Epitome Divinarum institutionum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
22.1.1
Harum uanitatum aput Romanos auctor et constitutor Sabinus ille rex fuit, qui maxime animos hominum rudes atque inperitos nouis superstitionibus implicauit: quod ut faceret aliqua cum auctoritate, simulauit cum dea Egeria nocturnos se habere congressus.
22.1.2
erat spelunca quaedam peropaca in nemore Aricino, unde riuus perenni fonte manabat. huc se remotis arbitris inferre consueuerat, ut mentiri posset monitu deae coniugis ea sacra populo se tradere, quae acceptissima diis essent.
22.1.3
uidelicet astutiam Minois uoluit imitari, qui se in antrum Iouis recondebat et ibi diu moratus leges tamquam sibi a Ioue traditas adferebat, ut homines ad parendum non modo imperio, sed etiam religione constringeret.
22.1.4
nec difficile sane fuit persuadere pastoribus. itaque pontifices flamines Salios augures creauit, deos per familias discripsit: sic noui populi feroces animos mitigauit et ad studia pacis a rebus bellicis auocauit.
22.1.5
sed cum alios falleret, se ipsum tamen non fefellit. nam post annos plurimos Cornelio et Baebio consulibus in agro scribae Petili sub Ianiculo arcae duae lapideae sunt repertae a fossoribus, quarum in altera corpus Numae fuit, in altera septem Latini libri de iure pontificio, item Graeci totidem de disciplina sapientiae scripti, quibus religiones non eas modo quas ipse instituerat, sed omnes praeterea dissoluit. qua re ad senatum delata decretum est, ut hi libri abolerentur.
22.1.6
ita eos Quintus Petilius praetor urbanus in contione populi concremauit.
22.1.7
insipienter id quidem: quid enim profuit libros esse combustos, cum hoc ipsum, quod sunt ideo combusti, quia religionibus derogabant, memoriae sit traditum?
22.1.8
nemo ergo tunc in senatu non stultissimus: potuerunt enim et libri aboleri et tamen res in memoriam non exire. ita dum uolunt etiam posteris adprobare quanta pietate defenderint religiones, auctoritatem religionum ipsarum testando minuerunt.
22.1.9
sed ut Pompilius aput Romanos institutor ineptarum religionum fuit, sic ante Pompilium Faunus in Latio, qui et Saturno auo nefaria sacra constituit et Picum patrem inter deos honorauit et sororem suam Fentam Faunam eandemque coniugem consecrauit; quam Gauius Bassus tradit Fatuam nominatam, quod mulieribus fata canere consuesset ut Faunus uiris.
22.1.10
eandem Varro scribit tantae pudicitiae fuisse, ut nemo illam quoad uixerit praeter suum uirum mas uiderit nec nomen eius audierit.
22.1.11
idcirco illi mulieres in operto sacrificant et Bonam Deam nominant. et Sextus Clodius in eo libro quem Graece scripsit, refert Fauni hanc uxorem fuisse; quae quia contra morem decusque regium clam uini ollam ebiberat et ebria facta erat, uirgis myrteis a uiro ad mortem usque caesam; postea uero cum eum facti sui paeniteret ac desiderium eius ferre non posset, diuinum illi honorem detulisse; idcirco in sacris eius obuolutam uini amphoram poni.
22.1.12
reliquit ergo posteris Faunus quoque non parum erroris, quem tamen prudentes quique perspiciunt.
22.1.13
nam Lucilius eorum stultitiam, qui simulacra deos putant esse, deridet his uersibus: terriculas Lamias, Fauni quas Pompiliique instituere Numae, tremit has, hic omnia ponit. ut pueri infantes credunt signa omnia aena uiuere et esse homines, sic isti omnia ficta uera putant, credunt signis cor inesse in aenis. pergula pictorum, ueri nihil, omnia ficta!
22.1.14
poeta quidem stultos homines infantibus conparauit, at ego multo inprudentiores esse dico. illi enim simulacra homines putant esse, hi deos; illos aetas facit putare quod non est, hos stultitia; illi utique breui desinent falli, horum uanitas et durat.
22.1.15
semper et crescit. sacra Liberi patris primus Orpheus induxit in Graecia primusque celebrauit in monte Boeotiae Thebis ubi Liber natus est proximo; qui cum frequenter citharae cantu personaret, Cithaeron appellatus est.
