unde illud est Vergilianum uirumque terrea progenies duris caput extulit aruis. et u maxime in ea fuere sententia qui esse prouidentiam negant: nam Stoici animantium fabricam diuinae sollertiae tribuunt.
10.2.17
Aristoteles autem labore se ac molestia liberauit dicens semper fuisse mundum: itaque et humanum genus et cetera quae in eo sunt initium non habere, sed fuisse semper ac semper fore.
10.2.18
sed cum uideamus singula quaeque animalia quae ante non fuerint esse incipere et esse desinere, necesse est totum genus aliquando esse coepisse et aliquando desiturum esse, quia coepit.
10.2.19
omnia enim tribus temporibus contmen necesse est, praeterito praesenti futuro. praeteriti est origo, praesentis substantia, futuri dissolutio.
10.2.20
quae omnia in singulis hominibus apparent: et incipimus enim, cum nascimur, et sumus, cum uiuimus, et desinimus, cum interimus. unde etiam tres Parcas esse uoluerunt, unam quae uitam hominis ordiatur, alteram quae contexat, tertiam quae rumpat ac finiat.
10.2.21
in toto autem genere hominum quia solum praesens tempus apparet, ex eo tamen et praeteritum id est origo colligitur et futurum id est dissolutio.
10.2.22
nam quoniam est, apparet aliquando coepisse— esse enim nulla res sine exordio potest- et quia coepit, apparet quandoque desiturum; nec enim potest id totum esse inmortale quod ex mortalibus constat.
10.2.23
nam sicut uniuersi per singulos interimus, fieri potest ut aliquo casu omnes simul, uel sterilitate terrarum, quae accidere particulatim solet, uel pestilentia, ubique diffusa, quae singulas urbes aut regiones plerumque populatur, uel incendio in orbem inmisso, quale iam fuisse sub Phaethonte dicitur, uel diluuio aquarum, quale sub Deucalione traditur, cum praeter unum hominem genus omne deletum est.
10.2.24
quod diluuium si casu accidit, profecto potuit accidere ut et ille unus qui superfuit interiret. si autem diuinae prouidentiae nutu, quod negari non potest, ad reparandos homines reseruatus est, apparet in dei potestate esse uel uitam uel interitum generis humani. quod si potest occidere in totum, quia per partes occidit, apparet aliquando esse ortum, et fragilitas ut initium, sic declarat et terminum.
10.2.25
quae si uera sunt, non poterit defendere Aristoteles quominus habuerit et mundus ipse principium. quod si Aristoteli Plato et Epicurus extorquent, et Platoni et Aristoteli qui semper fore mundum putauerunt, licet sint eloquentes, ingratis tamen idem Epicurus eripiet quia sequitur ut habeat et finem.
10.2.26
sed haec in ultimo libro pluribus: nunc ad hominis originem recurramus.
10.3.1
LIBER III DE FALSA SAPIENTIA.
10.3.1
Summum igitur hominis bonum in sola religione est. nam cetera, etiam quae putantur esse homini propria, in ceteris quoque animalibus reperiuntur.
10.3.2
cum enim suas uoces propriis inter se notis discernunt atque dinoscunt, conloqui uidentur. ridendi quoque ratio apparet in his aliqua, cum demulsis auribus contractoque rictu et oculis in lasciuiam resolutis aut homini adludunt aut suis. quid coniugibus ac fetibus propriis? nonne aliquid amori mutuo et indulgentiae simile inpertiunt?
10.3.3
iam illa quae sibi prospiciunt in futurum et cibos reponunt, habent utique prouidentiam. rationis quoque signa in multis deprehenduntur. nam quando utilia sibi adpetunt, malo cauent, periculum uitant, latibula sibi parant in plures exitus dispatentia, profecto aliquid intellegunt.
10.3.4
potest aliquis negare illis inesse rationem, cum hominem ipsum saepe deludant? nam quibus generandi mellis officium est, cum adsignatas incolunt sedes, castra muniunt, domicilia inenarrabili arte componunt, regi suo seruiunt, nescio an in his sit perfecta prudentia.
10.3.5
incertam igitur est utrumne illa quae homini tribuuntur communia sint cum aliis uiuentibus, religionis certe sunt expertia.
10.3.6
equidem sic arbitror, uniuersis animalibus datam esse rationem, sed mutis tantummodo ad uitam tuendam, homini etiam ad propagandam. et quia in homine ratio ipsa perfecta est, sapientia nominatur, quae in hoc eximium facit hominem, quod soli datum est intellegere diuina.
