Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epitome Divinarum institutionum
Lactantius (III)Inst 13 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
13.1.1
Si ergo uanae sunt istae ratione:- philosophorum, quid superest nisi ut uere factum esse credamus, id est hominem ab homine abscisum? nisi forte aliquis existimat deum fuisse qui timuit coheredem, cum si quid diuinitatis habuisset, non patris genitalia debuerit amputare, sed propria, ne Iuppiter nasceretur, qui eum regni possessione priuauit.
13.1.2
idem sororem suam Rheam quam latine Opem dicimus cum haberet uxorem, responso uetitus esse dicitur mares liberos educare, quod futurum esset ut a filio pelleretur. quam rem metuens natos sibi filios non utique deuorabat ut ferunt. fabulae, sed necabat, quamquam scriptum sit in Historia Sacra Saturnum et Opem ceterosque tunc homines humanam carnem solitos esitare: uerum primum Iouem leges hominibus moresque condentem edicto prohibuisse, ne liceret eo cibo uesci.
13.1.3
quod si uerum est, quae potest in eo fuisse iustitia? sed fictum sane putemus Saturnum filios deuorasse, modo cum aliqua ratione: num idcirco, quod ait uulgus comedisse filios suos eum qui extulerit sepulturaeque mandauerit? Ops autem cum Iouem peperisset, subtraxit infantem eumque nutriendum furtim misit in Cretam.
13.1.4
rursus inprudentiam reprehendam necesse est. cur enim responsum ab alio potius accepit? cur in caelo constitutus in terra non uidebat?
13.1.5
cur eum Corybantes cymbalis fefellerunt? postremo cur extitit uis aliqua maior quae illius uinceret potestatem? nimirum senex a iuuene facile uictus est ac spoliatus imperio.
13.1.6
fugit igitur expulsus et in italiam nauigio uenit, cum errasset diu, sicut Ouidius in Fastorum libris refert: causa ratis superest. Tuscum rate uenit ad amnem ante pererrato falcifer orbe deus. hunc errantem- atque inopem Ianus excepit:
13.1.7
cuius rei argumenta sunt nummi ueteres, in quibus est cum duplici fronte Ianus et in altera parte nauis, sicut idem poeta subiecit: at bona posteritas puppem formauit in aere hospitis aduentum testificata dei.
13.1.8
omnes ergo non tantum poetae, sed historiarum quoque ac rerum antiquarum scriptores hominem fuisse consentiunt, qui res eius in Italia gestas memoriae prodiderunt, Graeci Diodorus et Thallus, Latini Nepos et Cassius et Varro.
13.1.9
nam cum agresti quodam more in Italia uiueretur, is genus indocile ac dispersum montibus altis composuit legesque dedit Latiumque uocari maluit, his quoniam latuisset tutus in oris. censetne aliquis deum esse qui pulsus est, qui fugit, qui latuit?
13.1.10
nemo tam stultus est. qui enim fugit aut latet, et uim et mortem timeat necesse est.
13.1.11
Orpheus, qui a temporibus eius fuit recentior, aperte Saturnum in terra et apud homines regnasse commemorat: πρώτιστος μὲν ἄναξεν ἐπιχθονίων Κρόνος ὰνδρῶν ἐκ δὲ Κρόνου γένετ\' αὐτὸς ἄναξ μέγας εὐρυόπα Ζεύς.
13.1.12
item noster Maro: aureus hanc uitam in terris Saturnus agebat. et alio loco: aurea quae perhibent illo sub rege fuere saecula: sic placida populos in pace regebat.
13.1.13
neque superius dixit in caelo egisse uitam neque inferius superos in pace rexisse. unde apparet illum regem fuisse terrenum: quod alibi apertius declarat: aurea condet saecula qui rursus Latio regnata per arua Saturno quondam.
13.1.14
Ennius quidem in Euhemero non primum dicit regnasse Saturnum, sed Uranum patrem. initio inquit primus in terris imperium summum Caelus habuit. is id regnum uua cum fratribus suis sibi instituit atque parauit.
13.1.15
non magna dissensio, siquidem maximorum auctorum de tilio ac patre dubitatio est. sed tamen utrumque fieri potest, ut primus Uranus eminere inter ceteros potentia coeperit et principatum habere, non regnum, postea Saturnus maiores sibi opes comparauerit ac regium nomen adsciuerit.
