Epitome Divinarum institutionum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
12.1.1
Quoniam reuelauimus mysteria poetarum ac Saturni parentes inuenimus, ad uirtutes eius et facta redeamus. iustus in regno fuit.
12.1.2
primum ex hoc ipso iam deus non est, quod fuit: deinde, quod ne iustus quidem fuit, sed impius non modo in filios, quos necauit, uerum etiam in patrem, cuius dicitur abscidisse genitalia, quod forsitan uere acciderit.
12.1.3
sed homines respectu elementi quod dicitur caelum totam fabulam explodunt tamquam ineptissime fictam, quam tamen Stoici ut solent ad rationem physicam conantur traducere. quorum sententiam Cicero de natura deorum disserens posuit.
12.1.4
caelestem inquit altissimam aetheriamque naturam id est igneam, quae per sese omnia gigneret, uacare uoluerunt ea parte corporis, quae coniunctione alterius egeret ad procreandum. quae ratio in Vestam potuit conuenire, si mas diceretur.
12.1.5
idcirco enim uirginem putant Vestam, quia ignis inuiolabile sit elementum nihilque nasci possit ex eo, quippe qui omnia quae arripuerit absumat.
12.1.6
Ouidius in Fastis: nec tu aliud Vestam quam uiuam intellege flammam nataque de flamma corpora nulla uides. iure igitur uirgo est, quae semina nulla remittit nec capit, et comites uirginitatis amat.
12.1.7
Vulcano quoque id potuit adscribi,( qui) quidem putatur ignis, et tamen eum poetae non absciderunt. potuit et Soli, in quo est natura et causa gignentium. nam sine Solis igneo calore neque nasci quicquam neque augeri potest, ut nulli alii elemento minus opus sit genitalibus quam calori, cuius fotu concipiuntur nascuntur sustentantur omnia.
12.1.8
postremo etiamsi ita sit ut uolunt, qui magis abscisum esse Caelum putemus quam omnino sine genitalibus natum? nam si per se gignit, non indigebat utique genitalibus, cum Saturnum ipsum procrearet: si uero habuit et a filio abscisa sunt, ortus rerum et natura omnis interisset.
12.1.9
quid quod ipsi Saturno non diuinum modo sensum, sed humanum quoque adimunt, cum adfirmant eum esse Saturnum, qui cursum et conuersionem spatiorum ac temporum continet eumque Graece id ipsum nomen habere? Kpcvo; enim dicitur, qui est idem χρόνος id est spatium temporis, Saturnus autem est appellatus, quod saturetur annis.
12.1.10
haec Ciceronis uerba sunt exponentis sententiam Stoicorum; quae quam uana sit, cuiuis intellegere promptissimum est. si enim Saturnus Caeli est filius, quomodo potuit aut tempus e Caelo gigni aut Caelum a tempore abscidi aut postea tempus imperio spoliari a filio Ioue? aut quomodo Iuppiter natus ex tempore est? aut quibus annis saturari possit aeternitas, cui nullus est finis?
12.2.1
Cum ergo marem primum ad similitudinem suam finxisset, tum etiam feminam configurauit ad ipsius hominis effigiem, ut duo inter se permixti sexus propagare subolem possent et omnem terram multitudine opere.
12.2.2
m ipsius autem hominis fictione illarum duarum materiarum quas inter se diximus esse contrarias, ignis et aquae, conclusit perfecitque rationem.
12.2.3
ficto euim corpore, inspirauit ei animam de mtah fonte spiritus sui qui est perennis, ut ipsius mundi ex contrariis constantis elementis similitudinem gereret. constat enim ex anima et corpore id est quasi ex caelo et terra, quandoquidem anima qua uiuimus uelut e caelo oritur a deo, corpus e terra, cuius e limo diximus esse formatum.
12.2.4
Empedocles, quem nescias utrumne inter poetas an inter philosophos numeres, quia de rerum natura uersibus scripsit ut aput Romanos Lucretius et Varro, quattuor elementa constituit, ignem aerem aquam terram, fortasse Trismegistum secutus, qui nostra, corpora ei his quattuor elementis constituta. esse dixit a deo:
12.2.5
habere namque in se aliquid ignis, aliquid aeris, aliquid aquae, aliquid terrae, et neque ignem esse neque aerem neque aquam neque terram. quae quidem falsa non sunt: nam terrae ratio in carne est,. umoris in sanguine, aeris in spiritu, ignis in calore uitali.
12.2.6
sed neque sanguis a corpore secerni potest sicut umor a terra neque calor uitalis a spiritu sicut ignis ab aere: adeo rerum omnium duo sola reperiuntur elementa, quorum omnis ratio in nostri corporis fictione conclusa est.
12.2.7
ex rebus ergo diuersis ac repugnantibus homo factus est sicut ipse mundus ex luce ac tenebris, ex uita et morte: quae duo inter se pugnare in homine praecepit, ut si anima superauerit quae oritur ex deo, sit inmortalis et in perpetua luce uersetur, si autem corpus uicerit animam dicionique subiecerit, sit in tenebris sempiternis et in morte.
12.2.8
cuius non ea uis est ut iniustas animas extinguat omnino, sed ut puniat in aeternum. eam poenam mortem secundam nominamus, quae est et ipsa perpetua. sicut et inmortalitas.
12.2.9
primam sic definimus: mors est naturae animantium dissolutio, uel ita: mors est corporis animaeque seductio; secundam uero sic: mors est aeterni doloris perpessio, uel ita: mors est animarum pro meritis ad aeterna supplicia damnatio. haec mutas pecudes non adtingit, quarum animae non ex deo constantes, sed ex communi aere morte soluuntur.
12.2.10
in hac igitur societate caeli atque terrae, quorum effigies expressa est in homine, superiorem partem tenent ea quae sunt dei, anima scilicet quae dominium corporis habet, inferiorem autem ea quae sunt diaboli, corpus utique, quod quia terrenum est, animae debet esse subiectum sicut terra caelo.
12.2.11
est enim quasi uasculum, quo tamquam domicilio temporali spiritus hic caelestis utatur. utriusque officia sunt, ut hoc quod est ex caelo et deo, imperet, illut uero quod ex terra et diabolo, seruiat.
