Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epitome Divinarum institutionum
Lactantius (III)Inst 17 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
17.1.1
Ob has rationes Stoici aliouersus deos interpretantur, et quia non peruident quid sit in uero, conantur eos cum rerum naturalium ratione coniungere. quos Cicero secutus de diis ac religionibus eorum hanc sententiam tulit:
17.1.2
uidetisne igitnr, ut a physicis rebus bene atque utiliter inuentis tracta ratio est ad commenticios ac fictos deos? quae res genuit falsas opiniones erroresque turbulentos et superstitiones paene aniles. et formae enim nobis deorum et aetates et uestitus ornatusque noti sunt, genera praeterea, coniugia cognationes omniaque traducta ad similitudinem inbecillitatis humanae.
17.1.3
quid planius, quid uerius dici potest? Romanae philosophiae princeps et amplissimo sacerdotio praeditus commenticios ac fictos deos arguit, quorum cultus superstitiones paene aniles esse testatur, falsis opinionibus erroribusque turbulentis implicatos esse homines queritur.
17.1.4
nam totus liber tertius de natura deorum omnes funditus religiones euertit ac delet. quid ergo a nobis expectatur amplius? num eloquentia superare possumus Ciceronem? minime id quidem, sed fiducia illi defuit ignoranti ueritatem, quod ipse simpliciter in eodem opere confitetur. ait enim facilius posse se dicere quid non sit quam quid sit, hoc est falsa se intellegere, uera nescire.
17.1.5
clarum est igitur homines fuisse illos qui dii putantur et eorum memoriam post mortem consecratam. ideo et aetates diuersae sunt et certae imagines singulorum, quod in eo habitu et aetate simulacra eorum configurata sunt, in qua quemque mors deprehendit.
17.1.6
consideremus si placet aerumnas infelicium deorum. Isis filium perdidit, Ceres filiam, expulsa et per orbem terrae iactata Latona uix insulam paruam in qua pareret inuenit.
17.1.7
Deum Mater et amauit formosum adulescentem et eundem cum paelice deprehensum exsectis uirilibus semiuirum reddidit et ideo nunc sacra eius a Gallis sacerdotibus celebrantur. Iuno paelices acerrime persecuta est, quia parere ipsa non potuit ex fratre.
17.1.8
insulam Samum scribit Varro prius Partheniam nominatam, quod ibi Iuno adoleuerit ibique etiam Ioui nupserit. itaque nobilissimum et antiquissimum templum eius est Sami et simulacrum in habitu nubentis figuratum et sacra eius anniuersaria nuptiarum ritu celebrantur. si ergo adoleuit, si fuit uirgo primo, postea mulier, hominem fuisse qui non intellegit, pecudem se fatetur.
17.1.9
quid loquar obsceuitatem Veneris omnium libidinibus prostitutae non deorum tantum, sed et hominum? haec enim ex famoso Martis stupro genuit Harmoniam, ex Mercurio Hermaphroditum, qui est natus androgynus, ex Ioue Cupidinem, ex Anchise Aenean, ex Bute Erycem; ex Adonio quidem nullum potuit, quod etiamtum puer ab apro ictus occisus est.
17.1.10
quae prima, ut in Historia Sacra continetur, artem meretriciam instituit auctorque mulieribus in Cypro fuit, uti uulg( at) o corpore quaestum facerent: quod idcirco imperauit, ne sola praeter alias mulieres inpudica et uirorum adpetens uideretur.
17.1.11
etiamne haec habet aliquid numinis, cuius plura numerantur adulteria quam partus? sed ne illae quidem uirgines inlibatam castitatem seruare potuerunt. unde enim putemus Erichthonium esse natum? an ex terra, ut poetae uideri uolunt?
17.1.12
at res ipsa clamat. nam cum Vulcanus diis arma fecisset eique Iuppiter optionem dedisset praemii quod uellet postulandi iurassetque ut solebat per infernam paludem se nihil negaturum, tum faber claudus Mineruae nuptias postulauit.
17.1.13
t hic luppiter Optimus Maximus tanta religione constrictus abnuere non potuit, Mineruam tamen monuit repugnare pudicitiamque defendere. tum in illa conluctatione Vulcanum in terram effudisse aiunt, unde sit Erichthonius natus, idque illi nomen inpositum ὰπὸ τη̃ ς ἒριδος xal χθονός id est ex certamine atque humo.
17.1.14
cur igitur uirgo eum puerum cum dracone conclusum et obsignatum tribus uirginibus Cecropidis commendauit? euidens ut opinor incestum, quod nullo modo possit colorari.
17.1.15
altera cum paene amatorem suum perdidisset, qui erat turbatis distractus equis, praestantissimum medicum Asclepium curando iuueni aduocauit eumque sanatum secretis alma recondit sedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat, solus ubi in siluis Italis ignobilis aeuum exigeret uersoque ubi nomine Virbius esset. quid sibi uult haec tam diligens, tam sollicita curatio?
17.1.16
quid secretae sedes? quid relegatio uel tam longe uel ad mulierem uel in solitudinem? quid deinde nominis commutatio? postremo quid equorum tam pertinax abominatio? quid significant haec omnia nisi conscientiam stupri et amorem minime uirginalem?
17.1.17
erat plane cur tantum laborem pro tam fideli iuuene susciperet, qu amanti nouercae obsequium pernegarat.
17.2.1
Dicet aliquis\' cur ergo deus haec fieri patitur nec tam malis succurrit erroribus?\' ut mala cum bonis pugnent, ut uitia sint aduersa uirtutibus, ut habeat alios quos puniat, alios quos honoret. ultimis enim temporibus statuit de uiuis ac mortuis iudicare; de quo iudicio mihi erit in ultimo libro disputatio.
17.2.2
differt igitur, donec ueniat temporum finis, quo effundat iram suam in potestate ac uirtute caelesti, sicut uatum praedicta piorum terribili monitu horrificant.