10.3.7
qua de re Ciceronis uera sententia est: ex tot inquit generibus nullum est animal praeter hominem quod habeat notitiam aliquam dei, ipsisque in hominibus nulla gens est neque tam mansueta neque tam fera, quae non etiamsi ignoret qualem haberi deum deceat, tamen habendum sciat.
10.3.8
ex quo efficitur ut is agnoscat deum, qui unde ortus sit quasi recordetur.
10.3.9
qui ergo philosophi uolunt animos omui metu liberare, tollunt etiam religionem et orbant hominem suo proprio ac singulari bono: quod est a recte uiuendo atque ab omni humanitate diiunctum, quia deus ut cuncta uiuentia subiecit homini, sic ipsum hominem sibi.
10.3.10
nam quid est cur idem ipsi disputent eo dirigendam esse mentem quo uultus erectus est? si enim nobis in caelum spectandum est nihil utique aliut quam ob religionem, si religio tollitur, nulla nobis ratio cum caelo est.
10.3.11
itaque aut eo spectandum est aut in terram procumbendum. in terram procumbere ne si uelimus quidem possumus, quorum status rectus est.
10.3.12
in caelum igitur spectandum est, quo natura corporis prouocat. quod si constat esse faciendum, aut ideo faciendum est, ut religioni seruiamus, a. ut ideo, ut rationem rerum caelestium cognoscamus.
10.3.13
sed rationem rerum caelestium cognoscere nullo modo possumus, quia nihil eiusmodi potest cogitando inueniri, sicut supra docui.
10.3.14
religioni ergo seruiendum est, quam qui non suscipit, ipse se prosternit in terram et uitam pecudum secutus humanitate se abdi-.
10.3.15
cat. sapientiores igitur inperiti, qui etiamsi errant in religione deligenda, tamen naturae suae condicionisque meminerunt.
10.4.1
In primis igitur scire homines oportet sic a principio processisse dispositionem summi dei, ut esset necesse adpropinquante saeculi termino dei filium descendere in terram, ut constitueret deo templum doceretque iustitiam, uerum tamen non in uirtute angeli aut potestate caelesti, sed in figura hominis et condicione mortali, et cum magisterio functus fuisset, traderetur in manus inpiorum mortemque susciperet, ut ea quoque per uirtutem domita resurgeret et homini, quem induerat, quem gerebat, et spem uincendae mortis offerret et ad praemia inmortalitatis admitteret.
10.4.2
hanc ergo dispositionem ne quis ignoret, docebimus praedicta esse omnia quae in Christo uidemus esse conpleta.
10.4.3
nemo adseuerationi nostrae fidem commodet, nisi ostendero prophetas ante multam temporum seriem praedicasse, fore aliquando ut filius dei nasceretur sicut homo et mirabilia faceret et cultum dei per totam terram seminaret et postremo patibulo figeretur et tertio die resurgeret.
10.4.4
quae omnia cum probauero eorum ipsorum litteris qui deum suum mortali corpore utentem uiolauerunt, quid aliut obstabit quominus ueram sapientiam clarum sit in hac sola religione uersari?
10.4.5
Nunc a principio totius sacramenti origo narranda est. maiores nostri, qui erant principes Hebraeorum, cum sterilitate atque inopia laborarent, transierunt in Aegyptum rei frumentariae gratia ibique diutius commorantes intolerabili seruitutis iugo premebantur.
10.4.6
tum misertus eorum deus eduxit eos ac liberauit de manu regis Aegyptiorum post annos quadringentos et triginta duce Moyse, per quem postea lex illis a deo data est. in qua eductione ostendit uirtutem maiestatis suae deus.
10.4.7
transiecit enim populum medio mari rubro praecedente angelo et scindente aquam, ut populus per siccum gradi posset, quem uerius, ut ait poeta, curuata in montis faciem circumstetit unda.
10.4.8
qua re audita tyrannus Aegyptiorum cum magna suorum manu insecutus et mare adhuc patens temere ingressus coeuntibus aquis cum omni exercitu deletus est. Hebraei uero ingressi in solitudinem multa mirabilia uiderunt.
10.4.9
namque cum sitim paterentur, ictu uirgae rupe percussa prosiliuit fons aquae populumque recreauit.
