Epitome Divinarum institutionum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
24.3.1
LIBER III DE FALSA SAPIENTIA.
24.3.1
Quid? illi qui esse contrarios uestigiis nostris antipodas putant num aliquid locuntur? aut est quisquam tam ineptus qui credat esse homines quorum uestigia sint superiora quam capita? aut ibi quae aput nos iacent, inuersa pendere, fruges et arbores deorsum uersus crescere, pluuias et niues et grandines sursum uersus cadere in terram P et miratur aliquis hortos pensiles inter septem mira narrari, cum philosophi et. agros et urbes et maria et montes pensiles faciant? huius quoque erroris aperienda nobis origo est.
24.3.2
nam semper eodem modo falluntur. cum enim falsum aliquid in principio sumpserint ueri similitudine inducti, necesse est eos in ea quae consecuntur incurrere. sic incidunt in multa ridicula, quia necesse est falsa esse quae rebus falsis congruunt.
24.3.3
cum autem primis habuerint fidem, qualia sint ea quae secuntur non circumspiciunt, sed defendunt omni modo, cum debeant prima illa utrumne uera sint an falsa ex consequentibus iudicare. quae igitur illos ad antipodas ratio perduxit?
24.3.4
uidebant siderum cursus in occasum meantium, solem atque lunam in eandem partem semper occidere et oriri semper ab eadem.
24.3.5
cum autem non perspicerent quae machinatio cursus eorum temperaret nec quomodo ab occasu ad orientem remearent, caelum autem ipsum in omnes partes putarent esse deuexum, quod sic uideri propter inmensam latitudinem necesse est, existimauerunt rotundum esse mundum sicut pilam et ex motu siderum opinati sunt caelum uolui; sic astra solemque, cum occiderint, uolubilitate ipsa mundi ad ortum referri.
24.3.6
itaque et aereos orbes fabricati sunt quasi ad figuram mundi eosque caelarunt portentosis quibusdam simulacris, quae astra esse dicerent.
24.3.7
hanc igitur caeli rotunditatem illut sequebatur, ut terra in medio sinu eius esset inclusa. quod si ita esset,( esse) etiam ipsam terram globo similem: neque enim fieri posse ut non esset rotundum quod rotundo conclusum teneretur.
24.3.8
si autem rotunda etiam terra esset, necesse esse ut in omnes caeli partes eandem faciem gerat, id est montes erigat, campos( ex) tendat, maria consternat. quod si esset, etiam sequebatur illut extremum, ut nulla sit pars terrae quae non ab hominibus ceterisque animalibus incolatur. sic pendulos istos antipodas caeli rotunditas adinuenit.
24.3.9
quodsi quaeras ab iis qui haec portenta defendunt, quomodo ergo non cadant omnia in inferiorem illam caeli partem, hanc respondent rerum esse naturam, ut pondera in medium ferantur et ad medium conexa sint omnia, sicut radios uidemus in rota, quae autem lenia sunt, ut nebula fumus ignis, a medio differantur, ut caelum petant.
24.3.10
quid dicam de his nescio, qui cum semel aberrauerint, constanter in stultitia perseuerant et uanis uana defendunt, nisi quod eos interdum puto aut ioci causa philosophari aut prudentes et scios mendacia defendenda suscipere, quasi ut ingenia sua in malis rebus exerceant uel ostendant.
24.3.11
at ego multis argumentis probare possem nullo modo fieri posse ut caelum terra sit inferius, nisi et liber iam concludendus esset et adhuc aliqua restarent quae magis sint praesenti operi necessaria. et quoniam singulorum errores percurrere non est unius libri opus, satis sit pauca enumerasse, ex quibus possit qualia sint cetera intellegi.
24.4.1
Age nunc consideremus an doctor e caelo missus possit non esse perfectus. nondum de hoc loquor quem uenisse a deo negant. fingamus aliquem de caelo esse mittendum, qui uitam hominum rudimentis uirtutis instituat et ad iustitiam formet.
24.4.2
nemini dubium potest esse quin is doctor qui caelitus mittitur tam scientia sit rerum omnium quam uirtute perfectus, ne nihil inter caelestem terrenumque differat.