12.2.12
quod quidem non fugit hominem nequam Sallustium, qui ait: sed nostra omnis uis in a. nimo et corpore sita, est: animi imperio, corporis seruitio magis utimur.
12.2.13
recte, si ita uixisset ut locutus est.
12.2.14
seruiuit enim foedissimis uoluptatibus suamque ipse sententiam uitae prauitate dissoluit. quodsi anima ignis est ut ostendimus, in caelum debet eniti sicut ignis, ne exstinguatur, hoc est ad inmortalitatem, quae in caelo est: et sicut ardere ac uiuere non potest ignis, nisi aliqua pingui materia teneatur in qua habeat alimentum, sic animae materia et cibus est sola iustitia, qua tenetur ad uitam.
12.2.15
post haec deus hominem qua exposui ratione generatum posuit in Paradiso id est in horto fecundissimo et amoenissimo: quem in partibus orientis omni genere ligni arborumque conseuit, ut ex earum uariis fructibus aleretur expersque omnium laborum deo patri summa deuotione seruiret.
12.2.16
tum dedit ei certa mandata, quae si obseruasset, inmortalis maneret, si transcendisset, morte adficeretur. id autem praeceptum fuit, ut ex arbore una quae fuerat in medio Paradiso non gustaret, in qua posuerat intellegentiam boni ac mali.
12.2.17
tum criminator ille inuidens operibus dei omnes fallacias et calliditates suas ad deiciendum hominem intendit, ut ei adimeret inmortalitatem.
12.2.18
et primo mulierem dolo inlexit ut uetitum cibum sumeret, et per ea. m ipsi quoque homini persuasit ut transcenderet dei legem. percepta igitur scientia boni et mali pudere eum nuditatis suae coepit absconditque se a facie dei, quod antea non solebat.
12.2.19
tum deus sententia in peccatores data eiecit hominem de Paradiso, ut uictum sibi labore conquireret, ipsumque Paradisum igni circumuallauit, ne homo posset accedere, donec summum iudicium faciat in terra et iustos uiros cultores suos in eundem locum reuocet morte sublata, sicut sacrae uoces docent et Sibylla Erythraea, cum dicit: οἱ δὲ θεὸν τιμῶντες ἀληθινὸν ἀέναόν τε ζωὴν κληρονομοῦσι, τὸν αἰῶνος χρόνον αὐτοὶ οἰκοῦντες Παράδεισον ὁμῶς, ὲριθηλέα κῆπον. aerum haec quoniam extrema sunt, in extrema.
12.2.20
operis huius parte tractabimus: nunc ea quae prima sunt explicemus. mors itaque secuta est hominem secundum dei sententiam, quod etiam Sibylla in carmine suo docet dicens: ὰνθρωπον πλασθέντα θεοῦ παλάμαις άγίαισιν, ὃν ἀ ὲπλάνησεν ὅϕις δολίως ἐπὶ μοῖραν ἀνελθεῖν τοῦ θανάτου γνῶσιν τε λαβεῖν ἀγαθοῦ τε κακοῦ τε.
12.2.21
sic facta est uita hominis temporaria, sed tamen longa, quae in mille annos prorogaretur. quod diuinis litteris proditum et per omnium scientiam publicatum cum Varro non ignoraret, argumentari nisus est, cur puta- rentur antiqui mille annos uictitasse.
12.2.22
aitenim, aput Aegyptios pro annis menses haberi, ut non solis per duodecim signa. circuitus faciat annum, sed luna, quae orbem illum signiferum triginta. dierum spatio lustrat. quod argumentum perspicue falsum est: nemo enim tunc millesimum annum trans-
12.2.23
gressus est, nunc uero qui ad centesimum perueniunt, quod fit saepissime, mille certe ac ducentis mensibus uiuunt. et auctores idonei tradunt ad centum uiginti annos perueniri solere.
12.2.24
sed quia ignorabat Varro cur aut quando esset uita hominis deminuta, ipse deminuit, cum sciret, mille et qua. drmgentis mensibus posse hominem uiuere.
12.3.1
LIBER III DE FALSA SAPIENTIA.
12.3.1
Si quaeritur quid sit propter quod nascimur, quid efficiat uirtus, possumus sic inuestigare. duo sunt ex quibus homo constat, animus et corpus. multa sunt propria animi, multa propria corporis, multa utrique communia, sicut est ipsa uirtus: quae quotiens ad corpus refertur, discernendi gratia fortitudo nominatur.
12.3.2
quoniam igitur utrique subiacet fortitudo, utrique proposita dimicatio est et utrique ex dimicatione uictoria: corpus quia solidum est et conprehensibile, cum solidis et conprehensibilibus confligat necesse est, animus autem quia tenuis est et inuisibilis, cum iis congreditur hostibus qui uideri tangique non possunt.
12.3.3
qui sunt autem hostes animi nisi cupiditates uitia peccata? quae si uicerit uirtus ac fugauerit, inmaculatus erit animus ac purus.
12.3.4
unde igitur colligi potest quid efficiat animi fortitudo? nimirum ex coniuncto et pari hoc est ex corporis fortitudine: quod cum in aliquam congressionem certamenque uenerit, quid aliut ex uictoria quam uitam petit? siue enim cum homine siue cum bestia dimices, pro salute certatur.
12.3.5
ergo ut corpus uincendo id adsequitur, ut non intereat, sic et animus, ut permaneat, et sicut corpus ab hostibus suis uictum morte multatur, ita superatus a uitiis animus moriatur necesse est.
12.3.6
quid ergo intererit inter animi et corporis dimicationem nisi quod corpus temporalem uitam expetit, animus sempiternam?
12.3.7
si ergo uirtus per se ipsam beata non est, quoniam in perferendis ut dixi malis tota uis eius est, si omnia quae pro bonis concupiscuntur neclegit, si summus eius gradus ad mortem patet, quandoquidem uitam quae optatur a ceteris saepe respuit mortemque quam ceteri timent fortiter suscipit, si necesse est ut aliquid ex se magni boni pariat, quia suscepti et superati usque ad mortem labores
12.3.8
sine praemio esse non possunt, si nullum praemium quod ea dignum sit reperitur in terra, quandoquidem cuncta quae fragilia et caduca sunt spernit, quid aliud restat nisi ut caeleste aliquid efficiat, quia terrena uniuersa contemnit, et ad altiora nitatur, quia humilia despicit? id uero nihil potest esse aliut quam inmortalitas.
