Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epitome Divinarum institutionum
Lactantius (III)Inst 21 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
21.1.1
Diximus de diis ipsis qui coluntur: nunc de sacris ac mysteriis eorum pauca dicenda sunt. aput Cyprios humanam hostiam Ioui Teucrus immolauit idque sacrificium posteris tradidit; quod est nuper Hadriano imperante sublatum.
21.1.2
erat. lex aput Tauros inhumanam et feram gentem, ut Dianae hospites immolarentur, et id sacrificium multis temporibus celebratum est.
21.1.3
Galli Esum atque Teutaten humano cruore placabant. ne Latini quidem huius immanitatis expertes fuerunt, siquidem Latiaris Iuppiter etiamnunc sanguine colitur humano. quid ab his boni precantur qui sic sacrificant?
21.1.4
aut quid tales dii praestare hominibus possunt, quorum poenis propitiantur? sed de barbaris non est adeo mirandum, quorum religio cum moribus congruit: nostri uero qui semper mansuetudinis et humanitatis sibi gloriam uindicauerunt, nonne sacrilegis his sacris immaniores reperiuntur?
21.1.5
ii enim potius scelerati sunt habendi, qui cum sint liberalium disciplinarum studiis expoliti, ab humanitate desciscunt, quam qui rudes et inperiti ad mala facinora bonorum ignoratione labuntur.
21.1.6
apparet tamen antieum esse hunc immolandorum hominum ritum, siquidem Saturnus in Latio eodem genere sacrificii cultus est, non quidem ut homo ad aram immolaretur, sed ut in Tiberim de ponte Muluio mitteretur.
21.1.7
quod ex responso quodam factitatum Varro auctor est: cuius responsi ultimus uersus est talis: ϰαὶ ϰεϕαλὰς Ἀίδῃ καὶ τῷ πατρὶ πέμπετε φῶτα.[ id est hominem] quod quia uidetur ambiguum, et fax illi et homo iaci solet.
21.1.8
uerum id genus sacrificii ab Hercule, cum ex Hispania rediret, dicitur esse sublatum, ritu tamen permanente ut pro ueris hominibus imagines iacerentur e scirpo, ut Ouidius in Fastis docet: donec in haec uenit Tirynthius arua, quotannis tristia Leucadio sacra peracta modo. illum stramineos in aquam misisse Quirites, Herculis exemplo corpora falsa iaci.
21.1.9
haec sacra Vestales uirgines faciunt, ut ait idem: tum quoque priscorum uirgo simulacra uirorum mittere roboreo scirpea ponte solet. nam de infantibus qui eidem Saturno immolabantur propter odium Iouis quid dicam non inuenio.
21.1.10
tam barbaros, tam immanes fuisse homines, ut parricidium suum id est taetrum atque exsecrabile humano generi facinus sacrificium uocarent, cum teneras atque innocentes animas, quae maxime est aetas parentibus dulcior, sine ullo respectu pietatis extinguerent immauitatemque omnium bestiarum, quae tamen fetus suos amant, feritate superarent!
21.1.11
o dementiam insanabilem! quid illis isti dii facere amplius possent, si essent iratissimi, quam faciunt propitii, cum suos cultores parricidiis inquinant. orbitatibus mactant, humanis sensibus spoliant?
21.1.12
quid potest esse his hominibus sancti? aut quid in profanis locis faciant qui inter aras deorum summa scelera committunt?
21.1.13
Pescennius Festus in libris historiarum per saturam refert Karthaginienses Saturno humanas hostias solitos immolare et cum uicti essent ab Agathocle rege Siculorum, iratum sibi deum putauisse; itaque ut diligentius piaculum soluerent, ducentos nobilium filios immolasse.
21.1.14
tantum religio potuit suadere malorum. quae peperit saepe scelerosa atque inpia facta.
21.1.15
cui ergo dementissimi homines illo sacrificio consulebant, cum tantam partem ciuitatis occiderent, quantam fortasse ne Agathocles quidem uictor occiderat?
