Epitome Divinarum institutionum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
11.1.1
Quis est igitur tam excors qui hunc regnare in caelo putet, qui ne in terra quidem debuit? non insulse quidam poeta triumphum Cupidinis scripsit, quo in libro non modo potentissimum deorum Cupidinem, sed etiam uictorem facit.
11.1.2
enumeratis enim amoribus singulorum, quibus in potestatem Cupidinis dicionemque uenissent, instruit pompam, in qua Iuppiter cum ceteris diis ante currum triumphantis ducitur catenatus. eleganter id quidem a poeta figuratum, sed tamen non multum distat a uero.
11.1.3
qui enim uirtutis est expers, qui cupiditate ac libidinibus malis uincitur, non Cupidini ut ille finxit, sed morti subiectus est sempiternae.
11.1.4
sed omittamus de moribus dicere, rem consideremus, ut intellegant homines in quibus miseri uersentur erroribus.
11.1.5
regnare in caelo Iouem uulgus existimat: id et doctis pariter et indoctis persuasum est, quod et religio ipsa et precationes et hymni et delubra et simulacra demonstrant.
11.1.6
eundem tamen Saturno et Rhea genitum confitentur. quomodo potest deus uideri aut, ut ait poeta, hominum rerumque repertor, ante cuius ortum infinita hominum milia fuerunt? eorum scilicet, qui Saturno regnante uixerunt et priores luce quam Iuppiter sunt potiti.
11.1.7
nideo alium deum regem fuisse primis temporibus, alium consequentibus. potest ergo fieri ut alius postea sit futurus. si enim prius regnum mutatum est, cur desperemus etiam posterius posse mutari? nisi forte Saturnus generare potuit fortiorem, Iuppiter non potest.
11.1.8
atquin diuinum imperium aut semper inmutabile est aut si est mutabile, quod fieri non potest, semper utique mutabile est. potest ergo Iuppiter regnum amittere, sicut pater eius amisit? ita plane.
11.1.9
nam cum idem neque uirginibus neque maritatis umquam pepercisset, abstinuit se tamen una Thetide, quod responsum fuit maiorem patre suo futurum quisquis ex ilia natus esset.
11.1.10
et primum mprudentia in eo non dei, cui nisi Themis futura dixisset, ipse nesciret; si autem diuinus non sit, ne deus quidem sit, unde ipsa diuinitas nominatur, ut ab homine humanitas;
11.1.11
deinde conscientia inbecillitatis, qui timuit utique maiorem. quod qui facit, scit profecto non esse se maximum, quandoquidem potest aliquid maius existere.
11.1.12
idem per Stygiam paludem sanctissime iurat, una superstitio superis quae reddita diuis. quae ista superstitio est aut a quo reddita? est ergo aliqua potestas maxima quae perierantes deos puniat? quae tanta formido est paludis infernae, si sunt inmortales? quid metuant eam, quam uisuri non sunt nisi quos mori necesse est?
11.1.13
quid igitur homines oculos suos in caelum tollant? quid per superos deierent, cum ipsi superi ad inferos reuoluantur ibique habeant quod uenerentur et adorent? illut uero quale est, esse
11.1.14
tata quibus dii omnes et ipse luppiter pareatr\' si arcarum tanta uis est, ut plus possint quam caelestes uniuersi quamque ipse rector ac dominus, cur non illae potius regnare dicantur, quarum legibus et statutis parere omnes deos necessitas cogit? num cui dubium est quin is qui alicui rei obsequitur maximus non sit?
11.1.15
nam si sit, non accipiat fata, sed faciat.— nunc ad illud quod omiseram redeo. in una itaque sola fuit continentior, cum eam deperiret, non uirtute aliqua, sed metu successoris.
11.1.16
quae formido utique eius est qui sit et mortalis et inbecillus et nihili, quippe qui potuit et tunc cum nasceretur extingui, sicut frater eius ante genitus extinctus est, qui si uiuere potuisset, numquam minori concessisset imperium. ipse autem furto seruatus furtimque nutritus Zεύς siue Zήν appellatus est, non ut isti putant a feruore caelestis ignis uel quod uitae sit dator et animantibus inspiret animas, quae uirtus solius dei est— quam enim possit inspirare animam qui ipse accepit aliunde?—, sed quod primus ex liberis Saturni maribus uixerit.
11.1.17
potuerunt igitur homines alium deum habere rectorem, si Saturnus non fuisset ab uxore delusus at enim poetae ista finxerunt. errat quisquis hoc putat. illi enim de hominibus loquebantur, sed ut eos ornarent quorum memoriam laudibus celebrabant, deos esse dixerunt. itaque illa potius ficta sunt quae tamquam de diis, non illa quae tamquam de hominibus sunt locuti: quod clarum fiet exemplo quod inferemus.
11.1.18
Danaen uiolaturus aureos nummos largiter in sinum eius infudit, haec stupri merces fuit. at poetae, qui quasi de deo loquebantur, ne auctoritatem creditae maiestatis infringerent, finxerunt ipsum in aureo imbre delapsum eadem figura qua imbres ferreos dicunt, cum multitudinem telorum sagittarumque describunt.
11.1.19
rapuisse dicitur in aquila Catamitum: poeticus color est. sed aut per legionem rapuit cuius insigne aquila est aut nauis in qua est inpositus tutelam habuit in aquila figuratam, sicut taurum, cum rapuit et transvexit Europam.
11.1.20
eodem modo conuertisse in bouem traditur lo Inachi filiam, quae ut iram Iunonis effugeret, ut erat iam saetis obsita., iam bos, tranasse dicitur mare in Aegyptumque uenisse atque ibi recepta pristina specie dea facta quae nunc Isis uocatur.
11.1.21
quo igitur argumento probari potest nee Europam in tauro sedisse nec Io bouem factam? quod certus dies habetur in fastis quo Isidis nauigium celebratur: quae res docet non tranasse illam, sed nauigasse.
11.1.22
igitur qui sapere sibi uidentur, quia intellegunt uiuum terrenumque corpus in caelo esse non posse, totam Ganymedeam fabulam pro falso repudiant nec sentiunt in terra id esse factum, quia res ac libido ipsa terrena est.