22.1.16
ea sacra etiamnunc Orphica nominantur, in quibus ipse postea dilaceratus et carptas est; et fuit per eadem fere tempora quibus Faunus.
22.1.17
sed quis aetate praecesserit dubitari potest, siquidem per eosdem annos Latinus Priamusque regnarunt, item patres eorum Faunus et Laomedon, quo regnante Orpheus cum Argonautis ad Iliensium litus accessit.
22.1.18
procedamus igitur ulterius et quaeramus, quis omnino colendorum deorum primus auctor extiterit.
22.1.19
Didymus m libris ἐξηγήσεως Πινδαριϰη̆ ς ait Melissea Cretensium regem primum diis sacrificasse ac ritus nouos sacrorumque pompas introduxisse; huius duas fuisse filias, Amaltheam et Melissam, quae Iouem puerum caprino lacte ac melle nutrierint—
22.1.20
unde poetica illa fabula originem sumpsit apes aduolasse atque os pueri melle complesse—; Melissam uero a patre primam sacerdotem Matri Magnae constitutam, unde adhuc eiusdem Matris antistites Melissae nuncupentur.
22.1.21
Historia uero Sacra testatur ipsum Iouem postquam rerum potitus sit, in tantam uenisse insolentiam, ut ipse sibi fana in multis locis constituerit.
22.1.22
nam cum terras circumiret, ut in quamque regionem uenerat, reges principesue populorum hospitio sibi et amicitia copulabat et cum a quoque digrederetur, iubebat sibi fanum creari hospitis sui nomine, quasi ut posset amicitiae ac foederis memoria conseruari.
22.1.23
sic constituta sunt templa Ioui Ataburio, Ioui Labryandio: Ataburus enim et Labryandus hospites eius atque adiutores in bello fuerunt; item Ioui Laprio, Ioui Molioni, Ioui Casio et quae sunt in eundem modum. quod ille astutissime excogitauit, ut et sibi honorem diuinum et hospitibus suis perpetuum nomen adquireret cum religione coniunctum.
22.1.24
gaudebant ergo illi et huic imperio eius libenter obsequebantur et nominis sui gratia ritus annuos et festa celebrabant.
22.1.25
simile quiddam in Sicilia fecit Aeneas, cum conditae urbi Acestae hospitis nomen inposuit, ut eam postmodum laetus ac libens Acestes diligeret augeret ornaret.
22.1.26
hoc modo religionem cultus sui per orbem terrae Iuppiter seminauit et exemplum ceteris ad imitandum dedit.
22.1.27
siue igitur a Melisseo, sicut Didymus tradidit, colendorum deorum ritus effluxit siue ab ipso Ioue, ut Euhemerus, de tempore tamen constat quando dii coli coeperint.
22.1.28
Melisseus quidem multum antecessit aetate, quippe qui educauerit Iouem pro nepote. et idcirco fieri potest ut uel ante uel adhuc puero Ioue deos colere instituerit id est alumni sui matrem( Opem) et auiam Tellurem, quae fuit Urani coniunx, patremque Saturnum et ipse hoc exemplo atque instituto Iouem ad tantam superbiam prouexerit, ut postea sibi diuinos honores auderet assumere.
22.3.1
LIBER III DE FALSA SAPIENTIA.
22.3.1
Restat ut communio ista nihil aliut habeat praeter adulteria et libidines, propter quas funditus eruendas uirtus est uel maxime necessaria.
22.3.2
itaque non inuenit concordiam quam quaerebat, quia non uidebat unde oriatur. nam iustitia in extra positis nihil momenti habet, ne in corpore quidem, sed tota in hominis mente uersatur.
22.3.3
qui ergo uult homines adaequare, non matrimonia, non opes subtrahere debet, sed adrogantiam superbiam tumorem, ut illi potentes et elati pares esse se etiam mendicissimis sciant.
22.3.4
detracta enim diuitibus insolentia et iniquitate nihil intererit utrumne alii diuites, alii pauperes sint, cum animi pares fuerint, quod efficere nulla res alia praeter religionem dei potest.
22.3.5
putauit igitur se inuenisse iustitiam, cum eam prorsus euerteret, quia non rerum fragilium, sed mentium debet esse communitas. nam si iustitia uirtutum omnium mater est, cum illae singulae tolluntur, ipsa subuertitur.
