Epitome Divinarum institutionum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
19.1.1
At enim dicet aliquis et huic summo qui fecit omnia et illis qui partim profuerunt suam uenerationem esse tribuendam.
19.1.2
primum nec factum est umquam ut qui hos coluit, etiam deum coluerit, neque fieri potest, quoniam si honos idem tribuitur aliis, ipse omnino non colitur, cuius religio est illum esse unum ac solum deum credere.
19.1.3
clamat summus poeta eos omnes qui inuentas uitam excoluere per artes aput inferos esse ipsumque illum repertorem medicinae talis et artis ad Stygias undas fulmine detrusum, ut intellegamus quantum ualeat pater omnipotens, qui etiam deos fulminibus exstinguat.
19.1.4
sed homines ingeniosi hanc secum habebant fortasse rationem: quia deus fulminari non potest, apparet non esse factum. immo uero quia factum est, apparet hominem fuisse, non deum.
19.1.5
mendacium poetarum non in facto est, sed in nomine: metuebant enim malum, si contra publicam persuasionem faterentur quod erat uerum.
19.1.6
quodsi hoc constat inter ipsos, ex hominibus deos factos, cur ergo non credunt poetis, si quando illorum fugas et uulnera et mortes et bella et adulteria describunt?
19.1.7
quibus de rebus intellegi datur non potuisse ullo pacto fieri deos, quia ne homines quidem probi fuerunt eaque in uita sua gesserunt quae mortem pariunt sempiternam.
19.2.1
Peracta est nisi fallor magna et difficilis suscepti operis portio et maiestate caelesti suggerente nobis dicendi facultatem muetera. tos depulimus errores.
19.2.2
nunc uero maior nobis ac difficilior cum philosophis proposita luctatio est, quorum summa doctrina et eloquentia quasi moles aliqua mihi opponitur.
19.2.3
nam ut illic multitudine ac prope consensu omnium gentium premebamur, ita hic auctoritate praestantium omni genere laudis uirorum.
19.2.4
quis autem nesciat plus esse momenti in paucioribus doctis quam in pluribus inperitis?
19.2.5
sed non est desperandum istos quoque de sententia. deo et ueritate ducibus posse depelli nec tam pertinaces fore arbitror, ut clarissimum solem sanis ac patentibus oculis uidere se negent.
19.2.6
modo illut uerum sit quod ipsi solent profiteri, studio inuestigandae ueritatis se teneri, efficiam profecto ut quaesitam ueritatem diu et aliquando inuentam esse credant et humanis ingeniis inueniri non potuisse fateantur.
19.3.1
LIBER III DE FALSA SAPIENTIA.
19.3.1
At illi qui de mortis bono disputant quia nihil ueri sciunt, sic argumentantur: si nihil est post mortem, non est malum mors; aufert enim sensum mali. si autem supersunt animae, etiam bonum est, quia inmortalitas sequitur.
19.3.2
quam sententiam Cicero de Legibus sic explicauit: gratulemurque nobis, quoniam mors aut meliorem quam qui est in uita aut certe non deteriorem adlatura est statum: nam sine corpore animo uigente diuina uita est, sensu carente nihil profecto est mali.
19.3.3
argute, ut sibi uidentur, quasi nihil esse aliut possit. atquin utrumque hoc falsum est. docent enim diuinae litterae non extingui animas, sed aut pro iustitia praemio adfici aut poena pro sceleribus sempiterna.
19.3.4
nec enim fas est aut eum qui sceleratus in uita feliciter fuerit, effugere quod meretur aut eum qui ob iustitiam miserrimus fuerit, sua mercede fraudari.
19.3.5
quod adeo uerum est, ut idem Tullius in Consolatione non easdem sedes incolere iustos atque inpios praedicauerit.
19.3.6
nec enim omnibus inquit idem illi sapientes arbitrati sunt eundem cursum in caelum patere. nam uitiis et sceleribus contaminatos deprimi in tenebras atque in caeno iacere docuerunt, castos autem animos, puros integros incorruptos, bonis etiam studiis atque artibus expolitos leui quodam et facili lapsu ad deos id est ad naturam similem sui peruolare. quae sententia superiori illi argumento repugnat.