11.1.23
non ergo res ipsas gestas finxerunt poetae, quod si facerent, essent uanissimi, sed rebus gestis addiderunt quendam colorem. non enim obtrectantes illa dicebant, sed ornare cupientes.
11.1.24
hinc homines decipiuntur, maxime quod dum haec omnia ficta esse a poetis arbitrantur, colunt quod ignorant. nesciunt enim qui sit poeticae licentiae modus, quousque progredi fingendo liceat, cum officium poetae in eo sit, ut ea quae uere gesta sunt in alias species obliquis figurationibus cum decore aliquo conuersa traducat.
11.1.25
totum autem quod referas fingere, id est ineptum esse et mendacem potius quam poetam.
11.1.26
sed nnxennt ista. quae fabulosa creauntur: num etiam illa quae de diis feminis deorumque conubiis dicta sunt? cur igitur sic figurantur, sic coluntur? nisi forte non tantum poetae, sed pictores etiam fictoresque imaginum mentiuntur.
11.1.27
si enim hic est Iuppiter qui a uobis dicitur deus, si non is est qui ex Saturno et Ope natus est, non oportuit nisi solius simulacrum in templis omnibus conlocari.
11.1.28
quid sibi mulierum effigies uolunt? quid sexus infirmus? in quem si cecidit hic Iuppiter, eum uero ipsi lapides hominem fatebuntur.
11.1.29
mentitos esse poetas aiunt et his tamen credunt: immo uero non esse mentitos re ipsa probant. ita enim deorum simulacra confingunt, ut ex ipsa diuersitate sexus appareat uera esse quae dicunt poetae. nam quod aliud argumentum habet imago Catamiti et effigies aquilae, cum ante pedes Iouis ponuntur in templis et cum ipso pariter adorantur, nisi ut nefandi sceleris ac stupri memoria maneat in aeternum?
11.1.30
nihil igitur a poetis in totum fictum est, aliquid fortasse traductum et obliqua figuratione obscuratum, quo ueritas inuoluta tegeretur, sicut illut de sortitione regnorum. aiunt enim Ioui caelum optigisse, Neptuno mare, inferna Plutoni. cur non terra potius in sortem tertiam uenit? nisi quod in terra gesta res est.
11.1.31
ergo illud in uero est, quod regnum orbis ita partiti sortitique sunt, ut orientis imperium loui cederet, Plutoni, cui cognomen Agesilao fuit, pars occidentis optingeret, eo quod plaga orientis, ex qua lux mortalibus datur, superior, occidentis autem inferior esse uideatur. sic ueritatem mendacio uelarunt, ut ueritas ipsa persuasioni publicae nihil derogaret.
11.1.32
de Neptuni sorte manifestum est: cuius regnum tale fuisse dicimus, quale Marci Antoni fuit infinitum illud imperium, cui totius orae maritimae potestatem senatus decreuerat, ut praedones persequeretur ac mare omne pacaret. sic Neptuno maritima omnia cum insulis obuenerunt.
11.1.33
quomodo id probari potest? nimirum ueteres historiae docent. antiquus auctor Euhemerus, qui fuit ex ciuitate Messene, res gestas Iouis et ceterorum qui dii putantur collegit historiamque contexuit ex titulis et inscriptionibus sacris quae in antiquissimis templis habebantur maximeque in fano Iouis Triphylii, ubi auream columnam positam esse ab ipso Ioue titulus indicabat, in qua columna sua gesta perscripsit, ut monumentum posteris esset rerum suarum.
11.1.34
hanc historiam et interpretatus est Ennius et secutus. cuius haec uerba sunt: ubi Iuppiter Neptuno imperium dat maris et insulis omnibus et quae secundum mare loca essent omnibus regnaret. uera sunt ergo quae locuntur poetae, sed optentu aliquo specieque uelata.
11.1.35
potest et mons Olympus figuram poetis dedisse, ut Iouem dicerent caeli regnum esse sortitum, quod Olympus ambiguum nomen est et montis et caeli. in Olympo autem Iouem habitasse docet eadem historia, quae dicit: ea tempestate Iuppiter in monte Olympo maximam partem uitae colebat et eo ad eum in ius uenie-, bant, si quae res in controuersia erant. item si quis quid noui inuenerat quod ad uitam humanam utile esset, eo ueniebant atque loui ostendebant.
11.1.36
multa in hunc modum poetae transferunt, non ut in deos mentiantur, quos colunt, sed ut figuris uersicoloribus uenustatem ac leporem carminibus suis addant. qui autem non intellegunt quomodo ant quare quidque figuretur, poetas uelut mendaces et sacrilegos insecuntur.
11.1.37
hoc errore decepti etiam philosophi, quod ea quae de Ioue feruntur minime conuenire in deum uidebantur, duos Ioues fecerunt, unum naturalem alterum fabulosum.
11.1.38
uiderunt ex parte quod erat uerum, eum scilicet de quo poetae loquantur hominem fuisse, in illo autem naturali Ioue uulgari consuetudine religionis inducti errauerunt, quod in deum nomen hominis transtulerunt, qui ut supra diximus quia solus est, non indiget nomine. Iouem autem illum esse qui sit ex Ope Saturnoque natus, negari non potest.
11.1.39
uana igitur persuasio est eorum qui nomen Iouis summo deo tribuunt. solent enim quidam errores suos hac excusatione defendere: qui conuicti de uno deo cum id negare non possunt, ipsum se colere adfirmant, uerum hoc sibi placere ut Iuppiter nominetur. quo quid absurdius? Iuppiter enim sine contubernio coniugis filiaeque coli non solet. unde qui sit apparet, nec fas est id nomen eo transferri ubi nec Minerua est ulla nec ulla. quid quod huius nominis proprietas non diuinam uim exprimit.,--.. 11AE-.
11.1.40
\' I seu humanam? Iouem enim Iunonemque a iuuando esse dictos Cicero interpretatur et Iuppiter quasi iuuans pater dicitur: quod nomen in deum minime congruit, quia iuuare hominis est opis aliquid conferentis in eum qui sit alienus, et exigui beneficii.
