Epitome Divinarum institutionum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
18.1.1
Hoc loco refellendi sunt etiam ii qui deos ex hominibus esse factos non tantum fatentur, sed ut eos laudent, etiam gloriantur, aut uirtutis gratia ut Herculem aut munerum ut Cererem ac Liberum aut artium repertarum ut Aesculapium ac Mineruam.
18.1.2
haec uero quam inepta sint quamque non digna propter quae homines inexpiabili se scelere contaminent hostesque uero deo fiant, quo contempto mortuorum sacra suscipiunt, ex singulis rebus ostendam.
18.1.3
uirtutem esse dicunt quae hominem tollat in caelum, non illam de qua philosophi disserunt, quae posita est in bonis animi, sed hanc corporalem quae dicitur fortitudo: quae quoniam praecipua in Hercule fuit, inmortalitatem meruisse creditur.
18.1.4
quis tam stulte ineptus est, ut corporis uires diuinum uel etiam humanum bouum iudicet, cum sint et maiores pecudibus adtributae et uno morbo saepe frangantur uel senectute ipsa minuantur et corruant?
18.1.5
itaque idem ille cum deformari ulceribus toros suos cerneret, nec sanari se uoluit nec senem fieri, ne quando se ipso minor aut deformior uideretur.
18.1.6
hunc a rogo quo uiuum se ipse combusserat escendisse in caelum putauerunt eaque ipsa quae stultissime sunt admirati simulacris et imaginibus expressa et consecrata posuerunt, ut in perpetuum uanitatis illorum monumenta perstarent qui ob necem bestiarum deos fieri credidissent.
18.1.7
sed haec fortasse Graecorum culpa sit, qui res leuissimas pro maximis semper habuerunt.
18.1.8
quid nostri? num sapientiores? qui athleticam quidem uirtutem contemnunt, quia nihil obest, sed regiam, quia late solet nocere, sic admirantur, ut fortes ac bellicosos duces in deorum coetu locari arbitrentur; nec esse ullam aliam ad inmortalitatem uiam quam exercitus ducere, aliena uastare, delere urbes, oppida excindere, liberos populos aut trucidare aut subicere seruituti.
18.1.9
uidelicet quo plures homines adflixerint spoliarint occiderint, eo se nobiliores et clariores putant et inanis gloriae specie capti sceleribus suis nomen uirtutis inponunt.
18.1.10
iam mallem ut a ferarum caedibus deos sibi fingerent quam inmortalitatem tam cruentam probarent. si quis unum hominem iugulauerit, pro contaminato ac nefario habetur nec ad terrenum hoc domicilium deorum admitti eum fas putant. ille autem qui infinita hominum milia trucidarit, cruore campos inundauerit, flumina infecerit, non modo in templum, sed etiam in caelum admittitur.
18.1.11
aput Ennium sic loquitur Africanus: 25 si fas endo plagas caelestum ascendere cuiquam est, mi soli caeli maxima porta patet, scilicet quia magnam partem generis humani extinxit ac perdidit.
18.1.12
o in quantis tenebris, Africane, uersatus cs uel potius o poeta, qui per caedes et sanguinem patere hominibus ascensum in caelum putaueris! cui uanitati etiam Cicero adsensit.
18.1.13
est uero inquit Africane: nam et Herculi eadem ista porta patuit; tamquam ipse plane, cum id fieret, ianitor fuerit in caelo.
18.1.14
equidem statuere non possum dolendumne potius an ridendum putem, cum uideam graues et doctos et ut sibi uidentur sapientes uiros in tam miserandis errorum fluctibus uolutari.
18.1.15
si haec est uirtus quae nos inmortales facit, mori equidem malim quam exitio esse quam plurimis.
18.1.16
si aliter inmortalitas parari non potest nisi per sanguinem, quid fiet, si omnes in concordiam consenserint? quod certe fieri poterit, si pernicioso et impio furore proiecto innocentes esse ac iusti uelint. num igitur nemo erit caelo dignus?
18.1.17
num peribit uirtus, quia hominibus in homines saeuire non dabitur? sed isti qui euersiones urbium populorumque summam gloriam conputant, otium publicum non ferent, rapient saeuient et iniuriis insolenter inlatis humanae societatis foedus inrumpent, ut habere hostem possint, quem( non) sceleratius deleant quam lacessierint.
18.1.18
Nunc ad reliqua pergamus. nomen deorum Cereri ac Libero traditio munerum fecit. possum diuinis docere litteris uinum atque fruges ante progeniem Caeli atque Saturni fuisse in usu hominum, sed ab his sane inuenta esse fingamus.
18.1.19
num potest plus aut maius uideri collegisse fruges iisque fractis panem facere docuisse aut uuas de uitibus lectas expressisse uinumque fecisse quam fruges ipsas aut uites generasse ac protulisse de terra?
18.1.20
reliquerit haec sane deus humanis ingeniis eruenda, tamen fieri non potest quin ipsius sint omnia, qui et sapientiam tribuit homini ut inueniret et illa ipsa quae possent inueniri.
