Epitome Divinarum institutionum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
14.1.1
Nunc, quoniam ab ns quae rettuli aliquantum Sacra Historia dissentit, aperiamus ea quae ueris litteris continentur, ne poetarum ineptias in accusandis religionibus sequi ac probare uideamur.
14.1.2
haec Ennii uerba sunt: exim Saturnus uxorem duxit Opem. Titan, qui maior natu erat, postulat ut ipse regnaret. ibi Vesta mater eorum et sorores Ceres atque Ops suadent Saturno, uti de regno ne concedat fratri.
14.1.3
ibi Titan, qui facie deterior esset quam Saturnus, idcirco et quod uidebat matrem atque sorores suas operam dare uti Saturnus regnaret, concessit ei ut. is regnaret. itaque pactus est cum Saturno, uti si quid liberum uirile secus ei natum esset, ne quid educaret. id eius rei causa fecit, uti ad suos gnatos regnum rediret.
14.1.4
tum Saturno filius qui primus natus est, eum necauerunt. deinde posterius nati sunt gemini, Iuppiter atque Iuno. tum Iunonem Saturno in conspectum dedere atque Iouem clam abscondunt dantque eum Vestae educandum celantes Saturnum.
14.1.5
item Neptunum clam Saturno Ops parit eumque clanculum abscondit. ad eundem modum tertio partu Ops parit geminos Plutonem et Glaucam. Pluto Latine est Dis pater, alii Orcum uocant. ibi filiam Glaucam Saturno ostendunt, at filium Plutonem celant atque abscondunt. deinde Glauca parua emoritur.
14.1.6
haec, ut scripta sunt, Ionis fratrumque eius stirps atque cognatio: in hunc modum nobis ex sacra scriptione traditum est.
14.1.7
item paulo post haec infert: deinde Titan postquam resciuit Saturno filios procreatos atque educatos esse clam se, seducit secum filios suos qui Titani uocantur, fratremque suum Saturnum atque Opem conprehendit eosque muro circumegit et custodiam iis apponit.
14.1.8
haec historia quam uera sit, docet Sibylla Erythraea eadem fere dicens, nisi quod in paucis quae ad rem non attinent discrepat.
14.1.9
liberatur ergo Iuppiter summi sceleris crimine, quod patrem uinxisse compedibus perhibetur. id enim Titan patruus fecit, quod ille contra pactionem iusque iurandum mares liberos sustulisset.
14.1.10
reliqua histona sic contexitur: Iouem adultum, cum audisset patrem atque matrem custodiis circumsaeptos atque in uincula coniectos, uenisse cum magna Cretensium multitudine Titanumque ac filios eius pugna uicisse, parentes uinculis exemisse, patri regnum reddidisse atque ita in Cretam remeasse.
14.1.11
post haec deinde Saturno sortem datam, ut caueret ne filius cum regno expelleret; illum eleuandae sortis atque effugiendi periculi gratia insidiatum Ioui, ut cum necaret; Iouem cognitis insidiis regnum sibi denuo uindicasse ac fugasse Saturnum.
14.1.12
qui cum lactatus esset per omnes terras persequentibus armatis, quos ad eum conprehendendum uel necandum Iuppiter miserat, uix in Italia locum in quo lateret inuenit.
14.2.1
Cum ergo numerus hominum coepisset increscere, prouidens deus ne fraudibus suis diabolus, cui ab initio dederat terrae potestatem, uel corrumperet homines uel disperderet, quod in exordio fecerat, misit angelos ad tutelam cultumque generis humani: quibus praecepit ante omnia, ne terrae contagione maculati substantiae caelestis amitterent dignitatem. scilicet id eos facere prohibuit quod sciebat esse facturos, ut ueniam sperare non possent.
14.2.2
itaque illos cum hominibus commorantes dominator ille terrae fallacissimus consuetudine ipsa paulatim ad uitia pellexit et mulierum congressibus inquinauit.