11.1.41
nemo sic deum precatur, ut se adiuuet, sed ut seruet, ut uitam salutemque tribuat: quod multo plus ac maius est quam iuuare. et quoniam de patre loquimur, nullus pater dicitur filios iuuare, cum eos generat aut educat. illud enim leuius est quam ut eo uerbo magnitudo paterni beneficii exprimatur.
11.1.42
quanto id magis inconueniens est deo, qui uerus pater est, per quem sumus et cuius toti sumus, a quo fingimur animamur inluminamur, qui nobis uitam inpertit, salutem tribuit, uictum multiplicem sumministrat.
11.1.43
non intellegit beneficia diuina qui se tantummodo iuuari a deo putat. ergo non inperitus modo, sed etiam inpius est qui nomine Iouis uirtutem summae potestatis imminuit.
11.1.44
quare si Iouem et ex rebus gestis et ex moribus hominem fuisse in terraque regnasse deprehendimus, superest ut mortem quoque eius inuestigemus.
11.1.45
Ennius in Sacra Historia descriptis omnibus quae in uita sua gessit ad ultimum sic ait: deinde Iuppiter postquam quinquies terras circuiuit omnibusque amicis atque cognatis suis imperia diuisit reliquitque hominibus leges mores frumentaque parauit multaque alia bona fecit, inmortali gloria memoriaque adfectus sempiterna monumenta sui reliquit.
11.1.46
aetate pessum acta in Creta uitam commutauit et ad deos abiit eumque Curetes filii sui curauerunt decoraueruntque eum; et sepulchrum eius est in Creta in oppido Gnosso et dicitur Vesta hanc urbem creauisse; inque sepulchro eius est inscriptum antiquis litteris Graecis ZAN KPONOT id est Latine Iuppiter Saturni.
11.1.47
hoc certe non poetae tradunt, sed antiquarum rerum scriptores. quae adeo uera sunt, ut ea Sibyllinis uersibus confirmentur, qui sunt tales: δαίμονας ἀψύχους, νεϰύων εἶδωλα ϰαμόντων, ὧν Κρήτη ϰαύχημα τάϕους ἡ δύσμορος ἕξει.
11.1.48
Cicero de deorum natura cum tres loues a theologis enumerari diceret, ait tertium fuisse Cretensem Saturni filium, cuius in illa insula sepulchrum ostenditur.
11.1.49
quomodo igitur potest alibi deus esse uiuus alibi mortuus, alibi habere templum alibi sepulchrum? sciant ergo Romani Capitolium suum id est summum caput religionum publicarum nihil esse aliud quam inane monumentum.
11.1.50
Veniamus nunc ad eius patrem, qui ante regnauit et qui fortasse plus habeat in se, quod ex coitu tantorum elementorum genitus esse dicatur.. uideamus quid in eo fuerit deo dignum, in primis illud quod aureum saeculum narratur habuisse, quod iustitia sub eo fuerit in terra.
11.1.51
teneo aliquid in hoc, quod in eius filio non fuit. quid enim tam conueniens deo quam iustum regimen ac pium saeculum?
11.1.52
sed cum eadem ratione natum esse cogito, non possum putare deum summum quo uideam esse aliquid antiquius, caelum scilicet atque terram. at ego deum quaero ultra quem nihil sit omnino, qui fons et origo sit rerum: hic sit necesse est qui caelum ipsum condidit terramque fundauit.
11.1.53
Saturnus autem si ex his natus est ut putatur, quemadmodum potest deus esse principalis qui aliis ortum suum debet aut quis praefuit mundo, priusquam Saturnus gigneretur?
11.1.54
sed hoc poeticum est ut dicebam paulo ante figmentum. nec enim fieri poterat ut elementa insensibilia tantoque interuallo separata in unum coirent ac filium procrearent aut is qui natus esset non potissimum genitoribus similis existeret, sed eam formam gereret quam parentes sui non habebant.
11.1.55
quaeramus ergo quid ueritatis sub hac figura lateat. Minucius Felix in po libro qui Octauius inscribitur sic argumentatus est: Saturnum, cum fugatus esset a filio in Italiamque uenisset, Caeli filium dictum, quod soleamus eos quorum uirtutem miremur aut eos qui repentino aduenerint, de caelo cecidisse dicere, Terrae autem, quod ignotis parentibus natos terrae filios nominemus.
11.1.56
sunt haec quidem similia ueri, non tamen uera, quia constat etiam tum cum regnaret ita esse habitum.
11.1.57
potuit sic argumentari, Saturnum, cum potentissimus rex esset, ad retinendam parentum suorum memoriam nomina eorum caelo terraeque indidisse, cum haec prius aliis uocabulis appellarentur: qua ratione et montibus et fluminibus nomina scimus inposita.
11.1.58
neque enim cum dicunt poetae de progenie Atlantis ant Inachi fluminis, id potissimum dicunt, homines ex rebus sensu carentibus potuisse generari, sed eos utique significant qui nati sunt ex iis hominibus qui uel uiui uel mortui nomina montibus aut fluminibus indiderunt.
11.1.59
nam id apud I ueteres maximeque Graecos fuit usitatum. sic maria eorum traxisse nomen accipimus qui deciderant in ea, ut Aegaeum Icarium Hellespontum, et in Latio Auentinus uocabulum monti dedit in quo sepultus est, Tiberinus uel Thybris amni quo mersus est.
11.1.60
non ergo mirandum si nomina eorum caelo terraeque attributa essent, qui reges genuerant potentissimos.
11.1.61
apparet ergo non ex caelo esse natum, quoa fieri non potest, sed ex eo homine cui nomen Urano fuit. quod esse uerum Trismegistus auctor est, qui cum diceret admodum paucos extitisse in quibus esset perfecta doctrina, in his Uranum Saturnum Mercurium nominauit cognatos suos. haec ille quia ignorauit, alio traduxit historiam:
11.1.62
qui quomodo argumentari potuerit, ostendi. nunc dicam quomodo, ubi, a quo sit hoc factum: non enim Saturnus hoc, sed Iuppiter fecit. in Sacra Historia sic Ennius tradit:
11.1.63
deinde Pan eum deducit in montem, qui uocatur Caeli stela. postquam eo ascendit, contemplatus est late terras ibique in monte aram creat Caelo primusque in ea ara Iuppiter sacrificauit. in eo loco suspexit in caelum quod nunc nos nominamus, eique quod supra mundum erat, quod aether uocabatur, de sui aui nomine caelum nomen indidit idque Iuppiter quod aether uocatur placans primus caelum nominauit eamque hostiam quam ibi sacrifiauit, totam adoleuit. nec hic tantum sacrificasse Iuppiter inuenitur.