21.1.16
ab isto genere sacrorum non minoris insaniae iudicanda sunt publica illa sacra, quorum alia sunt Matris, in quibus homines suis ipsi uirilibus litant— amputato enim sexu nec uiros se nec feminas faciunt— alia Virtutis, quam eandem Bellonam uocant, in quibus ipsi sacerdotes non alieno, sed suo cruore sacrificant.
21.1.17
sectis namque umeris et utraque manu destrictos gladios exerentes currunt ecferuntur insaniunt. optime igitur Quintilianus in Fanatico istud inquit si deus cogit, iratus est.
21.1.18
etiamne haec sacra sunt? non satius est pecudum modo uiuere quam deos tam inpios, tam profanos, tam sanguinarios colere?
21.1.19
sed unde isti errores et haec tanta flagitia manauerint, suo loco disseremus. interim uideamus et cetera, quae carent scelere, ne studio insectandi uideamur eligere peiora.
21.1.20
Isidis Aegyptiae sacra sunt, quatenus filium paruulum uel perdiderit uel inuenerit. nam primo sacerdotes eius deglabrato corpore pectora sua tundunt lamentantur, sicut ipsa cum perdidit fecerat; deinde puer producitur quasi inuentus et in laetitiam luctus ille mutatur. ideo Lucanus: numquamque satis quaesitus Osiris.
21.1.21
semper enim perdunt, semper inueniunt. refertur ergo in sacris imago rei quae uere gesta est, quae profecto si quid sapimus declarat mortalem mulierem fuisse ac paene orbam, nisi unicum repperisset. quod illum ipsum poetam minime fugit, apud quem Pompeius adulescens morte patris audita haec loquitur: euoluam busto iam numen gentibus Isim et tectum lino spargam per uulgus Osirim.
21.1.22
hic est Osiris, quem Serapim[ uel Serapidem] uulgus appellat. solent enim mortuis consecratis nomina immutari, credo ne quis eos putet homines fuisse.
21.1.23
nam et Romulus post mortem Quirinus factus est et Leda Nemesis et Circe Marica. et Ino postquam se praecipitauit, Leucothea materque Matuta et Melicertes filius eius Palaemon atque Portunus.
21.1.24
sacra uero Cereris Eleusinae non sunt his dissimilia. nam sicut ibi Osiris puer planctu matris inquiritur, ita hic ad incestum patrui matrimonium rapta Proserpina: quam quia facibus ex Aetnae uertice accensis quaesisse in Sicilia Ceres dicitur, idcirco sacra eius ardentium taedarum iactatione celebrantur.
21.1.25
aput Lampsacum Priapo litabilis uictima est asellus, cuius sacrificii ratio in Fastis haec redditur. cum dii omnes ad festum Matris Magnae conuenissent epulisque satiati noctem lusibus ducerent, quieuisse humi Vestam somnumque cepisse; ibi Priapum somno eius ac pudicitiae insidiatum, sed illam intempestiuo clamore aselli quo Silenus uehebatur excitatam, libidinem uero insidiatoris esse deceptam;
21.1.26
hac de causa Lampsacenos asellum Priapo quasi in ultionem mactare consuesse, aput Romanos uero eundem Vestalibus sacris in honorem pudicitiae conseruatae panibus coronari.
21.1.27
quid turpius, quid flagitiosius, quam si Vesta beneficio asini uirgo est? at poeta fabulam finxit.
21.1.28
num ergo illut est uerius quod referunt ii qui Phaenomena conscripserunt, cum de duabus Cancri stellis locuntur quas Graeci ο̌ νους uocant, asellos fuisse qui Liberum patrem transuexerint, cum amnem transire non posset, quorum alteri hoc praemium dederit, ut humana uoce loqueretur? itaque inter eum Priapumque ortum esse certamen de obsceni magnitudine: Priapum uictum et iratum interemisse uictorem.
