Epitome Divinarum institutionum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
1.1.1
Magno et excellenti ingenio uiri cum se doctrinae penitus edidissent quicquid laboris poterat impendi contemptis omnibus et priuatis et publicis actionibus ad inquirendae ueritatis studium contulerunt, existimantes multo esse praeclarius humanarum diuinarumque rerum inuestigare ac scire rationem quam struendis opibus aut cumulandis honoribus inhaerere:
1.1.2
quibus rebus, quoniam fragiles terrenaeque sunt et ad solius corporis pertinent cultum, nemo melior, nemo iustior effici potest.
1.1.3
erant illi quidem ueritatis cognitione dignissimi, quoniam scire tanto opere cupiuerunt atque ita, ut eam rebus
1.1.4
omnibus anteponerent— nam et abiecisse quosdam res familiares suas et renuntiasse uniuersis uoluptatibus constat, ut solam nudamque uirtutem nudi expeditique sequerentur,( et) tantum apud eos uirtutis nomen et auctoritas ualuit, ut in
1.1.5
ipsa esse summi boni praemium iudicarent—, sed neque adepti sunt id quod uolebant et operam simul atque industriam perdiderunt, quia ueritas id est arcanum summi dei, qui fecit omnia, ingenio ac propriis sensibus non potest conprehendi: alioquin nihil inter deum hominemque distaret, si consilia et dispositiones illius maiestatis aeternae cogitatio adsequeretur humana.
1.1.6
quod quia fieri non potuit ut homini per se ipsum ratio diuina notesceret, non est passus hominem deus lumen sapientiae requirentem diutius errare ac sine ullo laboris effectu uagari per tenebras inextricabiles: aperuit oculos eius aliquando et notionem ueritatis munus suum fecit, ut et humanam sapientiam nullam esse monstraret et erranti ac uago uiam consequendae inmortalitatis ostenderet.
1.1.7
uerum quoniam pauci utuntur hoc caelesti beneficio ac munere, quod obuoluta in obscuro ueritas latet eaque uel contemptui doctis est, quia idoneis adsertoribus eget, uel odio indoctis ob insitam sibi austeritatem, quam natura hominum procliuis in uitia pati non potest— nam quia uirtutibus amaritudo permixta est, uitia uero uoluptate condita sunt, illa offensi, hac deleniti feruntur in praeceps et bonorum specie falsi mala pro bonis amplectuntur—, succurrendum esse his erroribus credidi, ut et docti ad ueram sapientiam dirigantur et indocti ad ueram religionem.
1.1.8
quae professio multo melior utilior gloriosior putanda est quam illa oratoria, in qua diu uersati non ad uirtutem, sed plane ad argutam malitiam iuuenes erudiebamus, multoque nunc rectius de praeceptis caelestibus disseremus, quibus ad cultum uerae maiestatis mentes hominum instituere possimus,
1.1.9
nec tam de rebus humanis bene meretur qui scientiam bene dicendi adfert quam qui pie atque innocenter docet uiuere. idcirco apud Graecos maiore in gloria philosophi quam oratores fuerunt. illi enim recte uiuendi doctores sunt existimati, quod est longe praestabilius, quoniam bene dicere ad paucos pertinet, bene autem uiuere ad omnes.
1.1.10
multum tamen nobis exercitatio illa fictarum litium contulit, ut nunc maiore copia et facultate dicendi causam ueritatis peroremus. quae licet possit sine eloquentia defendi, ut est a multis saepe defensa, tamen claritate ac nitore sermonis inlustranda et quodammodo adserenda est, ut potentius in animos influat et ui sua instructa et luce orationis ornata. de religione itaque nobis rebusque diuinis instituitur disputatio.
1.1.11
nam si quidam maximi oratores professionis suae quasi ueterani decursis operibus actionum suarum postremo se philosophiae tradiderunt eamque sibi requiem laborum iustissimam putauerunt, si animos suos in earum rerum quae inueniri non poterant inquisitione torquerent, ut non tam otium sibi quam negotium quaesisse uideantur et quidem multo molestius quam in quo fuerant ante uersati, quanto iustius ego me ad illam piam ueram diuinam sapientiam quasi ad portum aliquem tutissimum conferam, in qua omnia dictu prona sunt, auditu suauia, facilia intellectu, honesta suscept. u?
1.1.12
et si quidam prudentes et arbitri aequitatis institutiones ciuilis iuris conpositas ediderunt, quibus ciuium dissidentium lites contentionesque sopirent, quanto melius nos et rectius diuinas institutiones litteris persequemur, in quibus non de stillicidiis aut aquis arcendis aut de manu conserenda, sed de spe, de uita, de salute, de inmortalitate, de deo loquemur, ut superstitiones mortiferas erroresque turpissimos sopiamus?
1.1.17
Omissis ergo terrenae huiusce philosophiae auctoribus nihil certi adferentibus adgrediamur uiam rectam. quos equidem si putarem satis idoneos ad bene uiuendum duces esse, et ipse sequerer et alios ut sequerentur hortarer:
1.1.18
sed cum inter se magna concertatione dissideant secumque ipsi plerumque discordent, apparet eorum iter nequaquam esse directum, siquidem sibi quisque ut est libitum proprias uias inpresserunt confusionemque magnam quaerentibus ueritatem reliquerunt.