24.4.3
nam in homine interna et propria doctrina esse nullo pacto potest: nec enim mens terrenis uisceribus inclusa et tabe corporis inpedita aut conprehendere per se potest aut capere ueritatem, nisi aliunde doceatur.
24.4.4
et si maxime possit, summam tamen uirtutem capere nequeat et omnibus uitiis resistere, quorum materia in uisceribus continetur. eo fit ut terrenus doctor perfectus esse non possit.
24.4.5
at uero caelestis, cui scientiam diainitas, uirtutem inmortalitas tribuit, in docendo quoque sicut in ceteris perfectus et consummatus sit necesse est. at id omnino fieri non potest, nisi mortale sibi corpus adsumat. cur autem fieri non possit, ratio clara est.
24.4.6
nam si ueniat ad homines ut deus, ut omittam quod mortales oculi claritatem maiestatis eius conspicere ac sustinere non possunt, ipse certe deus uirtutem docere non poterit, quia expers corporis non faciet quae docebit ac per hoc doctrina eius perfecta non erit.
24.4.7
alioquin si summa uirtus est dolorem patienter pro iustitia officioque perferre, si uirtus est mortem ipsam et intentatam non metuere et inlatam fortiter sustinere, debet ergo doctor ille perfectus et docere ista praecipiendo et confirmare faciendo, quia qui dat praecepta uiuendi amputare debet omnium excusationum uias, ut inponat hominibus parendi necessitatem non ui aliqua sed pudore, et tamen libertatem relinquat, ut et praemium sit constitutum parentibus, quia poterant non parere si uellent, et non parentibus poena, quia poterant parere si uellent.
24.4.8
quomodo igitur poterit amputari excusatio, nisi ut qui docet, faciat quae docet et sit quasi praeuius et manum porrigat secuturo? quemadmodum autem potest facere quae docet, si non sit similis ei quem docet?
24.4.9
nam si nulli subiectus sit passioni, potest ei docenti homo sic respondere:\' uolo equidem non peccare, sed uincor: indutus sum enim carne fragili et inbecilla, haec est quae concupiscit, quae irascitur, quae dolere, quae mori timet. itaque ducor inuitus et pecco, non quia uolo, sed quia cogor. sentio me et ipse peccare, sed necessitas fragilitatis inpellit, cui repugnare non possum.
24.4.10
\' quid ad haec respondebit praeceptor ille iustitiae? quomodo confutabit ac redarguet hominem qui delictis suis excusationem carnis obtendet, nisi et ipse carne fuerit indutus, ut ostendat etiam carnem posse capere uirtutem? contumacia enim redargui non potest nisi exemplo.
24.4.11
nam si habere non possunt quae doceas tirmitatem, nisi ea prior feceris, quia natura hominum procliuis in uitia uideri uult non modo cum uenia, sed etiam cum ratione peccare,
24.4.12
oportet magistrum doctoremque uirtutis homini simillimum fieri, ut uincendo peccatum doceat hominem uinci ab eo posse peccatum.
24.4.13
sin uero sit inmortalis, exemplum proponere homini nullo modo potest. exsistet enim constans aliquis ac dicet:\' tu quidem non peccas, quia liber es ab hoc corpore, non concupiscis, quia immortali nihil est necessarium: mihi uero multis rebus opus est ut tuear hanc uitam. mortem non times, quia ualere in te non potest, dolorem contemnis, quia nullam uim pati potes:
24.4.14
at ego mortalis utrumque timeo, quia cruciatus mihi grauissimos inferunt, quos tolerare carnis infirmitas non
24.4.15
potest.\' doctor itaque uirtutis etiam hanc excusationem debuit hominibus auferrre, ne quis quod peccat necessitati potius adscribat quam culpae suae.