21.1.29
hoe uero multo magis ineptum est, sed poetis licet quidquid uelint. non excutio tam deforme mysterium nec Priapum denudo, ne quid appareat risu dignum. finxerint haec sane poetae, sed necesse est maioris alicuius turpitudinis tegendae gratia ficta sint.
21.1.30
quae sit ergo quaeramus. at ea profecto manifesta est. nam sicut Lunae taurus mactatur, quia similia habet cornua, et placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, ne detur celeri uictima tarda deo, ita in hoc quia magnitudo membri uirilis enormis est, non potuit ei monstro aptior uictima reperiri quam quae posset ipsum cui mactatur imitari.
21.1.31
aput Lindum, quod est oppidum Rhodi, Herculis sacra sunt, quorum a ceteris longe diuersus est ritus, siquidem non εὺϕημί α̣ ut Graeci appellant, sed maledictis et execratione celebrantur, eaque pro uiolatis habent, si quando inter sollemnes ritus uel inprudenti alicui exciderit bonum uerbum.
21.1.32
cuius rei haec ratio redditur, si famen ulla esse ratio in rebus uanissimis potest.
21.1.33
Hercules eo cum delatus esset famemque pateretur, aratorem quendam conspexit operantem ab eoque petere coepit, ut sibi unum bouem ueuderet. enimuero ille negauit fieri posse, quod spes sua omnis colendae terrae duobus illis iuuencis niteretur.
21.1.34
Hercules solita uiolentia usus, quia unum accipere non potuit, utrumque sustulit. at ille infelix cum boues suos mactari uideret, iniuriam suam maledictis ultus est, quod homini eleganti et urbano gratissimum fuit.
21.1.35
nam dum comitibus suis epulas apparat dumque alienos boues deuorat, illum sibi amarissime conuiciantem cum risu et cachinnis audiebat.
21.1.36
sed postquam Hercoli diuinos honores ob admirationem uirtutis deferri placuit, a ciuibus ara ei posita est, quam de facto βούζυγον nominauit, ad quam duo iuncti boues immolarentur sicut illi quos abstulerat aratori, eumque ipsum sibi constituit sacerdotem ac praecepit, ut isdem maledictis semper in celebrandis sacrificiis uteretur, quod negaret se umquam epulatum esse iucundius.
21.1.37
haec iam non sacra sunt, sed sacrilegia, in quibus id sanctum ducitur, quod in aliis si fiat, etiam seuerissime uindicatur.
21.1.38
ipsius autem Cretici Iouis sacra quid aliut quam quomodo sit aut subtractus patri aut nutritus ostendunt? capella est Amaltheae nymphae; quae uberibus suis aluit infantem: de qua Germanicus Caesar in Arateo carmine sic ait: illa putatur nutrix esse Iouis, si uere Iuppiter infans ubera Cretaeae mulsit fidissima caprae, sidere quae claro gratum testatur alumnum.
21.1.39
huius capellae corio usum esse pro scuto Iouem contra Titanas dimicantem Musaeus auctor est, unde a poetis αὶ γί οχος nominatur. ita quidquid est gestum in abscondendo puero, id ipsum per imaginem geritur in sacris.
21.1.40
sed et matris eius mysterium idem continet; quod Ouidius exponit in Fastis: ardua iam dudum resonat tinnitibus Ide, tutus ut infanti uagiat ore puer. pars clipeos sudibus, galeas pars tundit inanes, hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus. res latuit priscique manent imitamina facti, aera deae comites raucaque terga mouent. cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant., tibia dat Phrygios ut dedit ante modos.
21.1.41
hanc totam opinionem quasi a poetis fictam Sallustius respuit uoluitque ingeniose interpretari, cur altores. Iouis dicantur fuisse Curetes, et sic ait, quia principes diuini intellegendi fuerunt, uetustatem ut cetera in maius componentem altores Iouis celebrauisse.