22.3.6
tulit autem Plato ante omnia frugalitatem, quae utique nulla est ubi proprii nihil habetur, tulit abstinentiam, siquidem nihil fuerit quo abstineatur alienum, tulit temperantiam, tulit castitatem, quae uirtutes in utroque sexu maximae sunt, tulit uerecundiam pudorem modestiam, si honesta et legitima esse incipiunt quae solent flagitiosa et turpia iudicari.
22.3.7
sic uirtutem dum uult omnibus dare, omnibus ademit. nam rerum proprietas et uitiorum et uirtutum materiam continet, communitas autem nihil aliut quam uitiorum licentiam.
22.3.8
nam uiri qui multas mulieres habent, nihil aliut dici possunt quam luxuriosi ac nepotes. item mulieres quae a multis habentur, non utique adulterae, quia certum matrimonium nullum est, sed prostitutae ac meretrices sint necesse est.
22.3.9
redegit ergo humanam uitam ad similitudinem non dicam mutorum, sed pecudum ac beluarum. nam uolucres paene omnes matrimonia faciunt et paria iungunt et nidos suos tamquam geniales toros concordi mente defendunt et fetus suos quia certi sunt amant et si alienos subieceris abigunt.
22.3.10
at homo sapiens contra morem hominum contraque naturam stultiora sibi quae imitaretur elegit et quoniam uidebat in ceteris animalibus officia marum feminarumque non esse diuisa, existimauit oportere etiam mulieres militare et consiliis publicis interesse et magistratus gerere et imperia suscipere. itaque his arma et equos adsignauit: consequens est ut lanam et telam uiris et infantium gestationes.
22.3.11
nec uidit inpossibilia esse quae diceret et ex eo, quod adhuc in orbe terrae neque tam stulta neque tam sapiens ulla gens extitit, quae hoc modo uiueret.
22.4.1
Confirmata sunt ut opinor quae falsa et incredibilia putantur ab iis quos uera caelestium litterarum doctrina non inbuit. sed tamen ut refellantur a nobis etiam illi qui nimium non sine malo suo sapiunt rebusque diuinis fidem detrahunt, argumentis quoque illorum coarguamus errorem, ut tandem aliquando peruideant ita fieri oportuisse, sicut nos ostendimus factum.
22.4.2
et quamquam aput bonos iudices satis habeant firmitatis uel testimonia sine argumentis uel argumenta sine testimoniis, nos tamen non contenti alterutro sumus, cum subpetat nobis utrumque, ne cui peruerse ingenioso aut non intellegendi aut contra disserendi locum relinquamus.
22.4.3
negant fieri potuisse ut naturae inmortali quicquam decederet, negant denique deo dignum ut homo fieri uellet seque infirmitate carnis oneraret, ut passionibus, ut dolori, ut morti se ipse subiceret— quasi non facile illi esset ut citra corporis inbecillitatem se hominibus ostenderet eosque iustitiam doceret, siquidem id uolebat, maiore auctoritate ut professi dei—:
22.4.4
tunc enim cunctos fuisse praeceptis caelestibus parituros, si ad ea uirtus ac potestas dei praecipientis accederet.
22.4.5
\' cur igitur aiunt\' ad docendos homines non ut deus uenit? cur se tam humilem inbecillumque constituit, ut ab hominibus et contemni et poena adfici posset? cur uim ab inbecillis et mortalibus passus est? cur non manus hominum aut uirtute reppulit aut diuinitate uitauit? cur non maiestatem suam sub ipsa saltem morte patefecit, sed ut inualidus in iudicium ductus est, ut nocens damnatus, ut mortalis occisus?
22.4.6
\' refutabo haec diligenter nec quemquam patiar errare. illa enim magna et mirabili ratione sunt facta: quam quicumque perceperit, non tantum mirari desinet deum ab hominibus esse cruciatum, uerum etiam facile peruidebit ne deum quidem potuisse credi, si ea ipsa quae arguit facta non essent.
22.5.1
Longum est uniuersas uirtutis species promere, ut de singulis doceam, quam necesse sit sapientem ac iustum uirum longe ab illis bonis abhorrere: quibus quia fruuntur iniusti, deorum cultus ueri et efficaces esse creduntur.
22.5.2
quod ad praesentem pertinet quaestionem, satis est si ex una uirtute id probemus quod intendimus. nempe magna et praecipua uirtus est patientia, quam pariter et uulgi publicae uoces et philosophi et oratores summis laudibus celebrant.