24.4.16
ergo ut perfectus esse possit, nihil ei debet opponi ab eo qui docendus est, ut si forte dixerit\' inpossibilia praecipis\', respondeat\' ecce ipse facio.\'( at ego carne indutus sum, cuius est peccare proprium.\'\' et ego eandem car-
24.4.17
nem gero et tamen peccatum in me non dominatur.\' mihi opes contemnere difficile est, quia uiui aliter non potest in hoc corpore:\' ecce et mihi corpus est et tamen pugno contra omnem cupiditatem.\'\' non possum pro iustitia nec dolorem ferre nec mortem, quia fragilis sum.\'\' ecce et in me dolor ac mors habet potestatem et( tamen) ea ipsa quae times uinco, ut uictorem te faciam doloris ac mortis. prior uado per ea quae sustineri non posse praetendis: si praecipientem sequi non potes, sequere antecedentem.\' sublata omnis hoc modo excusatio est et fateri hominem necesse est sua culpa iniustum esse qui doctorem uirtutis et eundem ducem non sequatur. uides ergo quanto perfectior sit mortalis doctor, quia dux esse mortali potest, quam inmortalis, quia patientiam docere non potest qui subiectus passionibus non est.
24.4.18
nec hoc tamen eo pertinet ut hominem deo praeferam, sed ut ostendam neque hominem perfecta doctrina esse posse, nisi sit idem deus, ut auctoritate caelesti necessitatem parendi hominibus inponat, neque deum, nisi mortali corpore induatur, ut praecepta sua factis adinplendo ceteros parendi necessitate constringat.
24.4.19
liquido igitur apparet eum qui uitae dux et iustitiae sit magister corporalem esse oportere nec aliter fieri posse ut sit illius plena et perfecta doctrina habeatque radicem ac fundamentum stabilisque aput homines ac fixa permaneat, ipsum autem subire carnis et corporis inbecillitatem uirtutemque in se recipere cuius doctor est, ut eam simul et uerbis doceat et factis; item, subiectum esse morti et passionibus cunctis, quoniam et in passione toleranda et in morte subeunda uirtutis officia uersantur. quae omnia ut dixi consummatus doctor perferre debet, ut doceat posse perferri.
24.6.1
Nec tamen deficiat aliquis aut de se ipse desperet, si aut cupiditate uictus aut libidine inpulsus aut errore deceptus aut ui coactus ad iniustitiae uiam lapsus est. potest enim reduci ac liberari, si eum paeniteat actorum et ad meliora conuersus satis deo faciat.
24.6.2
quod fieri posse Cicero non putauit, cuius haec in Academico tertio uerba sunt: quodsi liceret ut iis qui in itinere deerrauissent, sic uitam deuiam secutis corrigere errorem paenitendo, facilior esset emendatio temeritatis. licet plane.
24.6.3
nam si liberos nostros, cum delictorum suorum cernimus paenitere, correctos esse arbitramur et abdicatos abiectosque rursus tamen suscipimus fouemus amplectimur, cur desperemus clementiam ueri
24.6.4
patns paemtendo posse placarit\' ergo idem dominus ac parens indulgentissimus remissurum se paenitentibus peccata promittit et obliteraturum omnes iniquitates eius qui iustitiam denuo coeperit operari.
24.6.5
sicut enim nihil prodest male uiuenti ante actae uitae: probitas, quia superueniens nequitia iustitiae opera deleuit, ita nihil officiunt peccata uetera correcto, quia superueniens iustitia labem uitae prioris aboleuit.
24.6.6
quem enim facti sui paenitet, errorem suum pristinum intellegit, ideoque Graeci melius et significantius μετϰ́ νοταν dicunt quam nos Latine possumus resipiscentiam dicere. resipiscit enim ac mentem suam quasi ab insania recipit quem errati piget, castigatque se ipsum dementiae et confirmat animum suum ad rectius uiuendum: tum illud ipsum maxime canet, ne rursus in eosdem laqueos induatur.
24.6.7
denique muta quoque animalia cum fraude capiuntur, si aliquo se modo in fugam extricauerint, fiunt postmodum cautiora uitantque semper ea omnia in quibus dolos insidiasque senserunt.
24.6.8
sic hominem paenitentia cautum ac diligentem facit ad euitanda peccata in quae semel fraude deciderit.