21.1.42
quantum errauerit homo eruditus, iam res ipsa declarat. si enim princeps est Iuppiter et deorum et religionum, si ante illum nulli dii uulgo colebantur, quia nondum nati fuerant qui coluntur, apparet Curetas ex diuerso principes fuisse diuini non intellegendi, per quos error omnis inductus est et dei ueri memoria sublata.
21.1.43
ex ipsis itaque mysteriis et caerimoniis intellegere debuerunt hominibus se mortuis supplicare.
21.1.44
non igitur exigo, ut aliquis poetarum fictionibus credat: qui hos mentiri putat, pontificum ipsorum scripta consideret et quidquid est litterarum ad sacra pertinentium reuoluat: plura fortasse quam nos adferimus inueniet, ex quibus intellegat inania inepta commenticia esse omnia quae pro sanctis habentur.
21.1.45
si quis autem percepta sapientia deposuerit errorem, profecto ridebit ineptias hominum paene dementium, illos dico qui uel inhonesto saltatu tripudiant uel qui nudi uncti coronati aut personati aut luto obliti currunt. quid de scutis uetustate iam putribus dicam?
21.1.46
quae cum portant, deos ipsos se gestare umeris arbitrantur.
21.1.47
nam Furius Bibaculus inter praecipua pietatis exempla numeratur: qui cum praetor esset, tamen lictoribus praeeuntibus ancile portauit, cum haberet magistratus beneficio muneris eius uacationem.
21.1.48
non ergo ille Funus, sed plane furiosus fuit, qui praeturam hoc ministerio se putauit ornare. merito igitur, cum haec a uiris non inperitis ac rudibus fiant, Lucretius exclamat: o stultas hominum mentes, o pectora caeca! qualibus in tenebris uitae quantisque periclis degitur hoc aeui quodcumque est!
21.1.49
quis haec ludibna non rideat qui habeat aliquid sanitatis, cum uideat homines uelut mente captos ea serio facere, quae si quis faciat in lusum nimis lasciuus et ineptus esse uideatur?
21.3.1
LIBER III DE FALSA SAPIENTIA.
21.3.1
Videamus tamen quid illum Socrates docuerit: qui cum totam physicam repudiasset, eo se contulit, ut de uirtute atque officio quaereret. itaque non dubito quin auditores suos iustitiae praeceptis erudierit.
21.3.2
docente igitur Socrate non fugit Platonem iustitiae uim in aequitate consistere, siquidem omnes pari condicione nascuntur. ergo nihil inquit priuati ac proprii habeant, sed ut pares esse possint, quod iustitiae ratio desiderat, omnia in commune possideant.
21.3.3
ferri hoc potest, quamdiu de pecunia dici uidetur. quod ipsum quam inpossibile sit et quam iniustum, poteram multis rebus ostendere, concedamus tamen ut possit fieri: omnes enim sapientes erunt et pecuniam contemnent.
21.3.4
quo ergo illum communitas ista perduxit? matrimonia quoque inquit communia esse debebunt: scilicet ut ad eandem mulierem multi uiri tamquam canes confluant et is utique optineat 20 qui uiribus uicerit aut, si patientes sunt ut philosophi, expectent, ut uicibus tamquam lupanar obeant.
21.3.5
o miram Platonis aequitatem! ubi est igitur uirtus castitatis? ubi fides coniugalis? quae si tollas, omnis iustitia sublata est.
21.3.6
at idem dixit beatas ciuitates futuras fuisse, si aut philosophi regnarent aut reges philosopharentur. huic uero tam iusto, tam aequo uiro regnum dares, qui aliis abstulisset sua, aliis condonasset aliena, prostituisset pudicitiam feminarum, quae nullus umquam non modo rex, sed ne tyrannus quidem fecit? quam tamen intulit rationem turpissimi huius consilii?
21.3.7
sic inquit ciuitas concors erit et amoris mutui constricta uinculis, si omnes omnium fuerint et mariti et patres et uxores et liberi.