19.3.7
illut enim sic adsumptum est, tamquam necesse sit omnem hominem natum inmortalitate donari. quod igitur erit.
19.3.8
discrimen uirtutis ac sceleris, si nihil interest utrumne Aristides sit aliquis an Phalaris, utrum Cato an Catilina? sed hanc repugnantiam rerum sententiarumque non cernit nisi qui tenet ueritatem.
19.3.9
si quis igitur nos roget utrumne bonum sit mors. an malum, respondebimus qualitatem eius ex uitae ratione pendere. nam sicut uita ipsa bonum est, si cum uirtute uiuatur, malum, si cum scelere, sic et mors ex praeteritis uitae actibus ponderanda est.
19.3.10
ita fit ut si uita in dei religione transacta sit, mors malum non sit, quia translatio est ad inmortalitatem: sin aliter, malum sit necesse est, quoniam ut dixi ad aeterna supplicia transmittit.
19.3.11
quid ergo dicemus nisi errare illos qui aut mortem adpetunt tamquam bonum aut uitam fugiunt tamquam malum? nisi quod sunt iniquissimi, qui pauciora mala non pensant bonis pluribus.
19.3.12
nam cum omnem uitam per exquisitas et uarias traducant uoluptates, mori cupiunt, si quid forte iis amaritudinis superuenit, et sic habent, tamquam illis numquam fuerit bene, si aliquando fuerit male. damnant igitur uitam omnem plenamque nihil aliut quam malis opinantur.
19.3.13
hine nata est inepta illa sententia, hanc esse mortem quam nos uitam putemus, illam uitam quam nos pro morte timeamus: ita primum bonum esse non nasci, secundum, citius mori.
19.3.14
quae ut maioris sit auctoritatis, Sileno adtribuitur. Cicero in Consolatione non nasci inquit longe optimum nec in hos scopulos incidere uitae, proximum autem, si natus sis, quam primum tamquam ex incendio effugere fortunae. credidisse illum uanissimo dicto exinde apparet, quod adiecit de suo aliquid, ut ornaret.
19.3.15
quaero igitur cui esse optimum putet non nasci, cum sit nullns omnino qui sentiat: nam ut bonum sit aliquid aut malum, sensus efficit.
19.3.16
deinde, cur omnem uitam nihil esse aliud quam scopulos et incendium putauerit: quasi aut in nostra fuerit potestate ne nasceremur aut uitam nobis fortuna tribuat, non deus, aut uiuendi ratio quicquam simile incendio habere uideatur.
19.3.17
non dissimile Platonis illut est, quod aiebat se gratias agere naturae: primum quod homo natus esset potius quam mutum animal, deinde quod mas potius quam femina, quod Graecus quam barbarus, postremo quod Atheniensis et quod temporibus Socratis.
19.3.18
dici non potest quantam mentibus caecitatem, quantos pariat errores ignoratio ueritatis. ego plane contenderim numquam quicquam in rebus humanis dictum esse delirius: quasi uero si ant barbarus aut mulier aut asinus denique natus esset, idem ipse Plato esset ac non illud ipsum quod natus fuisset.
19.3.19
sed uidelicet Pythagorae credidit, qui ut uetaret homines animalibus uesci, dixit animas de corporibus in aliorum animalium corpora commeare. quod et uanum et inpossibile est: uanum, quia necesse non fuit ueteres animas in noua corpora inducere, cum idem artifex qui primas aliquando fecerat, potuerit semper nouas facere, inpossibile, quia rectae rationis anima tam inmutare naturam status sui non potest quam ignis aut deorsum niti aut in transuersum fluminis modo flammam suam fundere.
19.3.20
existimauit igitur homo sapiens potuisse fieri, ut anima quae tunc erat in Platone, in aliquod mutum animal includeretur essetque humano sensu praedita, ut intellegeret ac doleret incongruenti se corpore oneratam.
19.3.21
quanto sanius faceret, si gratias agere se diceret, quod ingeniosus, quod docilis natus esset, quod in iis opibus, ut liberaliter erudiretur!