17.2.3
nunc autem patitur homines errare et aduersum se quoque inpios esse, ipse iustus et mitis et patiens. nec enim fieri potest ut non is in quo perfecta. sit uirtus, sit etiam perfecta.
17.2.4
patientia. unde quidam putant ne irasci quidem deum omnino, quod adfectibus, qui sunt perturba- tiones animi, subiectus non sit, quia fragile est omne animal quod adficitur et commouetur. quae persuasio ueritatem ac religionem funditus tollit.
17.2.5
sed seponatur interim nobis hic locus de ira dei disserendi, quod et uberior est materia et opere proprio latius exequenda.. illos ergo nequissimos spiritus quisquis ueneratus fuerit ac secutus, neque caelo neque luce potietur, quae sunt dei, sed in illa decidet quae in distributione rerum adtributa esse ipsi malorum principi disputauimus, in tenebras scilicet et inferos et supplicium sempiternum.
17.2.6
Docui religiones deorum triplici modo uanas esse: uno, quod simulacra ista quae coluntur effigies sint hominum mortuorum; esse autem peruersum et incongruens ut simulacrum hominis a simulacro dei colatur: colit enim quod est deterius et inbecillius;
17.2.7
tum inexpiabile facinus esse deserere uiuentem, ut defunctorum monumentis seruias, qui nec uitam nec lucem dare cuiquam possunt, qua ipsi carent; nec esse alium quemquam deum praeter unum, cuius iudicio ac potestati omnis anima subiecta sit.
17.2.8
altero, quod ipsae imagines sacrae quibus homines inanissimi seruiunt omni sensu careant, quoniam terra sint.
17.2.9
quis autem non intellegat nefas esse rectum animal curuari, ut adoret terram? quae idcirco pedibus nostris subiecta est, ut calcanda nobis, non adoranda sit, qui simus ideo excitati ex ea statumque sublimem praeter ceteras animantes acceperimus, ut non reuoluamur deorsum nec hunc caelestem uultum proiciamus ad terram, sed oculos eo dirigamus quo illos naturae suae condicio direxit nihilque aliut adoremus, nihil colamus nisi solius artificis parentisque nostri unicum nomen, qui propterea hominem rigidum figurauit, ut sciamus nos ad superna et caelestia prouocari.
17.2.10
tertio, quod spiritus qui praesunt ipsis religionibus condemnati et abiecti a deo per terram uolutentur; qui non tantum nihil praestare cultoribus suis possint, quoniam rerum potestas penes unum est, uerum etiam mortiferis eos inlecebris et erroribus perdant, quoniam hoc illis cottidianum sit opus, tenebras hominibus obducere, ne quaeratur ab iis uerus deus.
17.2.11
non igitur colendi sunt, quia sententiae dei subiacent. est enim piaculum maximum addicere se potestati eorum quibus, si iustitiam sequare, potentior esse possis et eos adiuratione diuini nominis expellere ac fugare.
17.2.12
quodsi apparet religiones istas tot modis esse uanas quibus docui, manifestum est eos qui uel mortuis supplicant uel terram uenerantur uel spiritibus inpuris animas suas mancipant, rationem hominum non tenere eosque inpietatis ac sceleris sui supplicia pensuros, qui rebelles aduersus parentem generis humani deum susceptis inexpiabilibus sacris fas omne uiolauerint.
17.3.1
LIBER III DE FALSA SAPIENTIA.
17.3.1
Dixi de philosophia ipsa quam potui breuiter. nunc ad philosophos ueniamus, non ut cum his decertemus, qui stare non possunt, sed ut eos fugientes atque deiectos nostro campo insequamur.
17.3.2
Epicuri disciplina multo celebrior semper fuit quam ceterorum, non quia ueri aliquid adferat, sed quia multos populare nomen uoluptatis inuitat. nemo enim non in uitia pronus est.
17.3.3
praeterea ut ad se multitudinem contrahat, adposita singulis quibusque moribus loquitur. desidiosum uetat is litteras discere, auarum populari largitione liberat, ignauum prohibet accedere ad rem publicam, pigrum exerceri, timidum militare.
17.3.4
inreligiosus audit deos nihil curare, inhumanus et suis commodis seruiens iubetur nihil cuiquam tribuere: omnia enim sua causa facere sapientem.
17.3.5
fugienti turbam solitudo Jt\' laudatur, qui nimium parcus est, discit aqua et polenta uitam posse tolerari. qui odit uxorem, huic enumerantur caelibatus bona, habenti malos liberos orbitas praedicatur, aduersus parentes inpio, nullum uinculum esse naturae. inpatienti ac delicato dolorem esse omnium malorum maximum dicitur, forti, etiam in tormentis beatum esse sapientem.
17.3.6
qui claritati ac potentiae studet, huic praecipitur reges colere, qui molestiam ferre non potest, huic regiam fugere.
17.3.7
ita homo astutus ex uariis diuersisque moribus circulum cogit et dum studet placere omnibus, maiore discordia secum ipse pugnauit quam inter se uniuersi. unde autem disciplina eius tota descendat, quam originem habeat, explicandum est.
17.3.8
uidebat Epicurus bonis aduersa semper accidere, paupertatem labores exilia carorum amissiones, malos contra beatos esse, augeri potentia, honoribus adfici; uidebat innocentiam minus tutam, scelera inpune committi; uidebat sine dilectu morum, sine ordine ac discrimine annorum saeuire mortem, sed alios ad senectutem peruenire, alios infantes rapi, alios iam robustos interire, alios in primo adulescentiae flore inmaturis funeribus extingui, in bellis meliores potius et uinci et peru\' e.
17.3.9
maxime autem commouebat homines in primis religiosos grauioribus malis adfici, iis autem qui aut deos omnino neclegerent aut non pie colerent, uel minora incommoda euenire uel nulla; ipsa etiam saepe templa fulminibus conflagrare.