21.3.8
quae ista confusio generis humani est? quomodo seruari caritas potest, ubi nihil certum est quod ametur? quis aut uir mulierem aut mulier uirum diliget, nisi habitauerint semper una, nisi deuota mens et seruata inuicem fides indiuiduam fecerit caritatem? quae uirtus in illa promiscua uoluptate locum non habet.
21.3.9
item si omnes omnium liberi sint, quis amare filios tamquam suos poterit, cum suos esse aut ignoret aut dubitet? quis honorem tamquam patri deferet, cum unde natus sit nesciat? ex quo fit
21.3.10
ut non tantum alienum pro patre habeat, sed etiam patrem pro alieno. quid quod uxor potest esse communis, filius non potest? quem concipi non nisi ex uno necesse est. perit ergo illi uni communitas ipsa reclamante natura.
21.3.11
superest ut tantummodo concordiae causa uxores uelit esse communes. at nulla uehementior discordiarum causa est quam unius feminae a multis maribus adpetitio.
21.3.12
quod Plato si ratione non potuit, exemplis certe potuit admoneri et mutorum animalium, quae ob hoc uel acerrime pugnant, et hominum, qui semper ob eam rem grauissima inter se bella gesserunt.
21.4.1
Ordinata uero discipulis suis euangelii ac nominis sui praedicatione circumfudit se repente nubes eumque in caelum sustulit, quadragesimo post passionem die, sicut Daniel fore ostenderat dicens: et ecce in nubibus caeli ut filius hominis ueniens( et) usque ad uetustum dierum peruenit.
21.4.2
discipuli uero per prouincias dispersi fundamenta ecclesiae ubique posuerunt facientes et ipsi in nomine magistri dei magna et paene incredibilia miracula, quia discedens instruxerat eos uirtute ac potestate, quo posset nouae adnuntiationis ratio fundari et confirmari. sed et futura illis aperuit omnia: quae Petrus et Paulus Romae praedicauerunt et ea praedicatio in memoriam scripta permansit. in qua cum multa alia mira tum etiam hoc futurum esse dixerunt, ut post breue tempus inmitteret deus regem, qui expugnaret Iudaeos et ciuitates eorum solo adaequaret, ipsos autem fame sitique confectos obsideret.
21.4.3
tum fore ut corporibus
21.4.4
suorum uescerentur et consumerent inuicem, postremo ut capti uenirent in manus hostium et in conspectu suo uexari acerbissime coniuges suas cernerent, uiolari ac prostitui uirgines, diripi pueros, allidi paruulos, omnia denique igni ferroque uastari, captiuos in perpetuum terris suis exterminari, eo quod exultauerint super amantissimum et probatissimum dei filium.
21.4.5
itaque post illorum obitum, cum eos Nero interemisset, Iudaeorum nomen et gentem Vespasianus extinxit fecitque omnia quae illi futura praedixerant.
21.5.1
Non ergo ideo aduersus nos insaniunt, quia dii non coluntur a nobis— a multis enim non coluntur— sed quia ueritas penes nos est, quae, ut est uerissime dictum, odium parit.
21.5.2
quid igitur existimabimus nisi nescire illos quid patiantur? pergitur enim caeco et inrationabili furore, quem nos uidemus, illi nesciunt.
21.5.3
non enim ipsi homines persecuntur, qui causam cur irascantur innocentibus non habent, sed illi spiritus contaminati ac perditi, quibus ueritas et nota est et inuisa, insinuant se mentibus eorum et instigant nescios in furorem.
21.5.4
hi enim, quamdiu pax est in populo dei, fugitant iustos et pauent, et cum corpora hominum occupant animasque diuexant, adiurantur ab iis et nomine dei ueri fugantur.
21.5.5
quo audito tremunt et exclamant et uri se uerberarique testantur et interrogati qui sint, quando uenerint, quomodo in hominem inrepserint, confitentur. sic extorti et excruciati uirtute diuini nominis exulantur.