14.2.3
tum in caelum ob peccata quibus se inmerserant non recepti ceciderunt in terram. sic eos diabolus ex angelis dei suos fecit satellites ac ministros.
14.2.4
qui autem sunt ex his procreati quia neque angeli neque homines fuerunt, sed mediam quandam naturam gerentes, non sunt ad inferos recepti sicut in caelum parentes eorum.
14.2.5
ita duo genera daemonum facta sunt, unum caeleste, alterum terrenum. hi sunt immundi spiritus, malorum quae geruntur auctores, quorum idem diabolus est princeps.
14.2.6
unde illum Trismegistus daemonia- rchen uocat. daemonas autem grammatici dictos aiunt quasi δαή- μονας, id est peritos ac rerum scios: hos enim putant deos esse. sciunt illi quidem futura multa, sed non omnia, quippe quibus penitus consilium dei scire non liceat, et ideo solent responsa in ambiguos exitus temperare.
14.2.7
eos poetae et sciunt esse daemonas et locuntur. Hesiodus ita tradit: τοὶ μὲν δαίμονές εἰσι Διὸς μεγάλου διὰ βουλὰς ἐσθλοί, ἐπιχθόνιοι, ϕύλαϰες θνητῶν ἀνθρώπων.
14.2.8
quod idcirco dictum est, quoniam custodes eos humano generi deus miserat; sed et ipsi, cum sint perditores hominum, custodes tamen se uideri uolunt, ut ipsi colantur et deus non colatur.
14.2.9
philosophi quoque de his disserunt. nam Plato etiam naturas eorum in Symposio exprimere conatus est et Socrates esse circa se adsiduum daemona loquebatur, qui puero sibi adhaesisset, cuius nutu et arbitrio sua uita regeretur.
14.2.10
ma. gorum quoque ars omnis ac potentia horum adspirationibus constat, a quibus inuoca- ti uisus hominum praestigiis obcaecantibus fallunt, ut non uideant ea quae sunt et uidere se putent illa quae non sunt.
14.2.11
hi ut dico spiritus contaminati ac perditi per omnem terram uagantur et in solacium perditionis suae perdendis hominibus operantur.
14.2.12
itaque omnia insidiis fra. udibus dolis erroribus conplent: adhaerent enim singulis hominibus et omnes ostiatim domos occupant ac sibi geniorum nomen adsumunt; sic enim latino sermone daemonas interpretantur.
14.2.13
hos in suis penetralibus consecrant, his cotidie( uina.) profundunt, et scientes daemonas uenerantur quasi terrestres deos et quasi depulsores malorum quae ipsi faciunt et mroga. ut.
14.2.14
qui quomam spiritus sunt tenues et inconprehensibiies, insinuant se corporibus hominum et occulte in uisceribus operati ualetudinem uitiant, morbos citant, somniis animos terrent, mentes furoribus quatiunt, ut homines his malis cogant ad eorum auxilia decurrere.
14.3.1
LIBER III DE FALSA SAPIENTIA.
14.3.1
Rectius itaque Lucretius, cum eum laudat qui sapientiam primus inuenit, sed hoc inepte, quod ab homine inuentam putauit: quasi uero illam alicubi iacentem homo ille quem laudabat inuenerit tamquam tibias ad fontem, ut poetae aiunt.
14.3.2
quodsi repertorem sapientiae ut deum laudauit— ita enim dicit: nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,- dicendum est, deus ille fuit, deus, inclute Memmi—
14.3.3
tamen non erat sic laudandus deus, quod sapientiam inuenerit, sed quod hominem fecerit qui posset capere sapientiam: minuit enim laudem qui partem laudat ex toto.
14.3.4
sed ille ut hominem laudauit, qui tamen ob id ipsum deberet pro deo haberi, quod sapere inuenerit: nam sic ait: nonne decebit hunc hominem numero diuum dignarier esse?
14.3.5
unde apparet aut Pythagoram uoluisse laudare, qui se primus ut dixi philosophum nominauit, aut Milesium Thalen, qui de rerum natura primus traditur disputasse.