18.1.21
artes quoque inuentoribus suis inmortalitatem peperisse dicuntur, ut Aesculapio medicina, Volcano fabrica. colamus igitur et illos qui fullonicam sutrinamue docuerunt. cur autem figulinae repertori honos non habetur? an quia isti diuites uasa Samia contemnunt?
18.1.22
sunt et aliae artes quarum repertores humanae uitae plurimum profuerunt: cur non et illis adtributa sunt templa?
18.1.23
sed nimirum Minerua est quae omnes repperit, ideoque illi opifices supplicant. ergo ab his sordibus Minerua ascendit in caelum.
18.1.24
est uero cur quisquam derelinquat eum qui terram cum animantibus, caelum cum astris et luminibus exorsus est, ut eam ueneretur quae telam docuit ordiri.
18.1.25
quid ille qui uulnera in corporibus sanare docuit? num potest esse praestantior quam qui corpora ipsa formauit, sentiendi ac uiuendi rationem dedit, herbas denique ipsas et cetera quibus medendi ars constat excogitauit ac protulit?
18.2.1
Quicumque igitur sacramentum hominis tueri rationemque naturae suae nititur obtinere, ipse se ab humo suscitet et erecta mente oculos suos tendat in caelum. non sub pedibus deum quaerat nec a uestigiis suis eruat quod adoret, quia quidquid homini subiacet, infra hominem sit necesse est: sed quaerat in sublimi, quaerat in summo, quia nihil potest esse homine maius nisi quod fuerit supra hominem. deus autem maior est homine: supra ergo, non infra est nec in ima potius, sed in summa regione quaerendus est.
18.2.2
quare non est dubium quin religio nulla sit ubicumque simulacrum est. nam si religio ex diuinis rebus est, diuini autem nihil est nisi in rebus caelestibus, carent ergo religione simulacra, quia nihil potest esse caeleste in ea re quae fit ex terra. quod quidem de nomine ipso apparere sapienti potest.
18.2.3
quidquid enim simulatur, id falsum sit necesse est, nec potest umquam ueri nomen accipere quod ueritatem fuco et imitatione mentitur. si autem omnis imitatio non res potissimum seria., sed quasi ludus ac iocus est, non religio in simulacris, sed mimus religionis est.
18.2.4
praeterendum est igitur taisis omniRus uerum, calcanda terrena., ut caelestia. consequamur.
18.2.5
ita enim se res habet, ut quisquis animam suam, cuius origo de caelo est, ad inferna et ima prostrauerit, eo cadat quo se ipse deiecerit, ideoque oportet rationis ac status sui memorem non nisi ad superna niti semper ac tendere.
18.2.6
quod qui fecerit, hic plane sapiens, hic iustus, hic homo, hic denique caelo dignus iudica- bitur, quem suus parens non humilem nec ad terram more quadrupedis abiectum, sed stantem potius ac rectum sicut eum fecit adgnouerit.
18.3.1
LIBER III DE FALSA SAPIENTIA.
18.3.1
Alii autem contraria his disserunt, superesse animas post mortem: et hi sunt maxime Pythagorei ac Stoici, quibus etsi ignoscendum est, quia uerum sentiunt, non possum tamen non reprehendere eos, quia non scientia, sed casu inciderunt in ueritatem. itaque in eo ipso quod recte sentiebant, aliquid errarunt.
18.3.2
nam cum timerent argumentum illud quo colligitur necesse esse ut occidant animae cum corporibus, quia cum corporibus nascuntur, dixerunt non nasci animas, sed insinuari 20 potius in corpora et de aliis in alia migrare.
18.3.3
non putauerunt aliter fieri posse ut supersint animae post corpora, nisi uideantur fuisse ante corpora. par igitur ac prope similis error est partis utriusque. sed haec in praeterito falsa est, illa in futuro.
18.3.4
nemo enim uidit quod est uerissimum, et nasci animas et non occidere, quia cur id fieret aut quae ratio esset hominis nescierunt.
18.3.5
multi ergo ex iis qui aeternas esse animas suspicabantur, tamquam in caelum migraturi essent, sibi ipsi manus intulerunt, ut Cleanthes, ut Chrysippus, ut Zenon, ut Empedocles, qui se in ardentis Aetnae specus intempesta nocte deiecit, ut cum repente non apparuisset, abisse ad deos crederetur, et ex Romanis Cato, qui fuit in omni sua uita Stoicae uanitatis imitator.
18.3.6
nam Democritus in alia fuit persuasione, sed tamen sponte sua leto caput obuius optulit ipse, quo nihil sceleratius fieri potest. nam si homicida nefarius est, quia hominis extinctor est, eidem sceleri obstrictus est qui se necat, quia hominem necat.
18.3.7
immo uero maius esse id facinus existimandum est, cuius ultio soli deo subiacet. nam sicut in hanc uitam non nostra sponte uenimus, ita rursus ex hoc domicilio corporis, quod tuendum nobis adsignatum est, eiusdem iussu recedendum est, qui nos in hoc corpus induxit tamdiu habitaturos, donec iubeat emitti. et si uis aliqua inferatur, aequa mente patiendum, cum extincta innocentis anima inulta esse non possit habeamusque iudicem magnum, cui soli uindicta in integro semper est.