22.5.3
quodsi negari non potest quin summa sit uirtus, necesse est iustum et sapientem uirum in potestate esse hominis iniusti, ut capiat patientiam. patientia est enim malorum quae aut inferuntur aut accidunt cum aequanimitate perlatio.
22.5.4
ergo iustus ac sapiens quia uirtutem capit, habet in se patientiam: qua carebit omnino, si nihil patietur aduersi.
22.5.5
contra qui in rebus prosperis agit, inpatiens est et uirtute maxima caret: inpatientem dico, quia nihil patitur. innocentiam quoque seruare non potest, quae et ipsa iusto et sapienti uiro propria uirtus est,
22.5.6
sed et nocet saepe et concupiscit aliena et rapit quae cupierit per iniuriam, quia uirtutis expers uitio peccatoque subiectus est et fragilitatis oblitus animo insolenter elato tumet. inde iniusti ac deum nescientes et diuitiis et potentia et honoribus florent. haec enim cuncta iniustitiae praemia sunt, quia et perpetua esse non possunt et per cupiditatem uiolentiamque quaeruntur.
22.5.7
iustus uero ac sapiens quia illa omnia humana, ut est a Laelio dictum, sua bona diuina iudicat, nec alienum quicquam concupiscit, ne quem contra ius humanitatis laedat omnino, nec ullam potentiam honoremue desiderat, ne cui faciat iniuriam— scit enim cunctos ab eodem deo et eadem condi-
22.5.8
cione generatos iure fraternitatis esse coniunctos—, sed et suo contentus et paruo, quia fragilitatis suae memor, non amplius quaerit quam unde uitam sustentet, et ex eo ipso quod habuerit inpertit etiam non habenti, quia pius est; pietas autem summa uirtus est.
22.5.9
accedit quod uoluptates caducas uitiosasque contemnit, quarum causa opes adpetuntur, quoniam continens est ac libidinum uictor. idem nihil tumoris atque insolentiae gerens non extollit se altius nec erigit superbum caput, sed placidus et concors et communis et planus est, quia condicionem suam nouit.
22.5.10
cum ergo iniuriam nulli faciat nec aliena cupiat nec sua quoque si ui auferantur defendat, cum sciat etiam inlatam iniuriam moderate ferre, quia uirtute praeditus est, necesse est iustum hominem subiectum esse iniusto et contumeliis adfici ab insipiente sapientem, ut et ille peccet, quia
22.5.11
iniustus est, et hic in se uirtutem habeat, quia iustus est si quis autem uolet scire plenius cur malos et iniustos deus potentes beatos diuites fieri sinat, pios contra humiles miseros inopes esse patiatur, sumat eum Senecae librum cui titulus est\' Quare bonis uiris multa mala accidant, cum sit prouidentia\'. in quo ille multa non plane inperitia saeculari, sed sapienter ac paene diuinitus elocutus est.
22.5.12
deus inquit homines pro liberis habet, sed corruptos et uitiosos luxuriose ac delicate patitur uiuere, quia non putat emendatione sua dignos. bonos autem, quos diligit, castigat saepius et adsiduis laboribus ad usum uirtutis exercet nec eos caducis ac mortalibus bonis conrumpi ac deprauari sinit.
22.5.13
unde nemini debet mirum uideri si pro nostris saepe delictis castigamur a deo. immo uero cum uexamur ac premimur, tum maxime gratias agimus indulgentissimo patri, quod corruptelam nostram non patitur longius procedere, sed plagis ac uerberibus emendat. ex quo intellegimus esse nos deo curae, quibus, quoniam peccamus, irascitur.
22.5.14
nam cum posset populo suo et opes et regna largiri sicut dederat ante Iudaeis, quorum nos successores ac posteri sumus, idcirco eum uoluit sub aliena dicione atque imperio degere, ne rerum prosperarum felicitate corruptus in luxuriam laberetur ac dei praecepta contemneret sicut illi maiores nostri, qui saepe terrenis ac fragilibus his bonis eneruati aberrarunt a disciplina et legis uincla ruperunt.
22.5.15
prouidit ergo quatenus cultoribus suis praestaret quietem, si mandata seruassent, et tamen eos emendaret, si praeceptis non obtemperassent.
22.5.16
itaque ne tam corrumperentur otio quam patres eorum licentia, premi eos uoluit ab iis in quorum manibus eos conlocauit, ut et labentes confirmet et corruptos ad fortitudinem reparet et fidos experiatur ac temptet.