17.3.10
quod Lucretius queritur, cum dicit de deo: tum fulmina mittat et aedis ipse suas disturbet et in deserta recedens saeuiat exercens telum, quod saepe nocentes praeterit exanimatque indignos inque merentes.
17.3.11
quodsi uel exiguam ueritatis auram colligere potuisset, numquam diceret aedis illum suas disturbare, cum ideo disturbet, quia non sint suae.
17.3.12
Capitolium, quod est Romanae urbis et religionis caput summum, non semel, sed saepius fulmine ictum conflagrauit:
17.3.13
homines autem ingeniosi quid de hoc existimauerint, ex dicto Ciceronis apparet, qui ait diuinitus extitisse illam flammam, non quae terrestre illut domicilium Iouis deleret, sed quae sublimius magnificentiusque deposceret.
17.3.14
qua de re etiam in libris consulatus sui eadem dixit quae Lucretius: nam pater altitonans stellanti nixus Olympo ipse suas arces atque inclyta templa petiuit et Capitolinis iniecit sedibus ignes.
17.3.15
pertinaci ergo stultitia non modo uim maiestatemque ueri dei non intellexerunt, sed etiam inpietatem sui erroris auxerunt, qui templum caelesti iudicio saepe damnatum restituere contra fas omne contenderint.
17.3.16
cum haec igitur cogitaret Epicurus, earum rerum uelut iniquitate inductus— sic enim causam rationemque ignoranti uidebatur— existimauit nullam esse prouidentiam. quod cum sibi persuasisset, suscepit etiam defendendum: sic in errores inextricabiles se ipse coniecit.
17.3.17
si enim prouidentia nulla est, quomodo tam ordinate, tam disposite mundus effectus est? nulla inquit dispositio est: multa enim facta sunt aliter quam fieri debuerunt. et inuenit homo diuinus quae reprehenderet.
17.3.18
quae singula si uacaret refellere, facile ostenderem nec sapientem hunc fuisse nec sanum. item si nulla prouidentia est, quomodo animalium corpora tam prouidenter ordinata sunt, ut singula quaeque membra mirabili ratione disposita sua officia conseruent?
17.3.19
nihil inquit in procreandis animalibus prouidentiae ratio molita est. nam neque oculi ad uidendum facti sunt neque aures ad audiendum neque lingua ad loquendum neque pedes ad ambulandum, quoniam prius haec nata sunt quam esset uidere audire loqui ambulare. itaque non haec ad usum nata sunt, sed usus ex illis natus est.
17.3.20
si nulla prouidentia est, cur imbres cadunt, fruges oriuntur, arbusta frondescunt? non inquit animantium causa ista fiunt, quoniam prouidentiae nihil prosunt, sed omnia sua sponte fieri necesse est.
17.3.21
j unde ergo nascuntur aut quomodo fiunt omnia quae geruntur non est inquit prouidentiae opus: sunt enim semina per inane uolitantia, quibus inter se temere conglobatis uniuersa gignuntur atque concrescunt.
17.3.22
cur igitur illa non sentimus aut cernimus? quia nec colorem habent inquit nec calorem ullum nec odorem. saporis quoque et umoris expertia sunt et tam minuta, ut secari ac diuidi nequeant.
17.3.23
sic eum, quia falsum in principio susceperat, consequentium rerum necessitas ad deliramenta perduxit. ubi enim sunt aut unde ista corpuscula? cur nemo illa praeter unum Leucippum somniauit, a quo Democritus eruditus hereditatem stultitiae reliquit Epicuro?
17.3.24
quae si sunt corpuscula et quidem solida ut dicunt, sub oculos certe uenire possunt. si eadem est natura omnium, quomodo res uarias efficiunt? uario inquit ordine ac positione conueniunt sicut litterae: quae cum sint paucae, uarie tamen collocatae innumerabilia uerba conficiunt.
17.3.25
at litterae uarias formas habent. 20 ita inquit et haec ipsa primordia: nam sunt aspera, sunt hamata, sunt leuia. secari ergo ac diuidi possunt, si aliquid inest illis quod emineat. si autem leuia sunt et hamis indigent, cohaerere non possunt. hamata igitur esse oportet, ut possint inuicem concatenari.
17.3.26
cum uero tam minuta esse dicantur, ut nulla ferri acie dissici ualeant, quomodo hamos aut angulos habent? quos, quia extant, necesse est posse diuelli.
17.3.27
deinde quo foedere inter se, qua mente conueniunt, ut ex iis aliquid construatur? si sensu carent, nec coire tam disposite possunt, quia non potest quicquam rationale perficere nisi ratio. quam multis coargui haec uanitas potest!
17.3.28
sed properat oratio. hic est ille, qui genus humanum ingenio superauit et omnes restinxit, stellas exortus ut aetherius sol. quos equidem uersus numquam sine risu legere possum.
17.3.29
non enim de Socrate hoc saltem aut Platone dicebat, qui uelut reges habentur philosophorum, sed de homine, quo sano ac uigente nullus aeger ineptius delirauit. itaque poeta inanissimus leonis laudibus murem non ornauit, sed obruit et obtriuit.
17.3.30
at idem nos liberat metu mortis, de qua haec ipsius expressa uerba sunt: quando nos sumus, mors non est: quando mors est, nos non sumus. mors ergo nihil ad nos. quam argute nos fefellit!
17.3.31
quasi uero transacta mors timeatur, qua iam sensus ereptus est, ac non ipsum mori, quo sensus eripitur. est enim tempus aliquod quo et nos iam non sumus et mors tamen nondum est, idque ipsum uidetur esse miserum, quod et mors esse incipit et nos esse desinimus;
17.3.32
nec frustra dictum est: mors misera non est, aditus ad mortem est miser, hoc est morbo tabescere, ictum perpeti, ferrum corpore excipere, ardere igni, dentibus laniari.
17.3.33
haec sunt quae timentur, non quia mortem adferunt, sed quia dolorem magnum. quin potius effice ne dolor malum sit omnium inquit malorum maximum est. qui ergo possum non timere, si id quod mortem antecedit aut efficit, malum est? quid quod totum illut argumentum falsum est, quia non intereunt animae?