18.3.8
homicidae igitur illi omnes philosophi et ipse Romanae sapientiae princeps Cato, qui antequam se occideret, perlegisse Platonis librum dicitur qui est scriptus de aeternitate animarum, et ad summum nefas philosophi auctoritate conpulsus est. et hic tamen aliquam moriendi causam uidetur habuisse, odium seruitutis.
18.3.9
quid Ambraciotes ille, qui cum eundem librum perlegisset, praecipitem se dedit nullam aliam ob causam nisi quod Platoni credidit? execrabilis prorsus ac fugienda doctrina, si abigit homines a uita.
18.3.10
quodsi scisset Plato atque docuisset a quo et quomodo et quibus et quae ob facta et quo tempore inmortalitas tribuatur, nec Theombrotum inpegisset in mortem uoluntariam nec Catonem, sed eos ad uitam et iustitiam potius erudisset.
18.3.11
nam mihi Cato uidetur causam quaesisse moriendi non tam ut Caesarem fugeret, quam ut Stoicorum decretis obtemperaret, quos sectabatur, suumque nomen grandi aliquo facinore clarificaret: cui quid mali potuerit accidere, si uiueret, non inuenio.
18.3.12
Gaius enim Caesar ut erat clemens, nihil aliut efficere uolebat etiam in ipso belli ciuilis ardore, quam ut bene mereri de re publica uideretur duobus optimis ciuibus Cicerone et Catone seruatis. sed redeamus ad eos qui mortem pro bono laudant.
18.3.13
de uita quereris, quasi uixeris aut umquam tibi ratio constiterit, cur omnino sis natus. nonne igitur tibi uerus ille et communis omnium pater Terentianum illut iure increpauerit: prius disce quid sit uiuere, si displicebit uita, tum istoc utitor.
18.3.14
indignaris te malis esse subiectum, quasi quicquam merearis boni qui patrem, qui dominum, qui regem tuum nescis, qui quamuis clarissimam lucem intuearis oculis, mens tamen caeca est et in profundis ignorantiae tenebris iacet. quae ignorantia effecit ut quosdam dicere non puderet idcirco nos esse natos, ut scelerum poenas lueremus: quo quid delirius dici possit non uideo.
18.3.15
ubi enim uel quae scelera potuimus admittere qui omnino non fuimus? nisi forte credemus inepto illi seni, qui se in priore uita Euphorbum fuisse mentitus est. hic credo quod erat ignobili genere natus, familiam sibi ex Homeri carminibus adoptauit.
18.3.16
o miram et singularem Pythagorae memoriam et o miseram obliuionem nostrum omnium, qui nesciamus qui ante fuerimus! sed fortasse uel errore aliquo uel gratia sit effectum, ut ille solus Lethaeum gurgitem non adtigerit nec obliuionis aquam gustauerit. uidelicet senex uanus, sicut otiosae aniculae solent, fabulas tamquam infantibus credulis finxit.
18.3.17
quodsi bene sensisset de iis quibus haec locutus est, si homines eos existimasset, numquam sibi tam petulanter mentiendi licentiam uindicasset. sed deridenda hominis leuissimi uanitas.
18.3.18
quid Cicerone faciemus? qui cum in principio Consolationis suae dixisset luendorum scelerum causa nasci homines, iterauit id ipsum postea quasi obiurgans eum qui uitam non esse poenam putet. recte ergo praefatus est errore ac miserabili ueritatis ignorantia se teneri.
18.4.1
Cum igitur ea quae deus fieri uoluit quaeque per prophetas suos multis saeculis ante praedixit, Christus inpleret, ob ea incitati et diuinas litteras nescientes coierunt, ut deum suum condemnarent.
18.4.2
quod cum sciret futurum ac subinde diceret oportere se pati atque interfici pro salute multorum, secessit tamen cum discipulis suis, non ut uitaret quod necesse erat perpeti ac sustinere, sed ut ostenderet quod ita fieri oporteat in omni persecutione, ne sua quis culpa incidisse uideatur; ac denuntiauit fore ut ab uno eorum proderetur.
18.4.3
itaque ludas praemio inlectus tradidit eum Iudaeis.
18.4.4
at illi conprehensum ac Pontio Pilato, qui tum legatus Syriam regebat, oblatum cruci adfigi postulauerunt obicientes ei nihil aliut nisi quod diceret se filium dei esse, regem Iudaeorum; item quia dixerat: si solueritis hoc templum, quod aedificatum est annis XLVI, ego illut in triduo sine manibus resuscitabo, significans futuram breui passionem suam et se a Iudaeis interfectum tertio die resurrecturum. ipse enim fuerat uerum dei templum.
18.4.5
has uoces eius tamquam infaustas et inpias insectabantur. quae cum Pilatus audisset et ille in defensionem sui nihil diceret, pronuntiauit nihil in eo damnatione dignum uideri. at illi iniustissimi accusatores cum populo, quem incitauerant, subclamare coeperunt et crucem eius uiolentis uocibus flagitare.