1.1.19
nobis antem qui sacramentum uerae religionis accepimus cum sit ueritas reuelata diuinitus, cum doctorem sapientiae ducemque uirtutis deum sequamur, uniuersos sine ullo discrimine uel sexus uel aetatis ad caeleste pabulum conuocamus:
1.1.20
nullus enim suauior animo cibus est quam cognitio ueritatis. cui adsereudae atque inlustrandae septem uolumina destinavimus, quamuis ea res infiniti sit paene operis et inmensi, ut si quis haec dilatare atque exsequi plenissime uelit, tanta illi rerum copia exuberet, ut nec libri modum nec finem reperiat oratio.
1.1.21
sed nos idcirco breviter omnia colligemus, quod ea quae adlaturi sumus tam clara sunt et lucida, ut magis mirum esse uideatur tam obscuram uideri hominibus ueritatem et iis praecipue qui sapientes uulgo putantur, uel quod tantummodo instituendi nobis homines erunt hoc est ab errore quo sunt implicati ad rectiorem uiam reuocandi.
1.1.22
quod si fuerimus ut spero adsecuti, mittemus eos ad ipsum doctrinae uberrimum ac plenissimum fontem, cuius haustu atque potu conceptam uisceribus sitim sedent ardoremque restinguant, eruntque illis omnia facilia prona manifesta, modo ne pigeat ad percipiendam sapientiae disciplinam legendi uel audiendi patientiam commodare.
1.1.23
multi enim superstitionibus uanis pertinaciter inhaerentes obdurant contra manifestam ueritatem, non tam de suis religionibus quas praue adserunt bene meriti quam de se male. qui cum habeant iter rectum, deuios secuntur anfractus, planum deserunt, ut per praecipitium labantur, lucem relinquunt, ut in tenebris caeci ac debiles iaceant.
1.1.24
his consulendum est, ne contra se pugnent uelintque se tandem ab inueteratis erroribus liberari: quod utique facient, si quare sint nati aliquando peruiderint.
1.1.25
haec enim prauitatis est causa, ignoratio sui: quam si quis cognita ueritate discusserit, sciet quo referenda et quemadmodum sibi uita degenda sit. cuius scientiae summam breuiter circumscribo, ut neque religio ulla sine sapientia suscipienda sit nec ulla sine religione probanda sapientia.
1.2.1
Quamquam primo libro religiones deorum falsas esse monstrauerim, quod ii quorum uarios dissimilesque cultus per uniuersam terram consensus hominum stulta persuasione suscepit, mortales fuerint functique uita diuinae necessitati morte concesserint, tamen ne qua dubitatio relinquatur, hic secundus liber fontem ipsum patefaciet errorum causasque omnes explicabit, quibus decepti homines et primitus deos esse crediderint et postmodum persuasione inueterata in susceptis prauissime religionibus perseuerauerint.
1.2.2
gestio enim conuictis inanus et hominum inpia uanitate detecta singularis dei adserere maiestatem, suscipiens utilius et maius officium reuocandi homines a prauis itineribus et in gratiam secum ipsos reducendi, ne se, ut quidam philosophi faciunt, tanto opere despiciant neue se infirmos et superuacuos et nihili et frustra omnino natos putent, quae opinio plerosque ad uitia compellit.
1.2.3
nani dum existimant nulli deo esse nos curae aut post mortem nihil futuros, totos se libidinibus addicunt et dum licere sibi putant, hauriendis uoluptatibus sitienter incumbunt, per quas inprudentes in laqueos mortis incurrant.
1.2.4
ignorant enim quae sit hominis ratio: quam si tenere uellent, in primis dominum suum agnoscerent, uirtutem iustitiamque sequerentur, terrenis figmentis animas suas non substernerent, mortiferas libidinum suauitates non adpeterent, denique se ipsos magni aestimarent atque intellegerent plus esse in homine quam uidetur: cuius uim condicionemque non aliter posse retineri, nisi cultum ueri parentis sui deposita prauitate susceperint.
1.2.5
equidem sicut oportet de summa rerum saepenumero cogitans admirari soleo, maiestatem dei singularis quae continet regitque omnia in tantam uenisse obliuionem, ut quae sola debeat coli, sola potissimum neclegatur, homines autem ipsos ad tantam caecitatem esse deductos, ut uero ac uiuo deo mortuos praeferant, terrenos autem sepultosque in terra ei qui fundator ipsius terrae fuit.
1.2.6
et tamen huic inpietati hominum posset uenia concedi, si omnino ab ignorantia diuini nominis ueniret hic error. cum uero ipsos deorum cultores saepe uideamus deum summum et confiteri et praedicare, quam sibi ueniam sperare possint inpietatis suae qui non adgnoscunt cultum eius, quem prorsus ignorari ab homine fas non est?