24.6.9
nemo enim potest esse tam prudens, tam circumspectus, ut non aliquando labatur. et idcirco deus inbecillitatem nostram sciens pro sua pietate aperuit homini portum salutis, ut huic necessitati, cui fragilitas nostra subiecta est, medicina paenitentiae subueniret. ergo quicumque aberrauerit, referat pedem seque quam primum recipiat ac reformet.
24.6.10
sed reuocare gradum superasque euadere ad auras, hoc opus, hic labor est. degustatis enim male iucundis uoluptatibus uix diuelli ab iis possunt: facilius recta sequerentur, si earum suauitates non attigissent. sed eripiant se malae seruituti: condonabitur iis error omnis, si errorem suum uita meliore correxerint. nec lucrari se quisquam putet, si delicti conscium non habebit:
24.6.11
scit ille omnia in cuius conspectu uiuimus, nec si uniuersos homines celare possumus, deum possumus, cui nihil absconditum, nihil potest esse secretum.
24.6.12
Exhortationes suas Seneca mirabili sententia terminauit. magnum inquit nescio quid maiusque quam cogitari potest numen est, cui uiuendo operam damus. huic nos adprobemus. nihil prodest inclusam esse conscientiam, patemus deo.
24.6.13
quid uerius dici potuit ab eo qui deum nosset quam dictum est ab homine uerae religionis ignaro? nam et maiestatem dei expressit maiorem esse dicendo quam ut eam cogitatio mentis humanae capere posset, et ipsum ueritatis attigit fontem sentiendo uitam hominum superuacuam non esse, ut Epicurei uolunt, sed deo ab iis operam uiuendo dari, siquidem iuste ac pie uixerint.
24.6.14
potuit esse uerus dei cultor, si quis illi monstrasset, et contempsisset profecto Zenonem et magistrum suum Sotionem, si uerae sapientiae ducem nactus esset.
24.6.15
huic nos inquit adprobemus: caelestis prorsus oratio, nisi antecederet ignorantiae confessio. nihil prodest inclusam esse conscientiam, patemus deo: nullus ergo mendacio, nullus dissimulationi locus est, quia parietibus oculi hominum submoventur, dei autem diuinitas nec uisceribus submoueri potest, quominus totum hominem perspiciat et norit.
24.6.16
idem m eiusdem operis primo quid agis? inquit quid machinaris? quid abscondis? custos te tuus sequitur. alium tibi peregrinatio subduxit, alium mors, alium ualitudo: haeret hic quo carere numquam potes.
24.6.17
quid locum abditum legis et arbitros remoues? puta tibi contigisse ut oculos omnium effugias, demens: quid tibi prodest non habere conscium habenti conscientiam?
24.6.18
non minus mirabiliter de conscientia et deo Tullius. meminerit inquit deum h habere testem, id est, ut ego arbitror, mentem suam, qua nihil homini dedit deus ipse diuinius.
24.6.19
item cum de iusto ac bono uiro loqueretur, itaque talis uir inquit non modo facere, sed ne cogitare quidem quicquam audebit quod non audeat praedicare.
24.6.20
purgemus igitur conscientiam, quae oculis dei peruia est, et, ut ait idem, semper ita uiuamus, ut rationem reddendam nobis arbitremur, putemusque nos momentis omnibus non in aliquo, ut ille dixit, orbis terrae theatro ab hominibus, sed desuper spectari ab eo qui et iudex et testis idem futurus est, cui rationem uitae reposcenti actus suos infitiari non licebit..
24.6.21
ergo satius est aut effugere conscientiam aut nos ipsos ultro aperire animum et perniciem rescissis uulneribus effundere: quibus nemo alius mederi potest nisi solus ille qui gressum claudis, uisum caecis reddidit, maculata membra purgauit, mortuos excitauit.
24.6.22
ille ardorem cupiditatis extinguet, extirpabit libidines, inuidiam detrahet, iram mitigabit, ille reddet ueram et perpetuam sanitatem.
24.6.23
adpetenda est haec omnibus medicina, quoniam maiore periculo uexatur anima quam corpus et quam primum latentibus morbis adhibenda curatio est.