18.4.6
tum Pontius et illorum clamoribus et Herodis tetrarchae instigatione metuentis, ne regno pelleretur; uictus est, nec tamen ipse sententiam protulit, sed tradidit eum Iudaeis, ut ipsi de illo secundum legem suam iudicarent.
18.4.7
duxerunt igitur eum flagellis uerberatum et priusquam cruci adfigerent, inluserunt: indutum enim coloris punicei ueste ac spinis coronatum quasi regem salutarunt et dederunt ei cibum fellis et miscuerunt ei aceti potionem.
18.4.8
post haec conspuerunt faciem eius et palmis ceciderunt. cumque ipsi carnifices de uestimentis eius contenderent, sortiti sunt inter se de tunica et pallio.
18.4.9
et cum haec omnia fierent, nullam uocem ex ore suo, tamquam si mutus esset, emisit. tum suspenderunt eum inter duos noxios medium, qui ob latrocinia damnati erant, crucique fixerunt.
18.4.10
quid ego hic in tanto facinore deplorem aut quibus uerbis tantum nefas conquerar? non enim Gauianam crucem describimus, quam Marcus Tullius uniuersis eloquentiae suae neruis ac uiribus uelut effusis totius ingenii fontibus prosecutus est, facinus indignum esse proclamans ciuem Romanum contra omnes leges in crucem esse sublatum.
18.4.11
qui quamuis innocens fuerit et illo supplicio indignus, mortalis tamen et ab homine scelesto qui iustitiam ignoraret adfectus.
18.4.12
quid de huius crucis indignitate dicemus, in qua deus a cultonbus dei suspensus est atque subfixus? quis tam facundus et tanta rerum uerborumque copia instructus existet, quae oratio tantae affluentiae ubertate decurrens, ut illam crucem merito deploret, quam mundus ipse et tota mundi elementa luxerunt?
18.4.13
haec autem sic futura esse et prophetarum uocibus et Sibyllinis carminibus denuntiatum est. aput Esaiam ita scriptum inuenitur: non sum contumax neque contradico: dorsum meum posui ad flagella et maxillas meas ad palmas, faciem autem meam non auerti a foeditate sputorum. similiter Dauid in psalmo XXXIIII:
18.4.14
congregata sunt in me flagella et ignorauerunt, dissoluti sunt nec conpuncti sunt: temptauerunt me et deriserunt derisum, striderunt super me dentibus suis.
18.4.15
Sibylla quoque eadem futura monstrauit: εἰς ἀνόμους χεῖρας καὶ ἀπίστων ὕστερον ἥξει, δώσουσι δὲ θεῷ ῥαπίσματα χερσὶν ἀνάγνοις, καὶ στόμασιν μιαροῖσι ἐμπτύσματα φαρμακόεντα· δώσει δ᾽ εἰς μάστιγας ἁπλῶς ἁγνὸν τότε νῶτον.
18.4.16
item de silentio eius, quod usque ad mortem pertinaciter tenuit, Esaias iterum sic locutus est: sicut ouis ad immolandum adductus est et sicut agnus coram tondentibus sine uoce, sic non aperuit os suum.
18.4.17
et Sibylla supra dicta: καὶ κολαφιζόμενος σιγήσει, μή τις ἐπιγνῶ τίς λόγος ἢ πόθεν ἦλθεν, ἵνα φθιμένοισι λαλήσει, καὶ στέφανον φορέσει τὴν ἀκάνθινον.
18.4.18
de cibo uero et potu, quem antequam figerent ei obtulerunt, Dauid in psalmo LXVIII sic ait: et dederunt in escam meam fel et in siti mea potum mihi dederunt acetum.
18.4.19
idem hoc futurum etiam Sibylla contionata est: εἰς δὲ τὸ βρῶμα χολὴν καὶ εἰς δίψαν ὄξος ἔδωκαν, τῆς ἀφιλοξενίης ταύτην δείξουσι τράπεζαν. Et alia Sibylla Iudaeam terram his increpat increpat:
18.4.20
et alia Sibylla Iudaeam terram his increpat uersibus: αὐτὴ γὰρ δύσφρων, τὸν σὸν θεὸν οὐκ ἐνόησας παίζοντα θνητοῖσι νοήμασιν, ἀλλὰ ἀπ\' ἀκάνθης ἔστεψας στεφάνῳ φοβερὴν τε χολὴν ἐκέρασσας.
18.4.21
fore autem ut Iudaei manus inferrent deo suo eumque interficerent, testimonia prophetarum haec antecesserunt.
18.4.22
aput Hesdram ita scriptum est: et dixit Hesdras ad populum: hoc pascha saluator noster est et refugium nostrum. cogitate et ascendat in cor uestrum, quoniam habemus humiliare eum in signo: et post haec sperabimus in eum, ne deseratur hic locus in aeternum tempus, dicit dominus deus uirtutum. si non credideritis ei neque exaudieritis adnuntia tionem eius, eritis derisio in gentibus.
18.4.23
unde apparet Iudaeos nullam aliam spem habere nisi se abluerint a sanguine ac sperauerint in eum ipsum quem necauerunt.