11.1.64
Caesar quoque in Arato refert Aglaosthenen dicere, Iouem cum ex insula Naxo aduersus Titanas proficisceretur et sacrificium faceret in litore, aquilam ei in auspicium aduolasse, quam uictor bono omine acceptam tutelae suae subiugarit.
11.1.65
Sacra uero Historia etiam ante consedisse illi aquilam in capite atque ei regnum portendisse testatur. cui ergo sacrificare Iuppiter potuit nisi Caelo auo, quem dicit Euhemerus in Oceania mortuum et in oppido Aulacia sepultum?
11.2.1
Aiunt certis conuersionibus caeli et astrorum motibus maturitatem quandam extitisse animalium serendorum, itaque terram nouam semen genitale retinentem folliculos ex se quosdam in uterorum similitudinem protulisse— de quibus Lucretius: crescebant uteri terram radicibus apti— eosque cum maturuissent, natura cogente ruptos animalia tenera profudisse.
11.2.2
deinde terram ipsam umore quodam qui esset lacti similis exuberasse eoque alimento animantes esse nutritas. quomodo igitur uim frigoris uel caloris ferre aut uitare potuerunt aut omnino nasci, cum sol exureret, frigus adstringeret?\' non erant\' inquiunt\' in principio mundi nec hiemps nec aestas, sed perpetua temperies et uer aequabile.
11.2.3
cur ergo nihil horum fieri etiamnunc uidemus?\' quia semel fieri necessarium fuit ut animalia nascerentur; postquam uero esse coeperunt, concessa. his facultate generandi et terra parere desiit et temporis condicio mutata est.
11.2.4
o quam facile est redarguere mendacia! primum, quod nihil potest esse in hoc mundo, quod non sic permaneat ut coepit. nec enim sol et luna et astra. tunc non erant aut cum essent, meatus non habeba- ut ac non diuina moderatio, quae cursus eorum temperat et gubernat, cum ipsis simul coeperat.
11.2.5
demue, quod si ita sit ut dicunt, esse prouidentiam necesse est, et in id ipsum incidunt quod maxime fugiunt.
11.2.6
nondum enim natis animalibus aliquis utique prouidit ut nascerentur, ne orbis terrae desertus atque incultus horreret. ut autem de terra sine officio parentum nasci possent, necesse est magna ratione esse prouisum; deinde ut umor ille concretus e terra in uarias imagines corporum fingeretur, item ut e folliculis quibus tegebantur accepta uiuendi sentiendique ratione tamquam ei aluo matrum profunderentur, mira inextricabilisque prouisio est.
11.2.7
sed putemus id quoque casu accidisse, illa certe quae secuntur fortuita. esse non possunt, ut terra continuo lacte manaret, ut aeris temperies esset aequalis.
11.2.8
quae si constat idcirco esse tacta, ut animalia recens edita uel haberent alimentum uel non haberent periculum, necesse est ut aliquis diuina nescio qua ratione prouiderit. quis autem potest prouidere nisi deus?
11.2.9
uideamus tamen an id ipsum quod dictitant fieri potuerit, ut homines nascerentur e terra. si consideret aliquis quamdiu et quibus modis educetur infans, intelleget profecto non potuisse terrigenas illos pueros sine ullo educatore nutriri.
11.2.10
fuit enim necesse conpluribus mensibus iacere proiectos, donec confirmatis neruis mouere se locumque mutare possent: quod uix intra unius anni spatium fieri potest.
11.2.11
iam uide utrumne infans eodem loco et eodem modo quo effusus est iacere per multos menses ualuerit ac non et umore illo terrae, quem alimenti gratia ministrabat, et sui corporis purgamentis in unum mixtis obrutus corruptasque moreretur?
11.2.12
itaque nullo modo fieri potest quin ab aliquo fuerit educatus: nisi forte animalia omnia non tenera nata sunt, sed excreta, quod ut dicerent numquam illis uenit in mentem.
11.2.13
omnis igitur illa ratio inpossibilis et uana est, si tamen ratio dici potest qua id agitur, ut nulla sit ratio. qui enim dicit omnia sua sponte esse nata nihilque diuinae prouidentiae tribuit, hic profecto rationem non adserit, sed euertit.
11.2.14
quodsi neque fieri quicquam sine ratione neque nasci potest, apparet esse diuinam prouidentiam, cuius est proprium quod dicitur ratio. deus igitur rerum omnium machinator fecit hominem.
11.2.15
quod Cicero quamuis expers caelestium litterarum uidit tamen, qui libro de legibus primo hoc idem tradidit quod prophetae.
11.2.16
cuius uerba. subieci. animal hoc prouidum sagax multiplex acutum memor plenum ra. tionis et consilii, quem uocamus hominem, praeclara quadam condicione generatum esse a supremo deo. solum est enim ex tot animantium generibus atque naturis particeps rationis et cogitationis, cum cetera sint omnia expertia.
11.2.17
uidesne hominem quamuis longe a ueritatis notitia remotum tamen, quoniam imaginem sapientiae tuebatur, intellexisse non nisi a deo hominem potuisse generari?
11.2.18
sed tamen diuinis opus est testimoniis, ne minus humana sufficiant. Sibylla hominem dei opus esse testatur: ὃς μόνος ἐστὶ θεὸς ϰτίστης ὰϰράτητος ύπάρχων αὐτὸς δ\' ἐστήριξε τύπον μορϕῆς μερόπων τε- αὐτὸς ἕμιξε ϕύσιν πάντων, γενέτης βιότοιο.
11.2.19
eadem sanctae litterae continent. deus ergo ueri patris officio functus est, ipse corpus effinxit, ipse animam qua spiramus infudit, illius est totum quidquid sumus.