14.3.6
ita dum hominem quaerit extollere, rem ipsam depressit: non est enim magna, si ab homine potuit inueniri.
14.3.7
uerum potest ut poetae dari uenia. at ille idem perfectus orator, idem summus philosophus, ne Graecos reprehendam quorum leuitatem semper accusat et tamen sequitur, ipsam sapientiam, quam alias donum, alias inuentum deorum uocat, poetice figuratam laudat in faciem. grauiter etiam queritur extitisse aliquos qui eam uituperarent.
14.3.8
quisquamne inquit uituperare uitae parentem et hoc parricidio se inquinare audet et tam inpie ingratus It esse?
14.3.9
nos ergo, Marce Tulli, parricidae sumus et insuendi iudice in culleum, qui philosophiam negamus parentem esse uitae,
14.3.10
an tu, qui aduersus deum tam inpie ingratus es, non hunc cuius effigiem ueneraris in Capitolio sedentem, sed illum qui mundum fecit hominemque generauit, qui sapientiam quoque ipsam inter cetera caelestia sua beneficia largitus est? magistram tu uirtutis aut parentem uitae uocas? ad quam si quis accesserit, multo sit incertior necesse est quam prius fuerit.
14.3.11
cuius enim uirtatisP quae ipsa ubi sita sit, adhuc philosophi non expediunt. cuius uitae? cum ipsi doctores ante fuerint senectute ac morte confecti quam constituerint quomodo uiui deceat. cuius ueritatis indagatricem profiteri potes, qui saepe testaris, cum tanta multitudo fuerit philosophorum, sapientem tamen extitisse adhuc neminem? quid ergo te magistra illa uitae docuit?
14.3.12
an ut potentissimum consulem maledictis incesseres eumque hostem patriae uenenatis orationibus faceres? sed omittamus illa quae possunt excusari fortunae nomine.
14.3.13
studuisti nempe philosophiae et quidem sic, ut nullus umquam diligentius, quippe qui omnes cognoueris disciplinas, sicut ipse gloriari soles, eamque ipsam Latinis litteris inlustraueris imitatoremque te Platonis ostenderis.
14.3.14
cedo igitur quid didiceris aut in qua secta ueritatem deprehenderis. in Academia scilicet, quam secutus es, quam probasti.
14.3.15
at haec nihil docet nisi ut scias te nihil scire. tui ergo te libri arguunt, quam nihil a philosophia disci possit ad uitam. haec tua uerba sunt: mihi autem non modo ad sapientiam caeci uidemur, sed ad ea ipsa quae aliqua ex parte cerni uideantur, hebetes et obtunsi.
14.3.16
si ergo philosophia uitae magistra est, cur tibi ipse caecus et hebes et obtunsus uidebare, quem oportuit illa docente et sentire et sapere et in clarissima luce uersari?
14.3.17
at quam confisus fueris philosophiae ueritate, docent ad filium conposita praecepta, quibus mones philosophiae quidem praecepta noscenda, uiuendum autem esse ciuiliter. quid tam repugnans dici potest?
14.3.18
si noscenda sunt praecepta philosophiae, ideo utique noscenda sunt, ut recte sapienterque uiuamus, uel si ciuiliter uiuendum est, non est igitur philosophia sapientia, siquidem melius est ciuiliter quam philosophe uiuere.
14.3.19
nam si sapientia est quae dicitur philosophia, stulte profecto uiuet qui non secundum philosophiam uiuet: si autem. non stulte uiuit qui ciuiliter uiuit, sequitur ut stulte uiuat qui philosophe uiuit. tuo itaque iudicio philosophia stultitiae inanitatisque damnata est.
14.3.20
idem in Consolatione id est in opere non ioculari hanc de philosophia sententiam tulisti: sed nescio a qui nos teneat error ac miserabilis ignoratio ueri. ubi est ergo philosophiae magisterium aut quid te docuit illa uitae parens, si uerum miserabiliter ignoras?