18.4.24
Esaias quoque facinus eorum designat et dicit: in humilitate iudicium eius sublatam est. natiuitatem eius quis enarrabit? quoniam auferetur a terra uita eius, a facinoribus populi mei abductus est ad mortem. et dabo malos pro sepultura eius et diuites pro morte eius, quia facinus non fecit neque insidias ore suo locutus est.
18.4.25
propterea ipse consequetur multos et fortium diuidet spolia, propterea quod traditus est ad mortem et inter facinerosos deputatus est: et ipse peccata multorum pertulit et propter facinora illorum traditus est.
18.4.26
Dauid quoque in psalmo XCIII: captabunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt, et factus est mihi dominus in refugium.
18.4.27
item Hieremias: domine, significa mihi, et cognoscam. tunc uidi meditationes eorum: ego sicut agnus sine malitia perductus sum ad uictimam: in me cogitauerunt cogitationem dicentes: uenite, mittamus lignum in panem eius et eradamus a terra uitam eius et nomen eius non erit in memoria amplius.
18.4.28
lignum autem crucem significat et panem corpus eius, quia ipse est cibus ac uita omnium qui credunt in carnem quam portauit et in crucem qua pependit.
18.4.29
de qua tamen apertius ipse Moyses in Deuteronomio ita praedicauit: et erit pendens uita tua ante oculos tuos, et timebis die ac nocte et non credes uitae tuae, idem rursus in Numeris: non quasi homo dominus suspenditur neque quasi filius hominis minas patitur. Zacharias etiam sic tradidit: et intuebuntur in me, quem transfixerunt.
18.4.30
item Dauid in psalmo XXI: effoderunt manus meas et pedes meos, di- numerauerunt omnia ossa mea: ipsi autem contemplati sunt et uiderunt me et diuiserunt uestimenta mea sibi et super uestem meam sortem miserunt.
18.4.31
quae utique propheta non de se locutus est. fuit enim rex et numquam illa perpessus est, sed spiritus dei per eum loquebatur, qui fuerat illa passurus post annos mille et quinquaginta, tot enim colliguntur anni a regno Dauid usque ad crucem Christi.
18.4.32
sed et Solomon filius eius, qui Hierosolymam condidit, eam ipsam perituram esse in ultionem sanctae crucis prophetauit: quodsi auertimini a me, dicit dominus, et non custodieritis ueritatem meam, reiciam Israhel a terra quam dedi illis, et domum hanc quam aedificaui illis in nomine meo, proiciam illam es omnibus, et erit Israhel in perditionem et in inproperium populo, et domus haec erit deserta, et omnis qui transiet per illam admirabitur et dicet: propter quam rem deus fecit terrae huic et huic domui haec mala?
18.4.33
et dicent: quia reliquerunt dominum deum suum et persecuti sunt regem suum dilectissimum deo et cruciauerunt illum in humilitate magna: propter hoc inportauit illis deus mala haec.
18.5.1
Sed nimirum haec causa efficit ut stultus esse uideatur qui egere aut mori malit quam noceat uel eripiat aliquid alteri, quod hominem morte deleri putant. ex qua persuasione omnes cum uulgi tum etiam philosophorum nascuntur errores.
18.5.2
si enim post mortem nihil sumus, profecto stultissimi est hominis non huic uitae consulere, ut sit quam diutina et commodis omnibus plena.
18.5.3
quod qui faciet, a iustitiae regula discedat necesse est. si autem superest homini uita melior et longior, quod et philosophorum magnorum argumentis et uatum responsis et prophetarum diuinis uocibus discimus, hanc praesentem cum bonis suis contemnere sapientis est, cuius omnis iactura inmortalitate pensatur.
18.5.4
aput Ciceronem idem ille iustitiae defensor Laelius uult inquit paene uirtus honorem nec est uirtutis ulla alia merces. est plane et quidem uirtute dignissima, quam tu, Laeli, numquam poteras suspicari: nihil enim diuinarum noueras litterarum. quam tamen illa inquit accipit facile, exigit non acerbe. erras uehementer, si putas ab homine praemium solui posse uirtuti, cum ipse alio loco uerissime dixeris: huic tu uiro quas diuitias obicies? quae imperia? quae regna? qui ista putat humana, sua bona diuina iudicat.
18.5.5
quis ergo te sapientem, Laeli, putet, cum ipse tibi loquare contraria et paulo post uirtuti adimas quae dedisti? sed uidelicet ignorantia ueri facit incertam labantemque sententiam.
18.5.6
deinde quid adiungis? sed si aut ingrati uniuersi aut inuidi multi aut inimici potentes suis uirtutem praemiis spoliant,—
18.5.7
o quam fragilem, quam inanem uirtutem induxisti, si spoliari praemio suo potest! quae si bona sua diuina iudicat, ut aiebas, qui possunt existere tam ingrati, tam inuidi, tam potentes, qui uirtutem spoliare ualeant iis bonis quae fuerint in eam conlata diuinitus?
18.5.8
— ne illa se inquit multis solaciis oblectat maximeque suo decore se ipsa sustentat. quibus solaciis? quo decore? cum in crimen saepe ueniat et in poenam decor ille uertatur.