1.2.7
nam et cum iurant et cum optant et cum gratias agunt, non Iouem aut deos multos, sed deum nominant: adeo ueritas ipsa cogente natura etiam ab inuitis pectoribus erumpit.
1.2.8
quod quidem non faciunt in prosperis rebus. nam tum maxime deus ex memoria hominum elabitur, cum beneficiis eius fruentes honorem dare diuinae indulgentiae debent.
1.2.9
at uero si qua necessitas grauis presserit, tunc deum recordantur: si belli terror infremuit, si morborum pestifera uis incubuit, si alimenta frugibus longa siccitas denegauit, si saeua tempestas, si grando ingruit., ad deum confugitur, a deo petitur auxilium, deus ut subueniat oratur.
1.2.10
si quis in mari uento saeuiente iactatur, hunc inuocat, si quis aliqua ui adflictatur, hunc potius inplorat, si quis ad extremam mendicandi necessitatem deductus uictum precibus exposcit, deum solum obtestatur, per eius diuinum atque unicum nomen hominum sibi misericordiam quaerit.
1.2.11
numquam igitur dei meminerunt, nisi dum in malis sunt: postquam metus deseruit et pericula recesserunt, tum uero alacres ad deorum templa concurrunt, his libant, his sacrificant, hos coronant.
1.2.12
deo autem quem in ipsa necessitate implorauerant, ne uerbo quidem gratias agunt. adeo ex rerum prosperitate luxuria, ex luxuria uero ut uitia omnia sic inpietas aduersus deum nascitur.
1.2.13
quanam istut ex causa fieri putemus nisi esse aliquam peruersam potestatem, quae ueritati sit semper inimica, quae humanis erroribus gaudeat, cui unum ac perpetuum sit opus offundere tenebras et hominum caecare mentes, ne lucem uideant, ne denique in caelum aspiciant ac naturam corporis sui seruent?
1.2.14
nam cum ceterae animantes pronis corporibus in humum spectent, quia rationem ac sapientiam non acceperunt, nobis autem status rectus, sublimis uultus ab artifice deo datus sit, apparet istas religiones deorum non esse rationis humanae, quia curuant caeleste animal ad ueneranda terrena.
1.2.15
parens enim noster ille unus et solus cum fingeret hominem id est animal intellegens et rationis capax, eum uero ex humo subleuatum ad contemplationem sui artificis erexit. quod optime ingeniosus poeta signauit: pronaque cum spectent animalia cetera terram, os homini sublime dedit caelumque uidere iussit et erectos ad sidera tollere uultus.
1.2.16
hinc utique ἄνθρωπον Graeci appellauerunt, quod sursum spectet. ipsi ergo sibi renuntiant seque hominum nomine abdicant qui non sursum aspiciunt, sed deorsum: nisi forte id ipsum quod recti sumus sine causa homini adtributum putant.
1.2.17
spectare nos caelum deus uoluit utique non frustra. nam et aues et ex mutis paene omnia caelum uident, sed nobis proprie datum est caelum rigidis ac stantibus intueri, ut religionem ibi quaeramus, ut deum, cuius illa sedes est, quoniam oculis non possumus, animo contemplemur: quod profecto non facit qui aes aut lapidem, quae sunt terrena, ueneratur.
1.2.18
est autem prauissimum, cum ratio corporis recta sit, quod est temporale, ipsum uero animum, qui sit aeternus, humilem fieri, cum figura et status nihil aliut significet nisi mentem hominis eo spectare oportere quo uultum, et animum tam rectum esse debere quam corpus, ut id cui dominari debet imitetur.
1.2.19
uerum homines et nominis sui et rationis obliti oculos suos ab alto deiciunt soloque defigunt ac timent opera digitorum suorum, quasi uero quicquam esse possit artifice suo maius.
1.3.1
LIBER III DE FALSA SAPIENTIA.
1.3.1
Vellem mihi, quoniam ueritas in obscuro latere adhuc existimatur uel errore atque inperitia uulgi uariis et ineptis superstitionibus seruientis uel philosophis prauitate ingeniorum turbantibus eam potius quam inlustrantibus, etsi non qualis in Marco Tullio fuit, quia praecipua et admirabilis fuit, aliquam tamen proximam eloquentiae contingere facultatem, ut quantum ueritas ui sua propria ualet, tantum ingenii quoque uiribus nixa exereret se aliquando et discussis conuictisque tam publicis quam eorum qui sapientes putantur erroribus humano generi clarissimum lumen inferret.
1.3.2
quod quidem duabus ex causis fieri uellem: uel quod magis possent credere homines ornatae ueritati, qui etiam mendacio credunt capti orationis ornatu lenocinioque uerborum, uel certe ut ipsi philosophi suis armis potissimum, quibus placere sibi et confidere solent, opprimerentur a nobis.
1.3.3
sed quoniam deus hanc rei uoluit esse naturam, ut simplex et nuda ueritas esset luculentior, quia satis ornata per se est ideoque ornamentis extrinsecus additis fucata corrumpitur, mendacium uero specie placeret aliena, quia per se corruptum uanescit ac diffluit, nisi ornatu aliunde quaesito circumlitum fuerit ac politum, aequo animo fero ingenium mihi mediocre esse concessum.