14.3.21
quodsi haecerroris ignorationisque confessio paene inuito tibi ab intimo pectore expressa est, cur non tibi uerum fateris aliquando,: philosophiam, quam tu nihil docentem in caelum laudibus extulisti, magistram uirtutis esse non posse?
14.4.1
Quibus ex rebus apparet prophetas omnes denuntiasse de Christo, fore aliquando ut ex genere Dauid corporaliter natus constitueret aeternum templum deo, quod appellatur ecclesia, et uniuersas gentes ad religionem ueram dei conuocaret.
14.4.2
haec est domus fidelis, hoc inmortale templum, in quo si quis non sacrificauerit, inmortalitatis praemium non habebit.
14.4.3
cums templi et magni et aeterni quoniam Christus fabricator fuit, idem necesse est habeat in eo sacerdotium sempiternum, nec potest nisi per eum qui constituit ad templum et ad conspectum dei perueniri.
14.4.4
Dauid in psalmo CVIIII id ipsum docet dicens: ante luciferum genui te. iurauit dominus et non paenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum.
14.4.5
item in Basilion libro primo: et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia quae sunt in corde meo faciet, et aedificabo ei domum fidelem, et transibit in conspectu meo omnibus diebus.
14.4.6
quis autem futurus esset cui deus aeternum sacerdotium pollicebatur, Zacharias etiam nomine posito apertissime docuit. sic enim dixit: et ostendit mihi dominus Iesum sacerdotem magnum stantem ante faciem angeli domini, et diabolus stabat ad dexteram ipsius, ut contradiceret ei.
14.4.7
et dixit dominus ad diabolum: imperet dominus in te, qui elegit Hierusalem: et ecce titio eiectus ab igni. et Iesus erat indutus uestimenta sordida, et stabat ante faciem angeli. et respondit et dixit ad circumstantes ante faciem ipsius dicens:
14.4.8
auferte uestimenta sordida ab eo et induite eum tunicam talarem et imponite cidarim mundam super caput ipsius. et cooperuerunt eum uestimenta et imposuerunt cidarim super caput eius. et angelus domini stabat et testificabatur ad Iesum dicens: haec dicit dominus omnipotens:
14.4.9
si in uiis meis ambulaueris et praecepta mea seruaueris, tu iudicabis domum meam, et dabo tibi qui conuersentur in medio horum circumstantium. audi itaque, Iesu sacerdos magne.
14.4.10
quis non igitur captos mentibus tum fuisse Iudaeos arbitretur, qui cum haec et legerent et audirent, nefandas manus deo suo intulerunt?
14.4.11
atquin ab eo tempore quo Zacharias fuit usque ad annum quintum decimum imperii Tiberi Caesaris, quo Iesus fixus est, prope quingenti anni numerantur, siquidem Darii et Alexandri adoleuit aetate, qui fuerunt non multo post quam Tarquinius Superbus exactus est.
14.4.12
sed illi rursus eodem modo falsi deceptique sunt putantes haec de Iesu esse dicta filio Naue, qui successor Moysi fuit, aut de sacerdote Iesu filio Iosedech: in quos nihil congruit eorum quae propheta narrauit.
14.4.13
non enim sorditati umquam illi fuerunt, cum alter eorum potentissimus princeps fuisset, alter sacerdos, aut perpessi sunt aliquid aduersi, ut tamquam titio eiectus ex igni putarentur, aut aliquando in conspectu dei et angelorum steterunt aut propheta de praeteritis loquebatur potius quam futuris.
14.4.14
locutus est igitur de Iesu filio dei, ut ostenderet eum primo in humilitate et carne uenturum. haec est enim uestis sordida, ut pararet templum deo et sicut titio igni ambureretur id est ab hominibus cruciamenta perferret et ad ultimum extingueretur. titionem enim uulgus appellat extractum foco torrem semiustum et extinctum.