17.3.34
( minime) uero inquit; nam quod cum corpore nascitur, cum corpore intereat necesse est. iam superius dixi differre me hunc locum et operi ultimo reseruare, ut hanc Epicuri persuasionem, siue illa Democriti siue Dicaearchi fuit, et argumentis et diuinis testimoniis redarguam.
17.3.35
uerum ille fortasse inpunitatem uitiis suis spopondit: fuit enim turpissimae uoluptatis adsertor, cuius capiendae causa nasci hominem putauit.
17.3.36
quis cum hoc adfirmari audiat, uitiis et sceleribus abstineat? nam si periturae sunt animae, adpetamus diuitias, ut omnes suauitates capere possimus. quae si nobis desunt, ab iis qui habent auferamus clam dolo ui; eo magis, si humanas res nullus deus curat, quandocumque spes inpunitatis adriserit, rapiamus necemus.
17.3.37
sapientis est enim male facere, si et utile sit et tutum, quoniam si quis in caelo deus est, non irascitur cuiquam. aeque stulti est bene facere, quia sicut ira non commouetur, ita nec gratia tangitur.
17.3.38
uoluptatibus igitur quoquo modo possumus seruiamus: breui enim tempore nulli erimus omnino. ergo nullum diem, nullum denique temporis punctum fluere nobis sine uoluptate patiamur, ne quia ipsi quandoque perituri sumus, id ipsum quod uiuimus pereat. haec ille tametsi non dicit uerbo, re tamen ipsa docet.
17.3.39
nam cum disputat omnia sapientem sua causa facere, ad utilitatem suam refert omnia quae agit.
17.3.40
ita qui audit haec flagitia, nec boni quicquam faciendum putabit, quoniam bene facere ad utilitatem spectat alienam, nec ab scelere abstinendum, quia maleficio praeda coniuncta est.
17.3.41
archipirata quispiam uel latronum ductor si suos ad grassandum cohortetur, quo alio sermone uti potest quam ut eadem dicat quae dicit Epicurus?
17.3.42
deos nihil curare; non ira, non gratia tangi; inferorum poenas non esse metuendas, quod animae post mortem occidant nec ulli omnino sint inferi; uoluptatem esse maximum bonum; nullam esse humanam societatem; sibi quemque consulere; neminem esse qui alterum diligat nisi sua causa; mortem non esse metuendam forti uiro nec ullum dolorem, qui etiamsi torqueatur, si uratur, nihil curare se dicat.
17.3.43
est plane cur quisquam putet hanc uocem uiri esse sapientis, quae potest latronibus aptissime commodari.
17.4.1
Sed irae atque inuidiae suae, quam in cordibus suis gerebant intus inclusam, alias causas praeferebant: quod legem dei per Moysen datam solueret, id est quod sabbatis non uacaret operans in salutem hominum, quod circumcisionem uacuefaceret, quod abstinentiam suillae carnis auferret:
17.4.2
in quibus rebus Iudaicae religionis sacramenta consistunt. ob haec itaque cetera pars populi, quae nondum ad Christum secesserat, a sacerdotibus incitabatur ut inpium iudicaret eum, quod legem dei solueret, cum hoc ille non suo iudicio, sed ex dei uoluntate et secundum praedicta faceret prophetarum.
17.4.3
Micheas enim nouam legem datuiri denuntiauit hoc modo: lex de Sion proficiscetur et sermo domini ab Hierusalem. et iudi cabit inter plurimos populos et reuincet et detege ualidas nationes.
17.4.4
illa enim prior lex quae per Moyseqj data est, non in monte Sion, sed in monte Choreb data est quam Sibylla fore ut a filio dei solueretur ostendit:† ἀλλ᾽ ὅτε δὴ ταῦτα πάντα τελειωθῇ ἅπερ εἶπον, εἰς αὐτὸν τότε πᾶς λύεται νόμος.
17.4.5
sed et ipse Moyses, per quem sibi datam legem dum pertinaciter tuentur, exciderunt a deo et deum non adgnouerunt, praedixerat fore ut propheta maximus mitteretur a deo, qui sit supra legem, qui uoluntatem dei ad homines perferat.
17.4.6
in Deuteronomio ita scriptum reliquit: et dixit dominus ad me: prophetam excitabo eis de fratribus eorum sicut te et dabo uerbum meum in os eius, et loquetur ad eos ea quae praecepero ei. et quisque non audierit ea quae loquetur propheta ille in nomine meo, ego uindicabo in eum.
17.4.7
denuntiauit scilicet deus per ipsum legiferum quod filium suum id est uiuam praesentemque legem missurus esset et illam ueterem per mortalem datam soluturus, ut denuo per eum qui esset aeternus, legem sanciret aeternam.
17.4.8
item de circumcisione soluenda Esaias ita prophetauit: haec dicit dominus uiris Iuda et qui inhabitant in Hierusalem: renouate inter uos nouitatem et ne seminaueritis in spinis. circumcidite uos deo uestro et circumcidite praeputium cordis uestri, ne exeat ira mea sicut ignis et non sit qui extinguat item Moyses ipse:
17.4.9
in nouissimis diebus circumcidet deus cor tuum ad dominum deum tuum amandum. item Iesus Naue successor eius: et dixit dominus ad Iesum: fac tibi cultellos petrinos nimis acutos et sede et circumcide secundo filios Israhel.
17.4.10
secundam circumcisionem futuram esse dixit non carnis, sicut fuit prima, qua etiamnunc Iudaei utuntur, sed cordis ac spiritus, quam tradidit Christus, qui uerus Iesus fuit.
17.4.11
non enim propheta sic ait\' et dixit dominus ad me\\ sed\' ad Iesum\', ut ostenderet quod non de se loqueretur, sed de Christo, ad quem tum deus loquebatur.