10.4.10
quo rursus esuriente caelestis alimenti pluuia descendit; quin etiam coturnices in castra eorum uentus inuexit, ut non modo pane caelesti, sed etiam instructioribus epulis saturarentur.
10.4.11
pro his tamen diuinis beneficiis bonorem deo non reddiderunt, sed depulsa iam seruitute, iam siti fameque deposita in luxuriam prolapsi ad profanos Aegyptiorum. ritus animos transtulerunt.
10.4.12
cum enim Moyses dux eorum ascendisset in montem atque ibi quadraginta diebus moraretur, aureum caput bouis, quem uocant Apim, quod eos in signo praecederet, figurarunt.
10.4.13
quo peccato ac scelere offensus deus inpium et ingratum populum pro merito poenis grauibus adfecit et legi quam per Moysen dederat subiugauit.
10.4.14
postea uero cum in deserta quadam parte Syriae consedissent, amiserunt uetus nomen Hebraei, et quoniam princeps examinis eorum ludas erat, Iudaei appellati et terra quam incoluere Iudaea.
10.4.15
et primo quidem non dominio regum subiecti fuerunt, sed populo ac legi ciuiles iudices praesidebant, non tamen in annum constituti sicut Romani consules, sed perpetua iurisdictione subnixi. tum sublato iudicum nomine potestas regalis inducta est.
10.4.16
uerum iudicibus regimen eorum tenentibus prauas religiones saepe susceperant, atque offensus ab iis deus totiens alienigenis subiugabat, donec rursus paenitentia populi mitigatus liberaret eos seruitute.
10.4.17
item sub regibus finitimorum bellis ob delicta uexati, postremo capti abductique Babylonem poenas inpietatis suae graui seruitio pependerunt, donec Cyrus ueniret in regnum, qui statim Iudaeos restituit edicto.
10.4.18
exinde tetrarchas habuerunt usque ad Herodem, qui fuit sub imperio Tiberii Caesaris: cuius anno quinto decimo id est duobus Geminis consulibus ante diem decimum Kalendarum Aprilium Iudaei Christum cruci adfixerunt.
10.4.19
hic rerum textus, hic ordo in arcanis sanctarum litterarum continetur. sed prius ostendam qua de causa in terram uenerit Christus, ut fundamentum diuinae religionis et ratio clarescat.
10.5.1
Operae pretium est cognoscere illorum pietatem, ut ex ns quae clementer ac pie faciunt possit intellegi, qualia sint quae ab iis contra iura pietatis geruntur.
10.5.2
ac ne quem uidear inclementer incessere, aliquam mihi personam poeticam sumam, quae sit uel maximum pietatis exemplum.
10.5.3
aput Maronem rex ille, quo iustior alter nec pietate fuit nec bello maior et armis, quae nobis documenta iustitiae protulit? uinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris inferias, caeso sparsurus sanguine flammas.
10.5.4
quid potest hac pietate... clementius, quam mortuis humanas uictimas immolare et ignem cruore hominum tamquam oleo pascere?
10.5.5
sed fortasse hoc non ipsius uitium fuerit, sed: poetae, qui insignem pietate uirum insigni scelere foedauerit. ubi est igitur, o poeta, pietas illa quam saepissime laudas? ecce pius Aeneas Sulmone creatos quattuor hic iuuenes, totidem quos educat Ufens, uiuentis rapit, inferias quos immolet umbris captiuoque rogi perfundat sanguine flammas.
10.5.6
cur ergo dicebat eodem ipso tempore quo uinctos homines ad immolationem mittebat: equidem et uiuis concedere uellem, cum uiuos quos habebat in potestate uice pecudum iuberet occidi?
10.5.7
sed haec, ut dixi, culpa non illius fuit, qui litteras fortasse non didicerat, sed tua: qui cum esses eruditus, ignorasti tamen quid esset pietas, et illut ipsum quod nefarie, quod detestabiliter fecit, pietatis esse officium credidisti; uidelicet ob hoc unum pius uocatur, quod patrem dilexit.
10.5.8
quid quod bonus Aeneas haut aspernanda precantis trucidauit? adiuratus enim per eundem patrem et spes surgentis Iuli, nequaquam pepercit furiis accensus et ira.
10.5.9
quisquamne igitur hunc putet aliquid in se uirtutis habuisse, qui et furore tamquam stipula exarserit et manium patris per quem rogabatur oblitus iram frenare non quiuerit? nullo igitur modo pius, qui non tantum non repugnantes, sed etiam precantes interemit.