14.4.15
quomodo autem et cum quibus mandatis a deo mitteretur in terram, declarauit spiritus dei per prophetam docens futurum ut cum uoluntatem summi patris fideliter et constanter inplesset, acciperet iudicium atque imperium sempiternum.
14.4.16
si in uiis meis inquit ambulaueris et praecepta mea seruaueris, tu iudicabis domum meam. quae fuerint uiae dei et quae praecepta eius, nec ambiguum nec obscurum est.
14.4.17
deus enim cum uideret malitiam et falsorum deorum cultus per orbem terrae ita inualuisse, ut iam nomen eius ex hominum memoria fuisset paene sublatum— siquidem Iudaei quoque, quibus solis arcanum dei creditum fuerat, relicto deo uiuo ad colenda figmenta inretiti daemonum fraudibus aberrassent nec increpiti per prophetas reuerti ad deum uellent—, filium suum principem angelorum legauit ad homines, ut eos conuerteret ab inpiis et uanis cultibus ad cognoscendum et colendum deum uerum, item ut eorum mentes a stultitia ad sapientiam, ab iniquitate ad iustitiae opera traduceret.
14.4.18
hae sunt uiae dei in quibus eum ambulare praecepit, haec praecepta quae seruanda mandauit. ille uero exhibuit deo fidem: docuit enim quod unus deus sit eumque solum coli oportere, nec umquam se ipse deum dixit, quia non seruasset fidem, si missus ut deos tolleret et unum adsereret, induceret alium praeter unum.
14.4.19
hoc erat non de uno deo facere praeconium nec eius qui miserat, sed suum proprium negotium gerere ac se ab eo quem inlustratum uenerat separare.
14.4.20
propterea quia tam fidelis extitit, quia sibi nihil prorsus adsumpsit, ut mandata mittentis inpleret, et sacerdotis perpetui dignitatem et regis summi honorem et iudicis potestatem et dei nomen accepit.
14.5.1
Quae uero causa sit ut eos qui sapientes sunt stultos putent, magna ratio est— nec enim frustra falluntur—: quae nobis diligenter est explicanda, ut errores suos tandem si fieri possit adgnoscant.
14.5.2
iustitia suapte natura speciem quandam stultitiae habet, quod ego et diuinis et humanis testimoniis confirmare possum. sed nihil fortasse aput istos agamus, nisi eos de suis doceamus auctoribus non posse quemquam iustum esse, quod est coniunctum cum uera sapientia, nisi idem stultus esse uideatur.
14.5.3
Carneades Academicae sectae philosophus, cuius in disserendo quae uis fuerit, quae eloquentia, quod acumen, qui nescit ipsum, ex praedicatione Ciceronis intelleget aut Lucilii, aput quem disserens Neptunus de re difficillima ostendit non posse id explicari, non Carneaden si ipsum Orcus remittat, cum legatus ab Atheniensibus Romam missus esset, dispu- 10 tauit de iustitia copiose audiente Galba et Catone Censorio maximis tunc oratoribus.
14.5.4
sed idem disputationem suam postridie contraria disputatione subuertit et iustitiam quam pridie laudauerat sustulit, non quidem philosophi grauitate, cuius firma et stabilis debet esse sententia, sed quasi oratorio exercitii genere in utramque partem disserendi. quod ille facere solebat, ut alios quidlibet adserentes posset refutare.
14.5.5
eam disputationem, qua iustitia euertitur, aput Ciceronem Lucius Furius recordatur, credo quoniam de re publica disserebat, ut defensionem laudationemque eius induceret, sine qua putabat regi non posse rem publicam. Carneades autem ut Aristotelen refelleret ac Platonem iustitiae patronos, prima illa disputatione collegit ea omnia quae pro iustitia dicebantur, ut posset illam, sicut fecit, euertere.
14.5.6
erat enim facillimum iustitiam radices non habentem labefactare, quia tum nulla in terra fuit, ut quid esset aut qualis a philosophis cerneretur.