12.3.9
merito ergo philosophorum non obscurus Euclides qui fuit Megaricorum conditor disciplinae, dissentiens a ceteris id esse dixit summum bonum, quod simile sit et idem semper.
12.3.10
intellexit profecto quae sit natura summi boni, licet id non explicauerit, quid sit: id est autem inmortalitas nec aliut omnino quicquam, quia sola nec inminui nec augeri nec immutari potest.
12.3.11
Seneca quoque inprudens incidit ut fateretur nullum esse aliud uirtutis praemium quam inmortalitatem. laudans enim uirtutem in eo libro quem de inmatura morte conscripsit, una inquit res est uirtus, quae nos inmortalitate donare possit et pares diis facere.
12.3.12
sed et Stoici, quos secutus est, negant sine uirtute effici posse quemquam beatum. ergo uirtutis praemium beata uita est, si uirtus, at recte dictum est, beatam uitam facit.
12.3.13
non est igitur ut aiunt propter se ipsam uirtus expetenda, sed propter uitam beatam, quae uirtutem necessario sequitur.
12.3.14
quod argumentum docere eos potuit, quod esset summum bonum. haec autem uita praesens et corporalis beata esse non potest, quia malis est subiecta per corpus.
12.3.15
Epicurus deum beatum et incorruptum uocat, quia sempiternus est. beatitudo enim perfecta esse debet, ut nihil sit quod eam uexare aut minuere aut inmutare possit.
12.3.16
nec aliter quicquam existimari beatum potest nisi fuerit incorruptum. incorruptum autem nihil est nisi quod est inmortale. sola ergo inmortalitas beata est, quia corrumpi ac dissolui non potest.
12.3.17
quodsi cadit in hominem uirtus, quod negare nullus potest, cadit et beatitudo: non potest enim fieri ut sit miser qui uirtute est praeditus. si cadit beatitudo, ergo et inmortalitas cadit in hominem, quae beata est.
12.3.18
summum igitur bonum sola inmortalitas inuenitur, quia nec aliut animal nec corpus adtingit nec potest cuiquam sine scientia et uirtute id est sine dei cognitione ac iustitia prouenire.
12.3.19
cuius adpetitio quam recta, quam uera sit, ipsa uitae huiusce cupiditas indicat, quae licet sit temporalis et labore plenissima, expetitur tamen ab omnibus et optatur: hanc enim tam senes quam pueri, tam reges quam infimi, tam denique sapientes quam stulti cupiunt.
12.3.20
tanti est, ut Anaxagorae uisum est, contemplatio caeli ac lucis ipsius, ut quascumque miserias libeat sustinere.
12.3.21
cum igitur laboriosa haec et breuis uita non tantum hominum, sed etiam ceterarum animantium consensu magnum bonum esse ducatur, manifestum est eandem summum ac perfectum fieri bonum, si et fine careat et omni malo.
12.3.22
denique nemo umquam extitisset qui hanc ipsam breuem contemneret aut subiret( mortem) nisi spe uitae longioris. nam illi qui pro salute ciuium uoluntariae se neci optulerunt, sicut Thebis Menoeceus, Athenis Codrus, Romae Curtius et Mures duo, numquam mortem uitae commodis praetulissent, nisi se inmortalitatem opinione ciuium consequi putauissent. qui tamenetsi nescierunt inmortalitatis uiam, res eos tamen non fefellit.
12.3.23
si enim uirtus diuitias et opes ideo contemnit, quia fragiles sunt, uoluptates ideo, quia breues, ergo et uitam fragilem breuemque ideo contemnit, ut solidam et perpetuam consequatur.
12.3.24
ipsa igitur cogitatio per ordinem gradiens et uniuersa considerans perducit nos ad eximium illut ac singulare cuius causa nascimur bonum.
12.3.25
quod si fecissent philosophi, non quod semel apprehenderant tueri pertinaciter maluissent, profecto peruenissent ad uerum hoc, ut ostendi modo. quod si non fuit eorum qui caelestes animas una cum corporibus extinguunt, illi tamen qui de inmortalitate animae disputant intellegere debuerunt ideo propositam nobis esse uirtutem, ut perdomitis libidinibus rerumque terrestrium cupiditate superata purae ac uictrices animae ad deum id est ad originem suam reuertantur.
12.3.26
idcirco enim soli animantium ad aspectum caeli erecti sumus, ut summum bonum nostrum in summo esse credamus,
12.3.27
ideo religionem soli capimus, ut ex hoc sciamus humanum spiritum non esse mortalem, quod deum qui est inmortalis et desiderat et agnoscit.
12.3.28
igitur ex omnibus philosophis qui aut scientiam pro summo bono aut uirtutem sunt amplexi, tenuerunt quidem ueritatis uiam, sed non peruenerunt ad summum.
12.3.29
haec enim duo sunt, quae simul efficiant illut quod quaeritur: scientia id praestat, ut quomodo et quo perueniendum sit nouerimus, uirtus, ut perueniamus. alterum sine altero nihil ualet: ex scientia enim uirtus, ex uirtute summum bonum nascitur.
12.3.30
beata igitur uita, quam philosophi quaesierunt semper et quaerunt siue in cultu deorum siue in philosophia, nulla est et ideo non potuit ab his reperiri, quia summum bonum non in summo quaesierunt, sed in imo.
12.3.31
summum autem quid est nisi caelum et deus, unde animus oritur? imum quid nisi terra, unde corpus est?
12.3.32
itaque licet quidam philosophi summum bonum non corpori, sed animo dederint, tamen quoniam illut ad hanc uitam rettulerunt quae cum corpore terminatur, ad corpus reuoluti sunt, cuius est omne hoc tempus quod transigitur in terra.
12.3.33
quare non inmerito summum bonum non conprehenderunt, quia quidquid spectat ad corpus et inmortalitatis est expers, imum sit necesse est.
12.3.34
non cadit ergo in hominem beatitudo illo modo quo philosophi putauerunt, sed ita cadit, non ut tunc beatus sit, cum uiuit in corpore, quod utique ut dissoluatur corrumpi necesse est, sed tunc, cum anima societate corporis liberata in solo spiritu uiuit.