17.4.12
Christi enim figuram gerebat ille Iesus. qui cum primum Auses uocaretur, Moyses futura praesentiens iussit eum Iesum uocari, ut quoniam dux militiae delectus esset aduersus Amalech, qui obpugnabat filios Israhel, et aduersarium debellaret per nominis figuram et populum in terram promissionis induceret.
17.4.13
et idcirco etiam Moysi successit, ut ostenderetur nouam legem per Christum Iesum datam ueteri legi successuram, quae data per Moysen fuit.
17.4.14
nam illa carnis circumcisio caret utique ratione, quia si deus id uellet, sic a principio formasset hominem, ut praeputium non haberet: sed huius secundae circumcisionis figura erat significans nudandum esse pectus, id est aperto et simplici corde oportere nos uiuere, quoniam pars illa corporis quae circumciditur habet quandam similitudinem cordis et est pudenda.
17.4.15
ob hanc causam deus nudari eam iussit, ut hoc argumento nos admoneret, ne inuolutum pectus habeamus, id est ne quod pudendum facinus intra conscientiae secreta uelemus. haec est cordis circumcisio, de qua prophetae loquuntur:
17.4.16
quam deus a carne mortali ad animam transtulit, quae sola mansura est.
17.4.17
uolens enim uitae ac saluti nostrae pro aeterna sua pietate consulere, paenitentiam nobis in illa circumcisione proposuit, ut si cor nudauerimus, id est si peccata nostra confessi satis deo fecerimus, ueniam consequamur, quae contumacibus et admissa sua celantibus denegatur ab eo qui non faciem sicut homo, sed intima et arcana pectoris intuetur.
17.4.18
eodem spectat etiam carnis suillae interdictio. qua cum eos abstinere deus iussit, id potissimum uoluit intellegi, ut se peccatis atque inmunditiis abstinerent.
17.4.19
est enim lutulentum hoc animal et inmundum nec umquam caelum aspicit, sed in terram toto et corpore et ore proiectum uentri semper et pabulo seruit, nec ullum alium cum uiuit praestare usum potest sicut ceterae animantes, quae uel sedendi uehiculum praebent uel in cultibus agrorum iuuant uel plaustra collo trahunt uel onera tergo gestant uel indumentum exuuiis suis exhibent uel copia lactis exuberant uel custodiendis domibus inuigilant.
17.4.20
mterdixit ergo ne porcina carne uterentur, id est ne uitam porcorum imitarentur, qui ad solam mortem nutriuntur, ne uentri ac uoluptatibus seruientes ad faciendam iustitiam inutiles essent ac morte adficerentur;
17.4.21
item ne se foedis libidinibus inmergerent sicut sus, qui se ingurgitat caeno, uel ne terrenis seruiant simulacris ac se luto inquinent. luto enim se oblinunt qui deos id est lutum terramque uenerantur. sic uniuersa praecepta Iudaicae legis ad exhibendam iustitiam spectant, quoniam per ambagem data sunt, ut per carnalium figuram spiritalia noscerentur.
17.5.1
Quod ad praesentem disputationem pertinebat ostendi quomodo iustitia similitudinem stultitiae gerat, ut adpareat non sine causa decipi eos qui putant nostrae religionis homines stultos esse, qui talia facere uideantur qualia ille proposuit.
17.5.2
nunc maius a me exigi sentio, ut ostendam quare iustitiam deus stultitiae specie conuolutam ei oculis hominum uoluerit auferre, si prius Furio respondero, quia parum plene respondit Laelius. qui profecto licet sapiens fuerit, ut uocabatur, patrocinari tamen uerae iustitiae nullo modo poterat, quia caput ipsum fontemque iustitiae non tenebat.
17.5.3
nobis autem facilior est ista defensio, quibus caelesti beneficio familiaris est ac penitus nota iustitia quique illam non nomine, sed re nouimus.
17.5.4
nam Plato et Aristoteles honesta quidem uoluntate iustitiam defendere cupierunt effecissentque aliquid, si conatus eorum bonos, si eloquentiam, si uirtutem ingenii diuinarum quoque rerum doctrina iuuisset.
17.5.5
itaque opus illorum inane atque inutile iacuit nec cuiquam hominum persuadere potuerunt ut eorum praescripto uiueret, quia fundamentum a caelo disciplina illa non habuit.
17.5.6
nostrum opus certius sit necesse est, quos deus docuit. illi enim depingebant uerbis et imaginabantur iustitiam quae in conspectu non erat, nec praesentibus exemplis confirmare poterant quae adserebant.
17.5.7
responderi enim posset ab audientibus non posse ita uiui, sicut illi sua disputatione praescriberent, adeo ut nulli adhuc extiterint qui id genus uitae sequerentur.
17.5.8
nos autem non uerbis modo, sed etiam exemplis ex uero petitis uera esse quae a nobis dicuntur ostendimus.
17.5.9
sensit igitur Carneades quae sit natura iustitiae, nisi quod parum alte perspexit stultitiam[ non]... esse: quamquam intellegere mihi uideor qua mente id fecerit. non enim uere existimauit eum stultum esse qui iustus est, sed cum sciret non esse et rationem tamen cur ita uideretur non conprehenderet, uoluit ostendere latere in abdito ueritatem, ut decretum disciplinae suae tueretur, cuius summa sententia est nihil percipi posse.
17.5.10
uideamus ergo utrumne iustitia foedus aliquod habere cum stultitia possit. iustus inquit si aut ecum saucio aut tabulam naufrago non ademerit, ut ipse animam suam liberet, stultus est.
17.5.11
primum omnium nego ullo modo fieri posse ut homini, qui quidem uere iustus sit, eiusmodi casus eueniat, quia iustus neque cuiquam nato inimicus est neque quicquam omnino adpetit alienum.