1.3.4
uerum ego non eloquentiae, sed ueritatis fiducia suscepi hoc opus maius fortasse quam ut possit meis uiribus sustineri: quod tamen, etiamsi ego defecerim, deo cuius hoc munus est adiuuante ueritas ipsa complebit.
1.3.5
etenim cum sciam maximos quosque oratores a causidicis mediocribus saepe uictos, quod tanta est potentia ueritatis, ut se ipsa quamuis in rebus exiguis sua claritate defendat, cur hanc ego in maxima causa ab ingeniosis quidem illis ac disertis
1.3.6
uiris, sed tamen falsa dicentibus oppressuiri putem ac nou illa si minus oratione nostra, quae de tenui fonte admodum exilis emanat, lumine tamen suo clara et inlustris appareat? nec si philosophi doctrina litterarum mirabiles extiterunt, ego illis etiam scientiam ueri cognitionemque concesserim, quam.
1.3.7
nemo cogitando aut disputando adsequi potest. neque ego nunc reprehendo eorum studium qui ueritatem scire uoluerunt, quia naturam hominis deus ueri adipiscendi cupientissimam fecit, sed id arguo, id reuinco, quod honestam illorum et optimam uoluntatem non sit secutus effectus, quia neque quid esset uerum ipsum sciebant neque quomodo aut ubi aut qua mente quaerendum.
1.3.8
ita dum succurrere humanis erroribus cupiunt, ipsi se in plagas et in errores maximos induerunt. ad hoc igitur me opus coarguendi philosophiam susceptae materiae ordo ipse deduxit.
1.3.9
nam cum error omnis aut ei religione falsa oriatur aut ex sapientia, in eo conuincendo necesse est utrumque subuertere.
1.3.10
cum enim sit nobis diuinis litteris traditum cogitationes philosophorum stultas esse, id ipsum re et argumentis docendum est, ne quis honesto sapientiae nomine inductus aut inanis eloquentiae splendore deceptus humanis malit quam diuinis credere.
1.3.11
quae quidem tradita sunt bremter ac nude. nec enim decebat ut cum deus ad hominem loqueretur, argumentis adsereret suas uoces, tamquam aliter fides ei non haberetur, sed ut oportuit locutus est tamquam rerum omnium maximus iudex, cuius est non argumentari, sed pronuntiare.
1.3.12
uerum ipse, ut deus: nos autem cum ad res singulas testimonia diuinae uocis habeamus, profecto monstrabimus quanto certioribus argumentis possint uera defendi, cum etiam falsa sic defendantur, ut uera soleant uideri.
1.3.13
quare non est quod philosophis tantum honoris habeamus, ut eorum eloquentiam pertimescamus.
1.3.14
loqui enim bene potuerunt ut homines eruditi, uere autem loqui nullo modo, quia ueritatem non didicerant ab eo qui eius potens esset.
1.3.15
nec sane magnum aliquid efficiemus, quod illos ignorantiae redarguemus, quam ipsi saepissime confitentur.
1.3.16
in eo solo his quoniam non creditur in quo solo credi debuit, conabor ostendere numquam illos tam ueridicos fuisse quam cum sententiam de sua ignoratione dixerunt.
1.4.1
Cogitanti mihi et cum animo meo saepe reputanti priorem illum generis humani statum et mirum pariter et indignum uideri solet, quod unius saeculi stultitia religiones uarias suscipientis deosque multos esse credentis in tantam subito ignorationem sui uentum est, ut ablata ex oculis ueritate neque religio dei ueri neque humanitatis ratio teneretur, hominibus non in caelo summum bonum quaerentibus, sed in terra.
1.4.2
quam ob causam profecto saeculorum ueterum mutata felicitas est. coeperunt. enim relicto parente et constitutore omnium deo insensibilia digitorum suorum figmenta uenerari. quae prauitas quid effecerit aut quid malorum adtulerit, res ipsa declarat.
1.4.3
auersi namque a summo bono, quod ideo beatum ac sempiternum est, quia uideri tangi conprehendi non potest, et a uirtutibus ei bono congruentibus, quae sunt aeque inmortales, ad hos corruptos et fragiles deos lapsi et studentes iis rebus quibus solum corpus ornatur alitur delectatur, mortem sibi perpetuam cum diis et cum bonis corporalibus quaesierunt, quia morti corpus omne subiectum est.
1.4.4
insecuta est igitur huiusmodi religiones iniustitia et inpietas, sicuti fuerat necesse. desierunt etenim uultus suos in caelum tollere, sed deorsum mentes hominum depressae terrenis ut religionibus, sic etiam bonis inhaerebant.
1.4.5
secutum est discidium generis humani et fraus et nefas omne, quia spretis aeternis atque incorruptis bonis, quae sola debent ab homine concupisci, temporalia et breuia maluerunt maiorque hominibus ad malum fides fuit, qui prauum recto, quia praesentius fuerat, praetulerunt.