22.5.17
quomodo enim potest imperator militum suorum probare uirtutem, nisi habuerit hostem? et illi tamen aduersarius exsurgit inuito, quia mortalis est et uinci potest, deo autem quia repugnari non potest, ipse aduersarios nomini suo excitat, non qui contra ipsum deum pugnent, sed contra milites eius, ut deuotionem ac fidem suorum uel probet uel conroboret, donec pressurae uerberibus diffluentem corrigat disciplinam.
22.5.18
est et alia causa cur aduersus nos persecutiones fieri sinat, ut dei populus augeatur: nec est difficile monstrare cur aut quomodo id fiat.
22.5.19
primum fugantur a deorum cultibus plurimi odio crudelitatis: qui enim talia sacrificia non horreant? deinde placet quibusdam uirtus ac fides ipsa. nonnulli suspicantur deorum cultum non sine causa malum putari a tam multis hominibus, ut emori malint quam id facere quod alii faciunt, ut uiuant.
22.5.20
aliquis cupit scire quodnam sit illut bonum quod ad mortem usque defenditur, quod omnibus quae in hac uita iucunda sunt et cara praefertur, a quo nec bonorum nec lucis amissio nec dolor corporis nec uiscerum cruciamenta deterrent.
22.5.21
ualent haec plurimum, sed illae maxime causae nostrorum numerum semper auxerunt: audit circumstans populus inter ipsa tormenta dicentes non sacrificare se lapidibus humana manu factis, sed deo uiuo qui sit in caelo. multi hoc uerum esse intellegunt et in pectus admittunt.
22.5.22
deinde, ut fieri solet in rebus incertis, dum inter se inuicem quaerant quae sit huius perseuerantiae causa, multa quae ad religionem pertinent diuulgata ac per rumorem uicissim aucupata discuntur: quae quia bona sunt, placeant necesse est.
22.5.23
praeterea ultio consecuta, sicut semper accidit, ad credendum uehementer inpellit. ne haec quidem leuis causa est quod inmundi daemonum spiritus accepta licentia multorum se corporibus inmergunt, quibus postea eiectis omnes qui resanati fuerint adhaerent religioni cuius potentiam senserunt.
22.5.24
hae tot causae in unum conlatae magnam deo multitudinem mirabiliter adquirunt.
22.6.1
Ad uoluptates autem saporis et odoris, qui duo sensus ad solum corpus pertinent, nihil est quod a nobis disputetur, nisi forte quis exigit ut dicamus turpe esse sapienti ac bono, si uentri et gulae seruiat, si unguentis oblitus aut floribus coronatus incedat: quae qui facit, utique insipiens et ineptus et nihili est et quem ne odor quidem uirtutis attigerit.
22.6.2
fortasse quispiam dixerit\' cur ergo illa facta sunt, nisi ut iis fruamur?\' at enim saepe iam dictum est uirtutem nullam futuram fuisse, nisi haberet quae opprimeret. itaque fecit omnia deus ad instruendum certamen rerum duarum.
22.6.3
ergo mlecebrae istae uoluptatum arma sunt illius cuius unum opus est expugnare uirtutem iustitiamque ab hominibus excludere. his blandimentis et suauitatibus titillat animas: scit enim quia mortis est fabricatrix uoluptas.
22.6.4
nam sicut deus hominem ad uitam non nisi per uirtutem ac laborem uocat, ita ille ad mortem per delicias ac uoluptates, et sicut ad uerum bonum per fallacia mala, sic ad uerum malum per fallacia bona peruenitur.
22.6.5
cauenda sunt igitur oblectamenta ista tamquam laquei et plagae, ne suauitudinum mollitie capti sub dicionem mortis cum ipso corpore redigamur, cui nos manciparimus.
22.7.1
Figmenta haec esse poetarum quidam putant ignorantes unde illa poetae acceperint, ac negant haec fieri posse: nec mirum est ita illis uideri.
22.7.2
aliter enim quam res habet traditur a poetis: qui licet sint multo antiquiores quam historici et oratores et cetera genera scriptorum, tamen quia mysterium diuini sacramenti nesciebant et ad eos mentio resurrectionis futurae obscuro rumore peruenerat, eam uero temere ac leuiter auditam in modum commenticiae fabulae prodiderunt.
22.7.3
et tamen idem testati sunt non auctorem se certum, sed opinionem sequi, ut Maro qui ait: sit mihi fas audita loqui.