13.2.1
Deus autem postea cum uideret orbem terrae malitia et sceleribus obpletum, statuit humanum genus diluuio perdere. sed tamen ad multitudinem reparandam delegit unum, quod corruptis omnibus singulare iustitia supererat exemplum.
13.2.2
hic cum sescentorum esset annorum, fabrica- uit arcam, sicut ei praeceperat deus, in qua ipse cum coniuge ac tribus filiis totidemque nuribus reseruatus est, cum aqua uniuersos montes altissimos operuisset.
13.2.3
deinde orbe siccato exsecratus iniustitiam prioris saeculi deus, ne rursus longitudo uitae causa esset excogitandorum malorum, paulatim per singulas progenies deminuit hominis aetatem atque in centum et uiginti annis metam conlocauit, quam transgredi non liceret.
13.2.4
ille uero cum egressus esset ex arca, sicuti sanctae litterae docent, terram studiose coluit ac uineam sua manu seuit. unde arguuntur qui auctorem uini Liberum putant. ille enim non modo Liberum, sed etiam Saturnum atque Uranum multis antecessit aetatibus.
13.2.5
qua ei uinea cum primum fructum cepisset, laetus factas bibit usque ad ebrietatem iacuitque nudus. quod cum uidisset unus ei filiis, cui nomen fuit Cham, non texit patris nuditatem, sed egressus etiam fratribus indicauit. at illi sumpto pallio intrauerunt auersis uultibus patremque texerunt.
13.2.6
quae facta cum pater recognosset, abdicauit atque expulit filium. at ille profugus in eius terrae parte consedit quae nunc Arabia, nominatur, eaque terra de nomine eius Chanaan dicta est et posteri eius Chananaei.
13.2.7
haec fuit prima gens quae deum ignoranit, quoniam princeps eius et conditor cultum dei a patre non accepit maledictus ab eo: itaque ignorantiam diuinitatis minoribus suis reliquit.
13.2.8
ab hac gente proximi quique populi multitudine increscente fluxerunt. ipsius autem patris posteri Hebraei dicti: penes quos religio dei resedit.
13.2.9
sed et ab his postea multiplicato in inmensum numero cum eos angustiae locorum suorum capere non possent, tum adulescentes uel missi a parentibus uel sua sponte, cum rerum penuria cogeret, profugi ad quaerendas sibi nouas sedes huc atque illuc dispersi omnes insulas et orbem totum repleuerunt et a stirpe sanctae radicis auulsi nouos sibi mores atque instituta pro arbitrio condiderunt.
13.2.10
sed omnium primi qui Aegyptum occupauerant caelestia. suspicere atque adorare coeperunt. et quia neque domiciliis tegebantur propter aeris qualitatem nec ullis in ea regione nubibus subtexitur caelum, cursus siderum et effectus nota- uerunt, dum ea saepe uenerantes curiosius ac liberius intuentur.
13.2.11
postea deinde portentificas animalium Sguras quas colerent commenti sunt quibusdam prodigiis inducti, quorum mox auctores aperiemus.
13.2.12
ceteri autem qui per terram dispersi fuerant admirantes elementa mundi, caelum solem terram mare, sine ullis imaginibus ac templis uenerabantur et his sacrificia in aperto celebrabant, donec processu temporum potentissimis regibus templa et simulacra fecerunt eaque uictimis et odoribus colere instituerunt. sic aberrantes a notitia dei gentes esse coeperunt.
13.2.13
errant igitur qui deorum cultus ab exordio rerum fuisse contendunt et priorem esse gentilitatem quam dei religionem, quam putant posterius inuentam, quia. fontem atque originem ueritatis ignorant. nunc ad principium mundi reuertamur.
13.3.1
LIBER III DE FALSA SAPIENTIA.
13.3.1
Res exigere uidetur hoc loco, ut quoniam docuimus in-\' mortalitatem esse summum bonum, id ipsum, inmortalem esse animam, conprobemus.
13.3.2
qua de re ingens inter philosophos disceptatio est, nec quicquam tamen explicare aut probare potuerunt ii qui uerum de anima sentiebant.