19.3.22
nam quod Athenis natus est, quid in eo beneficii fuit? an non plurimi extiterunt in aliis ciuitatibus excellenti ingenio atque doctrina uiri, qui meliores singuli quam omnes Athenienses fuerunt?
19.3.23
quanta hominum milia fuisse credamus qui et Athenis nati et temporibus Socratis indocti tamen ac stulti fuerint? non enim parietes aut locus in quo quisque est effusus ex utero, conciliat homini sapientiam.
19.3.24
quid uero attinuit Socratis se temporibus natum gratulari? num Socrates ingenia discentibus potuit commodare?
19.3.25
non uenit in mentem Platoni Alcibiaden quoque et Critiam eiusdem Socratis adsiduos auditores fuisse, quorum alter hostis patriae acerrimus fuit, alter crudelissimus omnium tyrannorum?
19.4.1
Quid amplius iam de facinore Iudaeorum dici potest quam excaecatos tum fuisse atque insanabili furore correptos, io qui haec cottidie legentes neque intellexerunt neque quin facerent cauere potuerunt?
19.4.2
suspensus igitur et adfixus exclamauit ad deum uoce magna et ultro spiritum posuit. et eadem hora terrae motus factus est et uelum templi quod separabat duo tabernacula scissum est in duas partes et sol repente subductus est et ab hora sexta usque in nonam tenebrae fuerunt.
19.4.3
qua de re Amos propheta testatur: et erit in illo die, dicit dominus, occidet sol meridie et obtenebrabitur dies lucis: et conuertam dies festos uestros in luctum et cantica uestra in lamentationem.
19.4.4
item Hieremias: exterrita est quae parit et taeduit anima, et subiuit sol ei, cum adhuc medius dies esset, contusa est et maledicta: reliquos eorum in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum. et Sibylla:
19.4.5
ναοῦ δὲ σχισθῆ τὸ πέτασμα, καὶ ἤματι μέσσῳ νὺξ ἔσται σκοτόεσσα πελώριος ἐν τρίσιν ὤραις.
19.4.6
cum haec facta essent, ne prodigiis quidem caelestibus facinus suum intellegere quiuerunt, sed quoniam praedixerat se tertio die ab inferis resurrecturum, metuentes ne a discipulis subrepto et amoto corpore uniuersi resurrexisse eum crederent et fieret multo maior in plebe confusio, detraxerunt eum cruci et conclusum in monumento firmiter militari custodia circumdederunt.
19.4.7
uerum tertio die ante lUcem terrae motu repente facto patefactum est sepulcrum et custodibus quos adtonitos obstupefecerat pauor nihil uidentibus integer e sepulcro ac uiuas egressus in Galilaeam profectus est, ut discipulos suos quaereret, in sepulcro uero nihil repertum est nisi exuuiae, quibus conuolutum corpus incluserant.
19.4.8
illum autem aput inferos non remansurum, sed die tertio resurrecturum prophetae cecinerant. David in psalmo XV: non derelinques animam meam ad inferos neque dabis sanctum tuum uidere interitum. item in tertio: ego dormiui et somnum cepi, et surrexi, quoniam dominus auxiliatus est mihi.
19.4.9
Osee quoque primus duodecim prophetarum de resurrectione eius testificatus est: hic filius meus sapiens, propter quod nunc non resistet in contribulatione filiorum suorum: et de manu inferorum eruam eum.. ubi est iudicium tuum, mors, aut ubi est aculeus tuus? idem alio loco: uiuificabit nos post biduum die tertio.
19.4.10
et ideo Sibylla inpositurum esse morti terminum dixit post tridui somnum: καὶ θανάτου μοῖραν τελέσει τρίτον ἧμαρ ὑπνώσας· καὶ τότ᾽ ἀπὸ φθιμένων ἀναλύσας εἰς φάος ἥξει πρῶτος ἀναστάσεως κλητοῖς ἀρχὴν ὑποδείξας.
19.4.11
uitam enim nobis adquisiuit morte superata nulla igitur spes alia consequendae immortalitatis homini datur. nisi crediderit in eum et Clim crac- tm portandam patiendamque susceperit.