12.3.35
hoc uno beati esse in hac uita possumus, si minime beati esse uideamur, si fugientes inlecebras uoluptatum solique uirtuti seruientes in omnibus miseriis laboribusque uiuamus, quae sunt exercitia et corroboramenta uirtutis, si denique asperam illam uiam difficilemque teneamus, quae nobis ad beatitudinem patefacta est.
12.3.36
summum igitur bonum quod beatos facit non potest esse nisi in ea religione atque doctrina, cui spes inmortalitatis adiuncta est.
12.4.1
Descendens itaque de caelo sanctus ille spiritus dei sanctam uirginem cuius utero se insinuaret elegit. at illa diuino spiritu hausto repleta concepit et sine ullo adtactu uiri repente uirginalis uterus intumuit.
12.4.2
quodsi animalia quaedam uento et aura concipere solere omnibus notum est, cur quisquam mirum putet, cum dei spiritu, cui facile est quidquid uelit, grauatam esse uirginem dicimus?
12.4.3
quod sane incredibile posset uideri, nisi hoc futurum ante multa saecula prophetae cecinissent. Solomon in ode undeuicesima ita dicit: infirmatus est uterus uirginis et accepit fetum, et grauata est et facta est in multa miseratione mater uirgo.
12.4.4
item propheta Esaias, cuius uerba sunt haec: propter hoc dabit deus ipse uobis signum: ecce uirgo accipiet in uterum et pariet filium, et uocabitis nomen eius Emmanuel.
12.4.5
quid hoc manifestius dici potest? legebant ista Iudaei qui eum necauerunt. si quis nos haec fingere arbitratur, ab his requirat, ab his potissimum sumat: satis firmum testimonium est ad probandam ueritatem quod ab ipsis perhibetur inimicis.
12.4.6
Emmanuel autem numquam uocitatus est, sed Iesus, qui latine dicitur salutaris siue saluator, quia cunctis gentibus salutifer uenit: sed propheta declarauit hoc nomine quod deus ad homines in carne uenturus esset.
12.4.7
Emmanuel enim significat\' nobiscum deus\', scilicet quia illo per uirginem nato confiteri homines oportebat deum secum esse id est in terra et in carne mortali. unde Dauid in psalmo LXXXIIII ueritas inquit de terra orta est, quia deus, in quo ueritas est, terrenum corpus accepit, ut terrenis uiam salutis aperiret.
12.4.8
item Esaias ipse: ipsi autem non crediderunt et exacerbauerunt spiritum sanctum et conuersus est eis ad inimicitiam. et ipse expugnauit et recordatus est dierum saeculi, qui suscitauit de terra pastorem ouium.
12.4.9
quis autem futurus esset ille pastor, declarauit alio loco dicens: exsultent caeli desuper et nubes induant iustitiam, aperiatur terra. et pullulet saluator. ego enim dominus deus creaui eum. saluator uero est, ut supra diximus, Iesus.
12.4.10
sed et alio loco idem propheta sic praedicauit: ecce natus est uobis puer, et datus est uobis filius, cuius imperium super umeros eius: et uocatum est nomen eius\' magni consilii nuntius\'.
12.4.11
idcirco enim missus est a deo patre, ut uniuersis gentibus quae sub caelo sunt singularis et ueri dei sanctum mysterium reuelaret ablatum perfido populo, qui aduersus deum saepe deliquit.
12.4.12
Daniel quoque similia praelocutus est. uidebam inquit in uisu noctis: et ecce in nubibus caeli ut filius hominis ueniens et usque ad uetustum dierum peruenit. et qui adsistebant, obtulerunt eum: et datum est ei regnum et honor et imperium, et omnes populi tribus linguae seruient ei, et potestas eius aeterna, quae numquam transibit et regnum eius non corrumpetur.
12.4.13
quomodo igitur Iudaei et conStentur et sperant Christum dei, qui hunc idcirco reprobauerant, quia ex homine natus est?
12.4.14
nam cum ita sit a deo constitutum, ut idem Christus bis adueniat in terram, semel ut unum deum gentibus nuntiet, deinde rursus ut regnet, quomodo in secundum eius aduentum credunt qui in primum non crediderunt?
12.4.15
atquin propheta utrosque aduentus eius paucis uerbis comprehendit. ecce inquit in nubibus caeli ut filius hominis ueniens. non dixit ut filius dei, sed ut filius hominis, ut ostenderet quod carne indui haberet in terra, ut suscepta hominis figura et condicione mortali doceret homines iustitiam et cum mandatis dei functus ueritatem gentibus reuelasset, multaretur etiam morte, ut inferos quoque uinceret ac resignaret atque ita demum resurgens ad patrem proficisceretur in nube sublatus.
12.4.16
adiecit enim propheta et ait: et usque ad anticum dierum peruenit et oblatus est ei. anticum dierum appellauit deum summum, cuius aetas et origo non potest conprehendi, quia solus a saeculis fuit, ut erit semper in saecula.
12.4.17
Christum autem post passionem ac resurrectionem ascensurum esse ad deum patrem Dauid in psalmo CVIIII contestatus est his uerbis: dixit dominus domino meo: sede ad dexteram meam, quoadusque ponam inimicos tuos subpedaneum pedu m tuorum. qui propheta cum rex esset, quem appellare dominum suum posset qui sederet ad dexteram dei nisi Christum filium dei, qui est rex regum et dominus dominorum?
12.4.18
quod Esaias apertius ostendit dicens: sic dicit dominus deus Christo domino meo, cuius tenui dexteram obaudire ante eum gentes, et fortitudinem regum disrumpam, aperiam ante illum portas et ciuitates non cludentur. ego ante te ibo et montes deplanabo, et fores aereas conteram et seras ferreas confringam. et dabo tibi thensauros absconditos et inuisibiles, ut scias quia ego dominus deus, qui uoco nomen tuum.
12.4.19
denique ob uirtutem ac fidem, quam deo eihibuit in terra, datum est ei regnum et honor et imperium et omnes populi tribus linguae seruiunt ei, et potestas eius aeterna, quae numquam transibit, et regnum eius non corrumpetur.