14.5.7
atque utinam tot ac tales uiri quantum eloquentiae, quantum animi, tantum etiam scientiae ad inplendam defensionem summae uirtutis habuissent, cuius origo in religione, ratio in aequitate est! sed ii qui primam illam partem nescierunt, ne secundam quidem tenere potuerunt.
14.5.8
uolo autem prius circumscnpte ac breuiter quid sit ostendere, ut intellegatur philosophos ignorasse iustitiam nec id quod minime nouerant potuisse defendere.
14.5.9
iustitia quamuis omnes simul uirtutes amplectatur, tamen duae sunt omnium principales quae ab ea diuelli separarique non possunt, pietas et aequitas. nam fides temperantia probitas innocentia integritas et cetera eiusmodi uel natura uel institutis parentum possunt esse in iis hominibus qui iustitiam nesciunt, sicuti semper fuerunt:
14.5.10
nam Romani ueteres, qui iustitia gloriari solebant, iis utique uirtutibus gloriabantur quae, ut dixi, proficisci a iustitia possunt et ab ipso fonte secerni.
14.5.11
pietas uero et aequitas quasi uenae sunt eius, his enim duobus fontibus constat tota iustitia: sed caput eius et origo in illo primo est, in secundo uis omnis ac ratio. pietas autem nihil aliut est quam dei notio, sicut Trismegistus uerissime definiuit, ut alio loco diximus.
14.5.12
si ergo pietas est cognoscere deum, cuius cognitionis haec summa est ut colas, ignorat utique iustitiam qui religionem dei non tenet. quomodo enim potest eam ipsam nosse qui unde oriatur ignorat?
14.5.13
Plato quidem multa de uno deo locutus est, a quo ait constitutum esse mundum, sed nihil de religione: somniauerat enim deum, non cognouerat. quodsi iustitiae defensionem uel ipse uel quilibet alius implere uoluisset, in primis deorum religiones euertere debuit, quia contrariae sunt pietati.
14.5.14
quod quidem Socrates quia facere temptauit, in carcerem coniectus est, ut iam tunc appareret quid esset futurum iis hominibus qui iustitiam ueram defendere deoque singulari seruire coepissent.
14.5.15
altera est iustitiae pars aequitas: aequitatem dico non utique bene iudicandi, quod et ipsum laudabile est in homine iusto, sed se cum ceteris coaequandi, quam Cicero aequabilitatem uocat.
14.5.16
deus enim, qui homines et generat et inspirat, omnes aequos id est pares esse uoluit, eandem condicionem uiuendi omnibus posuit, omnes ad sapientiam genuit, omnibus inmortalitatem spopondit: nemo a beneficiis eius caelestibus segregatur.
14.5.17
nam sicut omnibus unicum suum lumen aequaliter diuidit, emittit omnibus fontes, uictum sum ministrat, quietem somni dulcissimam tribuit, sic omnibus aequitatem uirtutemque largitur. nemo aput eum seruus est, nemo dominus: si enim cunctis idem pater est, aequo iure omnes liberi sumus.
14.5.18
nemo deo pauper est nisi qui iustitia indiget, nemo diues nisi qui uirtutibus plenus est, nemo denique egregius nisi qui bonus et innocens fuerit, nemo clarissimus nisi qui opera misericordiae largiter fecerit, nemo perfectissimus nisi qui omnes gradus uirtutis inpleuerit.
14.5.19
quare neque Romani neque Graeci iustitiam tenere potuerunt, quia dispares multis gradibus homines habuerunt, a pauperibus ad diuites, ab humilibus ad potentes, a priuatis denique usque ad regum sublimissimas potestates.
14.5.20
ubi enim non sunt uniuersi pares, aequitas non est, et excludit inaequalitas ipsa iustitiam, cuius uis omnis in eo est, ut pares faciat eos qui ad huius uitae condicionem pari sorte uenerunt.