10.5.10
dicet hic aliquis: quae ergo aut ubi aut qualis est pietas?* nimirum aput eos qui bella nesciunt, qui concordiam cum omnibus seruant, qui amici sunt etiam inimicis, qui omnes homines pro fratribus diligunt, qui cohibere iram sciunt omnemque animi furorem tranquilla moderatione lenire.
10.5.11
quanta igitur caligo, quanta tenebrarum et errorum nubes hominum pectora obduxit, qui cum se maxime pios putant, tum maxime fiunt inpii? quanto enim religiosius terrenis istis simulacris inseruiunt, tanto magis scelerati aduersus nomen uerae diuinitatis exsistunt.
10.5.12
itaque pro merito inpietatis suae grauioribus malis saepe negantur: quorum causam quia nesciunt, fortunae culpa omnis adscribitur, et locum inuenit Epicuri philosophia nihil ad deos pertinere censentis nec gratia eos tangi nec ira moueri, quia et contemptores eorum saepe uideant beatos et cultores saepe miseros.
10.5.13
quod eo nt quia cum religiosi uideantur et natura boni, nihil tale creduntur mereri quale saepe patiuntur. consolantur se tamen accusatione fortunae nec sentiunt quod si esset ulla, cultoribus suis numquam noceret.
10.5.14
merito igitur huiusmodi pietatem poena consequitur et offensa diuinitas scelere hominum praue religiosorum graui eos infortunio mactat: qui licet sanctis moribus uiuant in summa fide atque innocentia, tamen quia deos colunt, quorum ritus inpios ac profanos deus uerus odio habet, a iustitia et a nomine uerae pietatis alieni sunt.
10.5.15
nec est difficile docere cur deorum cultores boni et iusti esse non possint. quomodo enim sanguine abstinebunt qui colunt cruentos deos Martem atque Bellonam? quomodo aut parentibus parcent qui expulsorem patris sui Iouem aut natis ex se infantibus qui Saturnum? quomodo pudicitiam tuebuntur qui colunt deam nudam et adulteram et quasi aput deos prostitutam?
10.5.16
quomodo se rapinis et fraudibus abstinebunt qui Mercuri furta nouerunt docentis non fraudis esse decipere, sed astutiae? quomodo libidines cohercebunt qui Iouem Herculem Liberum Apollinem ceterosque uenerantur, quorum adulteria et stupra in mares et feminas non tantum doctis nota sunt, sed exprimuntur etiam in theatris atque cantantur, ut sint omnibus notiora?
10.5.17
possuntne inter haec iusti esse hommes, qui etiamsi natura sint boni, ab ipsis tamen diis erudiantur ad iniustitiam? ad placandum enim deum quem colas iis rebus opus est, quibus illum gaudere ac delectari scias.
10.5.18
sic fit ut uitam colentium deus pro qualitate numinis sui formet, quoniam religiosissimus est cultus imitari.
10.6.1
Dixi quid debeatur deo: dicam nunc quid homini tribuendum sit; quamquam id ipsum quod homini tribueris, deo tribuitur, quia homo dei simulacrum est.
10.6.2
sed tamen primum iustitiae officium est coniungi cum deo, secundum, cum homine. set illut primum religio dicitur, hoc secundum misericordia uel humanitas nominatur. quae uirtus propria est iustorum et cultorum dei, quod ea sola uitae communis continet rationem.
10.6.3
deus enim qui ceteris animalibus sapientiam non dedit, naturalibus ea munimentis ab incursu et periculo tutiora generauit, hominem uero quia nudum fragilemque formauit, ut eum sapientia potius instrueret, dedit ei praeter cetera hunc pietatis adfectum, ut homo hominem tueatur diligat foueat contraque omnia pericula et accipiat et praestet auxilium.
10.6.4
summum igitur inter se hominum uinculum est humanitas: quod qui diruperit, nefarius et parricida existimandus est. nam si ab uno homine quem deus finxit omnes orimur, certe consanguinei sumus et ideo maximum scelus putandum est odisse hominem uel nocentem.
10.6.5
propterea deus praecepit inimicitias per nos numquam faciendas, semper esse tollendas, scilicet ut eos qui sint nobis inimici necessitudinis admonitos mitigemus.
10.6.6
item si ab uno deo mspirati omnes et animati sumus, quid aliut quam fratres sumus, et quidem coniunctiores, quod animis, quam qui corporibus?