12.4.20
quod quidem duobus modis intellegitur, quia et nunc habet perpetuam potestatem, cum omnes gentes et omnes linguae nomen eius uenerantur, maiestatem confitentur, doctrinam secuntur, uirtutem imitantur, habet imperium atque honorem, cum omnes tribus terrae praeceptis eius obtemperant,
12.4.21
et idem postea, cum rursus aduenerit in claritate ac potestate, at omnem animam iudicet et iustos restituat ad uitam, tunc uere totia= terrae regimen obtinebit: tunc sublato de rebus humanis omni malo aureum saeculum at poetae uocant, id est iustum ac pacificum tempus orietur.
12.4.22
sed haec uberius in ultimo libro disseremus, cum de secundo aduentu loquemur: nunc de primo ut coepimus< explicemus.
12.5.1
Quid iis facias qui ius uocant carnificinas ueterum tyrannorum aduersus innocentes rabide saeuientium? et cum sint iniustitiae crudelitatisque doctores, iustos se tamen ac prudentes uideri uolunt, caeci et hebetes et rerum et ueritatis ignari.
12.5.2
adeone uobis, o perditae mentes, inuisa iustitia est, ut eam summis sceleribus adaequetis? adeone. aput uos perit innocentia, ut ne morte quidem simplici dignam iudicetis, sed supra omnia facinora habeatur nullum facinus admittere pectusque parum ab omni sceleris contagione praestare?
12.5.3
et quoniam communiter cum deorum cultoribus loquimur, liceat per uos bene facere uobiscum: haec est enim lex nostra, hoc opus, haec religio. si uobis sapientes uidemur, imitamini, si stulti, contemnite aut etiam ridete, si libet: nobis enim stultitia nostra prodest. quid laceratis? quid adfligitis?
12.5.4
non inuidemus sapientiae uestrae: hanc stultitiam malumus, hanc amplectimur, hoc nobis credimus expedire, ut uos diligamus et in uos ipsos qui odistis omnia conferamus.
12.5.5
est apud Ciceronem non abhorrens a uero locus in ea disputatione quae habetur a Furio contra iustitiam. quaero inquit, si duo sint, quorum alter. optimus uir, aequissimus, summa iustitia, singulari fide, alter insigni scelere et audacia, et si in eo sit errore ciuitas, ut bonum illum uirum sceleratum facinerosum nefarium putet, contra autem( eum) qui sit inprobis simus, elxistimet esse summa probitate ac fide, proque hac opinione omnium ciuium bonus ille uir uexetur rapiatur, manus ei denique auferantur, effodiantur oculi, damnetur uinciatur uratur exterminetur egeat,
12.5.6
postremo iure etiam optimo omnibus miserrimus esse uideatur, contra autem ille inprobus laudetur colatur, ab omnibus diligatur, omnes ad eum honores, omnia imperia, omnes opes, omnes undique copiae conferantur, uir denique optimus omnium existimatione et dignissimus omni fortuna iudicetur: quis tandem erit tam demens qui dubitet utrum se esse malit?
12.5.7
profecto quasi diuinaret quae nobis mala et quo modo euentura essent propter iustitiam, hoc posuit exemplum. haec enim populus noster patitur omnia errantium prauitate.
12.5.8
ecce in eo est errore ciuitas uel potius orbis ipse totus, ut bonos et iustos uiros tamquam malos et impios persequatur excruciet damnet occidat.
12.5.9
nam quod ait neminem esse tam dementem qui dubitet utrum se esse malit, ille quidem ut is qui contra iustitiam disserebat, hoc sensit, malle sapientem malum esse cum bona existimatione quam bonum cum mala.
12.5.10
a nobis autem absit haec amentia, ut falsum uero anteponamus. an boni nostri qualitas ex populi pendebit erroribus quam ex conscientia nostra et iudicio dei? aut aliqua nos felicitas inliciet umquam, ut non potius ueram bonitatem cum omni malo quam falsam cum omni prosperitate malimus?
12.5.11
sua sibi habeant regna reges, suas diuitias diuites, ut loquitur Plautus, suam uero prudentiam prudentes: relinquant nobis stultitiam nostram, quam uel ex hoc apparet esse sapientiam quod eam nobis inuident.
12.5.12
quis enim stulto inuideat nisi qui ipse sit stultissimus? illi autem non sunt adeo stulti ut stultis inuideant, sed ex eo quod accurate, quod sollicite persecuntur, stultos non esse concedunt.
12.5.13
cur enim tam crudeliter saeuiant nisi quia metuunt, ne in dies inualescente iustitia cum diis suis cariosis relinquantur? si ergo cultores deorum sapientes sunt et nos stulti, quid metuant ne sapientes inliciantur a stultis?
12.6.1
Haec est illa perfecta iustitia quae custodit humanam de qua philosophi locuntur societatem, hic diuitiarum maximus ac uerissimus fructus est, non uti opibus ad propriam unius uoluptatem, sed ad multorum salutem, non ad praesentem suum fructum, sed ad iustitiam, quae sola non interit.
12.6.2
tenendum est igitur omni modo ut ab officio misericordiae spes recipiendi absit omnino: huius enim operis et officii merces a deo est expectanda solo. nam si ab homine expectes, iam non humanitas erit illa, sed beneficii faeneratio, nec potest uideri bene meruisse qui quod facit non alteri, sed sibi praestat. et tamen res eodem redit, ut quod alteri quisque praestiterit nihil ab eo commodi sperans, uere sibi praestet, quia mercedem capiet a deo.
12.6.3
item deus praecipit ut si quando cenam parauerimus, eos in conuictum adhibeamus qui reuocare non possint et uicem reddere, ut omnis actus uitae nostrae non careat misericordiae munere.
12.6.4
nec tamen quisquam interdictum sibi putet aut communione cum amicis aut caritate cum proximis, sed notum nobis deus fecit quod sit uerum et iustum opus: ita nos oportet cum proximis uiuere, dummodo sciamus illut ad hominem, hoc ad deum pertinere.
12.6.5
praecipua igitur uirtus hospitalitas, quod philosophi quoque aiunt, sed eam detorquent a uera iustitia et ad commodum rapiunt. recte inquit Cicero a Theophrasto est laudata hospitalitas. est enim, ut mihi quidem uidetur, ualde decorum patere domus hominum inlustrium hospitibus inlustribus.
12.6.6
eodem modo rursus errauit quo tum, cum idoneis esse diceret largiendum. non enim iusti et sapientis uiri domus inlustribus debet patere, sed humilibus et abiectis: nam inlustres illi ac potentes nulla re possunt indigere, quos opulentia sua et munit et honorat.