13.3.3
expertes enim diuinae huius eruditionis nec argumenta uera quibus uincerent adtulerunt nec testimonia quibus probarent. sed oportunius hanc quaestionem tractabimus in ultimo libro, cum de uita beata nobis erit disserendum.
13.3.4
superest pars illa philosophiae tertia quam uocant Xoycxiav, in qua tota dialectica et omnis loquendi ratio continetur.
13.3.5
hanc diuina eruditio non desiderat, quia non in lingua, sed in corde sapientia est nec interest quali utare sermone. res enim, non uerba quaeruntur. et nos non de grammatico aut oratore, quorum scientia est quomodo loqui deceat, sed de sapiente disserimus, cuius doctrina est quomodo uiuere oporteat.
13.3.6
quodsi neque physica illa ratio necessaria est neque haec logica, quia beatum facere non possunt, restat at in sola ethica totius philosophiae uis contineatur; ad quam se abiectis omnibus Socrates contulisse dicitur.
13.3.7
in qua etiam parte quoniam philosophos errasse docui, qui summum bonum cuius capiendi gratia generati sumus non conprehenderunt, apparet falsam et inanem esse omnem philosophiam, quia nec instruit ad iustitiae munera nec officium hominis rationemque consummat.
13.3.8
sciant igitur errare se qui philosophiam putant esse sapientiam; non trahantur auctoritate cuiusquam, sed ueritati potius et faueant et accedant. nullus hic temeritati locus est, in aeternum stultitiae poena subeunda est, si aut persona inanis aut opinio falsa deceperit.
13.3.9
homo autem, qualiscumque est, si sibi credit hoc est si homini credit, ut non dicam stultus, qui suum non uideat errorem, certe adrogans est, qui sibi audeat uindicare quod humana condicio non recipit.
13.3.10
ipse e Romanae linguae summus auctor quantum fallatur, licet ex illa sententia peruidere: qui cum in libris officiorum philosophiam nihil aliut esse dixisset quam studium sapientiae, ipsam autem sapientiam rerum diuinarum et humanarum scientiam, tum adiecit: cuius studium qui uituperat, haut sane intellego quidnam sit quod laudandum putet.
13.3.11
nam si oblectatio quaeritur animi requiesque curarum, quae conferri cum eorum studiis potest, qui semper aliquid anquirunt quod spectet et ualeat ad bene beateque uiuendum? siue ratio constantiae uirtutisque ducitur, aut haec est ars aut nulla omnino, per quam eas adsequamur. nullam dicere maximarum rerum artem esse, cum, minimarum sine arte nulla sit, hominum est parum considerate loquentium atque in maximis rebus errantium. si autem est aliqua disciplina uirtutis, ubi ea quaeretur, cum ab isto discendi genere discesseris?
13.3.12
equidem tametsi operam dederim ut quantulamcumque dicendi adsequerer facultatem propter studium docendi, tamen eloquens numquam fui, quippe qui forum ne adtigerim quidem: sed necesse est ipsa me faciat causae bonitas eloquentem, ad quam diserte copioseque defendendam scientia diuinitatis et ipsa ueritas sufficit.
13.3.13
uellem igitur Ciceronem paulisper ab inferis surgere, ut uir eloquentissimus ab homunculo non diserto doceretur: primum quidnam sit quod laudandum putet qui uituperat id studium quod uocatur philosophia; deinde neque illam esse artem qua uirtus et iustitia discatur nec aliam ullam, sicut putauit; postremo quoniam est uirtutis disciplina, ubi quaerenda sit, cum ab illo discendi genere discesseris, quod ille non audiendi discendique gratia quaerebat. a quo enim posset audire, cum sciret id nemo?
13.3.14
sed ut in causis facere solebat, interrogatione uoluit urguere ad confessionemque perducere, tamquam confideret responderi prorsus nihil posse, quominus philosophia esset magistra uirtutis. quod quidem in Tusculanis disputationibus aperte professus est ad eam ipsam conuersa oratione, tamquam se declamatorio dicendi genere iactaret.