19.5.1
Discant igitur et suarum et alienarum interfectores animarum quam inexpiabile facinus admittant, primum quod se. ipsos iugulant perditissimis daemonibus seruiendo, quos deus in aeterna supplicia damnauit, deinde quod nec ab aliis deum coli patiuntur, sed auertere homines ad mortifera sacra contendunt nitunturque summa diligentia ne qua sit anima incolumis in terra quae saluo statu suo spectet in caelum.
19.5.2
quid aliut dicam quam miseros qui praedonum suorum instigationibus parent, quos deos esse opinantur? quorum neque condicionem neque originem neque nomina neque rationem sciunt, sed inhaerente persuasione uulgari libenter errant et stultitiae suae fauent.
19.5.3
a quibus si persuasionis eius rationem requiras, nullam possint reddere, sed ad maiorum iudicia confugiant, quod illi sapientes fuerint, illi probauerint, illi scierint quid esset optimum, seque ipsos sensibus spoliant, ratione abdicant, dum alienis erroribus credunt.
19.5.4
sic inpiicati rerum omnium ignorantia nec se nec deos suos norunt. atque utinam soli errare, soli desipere uellent! alios etiam in consortium mali sui rapiunt quasi habituri solacium de perditione multorum.
19.5.5
sed haec ipsa ignoratio efficit ut in persequendis sapientibus tam mali sint fingantque se illis consulere, illos ad bonam mentem uelle reuocare.
19.5.6
num igitur hoc sermone aut aliqua ratione reddita facere nituntur? minime, sed ui atque tormentis. o mira et caeca dementia! in iis putatur mala mens esse qui fidem seruare conantur, in carnificibus autem bona!
19.5.7
in iisne mala mens est qui contra ius humanitatis, contra fas omne lacerantur, an potius in iis qui ea faciunt in corporibus innocentium, quae nec saeuissimi latrones nec iratissimi hostes nec immanissimi barbari aliquando fecerunt? adeone etiam sibi mentiuntur, ut uicissim boni ac mali nomina transferant et inmutent?
19.5.8
quid ergo non diem noctem uocant, solem tenebras? alioquin eadem inpudentia est bonis malorum nomen imponere, sapientibus stultorum, iustis inpiorum: quin immo si qua illis fiducia est uel in philosophia uel in eloquentia, arment se ac refellant haec nostra, si possunt, congrediantur comminus et singula quaeque discutiant.
19.5.9
decet eos suscipere defensionem deorum suorum, ne si nostra inualuerint, ut cottidie inualescunt, cum delubris ac ludibriis suis deserantur. et quoniam ui nihil possunt— augetur enim religio dei quanto magis premitur—, oratione potius et hortamentis agant.
19.5.10
procedant in medium pontifices seu minores seu maximi, flamines augures, item reges sacrificuli quique sunt sacerdotes et antistites religionum, conuocent nos ad contionem, cohortentur ad suscipiendos cultus deorum, persuadeant multos esse quorum numine ac prouidentia regantur omnia, ostendant origines et initia sacrorum ac deorum quomodo sint mortalibus tradita, qui fons, quae ratio sit explicent, proferant quae merces in cultu, quae poena in contemptu maneat, quare ab hominibus coli se uelint, quid illis, si beati sunt, humana pietas conferat: quae omnia non adseueratione propria— nec enim ualet quicquam mortalis hominis auctoritas— sed diuinis aliquibus testimoniis confirment, sicuti nos facimus.
19.5.11
non est opus ui et iniuria, quia religio cogi non potest, uerbis potius quam uerberibus res agenda est, ut sit uoluntas. destringant aciem ingeniorum suorum: si ratio eorum uera est, adseratur. parati sumus audire, si doceant: tacentibus certe nihil credimus, sicut ne saeuientibus quidem cedimus.
19.5.12
imitentur nos, ut rationem rei totius exponant: nos enim non inlicimus, ut ipsi obiectant, sed docemus probamus ostendimus.