14.6.1
Si ergo in homine praeclarum et excellens est bonum misericordia idque diuinis testimoniis et bonorum malorumque consensu optimum iudicatur, adparet philosophos longe afuisse ab humano bono, qui neque praeceperunt eiusmodi quicquam neque fecerunt, sed uirtutem quae in homine propemodum singularis est pro uitio semper habuerunt.
14.6.2
libet hic interponere unum de philosophia locum, ut illorum plenius coarguamus errores qui misericordiam cupiditatem metum morbos animi appellant.
14.6.3
conantur illi quidem uirtutes a uitiis distinguere: quod est sane facillimum. quis enim non possit liberalem a prodigo separare, ut illi faciunt, aut parcum a sordido aut quietum ab inerti aut cautum a timido, quod haec quae sunt bona fines suos habent? quos si excesserint, in uitia labuntur, ita ut constantia nisi pro ueritate suscepta sit, fit inpudentia.
14.6.4
item fortitudo si nulla necessitate cogente aut non pro causa honesta certum periculum subierit, in temeritatem conuertitur. libertas quoque si alios insectetur potius quam insectantibus resistat, contumacia est. seueritas etiam nisi se intra congruentes nocentium poenas coerceat, fit saeua crudelitas.
14.6.5
itaque dicunt eos qui mali uideantur non sua sponte peccare nec mala potius eligere, sed bonorum specie lapsos incidere in mala, dum bonorum ac malorum discrimen ignorant.
14.6.6
haec quidem falsa non sunt, sed ad corpus cuncta referuntur. nam parcum esse aut constantem aut cautum aut quietum aut fortem aut seuerum uirtutes sunt quidem, sed huius temporariae uitae. nos autem, qui hanc uitam contemnimus, alias nobis uirtutes propositas habemus, de quibus philosophi ne suspicari quidem ulla ratione potuerunt.
14.6.7
itaque et uirtutes quasdam pro uitiis et uitia quaedam pro uirtutibus habuerunt. nam Stoici adfectus omnes quorum inpulsu animus commouetur ex homine tollunt, cupiditatem laetitiam metum maestitiam, quorum duo priora ex bonis sint aut futuris aut praesentibus, posteriora ex malis.
14.6.8
eodem modo haec quattuor morbos, ut dixi, uocant non tam natura insitos quam praua opinione susceptos et idcirco eos censent extirpari posse radicitus, si bonorum malorumque opinio falsa tollatur.
14.6.9
si enim nihil censeat sapiens bonum, nihil malum, nec cupiditate ardescet nec laetitia gestiet nec metu terrebitur nec aegritudine contrahetur.
14.6.10
mox uidebimus an efficiant quod uelint aut quid efficiant, interim propositum adrogans ac paene fnrios( or) um, qui se putent mederi et eniti posse contra uim rationemque naturae.
14.7.1
Quoniam de immortalitate animae diximus, sequitur ut doceamus quatenus homini et quando tribuatur, ut in hoc quoque prauitatis ac stultitiae suae perspiciant errores qui mortales quosdam decretis placitisque mortalium deos esse factos opinantur, uel quod artes inuenerant uel quod usum I quarundam frugum docuerant uel quod utilia uitae hominum, prodiderant uel quod inmanes bestias interemerant.
14.7.2
quae, merita quam longe ab inmortalitate semota sint, et docuimus in prioribus libris et nunc docebimus, ut appareat solam esse iustitiam quae uitam homini pariat aeternam, et solum deum qui aeternae uitae praemium largiatur.
14.7.3
nam illi qui suis meritis inmortales facti esse dicuntur, quia nec iustitia nec ulla in his uera uirtus fuit, non inmortalitatem sibi, sed mortem\' peccatis ac libidinibus quaesierunt neque caeleste praemium, sed inferna supplicia meruerunt, quae pendent simul cum iis omnibus qui eos coluerunt. cuius iudicii propinquare tempus ostendam, ut et iustis merces digna soluatur et poena merita inpiis inrogetur.