13.3.15
o( uitae) philosophia dux inquit o uirtutis indagatrix expultrixque uitiorum! quid non modo nos, sed omnino uita hominum sine te esse potuisset?— tu inuentrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti:
13.3.16
quasi uero aliquid per se ipsa sentiret ac non potius ille laudandus esset qui eam tribuit. potuit eodem modo gratias agere cibo et potui, quod sine his rebus constare uita non possit, in quibus ut sensus ita beneficii nihil est: atquin ut illa corporis alimenta sunt, sic animae sapientia.
13.4.1
Summus igitur deus ac parens omnium cum religionem suam transferre uoluisset, doctorem iustitiae misit e caelo, ut nouis cultoribus nouam legem in eo uel per eum daret, non sicut ante fecerat per hominem, sed tamen nasci eum uoluit tamquam hominem, ut per omnia summo patri similis existeret.
13.4.2
ipse enim pater deus, origo et principium rerum, quo- niam parentibus caret, ὰπάπωρ atque ὰμήτωρ a Trismegisto uerissime nominatur, quod ei nullo sit procreatus. idcirco etiam filium bis nasci oportuit, ut et ipse fieret ὰπάτωρ atque ὰμήτωρ.
13.4.3
in prima enim natiuitate spiritali ὰμήτωρ fuit, quia
13.4.4
sine officio matris a solo deo patre generatus est, in secunda uero carnali ὰπάτωρ fuit, quoniam sine patris officio uirginali utero procreatus est, ut mediam inter deum hominemque substantiam gerens nostram hanc fragilem inbecillamque naturam quasi manu ad inmortalitatem posset educere.
13.4.5
factus est et dei filius per spiritum et hominis per carnem, id est et deus et homo. dei uirtus in eo ex operibus quae fecit apparuit, fragilitas hominis ex passione quam pertulit: quam cur susceperit paulo post docebo.
13.4.6
interim et deum fuisse et hominem ex utroque genere permixtum prophetis uaticinantibus discimus.
13.4.7
Esaias deum fuisse testatur his uerbis: fatigata est Aegyptus, et negotiatio Aethiopum et Sabain uiri alti ad te transgredientur et tui erunt serui et post te ambulabunt uincti conpedibus et adorabunt te et in te precabuntur: quoniam in te deus est, et non est deus alius praeter te. tu enim es deus, et nos nesciebamus, deus Israhel saluator. confundentur et reuerebuntur omnes qui aduersantur tibi, et cadent in confessionem. item propheta Hieremias sic ait:
13.4.8
hic deus noster est et non deputabitur alius absque illo, qui inuenit omnem uiam prudentiae et dedit eam Iacob puero suo et Israhel dilecto sibi. post haec in terris uisus est et cum hominibus conuersatus est.
13.4.9
item Dauid in psalmo XLEQI: thronus tuus, deus, in saecula saeculorum, uirga aequitatis uirga regni tui. dilexisti iustitiam, odio habuisti iniustitiam. propterea unxit te dominus deus tuus oleum exultationis. quo uerbo etiam nomen ostendit, siquidem, ut supra docui, ab unctione appellatus est Christus.
13.4.10
deinde hominem fuisse eundem Hieremias docet dicens: et homo est et quis cognouit eum? item Esaias: et mittet eis dominus hominem, qui saluabit eos et iudicans sanabit eos. sed et Moyses in Numeris ita loquitur: orietur stella ex Iacob et exsurget homo ex Israhel.
13.4.11
propterea Milesius Apollo consultus utrumne deus an homo fuerit, hoc modo respondit: θνητὸς ἔην κατὰ σάρκα σοϕὸς τερατώδεσιν ἕργοις, ἀλλ\' ύπὸ Χαλδαίοισι διϰασπολίαισιν ἀλώσας, γομϕωθεὶς σκολόπεσσι πιϰρὴν ἀνέπλησε τελευτήν.
13.4.12
primo uersu uerum quidem dixit, sed argute consultorem fefellit sacramentum ueritatis penitus nescientem: uidetur enim negasse illum deum. sed cum fatetur secundum carnem fuisse mortalem, quod etiam nos praedicamus, consequens est ut secundum spiritum deus fuerit, quod nos adfirmamus.
13.4.13
quid enim fuerat necesse carnis facere mentionem, cum satis esset dicere fuisse mortalem? sed ueritate pressus negare non potuit quemadmodum se res haberet, sicut illut, quod ait sapientem fuisse.