19.5.13
itaque nemo a nobis retinetur inuitus— inutilis est enim deo qui deuotione ac fide caret— et tam nemo discedit ipsa ueritate retinente.
19.5.14
doceant isti hoc modo, si qua illis fiducia ueritatis est, loquantur hiscant, audeant inquam disputare nobiscum aliquid eiusmodi: iam profecto ab aniculis quas contemnunt et a pueris nostratibus error illorum ac stultitia ridebitur.
19.5.15
cum enim sint peritissimi deorumque progeniem et res gestas et imperia et interitus et sepulcra de libris nouerint ipsosque ritus quibus sunt initiati uel ex rebus gestis hominum uel ex casibus uel etiam ex mortibus natos sciant, incredibilis dementia est deos putare quos fuisse mortales negare non audeant: uel si tam inpudentes fuerint ut negent, suae illos ac suorum litterae coarguant, ipsa denique illos sacrorum initia conuincant.
19.5.16
sciant igitur ex hoc ipso quantum intersit inter uerum atque falsum, quando ipsi cum sint eloquentes, persuadere non possunt, inperiti ac rudes possunt, quia res ipsa et ueritas loquitur.
19.5.17
quid ergo saeuiunt? ut stultitiam suam dum minuere uolunt augeant. longe diuersa sunt carnificina et pietas nec potest aut ueritas cum ui aut iustitia cum crudelitate coniungi.
19.5.18
sed merito non audent de rebus quicquam docere diuinis, ne et a nostris derideantur et a suis deserantur.
19.5.19
nam fere uulgus, cui simplex incorruptumque iudicium est, si mysteria illa cognoscat in memoriam mortuorum constituta, damnabit aliutque uerius quod colat quaeret. hinc fida silentia sacris instituta sunt ab hominibus callidis, ne sciat populus quid colat.
19.5.20
cum autem nos in eorum doctrinis uersemur, cur nobis aut non credunt, qui utrumque nouimus, aut inuident, quia falsis uera praetulimus?\' sed defendenda sunt\' inquiunt\' suscepta publice sacra: o quam honesta uoluntate miseri errant!
19.5.21
sentiunt enim nihil esse in rebus humanis religione praestantius eamque summa ui oportere defendi, sed ut in ipsa religione sic in defensionis genere falluntur.
19.5.22
defendenda enim religio est non occidendo sed moriendo, non saeuitia sed patientia, non scelere sed fide: illa enim malorum sunt, haec bonorum, et necesse est bonum in religione uersari, non malum.
19.5.23
nam si sanguine, si tormentis, si malo religionem defendere uelis, iam non defendetur illa, sed polluetur atque uiolabitur. nihil est enim tam uoluntarium quam religio, in qua si animus sacrificantis auersus est, iam sublata, iam nulla est.
19.5.24
recta igitur ratio est ut religionem patientia uel morte defendas; in quo fides conseruata et ipsi deo grata est et religioni addit auctoritatem.
19.5.25
nam si is qui m hac terrestri militia regi suo fidem seruat in aliquo egregio facinore, si post uixerit,( et) acceptior fit et carior, si perierit, summam consequitur gloriam, quod pro duce suo morte occubuerit, quanto magis imperatori omnium deo fides seruanda est, qui non tantum uiuentibus, sed etiam mortuis praemium potest uirtutis exsoluere?
19.5.26
igitur dei cultus, quoniam- militiae caelestis est, deuotionem maximam fidemque desiderat. quomodo enim deus aut amabit colentem, si ipse non ametur ab eo, aut praestabit precanti quidquid orauerit, cum ad precandum neque ex animo neque obseruanter accedat?
19.5.27
isti autem cum ad sacrificandum ueniunt, nihil intimum, nihil proprium diis suis offerunt, non integritatem mentis, non reuerentiam, non timorem. peractis itaque• sacrificiis inanibus omnem religionem in templo et cum templo sicut inuenerant relincunt nihilque secum ex ea neque adferunt neque referunt.
19.5.28
inde est quod eiusmodi religiones neque bonos facere possunt neque firmae atque inmutabiles esse. traducuntur itaque ab his homines facile, quia nihil ibi ad uitam, nihil ad sapientiam, nihil ad fidem discitur.