10.6.7
itaque non errat Lucretius, cum dicit: denique caelesti sumus omnes semine oriundi, omnibus ille idem pater est.
10.6.8
ergo pro beluis inmanibus sunt habendi qui homini nocent, qui contra IUS humanitatis et fas omne spoliant cruciant occidunt exterminant. ob hanc necessitudinem germanitatis docet nos deus malum numquam facere, semper bonum.
10.6.9
id autem ipsum bene facere quid sit, idem ipse praescribit: praestare auxilium depressis et laborantibus, inpertiri uictum non habentibus.
10.6.10
deus enim quoniam pius est, animal nos uoluit esse sociale: itaque in aliis hominibus nos ipsos cogitare debemus. non meremur in periculo liberari, si non succurrimus, non meremur auxilium, si negamus.
10.6.11
ad hanc partem philosophorum nulla praecepta sunt, quippe qui falsae uirtutis specie capti misericordiam de homine sustulerunt et dum uolunt sanare, uitiauerunt.
10.6.12
et cum idem plerumque fateantur societatis humanae communionem esse retinendam, ab ea plane se ipsos inhumanae uirtutis suae rigore dissociant. conuincendus ergo etiam hic error illorum est qui nihil cuiquam inpertiendum putant.
10.6.13
urbis condendae originem atque causam non unam intulerunt, sed alii eos homines qui sint ex terra primitus nati, cum per siluas et campos erraticam degerent uitam, nec ullo inter se sermonis aut iuris uinculo cohaererent, sed frondes et herbam pro cubilibus, speluncas et antra pro domibus haberent, bestiis et fortioribus animalibus praedae fuisse commemorant.
10.6.14
tum eos qui aut laniati effugerant aut laniari proximos uiderant, admonitos periculi sui ad alios homines decucurrisse, praesidium inplorasse et primo nutibus uoluntatem suam significasse, deinde sermonis initia temptasse ac singulis quibusque rebus nomina inprimendo paulatim loquendi perfecisse rationem.
10.6.15
cum autem multitudinem ipsam uiderent contra bestias esse tutandam, oppida etiam coepisse munire, ut uel quietem noctis tutam sibi facerent uel ut incursiones atque impetus bestiarum non pugnando, sed obiectis aggeribus arcerent.
10.6.16
o ingenia hominibus indigna, quae has ineptias protulerunt, miseros atque miserabiles, qui stultitiam suam litteris memoriaeque mandauerint!
10.6.17
qui cum uiderent mutis quoque animalibus ingenitam esse rationem uel conueniendi uel inuicem adpetendi uel periculi fugiendi uel mali cauendi uel cubilia sibi et latibula parandi, homines tamen ipsos existimauerint non nisi exemplis admoneri ac discere potuisse, quid metuere, quid cauere, quid facere deberent, aut numquam conuenturos inter se fuisse nec loquendi rationem reperturos, nisi eos bestiae comedissent.
10.6.18
haec aliis delira uisa sunt, ut fuerunt, dixeruntque non ferarum laniatus causam fuisse coeundi, sed ipsam potius humanitatem, itaque inter se congregatos, quod natura hominum solitudinis fugiens et communionis ac societatis adpetens esset. non magna inter eos disceptatio est, siquidem causae dispares sunt, res eadem est.
10.6.19
potuit igitur utrumque, quia non repugnat, sed tamen utrumque nullo modo uerum est, quia non per omnem terram nati sunt homines e terra tamquam ex draconis alicuius dentibus proseminati, ut poetae ferunt, sed unus homo a deo fictus ab eoque uno terra omnis humano genere conpleta est, eadem scilicet ratione qua rursus post diluuium; quod certe negare non possunt.
10.6.20
nulla igitur in principio facta est eiusmodi congregatio nec umquam fuisse homines in terra qui praeter infantiam non loquerentur, intelleget cui ratio non deest.
10.6.21
fingamus tamen illa uera esse quae otiosi et inepti senes fabulantur, ut eos suis potissimum sensibus et suis rationibus refellamus.
10.6.22
si hac de causa sunt homines congregati, ut mutuis auxiliis inbecillitatem suam tuerentur, succurrendum est igitur homini qui egeat auxilio.
10.6.23
cum enim praesidii causa homines societatem cum hominibus inierint et sanxerint., foedus illut a principio sui ortus inter homines tutum aut uiolare aut non conseruare summum nefas putandum est.