13.4.14
quid ad hoc, o Apollo, respondes? si sapiens fuit, ergo doctrina eius sapientia est nec ulla alia, et sapientes qui secuntur nec ulli alii. cur igitur uulgo pro stultis et uanis et ineptis habemur, qui sectamur magistrum etiam ipsorum deorum confessione sapientem?
13.4.15
nam quod ait portentifica illum opera fecisse, quo maxime diuinitatis fidem meruit, adsentiri nobis iam uidetur, cum dicit eadem quibus nos gloriamur.
13.4.16
sed colligit se tamen et ad daemoniacas fraudes redit. cum enim uerum necessitate dixisset, iam deorum ac sui proditor uidebatur, nisi quod ab eo ueritas expresserat, mendacio fallente( obs) curasset. ait ergo illum fecisse quidem opera miranda, uerum non diuina uirtute, sed magica.
13.4.17
quid mirum, si hoc Apollo ueritatem ignorantibus persuasit, cum Iudaei quoque, cultores ut uidebantur summi dei, hoc idem putauerint, cum ante oculos eorum cottidie fierent illa miracula? nec tamen tantarum uirtutum contemplatione inpelli potuerunt ut deum crederent, quem uidebant.
13.4.18
propterea Dauid, quem praeter ceteros prophetas uel maxime legunt, in psalmo XXVII sic eos damnat: redde illis retributionem eorum, quoniam non intellexerunt in operibus domini. ex huius ipsius domo Christum generatuiri secundum carnem et ipse Dauid et alii prophetae adnuntiauerunt.
13.4.19
aput Esaiam ita scriptum est: et erit in illa die radix Iesse et qui exsurget principari in nationes: in eum gentes sperabunt et erit requies eius in honore.
13.4.20
et alio loco: exiet uirga de radice Iesse et flos de radice ascendet: et requiescet super eum spiritus dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis: inplebit illum spiritus timoris dei.
13.4.21
Ie- ssp autem fuit pater Dauid, ex cuius radice ascensurum esse florem praelocutus est, eum scilicet, de quo Sibylla dicit ἀνθήσει δ\' ἄνθος καθαρόν.
13.4.22
item in Basilion libro secundo propheta Nathan missus est ad Dauid uolentem deo templum fabricare. et fuit uerbum domini ad Nathan dicens: uade et dic seruo meo Dauid: haec dicit dominus deus omnipotens: non tu aedificabis mihi domum ad inhabitandum, sed cum inpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te et parabo regnum eius.
13.4.23
hic aedificabit mihi domum in nomine meo et erigam thronum eius usque in saeculum, et ego ero ei in patre et ipse erit mihi in filio. et fidem consequetur domus eius, et regnum eius usque in saeculum.
13.4.24
sed haec ut Iudaei non intellegerent, illa fuit causa, quod Solomon filius Dauid templum deo aedificauit et ciuitatem, quam de suo nomine Hierosolymam nuncupauit. itaque ad ipsum quae a propheta dicta sunt rettulerunt. Solomon autem ab ipso patre suo imperii regimen accepit.
13.4.25
prophetae uero de eo loquebantur qui tum nasceretur, postquam Dauid cum patribus suis requieuisset. praeterea Solomonis imperium perpetuum non fuit: annis enim quadraginta regnauit.
13.4.26
deinde, quod numquam filius dei dictus est, sed filius Dauid, et domus quam aedificauit non est fidem consecuta sicut ecclesia, quae est uerum templum dei, quod non in parietibus est, sed in corde ac fide hominum qui credunt in eum ac uocantur fideles: illut uero Solomonium templum quia manu factum est, manu cecidit.
13.4.27
denique pater eius in psalmo CXXVI de operibus filii sui prophetauit hoc modo: si dominus non aedificauerit domum, in uanum laborauerunt qui illam aedificauerunt: si dominus non custodierit ciuitatem, in uacuum uigilauit qui eam custodiuit.
13.5.1
Cum autem noster numerus semper de deorum cultoribus augeatur, numquam uero, ne in ipsa quidem persecutione minuatur— quoniam peccare homines et inquinari sacrificio possunt, auerti autem non possunt a deo: ualet enim ui sua ueritas— quis est tandem tam excors tamque caecus quin uideat in utra sit parte sapientia?