19.5.29
quae est enim superstitio illorum deorum? quae uis? quae disciplina? quae origo? quae ratio? quod fundamentum? quae substantia? quo tendit aut quid pollicetur, ut ab homine possit fideliter seruari fortiterque defendi? in qua nihil aliut uideo quam ritum ad solos digitos pertinentem.
19.5.30
nostra uero religio eo firma est et solida et inmutabilis, quia iustitiam docet, quia nobiscum semper est, quia tota in animo colentis est, quia mentem ipsam pro sacrificio habet. illic nihil exigitur aliut quam sanguis pecudum et fumus et inepta libatio, hic bona mens, purum pectus, innocens uita; illuc ueniunt sine dilectu adulterae inpudicae, lenae procaces, obscenae meretrices, ueniunt gladiatores latrones fures uenefici et precantur nihil aliut quam ut scelera inpune committant.
19.5.31
quid enim latro sacrificans aut gladiator roget nisi ut occidant? quid uenenarius nisi ut fallat? quid meretrix nisi ut plurimum peccet? quid adultera nisi aut mortem uiri aut ut sua inpudicitia celetur? quid lena nisi ut multos bonis exuat? quid fur nisi ut plura conpilet?
19.5.32
hic uero etiam leni communique peccato locus nullus est et si quis ad sacrificium non integra conscientia uenerit, audit quae illi deus comminetur, ille qui latebras cordis uidet, qui peccatis semper infestus\' est, qui exigit iustitiam, qui fidem poscit. quis hic malae menti aut malae preci locus est?
19.5.33
at illi infelices nec ex sceleribus suis intellegunt quam malum sit quod colunt, quandoquidem flagitiis omnibus inquinati ueniunt ad precandum et se pie sacrificasse opinantur, si cutem lauerint, tamquam libidines intra pectus inclusas ulli amnes abluant aut ulla maria purificent.
19.5.34
quanto satius est mentem potius elnere, quae malis cupiditatibus sordidatur, et uno uirtutis ac fidei lauacro uniuersa uitia depellere! quod qui fecerit, quamlibet inquinatum ac sordidum corpus gerat, satis purus est.
19.6.1
Stoici cum adfectus ei homine tamquam morbos conantur euellere, Peripatetici se opponunt eosque non modo retinent, sed etiam defendunt nihilque in homine esse dicunt quod non magna ratione ac prouidentia sit innatum. recte id quidem, si singularum rerum ueros terminos scirent.
19.6.2
itaque hanc ipsam iram cotem dicunt esse uirtutis, tamquam nemo possit aduersus hostem fortiter dimicare, nisi fuerit ira concitatus.
19.6.3
quo plane ostendunt nec quid sit uirtus scire se nec cur homini tribuerit iram deus. quae si nobis ideo data est, ut ea utamur ad occidendos homines, quid inmanius homine, quid similius feris beluis existimandum est quam id animal quod ad communionem atque innocentiam deus fecit?
19.6.4
tres sunt igitur adfectus qui homines in omnia facinora praecipites agant, ira cupiditas libido. propterea poetae tres Furias esse dixerunt, quae mentes hominum exagitent: ira ultionem desiderat, cupiditas opes, libido uoluptates.
19.6.5
sed his omnibus deus certos limites statuit: quos si transcenderint maioresque esse coeperint, necesse est naturam suam deprauent et in morbos ac uitia uertantur. qui autem sint isti limites, non est magni laboris ostendere.
19.6.6
cupiditas ad ea conparanda nobis data est quae sunt ad uitam necessaria, libido ad subolem propagandam, irae adfectus ad coercenda peccata eorum qui sunt in nostra potestate, id est ut artiore disciplina minor aetas ad probitatem iustitiamque formetur: quae nisi metu cohibeatur, licentia pariet audaciam, quae ad omne flagitium et facinus euadet.
19.6.7
itaque ut ira uti aduersus minores et iustum est et necessarium, sic aduersus pares et perniciosum est et impium: impium, quod uiolatur humanitas, perniciosum, quod illis repugnantibus aut perdere necesse est aut perire.