12.6.7
nihil autem a iusto uiro faciendum est nisi quod sit beneficum. beneficium autem si refertur, interit atque finitur: nec enim possumus id habere integrum cuius pretium nobis persolutum est.
12.6.8
in iis itaque beneficiis iustitiae ratio uersatur quae salua et incorrupta permanserint, permanent autem non aliter quam si praestentur iis hominibus qui prodesse nullo modo possunt.
12.6.9
at ille m recipiendis lnlustribus nihil spectauit aliut nisi utilitatem nec dissimulauit homo ingeniosus quid ex eo commodi speraret. ait enim, qui id faciat, potentem aput exteros futurum per gratiam principum, quos sibi hospitii et amicitiae iure constrinxerit.
12.6.10
o quam multis argumentis( Ciceronis inconstantia, si id agerem, coargui posset! nec tam nostris quam suis uerbis refelleretur. idem quippe ait, ut quisque maxime ad suum commodum referat quaecumque agit, ita minime esse uirum bonum.
12.6.11
idem etiam negat simplicis et aperti hominis esse ambire, simulare aliquid et praetendere, aliut agere uideri, cum aliut agat, praestare se alteri fingere quod sibi praestet, sed malitiosi potius et astuti et fallacis et subdoli.
12.6.12
quomodo ergo defenderet quominus ambitiosa illa hospitalitas malitia esset? tu mihi per omnes portas circumcurses, ut aduenientes populorum atque urbium principes domum tuam inuites, ut per eos aput ciues eorum potentiam consequare, uelisque te iustum et humanum et hospitalem uideri, cum studeas utilitati tuae?
12.6.13
uerum hoc ille non potius incaute,— quid enim minus in Ciceronem conuenit?— sed ignorantia ueri iuris prudens ac sciens in hos se laqueos induit.
12.6.14
quod ut ei possit ignosci, testificatus est non ad ueram iustitiam, quam non teneat, praecepta se dare, sed ad umbram imaginemque iustitiae. ignoscendum est igitur umbratico et imaginario praeceptori uec ab eo ueritas exigenda est qui se nescire fateatur.
12.6.15
— captiuorum redemptio magnum atque praeclarum iustitiae munus est, quod idem ipse Tullius adprobauit. atque haec benignitas inquit etiam rei publicae est utilis, redimi e seruitute captos, locupletari tenuiores. hanc ego consuetudinem benignitatis largitioni munerum longe antepono, haec est grauium hominum atque magnorum.
12.6.16
proprium igitur iustorum opus est alere pauperes ac redimere captiuos, cum aput iniustos, si qui haec faciant, graues et magni appellentur: iis enim maxime laudis est bene facere quibus nemo sperauit esse facturos.
12.6.17
nam qui bonum facit uel consanguineo uel proximo uel amico, aut nullam aut certe non magnam laudem meretur, quia facere debet sitque impius ac detestabilis, nisi fecerit id quod ab eo et natura ipsa et necessitudo exigit, et si facit, non tam gloriae adsequendae quam reprehensionis uitandae gratia facit.
12.6.18
qui autem facit alieno et ignoto, is uero dignus est laude, quoniam ut faceret sola ductus est humanitate. ibi ergo iustitia est ubi ad bene faciendum necessitatis uinculum nullum est.
12.6.19
hoc igitur officium benignitatis ne anteponere quidem largitioni munerum debuit: quod est conparantis et e duobus bonis id quod sit melius eligentis.
12.6.20
illa enim largitio hominum patrimonia sua in munera abicientium inanis et leuis et ab omni iustitia remotissima est. itaque ne dici quidem munera oportet in quibus nemo accipit nisi qui accipere non meretur.
12.6.21
non minus magnum iustitiae opus est pupillos et uiduas destitutos et auxilio indigentes tueri atque defendere: quod adeo uniuersis diuina lex illa praescribit, quandoquidem boni quique iudices ad officium suum iudicant pertinere ut iis naturali humanitate faueant ac prodesse nitantur.
12.6.22
uerum haec opera proprie nostra sunt, qui legem, qui uerba ipsius dei praecipientis accepimus. nam illi sentiunt quidem natura esse iustum tueri eos qui tutela carent, sed cur ita sit non perspiciunt.
12.6.23
deus enim, cuius perpetua clementia est, idcirco uiduas pupillosque defendi ac foueri iubet, ne quis respectu ac miseratione pignorum suorum retardetur quominus mortem pro iustitia fideque suscipiat, sed incunctanter ac fortiter subeat, cum sciat se caros suos deo relinquere nec iis umquam praesidium defuturum.
12.6.24
aegros quoque quibus defuerit qui adsistat, curandos fouendosque suscipere summae humanitatis et magnae operationis est: quod qui fecerit, hic uiuam hostiam deo adquiret et quod alteri dederit ad tempus, ipse a deo accipiet in aeternum.
12.6.25
ultimum illud et maximum pietatis officium est peregrinorum et pauperum sepultura: quod illi uirtutis iustitiaeque doctores prorsus non attigerunt. nec enim poterant id uidere qui utilitate omnia officia metiebantur.
12.6.26
in ceteris enim quae supra dicta sunt quamuis uerum limitem non tenuerint, tamen quoniam commodi aliquid in iis deprehenderunt, quasi odore quodam ueritatis retenti propius aberrarunt, hoc autem, quia nihil uidere in eo commodi poterant, reliquerunt.
12.6.27
quin etiam non defuerunt qui superuacaneam facerent sepulturam nihilque esse dicerent mali iacere inhumatum et abiectum. quorum inpiam sapientiam cum omne humanum genus respuit, tum diuinae uoces, quae id fieri iubent.
12.6.28
uerum illi non audent dicere id non esse faciendum, sed si forte non fiat, nihil esse incommodi. itaque in ea re non tam praecipientium quam consolantium funguntur officio, ut si forte id sapienti euenerit, ne se ob hoc miserum putet.
12.6.29
nos autem non quid sapienti ferendum sit dicimus, sed quid facere ipse debeat. itaque non quaerimus nunc utrumne tota sepeliendi ratio sit utilis necne, sed haec etiamsi sit inanis, ut illi existimant, tamen faciendum est uel ob hoc solum, quod aput homines bene et humane fieri uidetur; animus enim quaeritur et propositum ponderatur.