13.5.2
sed illi malitia et furore caecantur, ne uideant, stultosque esse arbitrantur qui cum habeant in potestate supplicia uitare, cruciari tamen et emori malunt, cum possint ex eo ipso peruidere non esse stultitiam in quam tanta hominum milia per orbem totum una et pari mente consentiant.
13.5.3
si enim feminae sexus innrmitate labuntur- nam interdum isti muliebrem aut anilem superstitionem uocant— uiri certe sapiunt. si pueri, si adulescentes inprouidi sunt per aetatem, maturi certe ac senes habent stabile iudicium.
13.5.4
si una ciuitas desipit, ceterae utique innumerabiles stultae esse non possunt. si una prouincia, una natio prudentia caret, ceteras omnes habere intellegentiam recti necesse est.
13.5.5
cum uero ab ortu solis usque ad occasum lei diuina suscepta sit et omnis sexus, omnis aetas et gens et regio unis ac paribus animis deo seruiat, eadem sit ubique patientia, idem contemtus mortis, intellegere debuerant aliquid in ea re esse rationis quod non sine causa usque ad mortem defendatur, aliquid fundamenti ac soliditatis quod eam religionem non tantum iniuriis et uexatione non soluat, sed augeat semper et faciat firmiorem.
13.5.6
nam et in hoc quoque illorum malitia conuincitur, quod euertisse se funditus religionem dei opinantur, si homines inquinauerint, cum et deo satisfacere liceat et nullus sit tam malus dei cultor quin data facultate ad placandum deum reuertatur et quidem deuotione maiore.
13.5.7
peccati enim conscientia et metus poenae religiosiorem facit et semper multo firmior est fides quam reponit paenitentia.
13.5.8
si ergo ipsi cum deos sibi arbitrantur iratos, tamen donis et sacrificiis et odoribus placari eos credunt, quid est tandem cur deum nostrum tam inmitem, tam inplacabilem putent, ut uideatur is iam Christianus esse non posse qui diis eorum coactus inuitusque libarit? nisi forte contaminatos semel putant animum translaturos, ut sua sponte iam facere incipiant quod per tormenta fecerunt.
13.5.9
quis id officium libens obeat quod ab iniuria coepit? quis cum uideat laterum suorum cicatrices, non magis oderit deos, propter quos aeterna poenarum insignia et inpressas uisceribus suis notas gestet?
13.5.10
ita fit ut data diuinitus pace et qui fugerunt uniuersi redeant et alius propter miraculum uirtutis nouus populus accedat.
13.5.11
nam cum uideat uulgus dilacerari homines uariis tormentorum generibus et inter fatigatos carnifices inuictam tenere patientiam, existimant, id quod res est, nec consensum tam multorum nec perseuerantiam morientium uanam esse nec ipsam patientiam sine deo cruciatus tantos posse superare.
13.5.12
latrones et robusti corporis uiri eiusmodi lacerationes perferre non queunt, exclamant et gemitus edunt, uincuntur enim dolore, quia deest illis inspirata patientia: nostri autem, ut de uiris taceam, pueri et mulierculae tortores suos taciti uincunt et exprimere illis gemitum nec ignis potest.
13.5.13
eant Romani et Mucio glorientur aut Regulo, quorum alter necandum se hostibus tradidit, quod captiuum puduit uiuere, alter ab hostibus deprehensus cum uideret mortem se uitare non posse, manum foco iniecit, ut pro facinore suo satisfaceret hosti quem uoluit occidere, eaque poena ueniam quam non meruerat accepit:
13.5.14
ecce sexus infirmus et fragilis aetas dilacerari se toto corpore urique perpetitur non necessitate, quia licet uitare si uelint, sed uoluntate, quia confidunt deo.
13.5.15
haec est uera uirtus, quam philosophi quoque gloriabundi non re, sed uerbis inanibus iactant disserentes nihil esse tam congruens uiri sapientis grauitati atque constantiae quam nullis terroribus de sententia et proposito posse depelli, sed tanti esse cruciari et emori, ne fidem prodat, ne ab officio discedat, ne metu mortis aut dolore acerbo subactus aliquid faciat iniustum:
13.5.16
nisi forte delirare illis uidetur Flaccus in lyricis, cum dicit: iustum et tenacem propositi uirum non ciuium ardor praua iubentium, uon uultus instantis tyranni mente quatit solida.