17.5.12
cur enim nauiget aut quid petat ex aliena terra cui sufficiat sua? cur autem belligeret ac se alienis furoribus misceat in cuius
17.5.13
animo pax cum hominibus perpetua uerseturr scilicet peregrinis mercibus aut humano sanguine delectabitur qui nec lucrum sciat adpetere, cui sufficiat uictus, et non modo ipse caedem facere, sed interesse facientibus ac spectare ducat nefas. sed omitto ista, quoniam fieri potest ut uel inuitus ad haec subeunda cogatur.
17.5.14
adeone ergo iustitiam, 0 Furi uel potius 0 Carneade, cuius est illa omnis oratio, tam inanem, tam superuacuam tamque contemptam deo putas, ut nihil possit nihilque habeat in sese quod ad custodiam sui ualeat?
17.5.15
sed uidelicet qui sacramentum hominis ignorant ideoque ad hanc temporalem uitam referunt omnia, quanta sit uis iustitiae scire non possunt.
17.5.16
nam et cum de uirtute disputant, quamuis intellegant aerumnis ac miseriis esse plenissimam, tamen expetendam esse aiunt sua causa: eius enim praemia, quae sunt aeterna et inmortalia, nullo modo uident. sic rebus omnibus ad hanc praesentem uitam relatis uirtutem plane ad stultitiam redigunt, siquidem tantos huius uitae labores frustra et inaniter suscipit sed haec alio loco plenius, interim de iustitia, ut coepimus:
17.5.17
cuius tanta uis est, ut cum oculos in caelum sustulerit, a deo mereatur omnia.
17.5.18
recte igitur Flaccus tantam esse dixit innocentiae uim, ut ad tutelam sui non egeat nec armis nec uiribus, quacumque iter fecerit: integer uitae scelerisque purus non eget Mauris iaculis nec arcu nec uenenatis grauida sagittis, Fusce, pharetra, siue per Syrtis iter aestuosas siue facturus per inhospitalem Caucasum uel quae loca fabulosus lambit Hydaspes.
17.5.19
non potest ergo fieri quin hominem iustum inter discrimina tempestatum atque bellorum caelestis tutela custodiat ac non, etiamsi cum parricidis et nocentibus nauiget, aut malis quoque parcatur, ut una iusta et innocens anima liberetur, aut certe pereuntibus ceteris sola seruetur.
17.5.20
sed concedamus posse fieri quod proponit philosophus: quid ergo iustus faciet, si nactus fuerit aut in equo saucium aut in tabula naufragum? non inuitus confiteor: morietur potius quam occidat.
17.5.21
nec ideo tamen iustitia, quod est singulare hominis bonum, stultitiae nomen accipiet. quid enim melius, quid carius esse homini debet quam innocentia? quae utique tanto perfectior sit necesse est, quanto illam perduxeris ad extremum morique malueris, ne quid de innocentiae ratione minuatur.
17.5.22
stultitia est inquit alienae animae parcere cum pernicie suae. num etiam pro amicitia perire stultum iudicabis? quid ergo illi familiares Pythagorei laudantur a uobis, quorum alter se tyranno uadem mortis pro altero dedit, alter ad praestitutum tempus, cum iam sponsor eius duceretur, praesentiam sui fecit eumque interuentu suo liberauit? quorum uirtus in tanta gloria non haberetur, quod alter pro amico, alter etiam pro fide mori uoluit, si stulti putarentur.
17.5.23
denique ob hanc ipsam uirtutem tyrannus iis gratiam rettulit utrumque seruando et hominis crudelissimi natura mutata est. quin etiam deprecatus esse dicitur ut se tertium in amicitiam reciperent, non utique tamquam stultos, sed tamquam bonos et sapientes uiros.
17.5.24
itaque non uideo quare, cum pro amicitia et fide mori summa gloria conputetur, non etiam pro innocentia perire sit homini gloriosum. ergo stultissimi sunt qui nobis crimini dant mori uelle pro deo, cum ipsi eum qui pro homine mori uoluit, in caelum summis laudibus tollant.
17.5.25
denique, ut concludam disputationem, non posse eundem iustum esse ac stultum, eundem sapientem et iniustum docet ipsa ratio. qui enim stultus est, quid sit iustum ac bonum nescit et ideo semper peccat. ducitur enim quasi captiuus a uitiis nec resistere ullo modo potest, quia caret uirtute, quam nescit.
17.5.26
iustus autem ab omni se peccato abstinet, quod aliter facere non potest quam si habeat recti prauique notitiam. rectum aurem discernere a prauo quis potest nisi sapiens? ita fit ut numquam possit iustus esse qui stultus est, neque sapiens qui fuerit iniustus.
17.5.27
quod si est uerissimum, manifestum est eum qui aut naufrago tabulam aut ecum saucio non ademerit stultum non esse, quia haec facere peccatum est, a quo se sapiens abstinet.
17.5.28
uideri tamen et ipse confiteor per hominum errorem ignorantium cuiusque rei proprietatem. itaque omnis haec quaestio non tam argumentis quam definitione dissoluitur.
17.5.29
stultitia igitur est in factis dictisque per ignorantiam recti ac boni erratio. ergo stultus non est qui ne sibi quidem parcit, dum ne noceat alteri, quod est malum. quod quidem nobis et ratio et ueritas ipsa praescribit.
17.5.30
in omnibus enim uidemus animalibus, quia sapientia carent, conciliatricem sui esse naturam. nocent igitur aliis, ut sibi prosint: nesciunt enim quia malum est nocere.
17.5.31
homo uero quia scientiam boni ac mali habet, abstinet se a nocendo etiam cum incommodo suo, quod animal inrationale facere non potest, et ideo inter summas hominis uirtutes innocentia numeratur. quibus rebus apparet sapientissimum esse qui mauult, perire ne noceat, ut id officium quo a mutis discernitur seruet.
17.5.32
nam qui uendentis errorem non redarguit, ut aurum paruo emat, aut qui non profitetur fugitiuum seruum uel pestilentem se domum uendere lucro et commodo suo consulens, non est ille sapiens, ut Carneades uideri uolebat, sed callidus et astutus.
