Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epitome Divinarum institutionum
Lactantius (III)Inst 25 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
25.3.1
LIBER III DE FALSA SAPIENTIA.
25.3.1
Nunc pauca nobis de philosophia in commune dicenda sunt, ut confirmata causa peroremus. summus ille noster Platonis imitator existimauit philosophiam non esse uulgarem, quod eam non nisi docti homines adsequi possint.
25.3.2
est inquit philosophia paucis contenta iudicibus multitudinem consulto ipsa fugiens. non est ergo sapientia, si ab hominum coetu abhorret, quoniam sapientia si homini data est, sine ullo discrimine omnibus data est, ut nemo sit prorsus qui eam capere non possit.
25.3.3
at illi uirtutem humano generi datam sic amplexantur, ut soli omnium publico bono frui uelle uideantur, tam inuidi quam si uelint deligare oculos aut effodere ceteris, ne solem uideant.
25.3.4
nam quid est aliut hominibus negare sapientiam quam mentibus eorum uerum ac diuinum lumen auferre?
25.3.5
quodsi natura hominis sapientiae capax est, oportuit et opifices et rusticos et mulieres et omnes denique qui humanam formam gerunt doceri, ut sapiant, populumque( sapientium) ex omni lingua et condicione et sexu et aetate conflari.
25.3.6
maximum itaque argumentum est philosophiam neque ad sapientiam tendere neque ipsam esse sapientiam, quod mysterium eius barba tantum celebratur et pallio.
25.3.7
senserunt hoc adeo Stoici, qui et seruis et mulieribus philosophandum esse dixerunt, Epicurus quoque, qui rudes omnium litterarum^ ad philosophiam inuitat, item Plato, qui ciuitatem de sapientibus uoluit conponere.
25.3.8
conati quidem sunt illi facere quod
25.3.9
ueritas exigebat, sed non potuit ultra uerba procedi, primum, quia multis artibus opus est, ut ad philosophiam possit accedi.: discendae istae communes litterae propter usum legendi, quia in tanta rerum uarietate nec disci audiendo possunt omnia nec memoria contineri.
25.3.10
grammaticis quoque non parum operae dandum est, ut rectam loquendi rationem scias; id multos annos auferat necesse est.
25.3.11
ne oratoria quidem ignoranda est, ut ea quae didiceris proferre atque eloqui possis. geometria quoque ac musica et astrologia necessaria est, quod hae artes cum philosophia habent aliquam societatem.
25.3.12
quae uniuersa perdiscere neque feminae possunt, quibus intra puberes annos officia mox usibus domesticis profutura discenda sunt, neque serui, quibus per eos annos uel maxime seruiendum est quibus possunt discere, neque pauperes aut opifices aut rustici, quibus in diem uictus labore quaerendus est. ob eam causam Tullius ait abhorrere a multitudine philosophiam.
25.3.13
at enim rudes Epicurus accipiet. quomodo ergo illa quae de principiis rerum dicuntur intellegent, quae perplexa et inuoluta uix etiam politi homines adsecuntur?
25.3.14
in rebus igitur obscuritate inplicatis et ingeniorum uarietate confusis et eloquentium uirorum exquisito sermone fucatis quis inperito ac rudi locus est?
25.3.15
denique nullas umquam mulieres philosophari docuerunt praeter unam ex omni memoria Themisten neque seruos praeter unum Phaedonem, quem male seruientem redemisse ac docuisse traduntur.
25.3.16
enumerant etiam Platonem ac Diogenem, qui tamen non serui fuerunt, sed his seruitus euenerat: sunt enim capti. Platonem quidem redemisse Anniceris quidam traditur sestertiis octo. itaque insectatus est conuiciis hunc ipsum redemptorem Seneca, quod Platonem paruo aestimauerit,
25.3.17
furiosus, ut mihi uidetur, qui homini fuerit iratus, quod non multam pecuniam perdidit: scilicet aurum appendere debuit tamquam pro mortuo Hectore aut tantum ingerere nummorum, quantum uenditor non poposcit.
25.3.18
ex barbaris uero nullum praeter unum Anacharsin Scytham, qui philosophiam ne somniasset quidem, nisi et linguam et litteras ante didicisset.
25.4.1
Discant igitur homines et intellegant quare deus summus cum legatum ac nuntium suum mitteret ad erudiendam praeceptis iustitiae mortalitatem, uoluerit eum carne indui et cruciatu adfici et morte multari.
25.4.2
nam cum iustitia nulla esset in terra, doctorem misit quasi uiuam legem, ut nomen ac templum nouum conderet, ut uerum ac pium cultum per omnem terram et uerbis et exemplo seminaret.
25.4.3
sed tamen ut certum esset a deo missum, non ita illum nasci oportuit, sicut homo nascitur ex mortali utroque concretus, sed ut appareret etiam in homine illum esse caelestem, creatus est sine opera genitoris.
25.4.4
habebat enim spiritalem patrem deum et sicut pater spiritus eius deus sine matre, ita mater corporis eius uirgo sine patre.
25.4.5
fuit igitur et deus et homo, inter deum atque hominem medius constitutus, unde illum Graeci μεσί την uocant, ut hominem perducere ad deum posset id est ad inmortalitatem: quia si deus tantum fuisset, ut supra dictum est, exempla uirtutis homini praebere non posset, si homo tantum, non posset homines ad iustitiam cogere, nisi auctoritas ac uirtus homine maior accederet.
25.4.6
etenim cum constet homo ex carne ac spiritu et oporteat spiritum iustitiae operibus emereri ut fiat aeternus, caro quoniam terrena est ideoque mortalis, copulatum sibi spiritum trahit secum et ab inmortalitate inducit ad mortem.