13.5.17
quo nihil uerius dici potest, si hoc ad eos referatur qui nullos, cruciatus, nullam mortem recusant, ne a fide iustitiaque declinent, qui non tyrannicas iussiones, non praesidum gladios tremunt, quominus ueram et solidam libertatem constanti mente defendant, quae in hoc solo tuenda sapienti est.
13.5.18
quis enim tam insolens, tam elatus est qui me uetet oculos in caelum tollere, qui inponat mihi necessitatem uel colendi quod nolim uel quod uelim non colendi?
13.5.19
quid iam nobis ulterius relinquatur, si etiam hoc quod uoluntate fieri oportet libido extorqueat aliena? nemo istut efficiet, si quid nobis ad contemnendam mortem doloremque uirtutis est. quam constantiam si tenemus, cur stulti iudicamur facientes ea quae philosophi laudant?
13.5.20
recte igitur Seneca incongruentiam hominibus obiectans ait: summa uirtus illis uidetur magnus animus, et idem eum qui contemnit mortem pro furioso habent: quod est utique summae peruersitatis.
13.5.21
sed hi uanarum religionum cultores eadem stultitia id obiciunt qua uerum deum non intellegunt: quos Sibylla Erythraea xuxpoy? et avoTQVOj; uocat, surdos scilicet et excordes, qui nec audiant diuina nec sentiant, sed terram digitis suis imaginatam metuant et adorent.
13.6.1
Quotiens igitur rogaris, temptari te a deo crede an sis dignus audiri. circumspice conscientiam tuam et quantum potes, medere uulneribus. nec tamen quia peccata largitione tolluntur, dari tibi licentiam peccandi putes: abolentur enim, si ideo largiare, quia peccaueris.
13.6.2
nam si fiducia largiendi pecces, non abolentur. deus enim purgari hominem a peccatis maxime cupit ideoque agi paenitentiam iubet: agere autem paenitentiam nihil aliut est quam profiteri et adfirmare se ulterius non peccaturum.
13.6.3
ignoscitur itaque iis qui ad peccatum inprudenter incauteque labuntur, ueniam non habet qui sciens peccat. nec tamen si aliquis purificatus fuerit ab omni labe peccati, temperandum sibi ab opere largitionis existimet, quia non habeat peccata quae deleat.
13.6.4
immo uero tum magis iustitiam debet operari, cum factus est iustus, ut quod ante in medellam uulnerum fecerat, postmodum faciat in laudem gloriamque uirtutis.
13.6.5
eo accedit quod nemo esse sine delicto potest, quamdiu indumento carnis oneratus est. cuius infirmitas triplici modo subiacet dominio peccati, factis dictis cogitatione: per hos gradus ad summum columen iustitia procedit.
13.6.6
primus est uirtutis gradus malis operibus abstinere, secundus etiam malis uerbis, tertius etiam cogitatione rerum malarum.
13.6.7
qui primum gradum ascenderit, satis iustus est, qui secundum, iam perfectae uirtutis, siquidem neque factis neque sermone delinquat, qui tertium, is uero similitudinem dei adsecutus uidetur.
13.6.8
est enim paene supra humanum modum ne in cogitationem quidem admittere quod sit uel factu malum uel inprobum dictu.
13.6.9
itaque etiam iusti homines, qui frenare se possunt ab omni opere iniusto, nonnumquam tamen ipsa fragilitate uincuntur, ut uel in ira malum dicant uel in aspectu rerum delectabilium cogitatione tacita concupiscant.
13.6.10
quodsi mortalis condicio non patitur esse hominem ab omni macula purum, debent ergo largitione perpetua peccata carnis aboleri.
13.6.11
unum est enim sapientis et iusti et uitalis uiri opus diuitias suas in sola iustitia conlocare: qua profecto qui eget, licet ille Croesum aut Crassum diuitiis superet, hic pauper, hic nudus, hic mendicus putandus est.
13.6.12
danda igitur opera ut indumento iustitiae pietatisque uelemur, quo nos exuat nemo, quod nobis sempiternum praebeat ornatum.