22.7.4
quamuis igitur ueritatis arcana in parte corruperint, tamen ipsa res eo uerior inuenitur, quod cum prophetis in parte consentiunt: quod nobis ad probationem rei satis est.
22.7.5
errori tamen eorum subest ratio non nulla. nam cum prophetae adsiduis contionibus praedicarent iudicaturum esse de mortuis filium dei et haec adnuntiatio non lateret, quoniam rectorem caeli deum non alium putabant esse quam Iouem, iudicare aput inferos Iouis filium tradiderunt, sed tamen non Apollinem aut Liberum aut Mercurium, qui caelestes putantur, sed eum, qui et mortalis fuerit et iustus, uel Minoem uel Aeacum uel Rhadamanthum.
22.7.6
corruperunt igitur poetica licentia quod acceperant, uel opinio ueritatem per diuersa ora sermonesque uarios dissipatam mutauit.
22.7.7
nam quod peractis ad inferos mille annis rursus ad uitam restitui cecinerunt, Marone ita dicente: has omnis, ubi mille rotam uoluere per annos, Lethaeum ad fluuium deus euocat agmine magno, scilicet inmemores supera ut conuexa reuisant rursus et incipiant in corpora uelle reuerti,
22.7.8
haec eos ratio fefellit, quod resurgent defuncti non post mille annos mortis suae, sed ut restituti rursus in uitam mille annis cum deo regnent. deus enim ueniet, ut orbe hoc ab omni labe purgato rediuiuas iustorum animas corporibus innouatis ad sempiternam beatitudinem suscitet.
22.7.9
itaque praeter aquam obliuionis uera sunt cetera; quam idcirco finxerunt, ne quis illis opponeret:\' cur ergo non meminerint se aliquando uixisse aut qui fuerint aut quae gesserint?\' sed nihilominus tamen ueri simile non putatur et res tota uelut licenter ac fabulose ficta respuitur.
22.7.10
nobis autem de resurrectione adfirmantibus et docentibus animas ad alteram uitam non oblitas sui, sed in eodem sensu ac figura esse redituras illut opponitur:\' tot iam saecula transierunt: quis umquam unus ab inferis resur-
22.7.11
rexit, ut exemplo eius fieri posse credamus?\' at enim resurrectio fieri non potest dominante adhuc iniustitia. hoc enim saeculo necantur homines ui ferro insidiis uenenis et adficiuntur iniuriis egestate carceribus tormentis proscriptionibus.
22.7.12
eo accedit quod iustitia inuisa est, quod omnes, qui deum sequi uolunt, non tantum odio habentur, sed uexantur omnibus contumeliis et excruciantur multiplici genere poenarum et ad inpios cultus manu factorum deorum non ratione aut ueritate, sed nefanda corporum laceratione coguntur.
22.7.13
num lgitur oportet ad haec eadem resurgere aut reuerti homines ad uitam, in qua tuti esse non possunt? cum ergo iusti tam uiles habeantur, tam facile tollantur, quid putemus futurum fuisse, si& quis ab inferis rediens uitam postliminio recepisset?
22.7.14
auferretur profecto ab oculis hominum, ne uiso eo uel audito deos uniuersi relinquerent et ad unius se dei cultum religionemque conuerterent.
22.7.15
ergo semel fieri resurrectionem necesse est, cum malum fuerit ablatum, quoniam eos qui resurrexerint nec mori iam ulterius nec uiolari ullo modo fas est, ut beatam possint agere uitam quorum mors resignata est.
22.7.16
poetae uero cum scirent hoc saeculum malis omnibus redundare, obliuionis amnem induxerunt, ne malorum ac laborum memores animae reuerti ad superos recusarent.
22.7.17
unde Vergilius: o pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est sublimis animas iterumque ad tarda reuerti corpora? quae lucis miseris tam dira cupido?
22.7.18
ignorabant enim quomodo aut quando id fieri oporteret, itaque] renasci eas putauerunt et denuo ad uterum reuolui atque ad infantiam regredi.
22.7.19
unde etiam Plato de anima disserens ex hoc ait posse cognosci animas esse inmortales atque diuinas, quod in pueris mobilia sint ingenia et ad percipiendum facilia, quod ea quae discant ita celeriter rapiant, ut non tunc primum discere illa uideantur, sed recognoscere atque reminisci: in quo uir sapiens poetis ineptissime credidit.