1.4.6
sic humanam uitam prioribus saeculis in clarissima luce uersatam caligo ac tenebrae conprehenderunt: et quod huic prauitati congruens erat, postquam sublata sapientia est, tunc demum sibi homines sapientium nomen uindicare coeperunt.
1.4.7
tum autem nemo sapiens uocabatur, cum omnes erant: utinamque nomen illut aliquando publicum quamuis ad paucos redactum tamen uim suam retineret.
1.4.8
possent enim fortasse pauci illi uel ingenio uel auctoritate uel adsiduis hortamentis liberare populum uitiis et erroribus. sed adeo in totum sapientia occiderat, ut ex ipsa nominis adrogantia nullum eorum qui uocarentur appareat fuisse sapientem.
1.4.9
et tamen prius quam haec philosophia quae dicitur esset inuenta, septem fuisse traduntur, qui primi omnium quia de rebus naturalibus quaerere ac disputare sunt ausi, sapientes haberi appellarique meruerunt.
1.4.10
o miserum calamitosumque saeculum, quo per orbem totum septem soli fuerunt qui hominum uocabulo cierentur! nemo enim potest iure dici homo nisi qui sapiens est.
1.4.11
sed si ceteri omnes praeter ipsos stulti fuerunt, ne illi quidem sapientes, quia nemo sapiens esse uere iudicio stultorum potest.
1.4.12
adeo ab iis afuit sapientia, ut ne postea quidem increscente doctrina et multis magnisque ingeniis in id ipsum semper intentis potuerit perfici ac ueritas conprehendi. nam post illorum septem sapientium gloriam incredibile est, quanto studio inquirendae ueritatis Graecia omnis exarserit.
1.4.13
ac primum nomen ipsum sapientiae adrogans putauerunt seque non sapientes, sed studiosos sapientiae uocauerunt. quo facto et illos qui temere sapientium sibi nomen asciue- rant, erroris stultitiaeque damnarunt et se quoque ipsos igno-.
1.4.14
rantiae, quam quidem non diffitebantur. nam ubicumque rerum natura ingeniis eorum quasi manus opposuerat, ne rationem possent aliquam reddere, testificari solebant nihil scire se, nihil cernere. unde multo sapientiores inueniuntur qui se 20( insipientes esse) aliqua ex parte uiderunt quam illi qui se sapere crediderant.
1.5.1
Non est aput me dubium quin hoc opus nostrum, quo singularis ille rerum conditor et huius inmensi rector adseritur, si quis attigerit ex istis inepte religiosis, ut sunt nimia superstitione inpatientes, insectetur etiam maledictis et uix lecto fortasse principio adfligat proiciat exsecretur seque inexpiabili scelere contaminari atque adstringi putet, si haec aut legat patienter aut audiat.
1.5.2
ab hoc tamen si fieri potest humanitatis iure postulamus, ut non prius damnet quam uniuersa cognouerit. nam si sacrilegis et proditoribus et ueneficis potestas defendendi sui datur nec praedamnari quemquam incognita causa licet, non iniuste petere uidemur, ut si quis erit ille qui inciderit in haec, si leget, perlegat, si audiet, sententiam differat in extremum.
1.5.3
sed noui hominum pertinaciam: num- quam inpetrabimus. timent enim ne a nobis reuicti manus dare aliquando clamante ipsa ueritate cogantur.
1.5.4
obstrepunt igitur et intercedunt, ne audiant, et oculos suos opprimunt, ne lumen uideant quod offerimus: quo plane ipsi diffidentiam suae perditae rationis ostendunt, cum neque cognoscere neque congredi audent, quia sciunt se facile superari.
1.5.5
et idcirco disceptatione sublata pellitur e medio sapientia, ui geritur res, ut ait Ennius. et quia student damnare tamquam nocentes quos utique sciunt innocentes, constare de ipsa innocentia nolunt: quasi uero maior iniquitas sit probatam innocentiam damnasse quam inauditam.
1.5.6
sed ut dixi uerentur, ne si audierint, damnare non possint, et ideo cultores dei summi hoc est iustos homines torquent interficiunt exterminant. nec causas odiorum reddere ipsi possunt qui tam uehementer oderunt:
1.5.7
quia ipsi errant, lrascuntur iis qui ueram uiam secuntur, et cum corrigere se possint, errores suos insuper crudelibus factis coaceruant, innocentium cruore maculantur et dicatas deo mentes euisceratis corporibus extorquent.
1.5.8
cum talibus nunc congredi et disputare contendimus, hos ad ueritatem ab inepta persuasione traducere, qui sanguinem facilius hauserint quam uerba iustorum. quid igitur? operamne perdemus?
1.5.9
minime. nam si lucrari hos a morte, ad quam concitatissime tendunt, non potuerimus, si ab illo itinere deuio ad uitam lucemque reuocare, quoniam ipsi saluti suae repugnant, nostros tamen confirmabimus, quorum non est stabilis ac solidis radicibus fundata et fixa sententia. nutant enim plurimi ac maxime qui litterarum aliquid attigerunt.