11.2.20
quomodo id fecerit si nos oporteret scire, docuisset, sicut docuit cetera quae cognitionem nobis et pristini erroris et ueri luminis adtulerunt.
11.3.1
LIBER III DE FALSA SAPIENTIA.
11.3.1
Constat igitur totius humani generis consensu religionem suscipi oportere. sed quomodo in ea erretur explicandum est.
11.3.2
naturam hominis deus hanc esse uoluit, ut duarum rerum cupidus et adpetens esset, religionis et sapientiae. sed homines ideo falluntur, quod aut religionem suscipiunt omissa sapientia aut sapientiae soli student omissa religione, cum alterum sine altero uerum esse non possit.
11.3.3
cadunt ergo ad multiplices religiones, sed ideo falsas, quia sapientiam reliquerunt, quae illos docere poterat deos multos esse non posse, aut student sapientiae, sed ideo falsae, quia religionem summi dei omiserunt, qui eos ad ueri scientiam potuit erudire.
11.3.4
sic homines qui alterutrum suscipiunt uitam deuiam maximisque erroribus plenam secuntur, quoniam in his duobus inseparabiliter conexis et officium hominis et ueritas omnis inclusa est.
11.3.5
miror itaque nullum omnino philosophorum extitisse, qui sedem ac domicilium summi boni reperiret.
11.3.6
potuerunt enim sic quaerere: quodcumque est summum bonum, necesse est omnibus esse propositum. uoluptas est quae adpetitur a cunctis, sed haec et communis est cum beluis et honesti uim non habet et satietatem adfert et nimia nocet et processu minuitur aetatis et multis non contingit; nam qui opibus carent, quorum maior est numerus, etiam uoluptate careant necesse est. non est igitur summum bonum, sed ne bonum quidem uoluptas.
11.3.7
quid diuitiae? multo magis: nam et paucioribus et plerumque casu et inertibus saepe et nonnumquam scelere contingunt et optantur ab iis qui eas iam tenent. quid regnum ipsum?
11.3.8
ne id quidem: non enim cuncti homines regnare possunt et necesse est uniuersos summi boni capaces esse.
11.3.9
quaeramus igitur aliquid quod propositum sit omnibus. num uirtus? negari non potest quin et bonum sit et omnium certe bonum. sed si beata esse non potest, quia uis et natura eius in malorum perferentia posita est, non est profecto summum bonum. quaeramus aliut.
11.3.10
at nihil uirtute pulchrius, nihil sapiente dignius inueniri potest. si enim uitia ob turpitudinem fugienda sunt, uirtus igitur adpetenda est ob decorem. quid ergo? potestne fieri ut quod bonum, quod honestum esse constat, mercede ac praemio careat sitque tam sterile, ut nihil ex se commodi pariat?
11.3.11
labor ille magnus et difficultas et eluctatio aduersus mala, quibus haec uita plena est, aliquid magni boni pariat necesse est.
11.3.12
id uero quid esse dicemus? num uoluptatem? at nihil turpe ex honesto nasci potest. num diuitias? num potentatus? at ea quidem fragilia sunt et caduca. num gloriam? num honorem? num memoriam nominis? at haec omnia non sunt in ipsa uirtute, sed in aliorum existimatione atque arbitrio posita.
11.3.13
nam saepe uirtus et inuisa est et malo adficitur. debet autem id bonum quod ex ea nascitur ita cohaerere, ut diuelli atque abstrahi nequeat, nec aliter summum bonum uideri potest, quam si et proprium sit uirtutis et tale, ut neque adici quicquam neque detrahi possit.
11.3.14
quid quod in his omnibus contemnendis uirtutis officia consistunt? nam uoluptates opes potentias honores eaque omnia quae pro bonis habentur non concupiscere, non adpetere, non amare, quod ceteri faciunt uicti cupiditate, id est profecto uirtutis.
11.3.15
aliut ergo sublimius atque praeclarius efficit nec frustra his praesentibus bonis reluctatur, nisi quod maiora et ueriora desiderat.
11.3.16
non desperemus inueniri posse, modo uerset se cogitatio in omnia: neque enim leuia aut ludicra petuntur praemia.
11.4.1
Cum saepe Iudaei praeceptis salutaribus repugnarent atque a diuina lege desciscerent aberrantes ad inpios cultus deorum, tum deus iustos et electos uiros sancto spiritu inplebat, prophetas, in media plebe constituens, per quos peccata ingrati populi uerbis minacibus increparet et nihilominus hortaretur ad paenitentiam sceleris agendam:
11.4.2
quam nisi egissent atque abiectis uanitatibus ad deum suum redissent, fore ut testamentum suum mutaret id est hereditatem uitae inmortalis ad exteras conuerteret nationes aliumque sibi populum fideliorem ex alienigenis congregaret.
11.4.3
illi autem a prophetis increpiti non modo uerba eorum respuerunt, sed quod sibi peccata exprobrarentur offensi eos ipsos exquisitis cruciatibus necauerunt. quae omnia diuinae litterae signata conseruant. dicit enim propheta Hieremias:
11.4.4
misi ad uos seruos meos prophetas. ante lucem mittebam, et non audiebatis me neque intendebatis auribus uestris, cum dicerem uobis: conuertantur unus quisque a uia sua mala et a nequissimis adfectationibus uestris, et habitabitis in terra ista, quam dedi uobis et patribus uestris a saeculo usque in saeculum. nolite ambulare post deos alienos, ut seruiatis eis, et ne incitetis me in operibus manuum uestrarum ad disperdendos uos.
11.4.5
Hesdras etiam propheta, qui fuit eiusdem Cyri temporibus a quo Iudaei sunt restituti, sic loquitur: desciuerunt a te et abiecerunt legem tuam post corpus suum et prophetas tuos interfecerunt, qui obtestabantur eos ut reuerterentur ad te.
11.4.6
item Helias m libro Basilion tertio: aemulando aemulatus sum domino deo omnipotenti, quia dereliquerunt te filii Israhel, altaria tua demolierunt et prophetas tuos interfecerunt gladio: et remansi ego solitarius et quaerunt animam meam auferre eam.