14.7.4
Plato et multi alii philosophorum cum ignorarent originem rerum supremumque illut tempus quo mundus esset effectus, multa milia saeculorum fluxisse dixerunt, ex quo hic pulcherrimus mundi extiterit ornatus, secuti fortasse Chaldaeos, qui, ut Cicero tradit in libro de diuinatione primo, quadringenta septuaginta milia annorum monumentis conprehensa se habere delirant: in quo se quia posse argui non putabant, liberum sibi crediderunt esse mentiri.
14.7.5
nos autem, quos diuinae litterae ad scientiam ueritatis erudiunt, principium mundi, finemque cognouimus: de quo nunc in fine operis disseremus, quoniam de principio in secundo libro explicauimus.
14.7.6
sciant igitur philosophi qui ab exordio mundi saeculorum milia enumerant, nondum sextum millesimum annum esse conclusum. quo numero expleto consummationem fieri necesse est et humanarum rerum statum in melius reformari: cuius rei argumentum prius enarrandum est, quo ratio eluceat.
14.7.7
Mundum deus et hoc rerum naturae admirabile opus, sicut arcanis sacrae scripturae continetur, sex dierum spatio consummauit diemque septimum, quo ab operibus suis requieuerat, sanxit.
14.7.8
hic est autem dies sabbati, qui lingua Hebraeorum a numero nomen accepit, unde septenarius numerus legitimus ac plenus est. nam et dies septem sunt quibus per uicem reuolutis orbes conficiuntur annorum et septem stellae quae non occidunt et septem sidera quae uocantur errantia, quorum dispares cursus et inaequabiles motus rerum ac temporum uarietates efficere creduntur.
14.7.9
ergo quoniam sex diebus cuncta dei opera perfecta sunt, per saecula sex id est annorum sex milia manere in hoc statu mundum necesse est. dies enim magnus dei mille annorum circulo terminatur, sicut indicat propheta, qui dicit: ante oculos tuos, domine, mille anni tamquam dies unus.
14.7.10
et sicut deus sex illos dies in tantis rebus fabricandis laborauit, ita et religio eius et ueritas in his sex milibus annorum laboret necesse est, malitia praeualente atque dominante.
14.7.11
et rursus quoniam perfectis operibus requieuit die septimo eumque benedixit, necesse est ut in fine sexti millesimi anni malitia omnis aboleatur e terra et regnet per annos mille iustitia sitque tranquillitas et requies a laboribus quos mundus iam diu perfert.
14.7.12
uerum quatenus id eueniat, ordine suo explicabo. saepe diximus minora et exigua magnorum figuras et praemonstrationes esse, ut hunc diem nostrum, qui ortu solis occasuque finitur, diei magni speciem gerere, quem circuitus annorum mille determinat.
14.7.13
eodem modo etiam figuratio terreni hominis caelestis populi praeferebat in posterum fictionem. nam sicut perfectis omnibus quae in usum hominis molitus est deus ipsum hominem sexto die ultimum fecit eumque induxit in hunc mundum tamquam in domum iam diligenter instructam, ita nunc sexto die magno uerus homo uerbo dei fingitur, id est sanctus populus doctrina et praeceptis dei ad iustitiam figuratur.
14.7.14
et sicut tunc mortalis atque inperfectus e terra fictus est, ut mille annis in hoc mundo uiueret, ita nunc ex hoc terrestri saeculo perfectus homo fingitur, ut uiuificatus a deo in hoc eodem mundo per annos mille dominetur.
14.7.15
quomodo autem consummatio futura sit et qualis exitus humanis rebus inpendeat, si quis diuinas litteras fuerit scrutatus, inueniet.
14.7.16
sed et saecularium prophetarum congruentes cum caelestibus uoces finem rerum et occasum post breue tempus adnuntiant describentes quasi fatigati et dilabentis mundi ultimam senectutem.
14.7.17
quae uero a prophetis et uatibus futura esse dicantur, priusquam superueniat extrema illa conclusio, collecta ex omnibus et coaceruata subnectam.