21.5.6
propter haec uerbera et minas sanctos et iustos uiros semper oderunt. et quia per se nocere iis nihil possunt, publicis eos odiis persecuntur, quos sibi graues sentiunt, exercentque saeuitiam quam uiolentissime possunt, ut aut eorum fidem minuant per dolorem aut, si id efficere non quiuerint, auferant omnino de terra, ne sint qui possint eorum nequitiam coercere.
21.5.7
non me fugit quid responderi e contrario possit:\' cur ergo deus ille singularis, ille magnus, quem rerum potentem, quem dominum omnium confiteris, haec fieri patitur nec cultores suos aut uindicat aut tuetur? cur denique qui eum non colunt, et opulenti et potentes et beati sunt et honoribus regnoque potiuntur eosque ipsos dicioni suae ac potestati sub-
21.5.8
iectos habent?\' reddenda et huius rei ratio est, ne quid remaneat erroris. nam in primis haec causa est cur existimetur religio dei uim non habere, quod inducuntur homines specie terrenorum ac praesentium bonorum, quae ad curam mentis nullo modo pertinent. quibus quia carere iustos uident et afluere iniustos, et dei cultum inanem arbitrantur, in quo inesse illa non cernunt, et deorum ritus aestimant ueros, quoniam cultores eorum et diuitiis et honoribus et regnis fruantur.
21.5.9
uerum ii qui sunt in hac existimatione non perspiciunt altius uim rationemque hominis, quae tota non in corpore, sed in mente est.
21.5.10
nihil enim uident amplius quam( quod oculis? uidetur, corpus scilicet. quod quia oculis manuque tractabile est, inbecillum fragile mortale est: cuius sunt illa omnia bona quae cupiditati ac miraculo sunt, opes honores imperia, quoniam corpori adferunt uoluptates, et ideo tam caduca sunt quam corpus ipsum.
21.5.11
animus uero, in quo solo est homo, quoniam subiectus oculis non est, nec bona eius aspici possunt, quae in sola uirtute sunt posita, et ideo tam stabilis et constans et perpetuus sit necesse est sicut ipsa uirtus, in qua est animi bonum.
21.6.1
Aurium uoluptas ex uocum et cantuum suauitate percipitur, quae scilicet tam uitiosa est quam oblectatio illa de qua diximus oculorum.
21.6.2
quis enim non luxuriosum ac nequam putet eum qui scaenicas artes domi habeat? atquin nihil refert utrumne luxuriam solus domi an cum populo exerceas in theatro.
21.6.3
sed iam de spectaculis dictum est. restat unum quod est nobis expugnandum, ne capiamur iis quae ad sensum intimum penetrant. nam illa omnia quae uerbis carent, id est aeris ac neruorum suaues soni possunt facile contemni, quia non adhaerent nec scribi possunt.
21.6.4
carmen autem compositum et oratio cum suauitate decurrens capit mentes et quo uoluerit inpellit. inde homines litterati cum ad religionem dei accesserint ab aliquo inperito doctore fundati, minus credunt.
21.6.5
adsueti enim dulcibus et politis sine orationibus siue carminibus diuinarum litterarum simplicem communemque sermonem pro sordido aspernantur. id enim quaerunt quod sensum demulceat, persuadet autem quidquid suaue est et animo penitus, dum delectat, insidit.
21.6.6
num igitur deus et mentis et uocis et linguae artifex diserte loqui non potest? immo uero summa prouidentia carere fuco uoluit ea quae diuina sunt, ut omnes intellegerent quae ipse omnibus loquebatur.
21.6.7
ergo qui ueritati studet, qui non uult se ipse deicere, abiciat inimicas ac noxias uoluptates, quae animam uitiant ut corpus cibi dulces: praeferantur uera falsis, aeterna breuibus, utilia iucundis.