11.4.7
propter has illorum inpietates abdicauit eos in perpetuum, itaque desiit prophetas mittere ad eos. sed illum filium suum primogenitum, illum opificem rerum et consiliatorem suum, delabi iussit e caelo, ut religionem sanctam dei transferret ad gentes, id est ad eos qui deum ignorabant, doceretque iustitiam, quam perfidus populus abiecerat.
11.4.8
quod iam pridem denuntiauerat se esse facturum, sicut Malachiel propheta indicat dicens: non est mihi uoluntas circa uos, dicit dominus, et sacrificium acceptum non habebo ex manibus uestris, quoniam a solis ortu usque in occasum clarificabitur nomen meum apud gentes.
11.4.9
item Dauid in psalmo XVII: constitues me in caput gentium: populus quem non cognoui seruiuit mihi.
11.4.10
Esaias quoque sic loquitur: uenio colligere omnes gentes et linguas, et uenient et uidebunt claritatem meam. et dimittam super eos signum et mittam ex iis conseruatos in gentes quae longe sunt, quae non audierunt gloriam meam, et nuntiabunt claritatem meam in gentes.
11.4.11
uolens igitur deus metatorem templi sui mittere in terram noluit eum in potestate et claritate caelesti mittere, ut ingratus in deum populus in errorem maximum induceretur ac poenas pro facinoribus suis luerent qui dominum ac deum suum non recepissent: quod olim prophetae cecinerant sic esse futurum.
11.4.12
Esaias enim, quem ipsi Iudaei serra consectum crudelissime necauerunt, ita dicit: audi caelum et percipe auribus terra, quoniam dominus locutus est: filios generaui et exaltaui, ipsi autem me spreuerunt. agnouit bos possessorem et asinus praesepem domini sui: Israhel autem me non agnouit et populus me non intellexit. Hieremias quoque similiter ait:
11.4.13
cognouit tempus suum turtur et hirundo, et ruris passeres custodierunt tempora introitus sui, populus autem meus non cognouit indicium domini. quomodo dicetis: sapientes sumus et lex domini nobiscum est? in cassum facta est metatura falsa scribae, confusi sunt sapientes, trepidauerunt et capti sunt, quia uerbum domini reprobauerunt.
11.4.14
ergo, ut coeperam dicere, cum statuisset deus doctorem uirtutis mittere ad homines, renasci eum denuo in carne praecepit et ipsi homini similem fieri, cui dux et comes et magister esset futures.
11.4.15
sed tamen quoniam clemens et pius est erga suos deus, ad eos ipsos eum misit quos oderat, ne illis in perpetuum salutis uiam clauderet, sed daret iis liberam facultatem sequendi deum, ut et praemium uitae adipiscerentur, si secuti fuissent, quod plurimi eorum faciunt atque fecerunt, et culpa sua in poenam mortis incurrerent, si regem suum repudiassent.
11.4.16
aput illos igitur et ex eorum semine regenerari eum iussit, ne si fuisset alienigena, iustam possent excusationem de lege praetendere, quod eum non suscepissent, simul, ut nulla omnino gens esset in terra cui spes inmortalitatis negaretur.
11.5.1
iis igitur hominibus qui deorum suorum moribus congruunt. quia grauis est et acerba iustitia, eandem inpietatem suam qua in ceteris rebus utuntur, aduersus iustos uiolenter exercent, nec inmerito a prophetis bestiae nominantur.
11.5.2
praeclare itaque M. Tullius: etenim si nemo est inquit quin emori malit quam conuerti in aliquam figuram bestiae, quamuis hominis mentem sit habiturus, quanto est miserius in hominis figura animo esse efferato? mihi quidem tanto uidetur, quanto praestabilior est animus corpore.
11.5.3
aspernantur itaque corpora beluarum, quibus sunt ipsi saeuiores, sibique adeo placent, quod homines nati sint, quorum nihil nisi lineamenta et summam figuram gerunt.
11.5.4
nam quis Caucasus, quae India, quae Hyrcania tam inmanes, tam sanguinarias umquam bestias aluit? quoniam ferarum omnium rabies usque ad uentris satietatem furit fameque sedata protinus conquiescit.
11.5.5
ilia, illa est uera bestia, cuius una iussione funditur ater ubique cruor: crudelis ubique luctus, ubique pauor et plurima mortis imago.
11.5.6
nemo huius tantae beluae inmanitatem potest pro merito describere, quae uno loco recubans tamen per totum orbem ferreis dentibus saeuit et non tantum artus hominum dissipat, sed et ossa ipsa comminuit et in cineres furit, ne quis extet sepulturae locus: quasi uero id adfectent qui deum confitentur; ut ad eorum sepulchra ueniatur, ac non ut ipsi ad deum ueniant.
11.5.7
quaenam illa feritas, quae rabies, quae insania est lucem uiuis, terram mortuis denegasse? dico igitur nihil esse miserius iis hominibus quos ministros furoris alieni, quos satellites inpiae iussionis necessitas aut inuenit aut fecit.
11.5.8
non enim honor ille aut prouectio dignitatis fuit, sed hominis damnatio ad carnificinam, dei uero ad poenam sempiternam.
11.5.9
quae autem per totum orbem singuli gesserint, enarrare inpossibile est. quis enim uoluminum numerus capiet tam infinita, tam uaria genera crudelitatis V accepta enim potestate pro suis moribus quisque saeuiuit.
11.5.10
alii prae nimia timiditate plus ausi sunt quam iubebantur, alii suo proprio aduersus iustos odio, quidam naturali mentis feritate, nonnulli, ut placerent et hoc officio uiam sibi ad altiora munirent; aliqui ad occidendum praecipites extiterunt, sicut unus in Phrygia, qui uniuersum populum cum ipso pariter conuenticulo concremauit. sed hic quanto saeuior, tanto clementior inuenitur:
11.5.11
illut uero pessimum genus est cui clementiae species falsa blanditur, ille grauior, ille saeuior est carnifex qui neminem statuit occidere.
11.5.12
itaque dici non potest huiusmodi iudices quanta et quam grauia tormentorum genera excogitauerint, ut ad effectum propositi sui peruenirent.