18.5.9
quid enim, si, ut Furius dicebat, rapiatur uexetur exterminetur egeat, auferantur ei manus, effodiantur oculi, damnetur uinciatur uratur, miseris etiam modis necetur. perdetne suum praemium uirtus aut potius peribit ipsa? minime, sed et mercedem suam deo iudice accipiet et uiuet ac semper uigebit.
18.5.10
quae si tollas, nihil potest in uita hominum tam inutile. tam stultum uideri esse quam uirtus: cuius naturalis bonitas et honestas docere nos potest animam non esse mortalem diuinumque illi a deo praemium constitutum.
18.5.11
sed idcirco uirtutem ipsam deus sub persona stultitiae uoluit esse celatam, ut mysterium ueritatis ac religionis suae esset arcanum, ut has religiones sapientiamque terrenam extollentem se altius sibique multum placentem uanitatis errorisque damnaret, ut proposita denique difficultate angustissimus trames ad immortalitatis praemium sublime perduceret.
18.5.12
Docui, ut opinor, cur populus noster aput stultos stultus habeatur. nam cruciari atque interfici malle quam tura tribus digitis conprehensa in focum iacere tam ineptum uidetur quam in periculo uitae alterius animam magis curare quam suam.
18.5.13
nesciunt enim quantum sit nefas adorare aliud praeterquam deum, qui condidit caelum atque terram, qui humanum genus finxit inspirauit luce donauit.
18.5.14
quodsi seruorum nequissimus habetur qui dominum suum fuga deseruit isque uerberibus et uinculis et ergastulo et cruce et omni malo dignissimus iudicatur, et si filius eodem modo perditus atque inpius existimatur qui patrem suum dereliquit ne illi obsequatur, ob eamque causam dignus putatur qui sit exheres et cuius nomen in perpetuum de familia deleatur, quanto magis qui deum deserit, in quem duo uocabula domini et patris aeque ueneranda conueniunt?
18.5.15
nam ille qui seruum pretio conparat, quid in eum beneficii confert praeter alimenta, quae illi utilitatis suae gratia subministrat? et qui filium generat, non habet in potestate ut concipiatur, ut nascatur, ut uiuat: unde apparet non esse illum patrem, sed tantummodo generandi ministrum.
18.5.16
quibus ergo suppliciis dignus est desertor eius qui et dominus uerus et pater est, nisi quae deus ipse constituit, qui spiritibus iniustis aeternum parauit ignem, quod ipse per uates suos inpiis ac rebellibus comminatur?.
18.6.1
Sed omittamus philosophos, qui aut nihil omnino sciunt idque ipsum pro summa scientia praeferunt aut qui non per-. spiciunt etiam quae sciunt aut qui quoniam se putant scire quae nesciunt, inepte adroganterque desipiunt.
18.6.2
nos ergo, ut ad propositum reuertamur, quibus solis a deo ueritas reuelata et caelitus missa sapientia est, faciamus quae iubet inluminator noster deus. sustineamus inuicem et labores huius uitae mutuis adiumentis perferamus nec tamen, si quid boni operis fecerimus, gloriam captemus ei eo.
18.6.3
monet enim deus operatorem iustitiae non oportere esse iactantem, ne non tam mandatis caelestibus obsequendi quam studio placendi humanitatis officio functus esse uideatur habeatque iam pretium gloriae, quod captauit, nec praemium caelestis illius ac diuinae mercedis accipiat.
18.6.4
cetera quae obseruare cultor dei debet facilia sunt illis uirtutibus conprehensis. non mentiatur umquam decipiendi aut nocendi causa.
18.6.5
est enim nefas eum qui ueritati studeat in aliqua re esse fallacem atque ab ipsa quam sequitur ueritate discedere: in hac iustitiae uirtutumque omnium uia nullus mendacio locus est.
18.6.6
itaque uiator ille uerus ac iustus non dicet illud Lucilianum: homini amico et familiari non est mentiri meum, sed etiam inimico atque ignoto existimabit non esse mentiri suum nec aliquando committet ut lingua interpres animi a sensu et cogitatione discordet.
18.6.7
pecuniam si quam crediderit, non accipiat usuram, at et beneficium sit incolume. quod succurrit necessitati et abstineat se prorsus alieno.
18.6.8
in hoc enim genere officii debet suo esse contentus, quem oporteat alias ne proprio quidem parcere. ut bonum faciat: plus autem accipere quam dederit iniustum est. quod qui facit, insidiatur quodammodo, ut ei alterius necessitate praedetur.
18.6.9
at iustus numquam praetermittet quominus aliquid misericorditer faciat, nec inquinabit se huiusmodi quaestu, sed efficiet ut sine ullo suo damno id ipsum quod commodat inter bona opera numeretur.
18.6.10
munus non accipiat a paupere, ut si quid ipse praestiterit, eo bonum sit, quod fuerit gratuitum. maledicenti benedicto respondeat, numquam ipse maledicat, ne uerbum malum procedat ex ore hominis qui colit uerbum bonum.