21.6.8
nihil aspectu gratum sit nisi quod iuste, quod pie fieri uideas, nihil auditu suaue nisi quod alit animam melioremque te reddit, maximeque hic sensus non est ad uitium detorquendus, qui nobis ideo datus est, ut doctrinam dei percipere possemus.
21.6.9
itaque si uoluptas est audire cantus et carmina, dei laudes canere et audire iucundum sit.
21.6.10
haec est uoluptas uera quae comes est et socia uirtutis, haec non est caduca et breuis ut illae quas adpetunt qui corpori ut pecudes seruiunt, sed perpetua et sine ulla intermissione delectans.
21.6.11
cuius terminos si quis excesserit nihilque aliut ex uoluptate petierit nisi ipsam uoluptatem, hic mortem meditatur, quia sicut uita perpetua in uirtute est, ita mors in uoluptate.
21.6.12
qui enim temporalia maluerit, carebit aeternis, qui terrena praetulerit, caelestia non habebit.
21.7.1
Primum ergo dicimus tantam esse dei potestatem, ut etiam incorporalia conprehendat et quemadmodum uoluerit adficiat. nam et angeli deum metuunt, quia castigari ab eo possunt inenarrabili quodam modo, et daemones reformidant, quia torquentur ab eo ac puniuntur.
21.7.2
quid ergo mirum, si cum sint inmortales animae, tamen patibiles sint deo? nam cum in se nihil habeant solidum et contrectabile, a solidis et corporalibus nullam uim pati possunt: sed quia in solis spiritibus uiuunt, a solo deo tractabiles sunt, cui uirtus ac substantia spiritalis est.
21.7.3
sed tamen docent uos sanctae litterae quemadmodum poenas impii sint daturi. nam quia peccata in corporibus contraxerunt, rursus carne induentur, ut in corporibus piaculum soluant: et tamen non erit caro illa, quam deus homini superiecerit, huic terrenae similis, sed insolubilis ac permanens in aeternum, ut sufficere possit cruciatibus et igni sempiterno, cuius natura diuersa est ab hoc nostro, quo ad uitae necessaria utimur, qui nisi alicuius materiae fomite alatur, extinguitur.
21.7.4
at ille diuinus per se ipsum semper uiuit ac uiget sine ullis alimentis nec admixtum habet fumum, sed est purus ac liquidus et in aquae modum fluidus: non enim ui aliqua sursum uersus urguetur sicut noster, quem labes, terreni corporis quo tenetur et fumus intermixtus exsilire cogit et ad caelestem naturam cum trepidatione mobili subuolare.
21.7.5
idem igitur diuinus ignis una eademque ui ac potentia et cremabit inpios et recreabit et quantum e corporibus absumet, tantum reponet ac sibi ipse aeternum pabulum sumministrabit: quod poetae in uulturem Tityi transtulerunt. ita sine ullo reuirescentium corporum detrimento aduret tantum ac sensu doloris adficiet.
21.7.6
sed et iustos cum iudicauerit deus, etiam igni eos examinabit. tum quorum peccata uel pondere uel numero praeualuerint, perstringentur igni atque amburentur, quos autem plena iustitia et maturitas uirtutis incoxerit, ignem illum non sentient: habent enim aliquid in se dei, quod uim flammae repellat ac respuat.
21.7.7
tanta est uis innocentiae, ut ab ea ignis ille refugiat innoxius, quia accepit a deo hanc potentiam, ut impios urat, iustis temperet. nec tamen quisquam putet animas post mortem protinus iudicari: omnes in una communique custodia detinentur, donec tempus adueniat quo maximus iudex meritorum faciat examen.
21.7.8
tum quorum fuerit probata iustitia, hi praemium immortalitatis accipient, quorum autem peccata et scelera detecta, non resurgent, sed cum inpiis in easdem tenebras recondentur ad certa supplicia destinati.

Intertext edge

Open linked passage

Note