11.5.13
haec autem non tantum ideo faciunt, ut gloriari possint nullum se innocentium peremisse— nam et ipse audiui aliquos gloriantes quod administratio sua in hac parte fuerit incruenta—, sed et inuidiae causa, ne aut ipsi uincantur aut illi uirtutis suae gloriam consequantur.
11.5.14
itaque in elcogitandis poenarum generibus nihil aliut quam uictoriam cogitant: sciunt enim certamen esse illud et pugnam.
11.5.15
uidi ego in Bithynia praesidem gaudio mirabiliter elatum tamquam barbarorum gentem aliquam subegisset, quod unus qui per biennium magna uirtute restiterat, postremo cedere uisus esset.
11.5.16
contendunt igitur ut uincant et exquisitos dolores corporibus inmittunt et nihil aliut deuitant quam ut ne torti moriantur: quasi uero mors tantummodo beatos faciat ac non etiam tormenta quanto fuerint grauiora, tanto maiorem uirtutis gloriam pariant.
11.5.17
illi autem pertinaci stultitia iubent curam tortis diligenter adhiberi, ut ad alios cruciatus membra renouentur et reparetur nouus sanguis ad poenam. quid tam pium, tam beneficum, tam humanum fieri potest? non curassent tam sollicite quos amarent.
11.5.18
haec est deorum disciplina, ad haec opera cultores suos erudiunt, haec sacra desiderant. quin etiam sceleratissimi homicidae contra pios iura inpia condiderunt: nam et constitutiones sacrilegae et disputationes iuris peritorum leguntur iniustae.
11.5.19
Domitius de officio proconsulis libro septimo rescripta principum nefaria collegit, ut doceret quibus poenis adfici oporteret eos qui se cultores dei confiterentur.
11.6.1
Conseruanda est igitur humanitas, si homines recte dici uelimus. id autem ipsum, conseruare humanitatem, quid aliut est quam diligere hominem, quia homo sit et idem quod nos sumus?
11.6.2
- discordia igitur ac dissensio non est secundum hominis rationem uerumque illut est Ciceronis, quod ait hominem naturae oboedientem homini nocere non posse. ergo si nocere homini contra naturam est, prodesse igitur homini secundum naturam sit necesse est.
11.6.3
quod qui non facit, hominis se appellatione despoliat, quia humanitatis officium est necessitati hominis ac periculo subuenire.
11.6.4
quaero igitur ab iis qui flecti et misereri non putant esse sapientis, si homo ab aliqua bestia conprehensus auxilium sibi armati hominis inploret, utrumne succurrendum putent an minime. non sunt tam inpudentes, ut negent fieri oportere quod flagitat, quod exposcit humanitas.
11.6.5
item, si aliquis circumueniatur igni, ruina opprimatur, mergatur mari, flumine rapiatur, num putent hominis esse non auxiliari. non sint ipsi homines, si putent— nemo enim potest eiusmodi periculis non esse subiectus—, immo uero et hominis et fortis uiri esse dicent seruare periturum.
11.6.6
si ergo in eiusmodi casibus, quia periculum uitae homini adferunt, succurrere humanitatis esse concedunt, quid causae est cur, si homo esuriat sitiat algeat, succurrendum esse non putent? quae cum sint paria natura cum illis casibus fortuitis et unam eandemque humanitatem desiderent, tamen illa discernunt, quia non re ipsa uera, sed utilitate praesenti omnia metiuntur.
11.6.7
illos enim quos periculo subripiunt sperant sibi gratiam relaturos, egentes autem quia non sperant, perire arbitrantur quidquid eiusmodi hominibus inpertiant.
11.6.8
hinc est illa Plauti detestanda sententia: male meretur qui mendico dat quod edat: nam et illut quod dat perit et illi producit uitam ad miseriam.
11.6.9
at enim poeta fortasse pro persona locutus est. quid? Marcus Tullius in suis officialibus libris nonne hoc idem suadet, non esse omnino largiendum? sic enim dixit: largitioque quae fit ex re familiari, fontem ipsum benignitatis exhaurit. ita benignitate benignitas tollitur: qua quo in plures usus sis, eo minus in multos uti possis.
11.6.10
et idem paulo post: quid autem est stultius quam quod libenter facias, curare ut id diutius facere non possis? uidelicet professor sapientiae refrenat homines ab humanitate monetque ut rem familiarem diligenter custodiant malintque arcam quam iustitiam conseruare.
11.6.11
quod cum intellegeret inhumanum esse ac nefarium, mox alio capite quasi actus paenitentia sic ait: nonnumquam tamen est largiendum nec hoc benignitatis genus omnino repudiandum et saepe idoneis hominibus egentibus de re far miliari inpertiendum. quid est idoneis?
11.6.12
nempe iis qui restituere ac referre gratiam possint. si nunc Cicero uiueret, exclamarem profecto: hic, hic, Marce Tulli, aberrasti a uera iustitia eamque uno uerbo sustulisti, cum pietatis et humanitatis officia utilitate metitus es.
11.6.13
non enim idoneis hominibus largiendum est, sed quantum potest non idoneis. id enim iuste, id pie, id humane fit. quod sine spe recipiendi feceris. haec est uera illa et germana iustitia, cuius solidam et expressam effigiem nullam tenere uos dicis.
11.6.14
ipse pluribus locis clamas mercennariam non esse uirtutem faterisque in libris legum tuarum liberalitatem gratuitam esse his uerbis: nec est dubium quin is qui liberalis benignusque dicitur, officium, non fructum sequatur. cur ergo idoneis potius largiris, nisi ut postea mercedem recipias?
11.6.15
te igitur auctore ac praeceptore iustitiae quisquis idoneus non erit, nuditate siti fame conficietur nec homines copiosi et usque ad delicias abundantes subuenient ultimae necessitati.
11.6.16
si uirtus mercedem non exigit, si propter se, ut dicis, expetenda est, ergo iustitiam matrem principemque uirtutum suo pretio, non tuo commodo aestima, ei potissimum tribue a quo nihil speres.
11.6.17
quid personas eligis? quid membra inspicis? pro homine tibi habendus est quisquis ideo precatur, quia te hominem putet.