1.5.10
nam et in hoc philosophi et oratores et poetae perniciosi sunt, quod incautos animos facile inretire possunt suauitate sermonis et carminum dulci modulatione currentium.
1.5.11
ob eamque causam uolui sapientiam cum religione coniungere, ne quid studiosis inanis illa doctrina possit officere, ut iam scientia litterarum non modo nihil noceat religioni atque iustitiae, sed etiam prosit quam plurimum, si is qui eas didicerit, sit in uirtutibus instructior, in ueritate sapientior.
1.5.12
praeterea etiamsi nulli alii, nobis certe proderit: delectabit se conscientia, gaudebitque mens in ueritatis se luce uersari, quod est animae pabulum incredibili quadam iucunditate perfusum.
1.5.13
uerum non est desperandum, fortasse non canimus surdis. nec enim tam in malo statu res est, ut desint sanae mentes, quibus et ueritas placeat et monstratum sibi rectum iter et uideant et sequantur.
1.5.14
circumlinatur modo poculum caelesti melle sapientiae, ut possint ab inprudentibus amara remedia sine offensione potari, dum inliciens prima dulcedo acerbitatem saporis asperi sub praetexto suauitatis occultat.
1.5.15
nam haec in primis causa est cur aput sapientes et doctos et principes huius saeculi scriptura sancta fide careat, quod prophetae communi ac simplici sermone ut ad populum sunt locuti.
1.5.16
contemnuntur itaque ab iis qui nihil audire uel legere nisi expolitum ac disertum uolunt nec quicquam haerere animis eorum potest nisi quod aures blandiore sono mulcet, illa uero quae sordida uidentur, anilia. inepta uulgaria existimantur.
1.5.17
adeo nihil uerum putant nisi quod auditu suaue est, nihil credibile nisi quod potest incutere uoluptatem: nemo rem ueritate ponderat, sed ornatu.
1.5.18
non credunt ergo diuinis, quia fuco carent, sed ne illis quidem qui ea interpretantur, quia sunt et ipsi aut omnino rudes aut certe parum docti. nam ut plane sint eloquentes, perraro contingit: cuius rei causa in aperto est.
1.5.19
eloquentia enim saeculo seruit, populo se iactare et in rebus malis placere gestit, siquidem ueritatem saepius expugnare conatur, ut uim suam monstret: opes expetit, honores concupiscit, summum denique gradum dignitatis exposcit.
1.5.20
ergo haec quasi humilia despicit, arcana tamquam contraria sibi fugit, quippe quae publico gaudeat et multitudinem celebritatemque desideret:
1.5.21
eo fit ut sapientia et ueritas idoneis praeconibus indigeat. et si qui forte litteratorum se ad eam contulerunt, defensioni eius non suffecerunt.
1.5.22
ex iis qui mihi noti sunt Minucius Felix non ignobilis inter causidicos loci fuit. huius liber, cui Octauio titulus est, declarat quam idoneus ueritatis adsertor esse potuisset, si se totum ad id studium contulisset.
1.5.23
Septimius quoque Tertullianus fuit omni genere litterarum peritus, sed in eloquendo parum facilis et minus comptus et multum obscurus fuit. ergo ne hic quidem satis celebritatis inuenit.
1.5.24
unus igitur praecipuus et clarus extitit Cyprianus, quoniam et magnam sibi gloriam ex artis oratoriae professione quaesierat et admodum multa conscripsit in suo genere miranda.
1.5.25
erat enim ingenio facili copioso suaui et, quae sermonis maxima est uirtus, aperto, ut discernere non queas, utrumne ornatior in eloquendo an felicior in explicando an potentior in persuadendo fuerit.
1.5.26
hic tamen placere ultra uerba sacramentum ignorantibus non potest, quoniam mystica sunt quae locutus est et ad id praeparata, ut a solis fidelibus audiantur: denique a doctis huius saeculi, quibus forte scripta eius innotuerunt, derideri solet.
1.5.27
audiui ego quendam hominem sane disertum, qui eum inmutata una littera Coprianum uocaret, quasi quod elegans ingenium et melioribus rebus aptum ad aniles fabulas contulisset.
1.5.28
quodsi accidit hoc ei cuius eloquentia non insuauis est, quid tandem putemus accidere eis quorum sermo ieiunus est et ingratus? qui neque uim persuadendi neque subtilitatem argumentandi neque ullam prorsus acerbitatem ad reuincendum habere potuerunt.
1.6.1
Quod erat officium suscepti muneris diuino spiritu instruente ac suffragante ipsa ueritate conpleuimus: cuius adserendae atque inlustrandae causam mihi et scientia et fides et ipse dominus noster inposuit, sine quo nec sciri quicquam potest nec explicari.
1.6.2
uenio nunc ad id quod est summum operis huius et maximum, ut doceam quo ritu quoue sacrificio deum coli oporteat. id enim est hominis officium in eoque solo summa rerum et omnis beatae uitae ratio consistit, quandoquidem propterea ficti et inspirati ab eo sumus, non ut caelum uideremus et sόlem, quod Anaxagoras putauit, sed ut artificem solis et caeli deum pura et integra. mente coleremus.