12.6.30
non ergo patiemur figuram et figmentum dei feris ac uolucribus in praedam iacere, sed reddemus id terrae, unde ortum est, et quamuis in homine ignoto necessariorum munus inplebimus, in quorum locum, quia desunt, succedet humanitas, et ubicumque homo desiderabitur, ibi exigi officium nostrum putabimus.
12.6.31
in quo autem magis iustitiae ratio consistit quam in eo, ut quod praestamus nostris per adfectum, praestemus alienis per humanitatem? quae est multo certior iustiorque, cum iam non homini praestatur, qui nihil sentit, sed deo soli, cui carissimum sacrificium est opus iustum.
12.6.32
dicet aliquis fortasse:\' si haec omnia fecero, nihil habebo. quid enim? si magnus hominum numerus egebit algebit capietur morietur, ut haec facientem uel uno die patrimonio exui sit necesse, perdamne rem familiarem meo aut maiorum labore quaesitam, ut iam ipsi mihi aliena misericordia uiuendum sit?\' quid?
12.6.33
tu tam pusillo animo paupertatem times, quam etiam uestri philosophi laudant nihilque hac tutius, nihil tranquillius esse testantur? hoc quod times sollicitudinum portus est.
12.6.34
an ignoras quot periculis, quot casibus cum his malis opibus subiaceas? quae tecum bene agent, si sine tuo cruore transierint. tu uero praeda onustus incedis et spolia geris, quae inritent animos etiam tuorum.
12.6.35
quid ergo dubitas bene collocare id quod tibi forsan eripiet aut unum latrocinium aut existens repente proscriptio aut hostilis aliqua direptio? quid uerere fluxum et fragile bonum facere sempiternum aut thesauros tuos custodi deo credere, ubi non furem praedonemque timeas, non rubiginem, non tyrannum? qui aput deum diues est, pauper esse numquam potest.
12.6.36
si iustitiam tanti putas, sequere abiectis oneribus quae te premunt, libera te ipse conpedibus et catenis, ut expeditus ad deum curras. magni et excelsi animi est despicere et calcare mortalia.
12.6.37
sed si hanc uirtutem non capis, ut diuitias tuas in aram dei conferas, ut fragilibus tibi conpares firmiora, liberabo te metu. omnia ista praecepta non tibi soli dantur, sed omni populo, qui mente coniunctus est et cohaeret sicut homo unus.
12.6.38
si solus magnis operibus non sufficis, pro uirili parte operare usam, sic tamen ut quantum diuitiis inter ceteros, tantum opere praecellas.
12.6.39
neque nunc suaderi tibi putes ut rem familiarem tuam minuas uel exhaurias, sed quae in superuacua fueras inpensurus, ad meliora conuertas. unde bestias emis, hinc captos redime, unde feras pascis, hinc pauperes ale, unde homines ad gladium comparas, hinc innocentes mortuos sepeli.
12.6.40
quid prodest perditae nequitiae bestiarios facere locupletes et instruere ad flagitia? transfer ad magnum sacrificium male peritura, ut pro his ueris muneribus habeas a deo munus aeternum.
12.6.41
magna est misericordiae merces, cui deus pollicetur peccata se omnia remissurum. si audieris inquit preces supplicis tui, et ego audiam tuas: si misertus laborantium fueris, et ego in tuo labore miserebor. si autem non respexeris nec adiuueris, et ego animum tuum contra te geram tuisque te legibus iudicabo.
12.7.1
Nunc argumenta eorum qui contra disserunt refellamus: quae Lucretius tertio libro executus est. quoniam cum corpore inquit anima nascitur, cum corpore intereat necesse est.
12.7.2
at non est par utriusque ratio. solidum enim et conprehensibile corpus est et oculis et manu, anima uero tenuis et tactum uisumque fugiens. corpus e terra fictum atque solidatum est, anima nihil in se concreti, nihil ponderis terreni habet, ut Plato disserebat. nec enim tantam posset habere sollertiam, tantam uim, tantam celeritatem, nisi originem traheret e caelo.
12.7.3
corpus igitur quoniam fictum ex ponderoso et corruptibili elemento et tangibile est et uisibile, corrumpitur atque occidit nec uim repellere potest, quia sub aspectum et sub tactum uenit, anima autem quia tenuitate sua omnem tactum fugit, nullo ictu dissolui potest.
12.7.4
ergo quamuis inter se coniuncta et sociata nascantur et alterum, quod est de terrena concretione formatum, quasi uasculum sit alterius, quod est a caelesti suptilitate deductum, cum uis aliqua utrumque discreuerit, quae discretio mors uocatur, utrumque in naturam suam recedit: quod ex terra fuit, id in terram resoluitur, quod ex caelesti spiritu, id constat ac uiget semper, quoniam diuinus spiritus sempiternus est.
12.7.5
denique idem Lucretius oblitus quid adsereret et quod dogma defenderet, hos uersus posuit: cedit item retro, de terra quod fuit ante, in terram, sed quod missum est ex aetheris oris, id rursum caeli fulgentia templa receptant. quod eius non erat dicere qui perire animas cum corporibus disserebat: sed uictus est ueritate et inprudenti ratio uera subrepsit.
12.7.6
praeterea id ipsum quod colligit, dissolui animam, hoc est simul cum corpore interire, quoniam simul nascantur, et falsum est et in contrarium conuerti potest. non enim simul interit, sed anima discedente integrum per multos dies manet et plerumque medicatum diutissime durat.
12.7.7
nam si ut simul nascuntur, simul interirent, non discederet repente anima corpusque desereret, sed uno temporis puncto utrumque pariter dissiparetur et tam celeriter etiam corpus adhuc spiritu in eo manente deliquesceret ac periret, quam celeriter anima secedit, immo uero dissoluto corpore anima uanesceret uelut umor fracto uase diffusus.
12.7.8
nam si terrenum et tragile corpus post secessum animae non statim diffluit in terramque tabescit, ei qua illi origo est, ergo anima, quae fragilis non est, in aeternum manet, quoniam origo eius aeterna est.