18.6.11
quin etiam caueat diligenter ne quando inimicum sua culpa faciat, et si quis extiterit tam proteruus, qui bono et iusto faciat iniuriam, clementer ac moderate ferat et ultionem suam non sibi adsumat, sed iudicio dei reseruet.
18.6.12
innooentiam semper et abique custodiat. quod praeceptum non ad hoc tantum ualet, ut ipse iniuriam non inferat, sed ut inlatam sibi non uindicet. sedet enim maximus et aequissimus iudex, speculator: ac testis omnium. hunc homini praeferat, hunc malit de causa sua pronuntiare, cuius sententiam nemo effugere potest nec defensione cuiusquam nec gratia.
18.6.13
ita nt ut homo iustus contemptui sit omnibus, et quia putabitur se ipsum non posse defendere, habebitur pro segni et inerte. qui autem fuerit ultus inimicum, hic fortis, hic strenuus iudicatur, hunc omnes uerentur, hunc colunt.
18.6.14
bonus uero ille tametsi prodesse pluribus possit, illum tamen suspiciunt qui nocere quam qui prodesse possit. sed iustum prauitas hominum deprauare non poterit, quominus deo studeat obtemperare malitque contemni, dummodo semper boni fungatur officio, mali numquam.
18.6.15
Cicero in isdem illis officialibus at uero si quis uoluerit inquit animi sui conplicatam notionem euoluere, iam se ipse doceat eum uirum bonum esse qui prosit quibus possit, noceat nemini, nisi lacessitus iniuria.
18.6.16
o quam simplicem ueramque sententiam duorum uerborum adiectione corrupit! quid enim opus fuerat adiungere nisi lacessitus iniuria, ut uitium bono uiro quasi caudam turpissimam adponeret patientiaeque, quae omnium uirtutum maxima est, faceret expertem?
18.6.17
nociturum esse dixit bonum uirum, si fuerit lacessitus: iam ex hoc ipso boni uiri nomen amittat necesse est, si nocebit. non minus enim mali est referre iniuriam quam inferre.
18.6.18
nam unde certamina inter homines, unde pugnae contentionesque nascuntur, nisi quod inprobitati opposita inpatientia magnas saepe concitat tempestates?
18.6.19
quodsi patientiam, qua uirtute nihil uerius, nihil homine dignius inueniri potest, inprobitati opposueris, extinguetur protinus, tamquam igni aquam superfuderis. sin autem prouocatrix illa inprobitas inpatientiam sibi comparem nacta est, tamquam perfusa oleo tantum excitabit incendium, ut id non flumen aliquod, sed effusio cruoris extinguat.
18.6.20
magna itaque patientiae ratio est, quam sapiens homo ademit bono uiro. ut enim nihil malorum fiat, haec sola efficit: quae si detur omnibus, nullum scelus, nulla fraus in rebus humanis erit.
18.6.21
quid igitur bono uiro potest esse tam calamitosum tamque contrarium quam irae frena permittere, quae illum non modo boni, sed etiam hominis appellatione despoliet, siquidem nocere alteri, ut ipse uerissime ait, non est secundum hominis naturam? nam
18.6.22
et pecudes si lacessas, aut calce aut cornu repugnant, et serpentes ac ferae, nisi persequare ut occidas, negotium non exhibent, et ut ad hominum exempla redeamus, inperiti quoque et insipientes si quando accipiunt iniuriam, caeco et inrationabili furore ducuntur et iis qui sibi nocent, uicem retribuere conantur.
18.6.23
in quo igitur sapiens ac bonus uir a malis et insipientibus differt, nisi quod habet inuictam patientiam, qua stulti carent, nisi quod regere se ac mitigare iram suam nouit, quam illi quia uirtute indigent, frenare non possunt?
18.6.24
sed uidelicet haec illum res fefellit, quod cum de uirtute loqueretur, in quacumque contentione uincere putauit esse uirtutis nec uidere ullo modo potuit hominem dolori et irae succumbentem et iis adfectibus indulgentem quibus debet potius reluctari, et ruentem quacumque inprobitas prouocarit, uirtutis officium non tenere.
18.6.25
qui emm referre iniuriam nititur, eum ipsum a quo laesus est gestit imitari. ita qui malum imitatur, bonus esse nullo pacto potest.
18.6.26
duobus igitur uerbis duas uirtutes maximas bono et sapienti uiro, innocentiam patientiamque, detraxit. sed quia ipse caninam illam facundiam, sicut Sallustius ab Appio dictum refert, exercuit, uoluit hominem canino modo uiuere, ut remordeat lacessitus.
18.6.27
quae retributio contumeliae quam perniciosa sit et quas edere soleat strages, unde oportunius petetur exemplum quam ei ipsius praeceptoris tristissimo casu, qui dum his philosophorum praeceptis obtemperare gestit, ipse se perdidit?
18.6.28
quodsi lacessitus I iniuria patientiam tenuisset, si dissimulare, si ferre contumeliam boni uiri esse didicisset nec illas nobiles orationes alieno titulo inscriptas inpatientia et leuitas et insania profudisset, numquam capite suo rostra, in quibus ante floruerat, cruentasset nec rem publicam funditus proscriptio illa delesset.