1.6.3
quamuis autem praecedentibus libris pro ingenii mediocritate defenderim ueritatem, tamen ex ritu quoque ipso elucere uel maxime potest.
1.6.4
nihil enim sancta et singularis illa maiestas aliut ab homine desiderat quam solam innocentiam: quam si quis obtulerit deo, satis pie, satis religiose litabit.
1.6.5
omnes autem neglecta iustitia cum sint omnibus flagitiis ac sceleribus inquinati, religiosos se putant, si templa et aras hostiarum sanguine cruentauerint, si focos odorati ac ueteris uini profusione madefecerint.
1.6.6
quin etiam sacras dapes apparant et exquisitas epulas quasi aliquid inde libaturis offerunt. quidquid aspectu rarum, quidquid opere aut odore pretiosum est, haec grata esse diis suis non ex aliqua diuinitatis ratione, quam nesciunt, sed ex suis cupiditatibus iudicant nec intellegunt terrenis opibus deum non indigere. nihil enim sapiunt nisi terram bonaque et mala solius corporis sensu ac uoluptate perpendunt.
1.6.7
huius arbitrio ut religionem ponderant, sic totius uitae suae acta disponunt. et quoniam se semel a caeli contemplatione auerterunt sensumque illum caelestem corpori mancipauerunt, libidinibus frena permittunt tamquam secum ablaturi uoluptatem, quam momentis omnibus capere festinant, cum animus ministerio corporis, non corpus ministerio animi uti debeat.
1.6.8
idem maximum bonum iudicant opes: quas si bonis artibus adsequi non possunt, malis adsecuntur. fraudant rapiunt spoliant insidiantur abiurant, nihil i denique moderati aut pensi habent, dummodo auro coruscent, argento gemmis uestibus fulgeant, auidissimo uentri opes ingerant, stipati familiarum gregibus per dimotum populum semper incedant.
1.6.9
sic aaaicti et sermentes uoiuptatibus mm uigoremque mentis extinguunt et cum uiuere se maxime putant, ad mortem concitatissime properant.
1.6.10
nam sicut in secundo libro docuimus, caeli ratio in animo, terrae autem in corpore est. qui bona neclegunt animi, corporis adpetunt, in tenebris ac morte uersantur, quae sunt terrae atque corporis, quia uita et lumen a caelo est. cuius quoniam expertes sunt corpori seruiendo, longe absunt ab intellectu rerum diuinarum.
1.6.11
eadem miseros ubique caecitas premit. sicut enim qui sit uerus deus, ita qui sit uerus cultus ignorant.
1.7.1
Bene habet, iacta sunt fundamenta, ut ait eximius orator. uerum nos non fundamenta solum iecimus quae firma et idonea essent operi perferendo, sed magnis robustisque molibus aedificium totum paene usque ad summa perduximus.
1.7.2
restat, id quod est multo facilius, uel tegere uel ornare, sine quo tamen priora opera et inutilia sunt et ingrata.
1.7.3
nam quid prodest aut falsis religionibus liberari aut intellegere ueram? quid aut uanitatem falsae sapientiae peruidere aut quae sit uera cognoscere? quid, inquam, prodest caelestem illam iustitiam defendere? quid cum magnis difficultatibus cultum dei tenere, quae est summa uirtus, nisi eam diuinum praemium beatitudinis perpetuae subsequatur?
1.7.4
de qua nobis est in hoc libro disserendum, ne priora omnia irrita et infructuosa uideantur, si hoc cuius causa illa suscepta sunt incertum relinquamus, ne quis forte arbitretur tantos labores in cassum suscipi, dum eorum caelesti mercede diffidit, quam deus statuit ei qui haec suauia terrae bona prae sola nudaque uirtute contempserit.
1.7.5
satis et huic parti faciamus cum testimoniis diuinarum litterarum tum etiam probabilibus argumentis, ut aeque clarum sit et futura praesentibus et diuina terrenis et perpetua breuibus esse anteponenda, quoniam temporalia sunt praemia uitiorum, sempiterna uirtutum.
1.7.6
exponam igitur rationem mundi, ut facile possit intellegi et quando et quare sit effectus a deo, quod Plato, qui de mundi fabricatione disseruit, nec scire poterat nec explicare: quippe qui caeleste mysterium, quod non nisi prophetis ac deo docente discitur, ignorabat ideoque in perpetuum dixit esse fabricatum. quod longe secus est, quoniam quidquid est solido et graui corpore ut initium cepit aliquando, ita finem capiat necesse est.
1.7.7
nam Aristoteles, qui cum non uideret quemadmodum posset tanta rerum magnitudo interire, et hanc praescriptionem uellet effugere, semper ait fuisse mundum ac semper fu-
1.7.8
turum, prorsus nihil uidit, quia quidquid est necesse est habuerit aliquando principium nec omnino quicquam potest esse nisi coeperit. nam cum terram et aquam et ignem disperire consumi extinguique uideamus, quae sunt utique mundi partes, intellegitur id totum esse mortale cuius sunt membra mortalia.