24.6.24
neque enim si utatur aliquis oculorum acie clara, membris omnibus integris, firmissima totius corporis ualitudine, tamen eum dixerim sanum, si efferatur ira, superbia tumidus infletur, libidini seruiat, cupiditatibus inardescat:
24.6.25
sed eum potius qui ad alienam felicitatem non attollat oculos, opes non admiretur, alienam mulierem sancte uideat, nihil omnino adpetat, nihil concupiscat alienum, non inuideat ulli, non fastidiat quemquam, sit humilis misericors beneficus mitis humanus, pax in animo eius perpetua uersetur: ille homo sanus, ille iustus, ille perfectus est.
24.6.26
quisquis igitur his omnibus praeceptis caelestibus obtemperauerit, hic cultor est uerus dei, cuius sacrificia sunt mansuetudo animi et uita innocens et actus boni:
24.6.27
quae omnia qui exhibet, totiens sacrificat, quotiens bonum aliquid ac pium fecerit. deus enim non desiderat uictimam. neque muti animalis neque mortis ac sanguinis, sed hominis et uitae.
24.6.28
ad quod sacrificium neque uerbenis opus est neque februis neque cespitibus, quae sunt utique uanissima, sed iis quae de intimo pectore proferuntur.
24.6.29
itaque m aram dei, quae uere maxima est et quae in corde hominis conlocata inquinari non potest sanguine, iustitia imponitur, patientia fides innocentia castitas abstinentia. hic est uerissimus ritus, haec illa lex dei, ut a Cicerone dictum est, praeclara et diuina, semper quae recta et honesta iubet, uetat praua et turpia: cui parentem sanctissimae ac certissimae legi iuste ac legitime necesse est uiuere.
24.6.30
cuius legis pauca equidem capita posui, quod sum pollicitus ea me tantummodo esse dicturum quae summum fastigium uirtuti et iustitiae imponerent.
24.6.31
si quis uolet cetera omnia comprehendere, ex fonte ipso petat unde ad nos riuus iste manauit.
24.7.1
Nunc reliqua subnectam. ueniet igitur summi et maximi dei filius, ut uiuos ac mortuos iudicet, Sibylla testante atque dicente:, πάσης γὰρ γαίης τότε θνητῶν σύγχυσις ἔσται, αὐτὸς ὁ παντοκράτωρ ὅταν ἐλθῃ βήματι κρῖναι ζώντων καὶ νεκύων ψυχὰς καὶ κόσμον ἅπαντα.
24.7.2
uerum ille cum deleuerit iniustitiam iudiciumque maximum fecerit ac iustos qui a principio fuerunt ad uitam instaurauerit. mille annos inter homines uersabitur eosque iustissimo imperio reget. quod alia Sibylla uaticinans furensque proclamat: κλῦτε δέ μου, μέροπες, βασιλεὺς αἰώνιος ἄρχει.
24.7.3
tum qui erunt in corporibus uiui, non morientur, sed per eosdem mille annos infinitam multitudinem generabunt et erit suboles eorum sancta et deo cara: qui autem ab inferis suscitabuntur, hi praeerunt uiuentibus uelut iudices.
24.7.4
gentes uero non extinguentur omnino, sed quaedam relinquentur in uictoriam dei, ut triumphentur a iustis ac subiugentur perpetuae seruituti.
24.7.5
sub idem tempus etiam princeps daemonum, qui est machinator omnium malorum, catenis uincietur et erit in custodia mille annis caelestis imperii, quo iustitia in orbe regnabit. ne quod malum aduersus populum dei moliatur.
24.7.6
post cuius aduentum congregabuntur iusti ex omni terra peractoque iudicio ciuitas sancta constituetur in medio terrae, in qua ipse conditor deus cum iustis dominantibus commoretur. quam ciuitatem Sibylla designat, cum dicit: καὶ πόλιν, ἥν ἐπόθησε θεὸς, ταύτην ἐποίησεν λαμπροτέραν ἄστρων ἠδ\' ἡλίου ἠδὲ σελήνης.