18.6.29
sapientis ergo ac boni uiri non est uelle certare ac se periculo committere, quoniam et uincere non est in nostra potestate et est anceps omne certamen, sed est sapientis atque optimi uiri non aduersarium uelle tollere, quod fieri sine scelere ac periculo non potest, sed certamen ipsum, quod fieri et utiliter et iuste potest.
18.6.30
summa lgitur uirtus habenda patientia est, quam ut caperet homo iustus, uoluit illum deus, ut supra dictum est, pro inerte contemni. nisi enim contumeliis fuerit adfectus, quantum habeat fortitudinis in se ipso cohibendo ignorabitur.
18.6.31
si autem lacessitus iniuna laedentem perseqm coeperit, uictus est: qui uero motum illum ratione conpresserit, hic plane imperat sibi, hic regere se potest.
18.6.32
quae snstentatio sui recte patientia nominatur, quae una uirtus omnibus est opposita uitiis et adfectibus. haec perturbatum ac fluctuantem animum ad tranquillitatem suam reuocat, haec mitigat, haec hominem sibi reddit.
18.6.33
ergo quoniam naturae repugnare inpossibile est et inutile, ut non commoueamur omnino, prius tamen quam commotio illa prosiliat ad nocendum, quod fieri potest maturius, sopiatur. praecipit deus non occidere solem super iram nostram, ne furoris nostri testis abscedat.
18.6.34
denique Marcus Tullius contra suum praeceptum, de quo paulo ante dixi, obliuionem iniuriarum in magnis laudibus posuit. spero te inquit Caesari, qui obliuisci nihil soles nisi iniurias—.
18.6.35
quodsi hoc ille faciebat, homo non a caelesti tantum, sed a publica quoque ciuilique iustitia remotissimus, quanto magis id nos facere debemus qui immortalitatis uelut candidati sumus?
18.7.1
Haec ita futura esse cum prophetae omnes ex dei 10 spiritu tum etiam uates ex instinctu daemonum cecinerunt.
18.7.2
Hystaspes enim, quem superius nominaui, descripta iniquitate saeculi huius extremi pios ac fideles a nocentibus segregatos ait cum fletu et gemitu extenturos esse ad caelum manus et inploraturos fidem Iouis: Iouem respecturum ad terram et auditurum uoces hominum atque inpios extincturum. quae omnia uera sunt praeter unum, quod Iouem dixit illa facturum quae deus faciet.
18.7.3
sed et illut non sine daemonum fraude subtractum, missuiri a patre tunc filium dei, qui deletis omnibus malis pios liberet. quod Hermes tamen non dissimulauit. in eo enim libro qui λόγος τέλειος inscribitur, post enumerationem malorum de quibus diximus subiecit haec:
18.7.4
ἐπὰν δὴ ταῦτα γένηται, ὦ Ἀσκλήπιε. τότε ὁ κύριος καὶ πατὴρ καὶ θεὸς καὶ τοῦ πρώτου καὶ ἑνὸς θεοῦ δημιουργὸς ἐπιβλέψας τοῖς γενομένοις καὶ τὴν ἑαυτοῦ βούλησιν τοῦτ\' ἔστιν τὸ ἀγαθὸν ἀντερείσας τῆ ἀταξίᾳ καὶ ἀνακαλεσάμενος τὴν πλάνην καὶ τὴν κακίαν ἐκκαθαρας πὴ μὲν ὕδατι πολλῷ κατακλύσας, πὴ δὲ πυρὶ ὀξυτάτῳ διακαύσας, ἑνίοτε δὲ πολέμοις καὶ λοιμοῖς ἐκπαίσας, ἤγαγεν ἐπὶ τὸ ἀρχαῖον καὶ ἀποκατέστησεν τὸν ἑαυτοῦ κόσμον.
18.7.5
Sibyllae quoque non aliter fore ostendunt quam ut dei filius a summo patre mittatur, qui et iustos liberet de manibus inpiorum et iniustos cum tyrannis saeuientibus deleat.
18.7.6
e quibus una sic tradit: ἥξει καὶ μακάρων ἐθέλων πόλιν ἐξαλαπάξαι. καί κέν τις θεόθεν βασιλεὺς πεμφθεὶς ἐπὶ τοῦτον πάντας ὀλεῖ βασιλεῖς μεγάλους καὶ φῶτας ἀρίστους; εἰθ᾽ οὕτως κρίσις ἔσται ὑπ᾽ ἀφθίτου ἀνθρώποισιν. item alia:
18.7.7
καὶ τότ᾽ ἀπ᾽ ἠελίου θεὸς πέμψει βασιλῆα, ὃς πᾶσαν γαῖαν παύσει πολέμοιο κακοῖο. et rursus alia:
18.7.8
ὃς ῥά κε πραὺς ἰδοὺ ἤξει, ἴνα τὸ ζυγὸν ἡμῶν δοῦλον δυσβάστακτον ἐπ᾽ αὐχένι κείμενον ἄρῃ, καὶ θεσμοὺς ἀθέους λύσει, δεσμούς τε βιαίους.