12.7.9
quoniam crescit inquit mens in pueris et in iuuenibus uiget et in senibus deminuitur, apparet esse mortalem. primum non idem est anima et mens: aliut est enim quo uiuimus, aliut quo cogitamus. nam dormientium mens, non anima sopitur, et in furiosis mens extinguitur, anima manet, et ideo non exanimes, sed dementes appellantur.
12.7.10
mens ergo id est intellegentia uel augetur uel minuitur pro aetate. anima in statu suo semper est, et ex quo tempore spirandi accipit facultatem, eadem usque ad ultimum durat, donec emissa corporis claustro ad sedem suam reuolet.
12.7.11
deinde, quod anima quamuis a deo sit inspirata, tamen quia tenebroso domicilio terrenae carnis inclusa est, scientiam non habet, quae est diuinitatis.
12.7.12
audit igitur ac discit omnia et sapientiam discendo et audiendo capit, et senectus non minuit sapientiam, sed auget, si tamen iuuenilis aetas uirtute decursa est, et si nimia senectus fregerit membra, non est animae uitium, si uisus euanuit, si lingua torpuit, si auditus obsurduit, sed corporis.
12.7.13
at enim memoria deficit. quid mirum si labentis domicilii ruina premitur mens et praeterita obliuiscitur, non aliter futura diuina quam si carcerem quo cohibetur effugerit?
12.7.14
uerum eadem inquit dolori et luctui obnoxia est et ebrietate dementit, unde fragilis ac mortalis adparet.
12.7.15
idcirco igitur uirtus et sapientia necessaria est, ut et maeror, qui contrahitur indigna patiendo ac uidendo, fortitudine repellatur et uoluptas non modo potandi, sed etiam rerum ceterarum abstinentia superetur. nam( anima) si careat uirtute, si uoluptatibus dedita molliatur, morti fiet obnoxia, quoniam et uirtus, ut docuimus, inmortalitatis est fabricatrix et uoluptas mortis.
12.7.16
mors autem, sicut ostendi, non funditus perimit ac delet, sed aeternis afficit cruciatibus. nam interire prorsus anima non potest, quoniam ex dei spiritu qui aeternus est originem cepit.
12.7.17
anima inquit etiam morbum corporis sentit et obliuionem sui patitur et sicut aegrescit, ita etiam saepe sanatur.
12.7.18
hoc est ergo cur maxime uirtus adhibenda sit, ne ullo corporis dolore frangatur et obliuionem sui non anima, sed mens patiatur. quae quoniam certa corporis regione consistit. cum eam partem uis aliqua morbi uitiauerit, mouetur loco et quasi conquassata sede sua emigrat reditura scilicet, cum medella et sanitas domicilium suum reformauerit.
12.7.19
nam quia iuncta est anima cum corpore, si uirtute careat, contagio eius aegrescit et inbecillitas de societate fragilitatis redundat ad mentem, cum autem dissociata fuerit a corpore, uigebit ipsa per se nec ulla iam fragilitatis condicione temptabitur, quia indumentum fragile proiecit.
12.7.20
sicut oculus inquit eunlsus ac separatus a corpore nihil potest uidere, ita et anima separata nihil sentire, quia et ipsa pars est corporis.
12.7.21
talsum hoc et absumle est: anima enim non pars corporis, sed in corpore est. sicut id quod uase continetur, uasis pars non est nec ea quae in domo sunt, partes domus esse dicuntur, ita nec anima pars est corporis, quia corpus uel uas est animae uel receptaculum.
12.7.22
iam illut argumentum multo magis inane est, quod ait animam, quia non citius emittatur ex corpore, mortalem uideri, sed paulatim se ex omnibus membris explicet a summis pedibus incipiens: tamquam si esset aeterna, uno temporis momento erumperet, quod fit in iis qui ferro intereunt. quos autem morbus interimit, spiritum diutius exhalant, ut paulatim frigescentibus membris anima effletur.
12.7.23
quae cum materia sanguinis contineatur sicut lumen oleo, ea materia febrium calore consumpta necesse est membrorum summa quaeque frigescere, quoniam uenae exiliores in extrema corporis porriguntur et extremi ac tenuiores riui deficiente uena fontis arescunt.
12.7.24
nec tamen quia sensus corporis deficit, animae sensum extingui et occidere putandum est. non enim anima corpore deficiente, sed corpus anima decedente brutescit, quia sensum omnem trahit secum.
12.7.25
cum autem praesens anima sensum tribuat corpori et uiuere m efficiat, fieri non potest ut non ipsa per se et uiuat et sentiat, quoniam ipsa est et sensus et uita. nam quod ait:
12.7.26
quodsi inmortalis nostra foret mens, non tam se moriens dissolui conquereretur, sed magis ire foras uestemque relinquere, ut anguis, equidem numquam uidi qui se quereretur in morte dissolui:
12.7.27
sed ille fortasse Epicureum aliquem uiderat etiam dum moritur philosophantem ac de sui dissolutione in extremo spiritu disserentem.
12.7.28
quomodo sciri potest utrum dissolui se sentiat an corpore liberari, cum in exitu lingua mutescat? nam dum sentit et loqui potest, nondum dissolutus est, ubi dissolutus est, nec sentire iam nec loqui potest: ita queri de dissolutione aut nondum potest aut iam non potest.
12.7.29
at enim priusquam dissoluatur, intellegit se dissolutuiri. quid quod uidemus plerosque morientium non dissolui conquerentes, ut ait, sed exire se et proficisci et ambulare testantes idque aut gestu significant aut si adhuc possunt, et uoce pronuntiant? unde apparet non dissolutionem fieri, sed separationem, quae declarat animam permanere.
12.7.30
cetera Epicurei dogmatis argumenta Pythagorae repugnant disserenti migrare animas de corporibus uetustate ac morte confectis et insinuare se nouis ac recens natis et easdem semper renasci modo in homine modo in pecude modo in bestia modo in uolucre et hac ratione inmortales esse, quod saepe uariorum ac dissimilium corporum domicilia commutent.
12.7.31
quae sententia deliri hominis quoniam ridicula et mimo dignior quam scola fuit, ne refelli quidem serio debuit: quod qui facit, uidetur uereri ne quis id credat.
12.7.32
praetereunda sunt igitur nobis ea quae pro falso contra falsum disserebantur: satis est ea refutasse quae contra uerum disputata sunt.