24.7.7
tunc auferentur a mundo tenebrae illae quibus obfundetur atque occaecabitur caelum, et luna claritudinem solis accipiet nec minuetur ulterius, sol autem septies tanto quam nunc est clarior fiet. terra uero aperiet fecunditatem suam et uberrimas fruges sua sponte generabit, rupes montium melle sudabunt, per riuos uina decurrent et flumina lacte inundabunt: mundus denique ipse gaudebit et omnis rerum natura laetabitur erepta et liberata dominio mali et impietatis et sceleris et erroris.
24.7.8
non bestiae per hoc tempus sanguine alentur, non aues praeda, sed quieta et placida erunt omnia. leones et uituli ad praesepe simul stabunt, lupus ouem non rapiet, canis non uenabitur, accipitres et aquilae non nocebunt, infans cum serpentibus ludet.
24.7.9
denique tum fient illa quae poetae aureis temporibus facta esse iam Saturno regnante dixerunt. quorum error hinc ortus est, quod prophetae futurorum pleraque sic proferunt et enuntiant quasi iam peracta. uisiones enim diuino spiritu offerebantur oculis eorum et uidebant illa in conspectu suo quasi fieri ac terminari.
24.7.10
quae uaticinia eorum cum paulatim fama uulgasset, quoniam profani a sacramento ignorabant quatenus dicerentur, conpleta esse iam ueteribus saeculis illa omnia putauerunt, quae utique fieri conplerique non poterant homine regnante.
24.7.11
cum uero deletis religionibus impiis et scelere compresso subiecta erit deo terra, cedet et ipse mari uector nec nautica pinus mutabit merces, omnis feret omnia tellus. non rastros patietur humus, non uinea falcem; robustus quoque iam tauris iuga soluet arator. tunc et molli paulatim flauescet campus arista incultisque rubens pendebit sentibus uua et durae quercus sudabunt roscida mella. nec uarios discet mentiri lana colores, ipse sed in pratis aries iam suaue rubenti- murice, iam croceo mutabit uellera luto, sponte sua sandyx pascentis uestiet agnos. ipsae lacte domum referent distenta capellae ubera nec magnos metuent armenta leones. quae poeta secundum Cymaeae Sibyllae carmina prolocutus est.
24.7.12
Erythraea uero sic ait: οἱ δὲ λύκοι τε καὶ ἄρνες ἐν οὔρεσιν ἄμμιγ\' ἔδονται χόρτον παρδάλιες τ᾽ ἐρίφοις ἄμα βοσκήσονται· ἄρκτοι σὺν μόσχοισιν ὁμοῦ καὶ πᾶσι βροτοῖσιν σαρκοβόρος τε λέων φάγεται ἄχυρον παρὰ φάτνῃ, σὺν βρέφεσίν τε δράκοντες ἄμ\' ἀσπίσι κοιμήσονται.
24.7.13
et alio loco de ubertate rerum: καὶ τότε δὴ χάρμην μεγάλην θεὸς ἀνδράσι δώσει. καὶ γὰρ γῆ καὶ δένδρα καὶ ἄσπετα θρέμματα γαίης δώσουσι καρπὸν τὸν ἀληθινὸν ἀνθρώποισιν οἴνου καὶ μέλιτος γλυκεροῦ λευκοῦ τε γάλακτος καὶ σίτου, ὅπερ ἐστὶ βροτοῖς κάλλιστον ἁπάντων. et alia eodem modo:
24.7.14
εὐσεβέων δὲ μόνων ἁγία χθὼν πάντα τάδ᾽ οἴσει, νᾶμα μελισταγέης ἀπὸ πέτρης ἠδ᾽ ἀπὸ πηγῆς καὶ γάλα τ᾽ ἀμβροσίης ῥεύσει πάντεσσι δικαίοις.
24.7.15
uiuent itaque homines tranquillissimam et copiosissimam uitam et regnabunt cum deo pariter, reges gentium uenient a finibus terrae cum donis ac muneribus, ut adorent et honorificent regem magnum, cuius nomen erit praeclarum ac uenerabile uniuersis nationibus quae sub caelo erunt et regibus qui dominabuntur in terra.