17.5.33
calliditas autem et astutia in mutis quoque animalibus sunt, uel cum insidiantur aliis et dolo capiunt, ut deuorent, uel cum insidias aliorum uario genere deludunt, sapientia uero in hominem solum cadit.
17.5.34
sapientia est enim intellegentia uel ad bonum rectumque faciendum uel ad abstinentiam dictorum factorumque inproborum. lucro autem numquam sapiens studet, quia bona haec terrena contemnit, nec quemquam falli patitur, quia boni uiri officium est errores hominum corrigere eosque in uiam reducere, siquidem socialis est hominis ac benefica natura, quo solo cognationem cum deo habet.
17.6.1
Sed euectus sum coarguendi studio longius, cum sit mihi propositum ostendere ea quae uitia philosophi putauerunt non tantum uitia non esse, uerum etiam magnas esse uirtutes. ex his iis docendi gratia sumam quae pertinere ad rem maxime puto.
17.6.2
metum seu timorem in maximo uitio ponunt summamque inbecillitatem esse animi putant, cui sit contraria fortitudo; quae si sit in homine, locum timori esse nullum.
17.6.3
creditne ergo aliquis fieri posse ut idem metus summa sit fortitudo? minime. neque enim uidetur capere natura ut aliquid in contrarium reccidat.
17.6.4
atquin ego non arguta aliqua conclusione, ut aput Platonem Socrates facit, qui eos quos contra disputat cogit ea quae negauerant confiteri, sed simpliciter ostendam summum metum summam esse uirtutem.
17.6.5
nemo dubitat quin timidi et inbecilli sit animi aut dolorem metuere aut egestatem aut exilium aut carcerem aut mortem: quae omnia quisquis non exhorruerit, fortissimus iudicatur. qui autem deum metuit, illa uniuersa non metuit.
17.6.6
ad quod probandum argumentis opus non est: spectatae sunt enim semper spectanturque adhuc per orbem poenae cultorum dei, in quibus excruciandis noua et inusitata tormenta excogitata sunt.
17.6.7
nam de mortis generibus horret animus recordari, cum inmanium bestiarum ultra ipsam mortem carnificina saeuierit. has tamen exsecrabiles corporum lacerationes felix atque inuicta patientia sine ullo gemitu pertulit.
17.6.8
haec uirtus omnibus populis atque prouinciis et ipsis tortoribus miraculum maximum praebuit, cum patientia crudelitas uinceretur.
17.6.9
atquin hanc uirtutem nihil aliut quam metus dei fecit. itaque, ut dicebam, non euellendus, ut Stoici, neque temperandus timor, ut Peripatetici uolunt, sed in ueram uiam dirigendus est auferendique sunt metus, sed ita ut hic solus relinquatur: qui quoniam legitimus ac uerus est, solus efficit ut possint cetera omnia non timeri.
17.6.10
cupiditas quoque inter uitia numeratur: sed si haec quae terrena sunt concupiscat, uitium est, uirtus autem, si caelestia. qui enim iustitiam, qui deum, qui uitam perpetuam, qui lucem sempiternam eaque omnia quae deus homini pollicetur consequi cupit, opes istas et honores et potentatus et regna ipsa contemnet.
17.6.11
dicet fortasse Stoicus uoluntate opus esse ad haec consequenda, non cupiditate. immo uero parum est uelle. multi enim uolunt, sed cum dolor uisceribus accesserit, uoluntas cedit, cupiditas perseuerat: quae si efficit ut contemptui sint omnia quae a ceteris adpetuntur, summa uirtus est, siquidem continentiae mater est.
17.6.12
ideoque illut potius efficere debemus, ut adfectus, quibus praue uti uitium est, derigamus in rectum.
17.6.13
nam istae concitationes animorum iuncto currui similes sunt, in quo recte moderando summum rectoris officium est ut uiam nouerit: quam si tenebit, quamlibet concitate ierit, non offendet, si autem aberrauerit, licet placide ac leniter eat, aut per confragosa uexabitur aut per praecipitia labetur aut certe quo non est opus deferetur.
17.6.14
sic currus ille uitae, qui adfectibus uelut equis pernicibus ducitur, si uiam rectam teneat, fungetur officio. metus igitur et cupiditas si proiciantur in terram, uitia fient, uirtutes autem, si ad diuina referantur.
17.6.15
parsimoniam contra uirtutis loco habent: quae si studium est habendi, non potest esse uirtus, quia in augendis uel tuendis terrestribus bonis tota uersatur. nos autem summum bonum non referimus ad corpus, sed omne officium solius animae conseruatione metimur.
17.6.16
quodsi, ut supra docui, patrimonio minime parcendum est, ut humanitatem iustitiamque teneamus, non est uirtus frugi esse: quod nomen specie uirtutis fallit ac decipit.
17.6.17
est enim frugalitas abstinentia quidem uoluptatum, sed eo uitium, quia ex habendi amore descendit, cum sit et uoluptatibus abstinendum et pecuniae minime temperandum. nam parce id est mediocriter uti pecunia quasi quaedam pusillitas animi est aut praetimentis ne sibi desit aut desperantis posse se illam reparare aut contemptum terrestrium non capientis.
17.6.18
sed illi rursus eum qui rei familiari suae non parcat prodigum uocant. nam ita liberalem distinguunt a prodigo, quod is liberalis sit qui et bene meritis et cum oportet et quantum satis est largiatur, prodigus uero, qui et non meritis et cum opus non est et sine respectu rei familiaris effundat.
17.6.19
quid ergo? prodigumne dicemus eum qui misericordiae causa tribuat egentibus uictum? atquin multum refert utrumne scortis propter libidinem largiare an miseris propter humanitatem, utrum pecuniam tuam perductores aleatores lenonesque diripiant an illam pietati ac deo praestes, utrumne illam uentri et gulae ingeras an in thesauro iustitiae reponas.