19.6.8
hanc autem quam dixi esse rationem cur homini sit irae adfectus datus, ex ipsius dei praeceptis intellegi potest, qui iubet uti maledicis et laedentibus non irascamur, manus autem nostras supra minores semper habeamus, hoc est ut peccantes eos adsiduis uerberibus corrigamus, ne amore inutili et indulgentia nimia educentur ad malum et ad uitia nutriantur.
19.6.9
sed rerum imperiti et rationis ignari eos adfectus qui sunt homini ad usus bonos dati exterminauerunt et latius quam ratio postulat euagantur. inde iniuste atque impie uiuitur. utuntur ira.
19.6.10
contra pares: hinc discidia, hinc expulsiones, hinc bella contra iustitiam nata sunt. utuntur cupiditate ad congerendas opes: hinc fraudes, hinc latrocinia, hinc omnia scelerum genera exorta sunt. utuntur libidine ad capiendas tantum uoluptates: hinc stupra, hinc adulteria, hinc corruptelae omnes extiterunt.
19.6.11
quicumque igitur illos- adfectus intra fines suos redegerit, quod ignorantes deum facere non possunt, hic patiens, hic fortis, hic iustus est.
19.7.1
Oppresso igitur orbe terrae cura ad destruendam inmensarum uirium tyrannidem humanae opes defecerint, siquidem capto mundo cum magnis latronum exercitibus incubabit, diuino auxilio tanta illa calamitas indigebit.
19.7.2
commotus igitur deus et periculo ancipiti et miseranda conploratione iustorum mittet protinus liberatorem. tum aperietur caelum medium intempesta et tenebrosa nocte, ut in orbe toto lumen descendentis dei tamquam fulgur appareat; quod Sibylla his uersibus elocuta est: ὁππόταν ἔλθῃ, πῦρ ἔσται ψολόεν τι μέσσῃ ἐνὶ νυκτὶ μελαίνῃ.
19.7.3
haec est nox quae a nobis propter aduentum regis ac dei nostri peruigilio celebratur: cuius noctis duplex ratio est, quod in ea et uitam tum recepit, cum passus est, et postea regnum orbis terrae recepturus est.
19.7.4
hic est enim liberator et iudex et ultor et rex et deus, quem nos Christum uocamus, qui priusquam descendat, hoc signum dabit.
19.7.5
cadet repente gladius e caelo, ut sciant iusti ducem sanctae militiae descensurum, et descendet comitantibus angelis in medium terrae et ante-, cedet eum flamma inextinguibilis et uirtus angelorum tradet in manus iustorum multitudinem illam quae montem circumsederit et concidetur ab hora tertia usque in uesperum et Suet sanguis more torrentis: deletisque omnibus copiis inpius solus effugiet et peribit ab eo uirtus sua.
19.7.6
hic est autem qui appellatur Antichristus, sed se ipse Christum mentietur et contra uerum dimicabit et uictus effugiet et bellum saepe renouabit et saepe uincetur, donec quarto proelio confectis omnibus impiis debellatus et captus tandem scelerum suorum luat poenas.
19.7.7
sed et ceteri principes ac tyranni, qui contriuerunt orbem, simul cum eo uincti adducentur ad regem, et increpabit eos et coarguet et exprobrabit iis facinora ipsorum et damnabit eos ac mentis cruciatibus tradet.
19.7.8
sic extincta malitia et mpietate conpressa requiescet orbis, qui per tot saecula subiectus\' errori ac sceleri nefandam pertulit seruitutem.
19.7.9
non colentur ulterius dii manu facti, sed a templis ac puluinaribus suis deturbata simulacra igni dabuntur et cum donis suis mirabilibus ardebunt: quod etiam Sibylla cum prophetis congruens futurum esse praedixit: ῥίψωσιν δ\' εἴδωλα βρότοι καὶ πλοῦτον ἄπαντα. Erythraea quoque idem spopondit: ἔργα δὲ χειροποιητὰ θεῶν κατακαυθήσονται.