13.6.13
nam si deorum cultores simulacra insensibilia excolunt et quidquid pretiosi habent in ea conferunt, quibus nec uti possunt nec gratias agere, quod acceperint, quanto iustius est et uerius uiuentia dei simulacra excolere, ut promereare uiuentem?
13.6.14
quae sicut usui habent quidquid acceperint et gratias agunt, ita deus, in cuius conspectu bonum feceris, et probabit et mercedem pietatis exsoluet.
13.7.1
Declaraui, ut opinor, animam non esse solubilem: superest citare testes, quorum auctoritate argumenta firmentur.
13.7.2
neque nunc prophetas in testimonium uocabo, quorum ratio et diuinatio in hoc solo posita est, ut ad cultum dei et ad inmortalitatem ab eo accipiendam creari hominem doceant, sed eos potius quibus istos qui respuunt ueritatem credere sit necesse.
13.7.3
Hermes naturam hominis describens, ut doceret quemadmodum esset a deo factus, haec intulit: καὶ τὸ αὐτό ἐξ ἑκατέρων φύσεων, τῆς τε ἀθανάτου καὶ τῆς θνητῆς, μίαν ἐποίει φύσιν τὴν τοῦ ἀνθρώπου, τὸν αὐτὸν πὴ μὲν ἀθάνατον, πὴ δὲ θνητὸν ποιήσας, καὶ τοῦτον φέρων ἐν μέσῳ τῆς θείας και ἀθανάτου φύσεως καὶ τῆς θνητῆς καὶ μεταβλητῆς ἵδρυσεν, ἵνα πάντα μὲν ὁρῶν πάντα θαυμάζῃ.
13.7.4
sed hunc fortasse aliquis in numero philosophorum conputet, quamuis in deos relatus Mercurii nomine ab Aegyptiis honoretur, nec plus ei auctoritatis tribuat quam Platoni aut Pythagorae.
13.7.5
maius igitur testimonium requiramus. Polites quidam consuluit Apollinem Milesium utrumne maneat anima post mortem an dissoluatur, et respondit his uersibus:
13.7.6
Ψυχὴ μὲν μέχρις οὖ δεσμοῖς πρὸς σῶμα κρατεῖται, φθαρτὰ νοοῦσα πάθη θνηταῖς ἀλγηδόσιν εἴκει· ἡνίκα δ᾽ ἀνάλυσιν βροτέην μετὰ σῶμα μαρανθὲν ὡκίστην εὔρηται, ἐς αἰθέρα πᾶσα φορεῖται αἰὲν ἀγήραος οὖσα, μένει δ᾽ εἰς πάμπαν ἀπειρὴς. πρωτόγονος γὰρ τοῦτο Θεοῦ διέταξε πρόνοια. quid? carmina Sibyllina nonne hoc ita esse declarant, cum fore aliquando denuntiant ut a deo de uiuis ac mortuis indicetur? quorum exempla paulo post inferemus.
13.7.7
falsa est ergo Democriti et Epicuri et Dicaearchi de animae dissolutione sententia. qui profecto non auderent de interitu animarum mago aliquo praesente disserere, qui sciret certis carminibus cieri ab inferis animas et adesse et praebere se humanis oculis uidendas et loqui et futura praedicere, et si auderent, re ipsa et documentis praesentibus uincerentur.
13.7.8
sed quia non peruieant animae rationem, quae tam suptilis est, ut oculos humanae mentis effugiat, interire dixerunt.
13.7.9
quid Aristoxenus, qui negauit omnino ullam esse animam, etiam cum uiuit in corpore? sed sicut in fidibus ex intentione neruorum effici, concordem sonum atque cantum, quem musici harmoniam uocant, ita in corporibus ex conpage uiscerum ac uigore membrorum uim sentiendi exsistere: quo nihil dici delirius potest.
13.7.10
uerum ille oculos quidem habuit incolumes, cor tamen caecum, quo uiuere se et habere mentem, qua id ipsum cogitauerat, non uidebat.
13.7.11
sed plerisque hoc philosophis accidit, ut putarent omnino non esse quicquid oculis non apparet, cum mentis acies multo clarior debeat esse quam corporis ad ea perspicienda quorum uis ac ratio sentitur potius quam uidetur.

Intertext edge

Open linked passage

Note