10.6.24
nam qui se a praestando auxilio remouet, etiam ab accipiendo remoueat necesse est, quia nullius opera indigere se putat qui alteri suam denegat.
10.6.25
huic uero, qui se ipse dissociat ac secernit a corpore, non ritu hominis, sed ferarum more uiuendum est. quod si fieri non potest, retinendum igitur omni modo uinculum societatis humanae, quia homo sine homine nullo modo potest uiuere. retentio autem societatis est communitas, id est auxilium praestare, ut possimus accipere.
10.6.26
sin uero, ut illi alii disputant, humanitatis ipsius causa facta est hominum congregatio, homo certe hominem debet adgnoscere.
10.6.27
quod si fecerunt illi rudes et adhuc fen homines et fecerunt nondum constituta loquendi ratione, quid putemus hominibus expolitis et sermonis rerumque omnium commercio inter se copulatis esse faciendum, qui adsueti hominibus solitudinem ferre non possunt?
10.7.1
Transeamus nunc uicissim ad ea quae uirtuti repugnant, ut etiam ex his inmortalitas animae colligatur.
10.7.2
uitia omnia temporalia sunt: ad praesens enim commouentur. irae impetus recepta ultione sedatur, libidinis uoluptas corporis finis est, cupiditatem aut satietas earum rerum quas expetit aut aliorum affectuum commotiones interimunt, ambitio postquam honores quos uoluit adepta est, consenescit; item cetera uitia consistere ac permanere non possunt, sed ipso fructu quem expetunt finiuntur.
10.7.3
recedunt ergo et redeunt. uirtus autem sine ulla intermissione perpetua est nec discedere ab eo potest qui eam semel cepit. nam si habeat interuallum, si aliquando carere ea possumus, redibunt protinus uitia, quae uirtutem semper inpugnant.
10.7.4
non est igitur conprehensa, si deserit, si aliquando secedit: cum uero sibi domicilium stabile conlocauit, in omni actu uersari eam necesse est nec potest fideliter depellere uitia et fugare, nisi pectus quod insedit perpetua statione munierit.
10.7.5
ipsa ergo uirtutis perpetuitas indicat humanum animum, si uirtutem ceperit, permanere, quia et uirtus perpetua est et solus animus humanus uirtutem capit.
10.7.6
quoniam igitur contraria sunt uitia uirtuti, omnis ratio diuersa et contraria sit necesse est. quia uitia commotiones et perturbationes animi sunt, uirtus e contrario lenitudo et tranquillitas animi est; quia uitia temporalia et breuia sunt, uirtus perpetua et constans et par sibi semper; quia uitiorum fructus id est uoluptates aeque ut ipsa breues temporalesque sunt, uirtutis ergo fructus ac praemium sempiternum est;
10.7.7
quia uitiorum commodum in praesenti est, uirtutis igitur in futuro. ita fit ut in hac uita uirtutis praemium nullum sit, quia uirtus adhuc ipsa est.
10.7.8
nam sicut uitia cum in actu suo finiuntur, uoluptas et praemia eorum secuntur, ita uirtus cum finita est, merces eius insequitur. uirtus autem numquam nisi morte finitur, quoniam et in morte suscipienda summum eius officium est. ergo praemium uirtutis post mortem est.
10.7.9
denique Cicero in Tusculanis quamuis dubitanter tamen sensit summum homini bonum non nisi post mortem contingere. fidenti animo, inquit si ita res feret, gradietur ad mortem, in qua aut summum bonum aut nullum malum esse cognouimus. mors igitur non* extinguit hominem, sed ad praemium uirtutis admittit.
10.7.10
qui i autem se, ut ait idem, uitiis ac sceleribus contaminauerit uoluptatique seruierit, is uero damnatus aeternam luet poenam), quam diuinae litterae secundam mortem nominant: quae est et perpetua et grauissimis cruciatibus plena.
10.7.11
nam sicuti duae uitae propositae sunt homini, quarum altera est animae, altera corporis, ita et mortes duae propositae sunt, una pertinens ad corpus, qua cunctos secundum naturam fungi necesse est, altera pertinens ad animam, quae scelere adquiritur, uirtute uitatur. ut uita haec temporalis est certosque terminos habet. quia corporis est, sic et mors aeque temporalis est certumque habet finem, quia corpus attingit.

Intertext edge

Open linked passage

Note