11.6.18
abice umbras illas imaginesque iustitiae atque ipsa ueram et expressam tene. largire caecis debilibus claudis destitutis; quibus nisi largiare moriendum est. inutiles sunt hominibus, sed utiles deo, qui eos retinet in uita, qui spiritu donat, qui luce dignatur.
11.6.19
foue quantum in te est et animas hominum ne extinguantur humanitate sustenta. qui succurrere perituro potest, si non succurrerit, occidit.
11.6.20
uerum isti quia neque naturam retinent neque praemium in eo quod sit sciunt, dum perdere timent, perdunt et in id quod maxime canent incidunt, ut quidquid largiuntur aut pereat omnino aut ad tempus breuissimum prosit.
11.6.21
nam qui exiguam stipem miseris negant, qui( a) conseruare humanitatem sine damno suo nolunt, patrimonia sua effundunt, ut aut peritura et fragilia sibi conparent aut certe maximis suis damnis nihil consequantur.
11.6.22
quid enim dicendum est de iis qui populari leuitate ducti uel magnis urbibus suffecturas opes exhibendis muneribus inpendunt, nisi eos dementes atque furiosos, qui praestent id populo quod et ipsi perdant et nemo eorum quibus praestatur accipiat?
11.6.23
itaque ut est omnis uoluptas caduca et breuis, oculorum maxime et aurium, aut obliuiscuntur homines et alterius damna pro ingratis habent aut etiam offenduntur, si non est libidini uulgi satisfactum, ut etiam homines stultissimi malum sibi malo conparauerint, aut si adeo placuerant, nihil amplius quam inanem fauorem paucorumque dierum fabulas adsequantur: sic cotidie leuissimorum hominum patrimonia in res superuacuas prodiguntur.
11.6.24
num ergo illi sapientius, qui utiliora et diuturniora ciuibus suis exhibent munera, ii scilicet qui publicis operibus extructis memoriam nomini suo quaerunt? ne isti quidem recte: bona sua in terra sepeliunt, quia nec memoria quicquam mortuis confert nec opera eorum sempiterna sunt, siquidem aut uno tremore terrae dissipantur et corruunt aut fortuito consumuntur incendio aut hostili aliquo impetu diruuntur aut certe uetustate ipsa dissoluta labuntur.
11.6.25
nihil est enim, ut ait orator, opere et manu factum quod non conficiat et consumat uetustas. at haec iustitia et lenitas florescet cottidie magis.
11.6.26
illi ergo melius, qui tribulibus suis aut clientibus largiuntur— aliquid enim praestant hominibus et prosunt— sed non est illa uera et iusta largitio. beneficentia enim nulla est ubicumque necessitas non est.
11.6.27
perit ergo quidquid gratiae causa tribuitur non indigentibus aut cum faenore redit, et beneficentia non erit. quod etsi gratum est iis quibus datur, iustum tamen non est, quia si non fiat, nihil mali sequitur.
11.6.28
unum igitur certum et aerum liberalitatis officium est egentes atque inutiles alere.
11.7.1
Inpletis igitur temporibus quae deus morti statuit terminabitur ipsa mors. et quia temporalem uitam temporalis mors sequitur, consequens est ut resurgant animae ad uitam perennem, quia finem mors temporalis accepit.
11.7.2
rursus sicut uita animi sempiterna est, in qua diuinos et ineloquibiles inmortalitatis suae fructus capit, ita et mors eius perpetua sit necesse est, in qua perennes poenas et infinita tormenta pro peccatis suis pendit.
11.7.3
ergo in ea condicione res posita est, ut qui beati sunt in hac uita corporali atque terrena, semper miseri sint futuri, quia iam bonis quae maluerunt potiti sunt,
11.7.4
quod iis euenit qui deos adorant ac deum neglegunt, deinde qui iustitiam sequentes in hac uita miseri fuerint et contempti et inopes et ob ipsam iustitiam contumeliis et iniuriis saepe uexati, quia nec aliter uirtus teneri potest, semper beati sint futuri, ut quia mala iam pertulerunt, etiam bonis fruantur: quod iis utique contingit qui contemptis terrestribus diis et fragilibus bonis caelestem religionem dei secuntur, cuius bona sicut ipse qui tribuit sempiterna sunt. quid?
11.7.5
opera corporis atque animi nonne indicant esse animam mortis expertem? nam corpus quia ipsum fragile est atque mortale, quaecumque opera molitur, aeque caduca sunt. nihil enim Tullius ait esse quod sit manibus humanis laboratum, quod non aliquando ad interitum redigatur uel iniuria hominum uel ipsa confectrice rerum omnium uetustate.
11.7.6
at uero animi opera uidemus aeterna. nam quicumque contemptu praesentium studentes in memoriam monumenta ingeniorum factorumque magnorum reliquerunt, hi plane mentis ac uirtutis suae nomen indelebile quaesierunt. ergo si opera corporis ideo mortalia sunt, quia ipsum mortale est, sequitur ut anima ex eo inmortalis appareat, quia uidemus opera eius non esse mortalia.
11.7.7
eodem modo desideria quoque corporis animique decarant alterum esse mortale, alterum sempiternum. corpus enim nihil nisi temporale desiderat id est cibum potum indumentum quietem uoluptatem, et tamen haec ipsa sine nutu et adminiculo animi nec cupere nec adsequi potest: animus autem per se multa desiderat quae ad officium fructumue corporis non redundent, eaque non fragilia, sed aeterna sunt, ut fama uirtutis, ut memoria nominis.
11.7.8
nam cultum dei, qui constat abstinentia cupiditatum ac libidinum, patientia doloris, contemptu mortis, etiam contra corpus anima concupiscit. unde credibile est non interire animam, sed dissociari a corpore, quia corpus sine animo nihil potest, animus uero potest multa et magna sine corpore.
11.7.9
quid quod ea quae uisibilia sunt oculis et tangibilia manu, quia externam uim pati possunt, aeterna esse non possunt, ea uero quae neque sub tactum neque sub uisum ueniunt, sed tantummodo uis eorum et ratio et effectus apparet, aeterna sunt, quia nullam uim patiuntur extrinsecus?
11.7.10
corpus autem si ideo mortale est, quia uism pariter et tactui subiacet, ergo et anima idcirco inmortalis est, quia nec tangi potest nec uideri.