1.7.9
ita fit ut natum sit quidquid potest interire. sed et omne quod sub uisum oculorum uenit, et corporale, ut ait so Plato, et solubile sit necesse est.
1.7.10
unus igitur Epicurus auctore Democrito ueridicus in hac re fuit, qui ait et ortum aliquando et aliquando esse periturum. nec tamen rationem reddere ullam potuit aut quibus de causis tantum hoc opus aut quo tempore resoluatur.
1.7.11
quod quoniam nobis deus reuelauit nec coniecturis id adsequimur sed traditione caelesti, docebimus sedulo, ut tandem studiosis ueritatis appareat non uidisse neque conprehendisse philosophos ueritatem, sed ita leuiter odoratos, ut tamen unde eos odor ille sapientiae tam suauis, tam iucundus adflauerit, nullo modo senserint..
1.7.12
interim necessarium puto admonere lecturos quod haec nostra quae tradimus prauae uitiosaeque mentes aut omnino non intellegent— hebetatur enim acies eorum terrenis cupiditatibus, quae sensus omnes grauant inbecillosque reddunt— aut etiamsi intellegent, dissimulabunt tamen et haec uera esse nolent, quia trahuntur a uitiis et scientes malis suis fauent, quorum suauitate capiuntur, et uirtutis uiam deserunt, cuius acerbitate offenduntur.
1.7.13
nam quia auaritia et opum inexplebili quadam siti flagrant, quia non possunt uenditis aut dilargitis quae amant tenui cultu uitam degere, sine dubio malunt id esse fictum quo desideriis suis renuntiare coguntur.
1.7.14
item qui libidinum stimulis incitati, ut ait poeta, in furias ignemque ruunt, utique incredibilia nos adferre dicunt, quia uulnerant aures eorum praecepta continentiae, quae illos uoluptatibus suis prohibent quibus animam suam cum corpore adiudicauerunt.
1.7.15
qui uero ambitione inflati aut amore potentiae inflammati omne studium suum ad honores adquirendos contulerunt, ne si solem quidem ipsum gestemus in manibus, fidem commodabunt ei doctrinae quae illos iubet omni potentia et honore contempto humiles uiuere atque ita humiles, ut et accipere iniuriam possint et referre nolint, si acceperint.
1.7.16
hi sunt homines qui contra ueritatem clausis oculis quoquo modo latrant. qui autem sani erunt, id est non ita uitiis inmersi, ut insanabiles sint, et credent his et libenter accedent, et quaecumque dicimus aperta plana simplicia et, quod maxime opus est, uera et inexpugnabilia illis uidebuntur.
1.7.17
nemo uirtuti fauet nisi qui sequi potest, sequi autem non facile est omnibus: ii possunt quos paupertas et rerum indigentia exercuit et capaces uirtutis effecit.
1.7.18
nam si uirtus est tolerantia malorum, non capiunt ergo uirtutem qui semper in bonis fuerunt, quia mala neque experti sunt neque ferre possunt adsuetudine ac desiderio bonorum, quae sola nouerunt.
1.7.19
eo fit ut pauperes et humiles deo credant facilius, qui sunt expediti, quam diuites, qui sunt inpedimentis pluribus inplicati. immo uero catenati et conpediti seruiunt ad nutum dominae cupiditatis, quae illos inextricabilibus uinculis inretiuit, nec possunt in caelum aspicere, quoniam mens eorum in terram prona humique defixa est.
1.7.20
uirtutis autem uia non capit magna onera gestantes: angustus admodum trames est per quem iustitia hominem deducit in caelum, hunc tenere non potest nisi qui fuerit expeditus ac nudus.
1.7.21
nam isti locupletes multis et ingentibus sarcinis onerati per uiam mortis incedunt, quae latissima est, quoniam late perditio dominatur.
1.7.22
his acerba sunt, his uenena quae deus ad iustitiam praecipit quaeque nos dei magisterio de uirtute ac ueritate disserimus. quibus si repugnare audebunt, hostes se necesse est uirtutis iustitiaeque fateantur.
1.7.23
Adgrediar nunc quod superest, ut finis operi possit inponi, id autem superest ut de iudicio dei disseramus: quod tum constituetur, cum dominus noster redierit in terram, ut uni cuique pro merito aut praemium persoluat aut poenam.
1.7.24
itaque ut in quarto libro de primo aduentu eius diximus, sic in hoc secundum referemus aduentum, quem Iudaei quoque et confitentur et sperant, sed frustra, quoniam necesse est ad eos consolandos reuertatur ad quos conuocandos prius uenerat.
1.7.25
nam qui uiolarunt impie humilem, sentient in potestate uictorem eaque omnia quae legunt et non intellegunt deo repensante patientur, quippe qui peccatis omnibus inquinati et insuper sancto cruore perfusi ab illo ipso cui nefandas manus intulerunt sint ad aeterna supplicia destinati.
1.7.26
sed erit nobis contra Iudaeos separata materia, in qua illos erroris et sceleris reuincemus.