17.6.20
ut ergo uitium est effundere m malam partem, sic in bonam uirtus. si uirtus est non parcere opibus quae possunt reparari, ut hominis uitam sustentes quae reparari non potest, uitium igitur parsimonia est. quare nihil aliut dixerim quam insanos qui hominem, mite ac sociale animal, orbant suo nomine,
17.6.21
qui euulsis adfectibus quibus omnis constat humanitas, ad immobilem stuporem mentis perducere uolunt, dum student animum perturbationibus liberare et, ut ipsi dicunt, quietum tranquillumque reddere.
17.6.22
quod fieri non tantum non potest, quia uis et ratio eius in motu est, sed ne oportet quidem, quia sicut aqua semper iacens et quieta insalubris et magis turbida est, sic animus inmotus ac torpens inutilis est etiam sibi, nec uitam ipsam tueri poterit, quia nec faciet quicquam nec cogitabit, cum cogitatio ipsa nihil aliut sit quam mentis agitatio.
17.6.23
denique qui hanc immobilitatem animi adsernnt, priuare animum uita uolunt, quia uita actuosa est, mors quieta.
17.6.24
quaedam etiam recte pro uirtutibus habent, sed earum modum non tenent. uirtus est constantia, non ut inferentibus iniuriam resistamus— his enim cedendum est; quod. cur fieri debeat mox docebo—, sed ut iubentibus facere nos contra legem dei contraque iustitiam nullis minis aut suppliciis terreamur, quominus dei iussionem iussioni hominis praeferamus.
17.6.25
item uirtus est mortem contemnere, non ut adpetamus eamque nobis ultro inferamus, sicut philosophorum plurimi et maximi saepe fecerunt, quod est sceleratum ac nefarium, sed ut coacti deum relinquere ac fidem prodere mortem suscipere malimus libertatemque defendamus aduersus inpotentium stultam uecordemque uiolentiam et omnes saeculi minas atque terrores fortitudine animi prouocemus.
17.6.26
sic ea quae alii timent, excelsa et insuperabili mente dolorem mortemque calcabimus. haec est uirtus, haec uera constantia, in hoc tuenda et conseruanda solo, ut nullus nos terror, nulla uis a deo possit auertere.
17.6.27
uera igitur Ciceronis illa sententia est: nemo inquit iustus potest esse qui mortem, qui dolorem, qui exsilium, qui egestatem timet;
17.6.28
item Senecae m libus moralis philosophiae dicentis: hic est ille homo honestus, non apice purpuraue, non lictorum insignis ministerio, sed nulla re minor, qui cum mortem in uicinia uidit, non sic perturbatur tamquam rem nonam uiderit, qui siue toto corpore tormenta patienda sunt siue flamma ore rapienda est siue extendendae per patibulum manus, non quaerit quid patiatur, sed quam bene.
17.6.29
qui autem deum colit, haec patitur nec timet: ergo iustus est. his rebus efficitur ut neque uirtutes neque uirtutum exactissimos limites nosse ant tenere possit omnino quisquis est a religione dei singularis alienus.
17.7.1
Sed planius quomodo id eueniat exponam. imminente iam temporum conclusione propheta magnus mittetur a deo, qui conuertat homines ad dei agnitionem, et accipiet potestatem mirabilia faciendi.
17.7.2
ubicumque homines non audierint eum, claudet caelum et abstinebit imbres, aquam conuertet in sanguinem et cruciabit illos siti ac fame, et quicumque conabitur eum laedere, procedet ignis de ore eius atque conburet illum. his prodigiis ac uirtutibus conuertet multos ad dei cultum. peractisque operibus ipsius alter rex orietur e Syria malo spiritu genitus, euersor ac perditor generis humani, qui reliquias illius prioris mali cum ipso simul deleat.
17.7.3
hic pugnabit aduersus prophetam dei et uincet et interficiet eum et insepultum iacere patietur, sed post diem tertium reuiuiscet atque inspectantibus et mirantibus cunctis rapietur in caelum.
17.7.4
rex uero ille taeterrimus erit quidem et ipse, sed mendaciorum propheta, et se ipsum constituet ac uocabit deum, se coli iubebit ut dei filium. et dabitur ei potestas, ut faciat signa et prodigia, quibus uisis inretiat homines, ut adorent eum.
17.7.5
iubebit ignem descendere a caelo et solem a suis cursibus stare et imaginem loqui, et fient haec sub uerbo eius: quibus miraculis etiam sapientium plurimi adlicientur ab eo.
17.7.6
tunc eruere templum dei conabitur et iustum populum persequetur et erit pressura et contritio qualis numquam fuit a principio mundi.
17.7.7
quicumque crediderint atque accesserint ei, signabuntur ab eo tamquam pecudes, qui autem recusauerint notam eius, aut in montes fugient aut conprehensi exquisitis cruciatibus necabuntur.
17.7.8
idem iustos homines obuoluet libris prophetarum atque ita cremabit. et dabitur ei desolare orbem terrae mensibus quadraginta duobus.
17.7.9
id erit tempus quo iustitia proicietur et innocentia odio erit, quo mali bonos hostiliter praedabuntur. non lex aut ordo aut militiae disciplina seruabitur, non canos quisquam reuerebitur, non officium pietatis adgnoscet, non sexus aut infantiae miserebitur: confundentur omnia et miscebuntur contra fas, contra iura naturae. ita quasi uno com- munique latrocinio terra uniuersa uastabitur.
17.7.10
cum naec iacta erunt, tum iusti et sectatores ueritatis segregabunt se a malis et fugient in solitudines. quo audito inpius inflammatus ira ueniet cum exercitu magno et admotis omnibus copiis circumdabit montem in quo iusti morabuntur, ut eos conprehendat.
17.7.11
illi uero ubi se clausos undique atque obsessos uiderint, exclamabunt ad deum uoce magna et auxilium caeleste inplorabunt, et exaudiet eos deus et mittet regem magnum de caelo, qui eos eripiat ac liberet omnesque inpios ferro ignique disperdat.

Intertext edge

Open linked passage

Note