25.4.7
ergo spiritus carnis expers dux esse homini ad inmortalitatem nullo pacto poterat, quoniam caro inpedit spiritum quominus deum sequatur. est enim fragilis et subiecta peccato, peccatum autem pabulum mortis est.
25.4.8
itaque idcirco mediator aduenit id est deus in carne, ut caro eum sequi posset, et eriperet hominem morti cuius est dominatio in carnem. ideo carne se induit, ut desideriis carnis edomitis doceret non necessitatis esse peccare, sed propositi ac uoluntatis.
25.4.9
una enim nobis et magna et praecipua cum carne luctatio est, cuius infinitae cupiditates premunt animam nec dominium retinere patiuntur, sed eam uoluptatibus et inlecebris suauibus mancipatam morte adficiunt sempiterna.
25.4.10
quibus ut repugnare possemus, deus nobis uiam superandae carnis et aperuit et ostendit. quae uirtus perfecta et omnibus numeris absoluta coronam uincentibus et mercedem inmortalitatis inpertit.
25.6.1
Nunc de sacrificio ipso pauca dicamus. ebur inquit Plato non castum donum deo. quid ergo? picta scilicet et texta pretiosa? immo uero non castum donum deo quidquid corrumpi, quidquid subripi potest.
25.6.2
sed sicut hoc uidit, non oportere uiuenti offerri aliquid quod sit ex mortuo corpore, cur illud non uidit, non debere incorporali corporale munus offerri?
25.6.3
quanto melius et uerius Seneca uultisne uos inquit deum cogitare magnum et placidum et maiestate leni uerendum, amicum et semper in proximo, non immo lationibus nec sanguine multo colendum— quae enim ei trucidatione immerentium uoluptas est?—, sed mente pura, bono honestoque proposito? non templa illi congestis in altitudinem saxis extruenda sunt: in suo cuique consecrandus est pectore.
25.6.4
uestes igitur et gemmas et cetera quae habentur in pretio si quis putat deo cara, is plane quid sit deus nescit: cui putat uoluptati esse eas res quas etiam homo si contempserit, iure laudabitur.
25.6.5
quid ergo castum, quid deo dignum nisi quod ipse in illa diuina lege sua poposcit? duo sunt quae offerri debeant, donum et sacrificium, donum in perpetuum, sacrificium ad tempus.
25.6.6
uerum apud istos, qui nullo modo rationem diuinitatis intellegunt, donum est quidquid auro argentoque fabricatur, item quidquid purpura et serico texitur, sacrificiumque uictima et quaecumque in ara cremantur.
25.6.7
sed utroque non utitur deus, quia et ipse incorruptus est et illud totum corruptibile. itaque deo utrumque incorporale offerendum est, quo utitur. donum est integritas animi, sacrificium laus et hymnus; si enim deus non uidetur, ergo his rebus coli debet quae non uidentur. nulla igitur alia religio uera est nisi quae uirtute et iustitia constat.
25.6.8
quomodo autem deus iustitia hominis utatur, intellectu facile est. si enim iustus fuerit homo, accepta immortalitate in aeternum deo seruiet.
25.6.9
omnes autem non nisi ad iustitiam nasci cum philosophi ueteres tum etiam Cicero suspicatur. disserens enim de legibus sed omnium inquit quae in hominum doctorum disputatione uersantur, nihil est profecto praestabilius quam plane intellegi nos ad iustitiam esse natos. id ergo solum deo exhibere atque offerre debemus ad quod capiendum nos ipse generauit.
25.6.10
hoc autem duplex sacrificii genus quam sit uerissimum, Trismegistus Hermes idoneus testis est, qui nobiscum, id est cum prophetis quos sequimur, tam re quam uerbis congruit. de iustitia sic locutus est: hoc uerbum, o fili, adora et cole. cultus autem dei unus est malum non esse.
25.6.11
item in illo sermone perfecto, cum exaudisset Asclepium quaerentem a filio suo utrum placeret patri eius proferri tus et alios odores ad sacrificium dei, exclamauit: bene, bene ominare, o Asclepi. est enim maxima inpietas tale quid de uno illo ac singulari bono in animum inducere. haec et his similia huic non conueniunt: omnium enim quaecumque sunt plenus est et omnium minime indigens. nos uero gratias agentes adoremus: huius enim sacrificium sola benedictio est. et recte.
25.6.12
uerbo enim sacrificari oportet deo, siquidem deus uerbum est, ut ipse confessus est. summus igitur colendi dei ritus est ex ore iusti hominis ad deum directa laudatio, quae tamen ipsa ut deo sit accepta, et humilitate et timore et deuotione maxima opus est, ne quis forte integritatis atque innocentiae fiduciam gerens tumoris et adrogantiae crimen incurrat eoque facto gratiam uirtutis amittat.
25.6.13
sed ut sit deo carus omnique macula careat, misericordiam dei semper inploret nihilque aliut precetur nisi peccatis suis ueniam, licet nulla sint.
25.6.14
si quid ahut desiderauerit, non est opus dicto scienti quid uelimus: si quid ei boni euenerit, gratias agat, si quid mali, satisfaciat et id sibi ob peccata sua euenisse fateatur. et nihilo minus etiam in malis gratias agat et in bonis satisfaciat, ut idem sit semper et stabilis et immutabilis et inconcussus. nec tantum hoc in templo putet sibi esse faciendum, sed et domi et in ipso etiam cubili suo.
25.6.15
secum denique habeat deum semper in corde suo consecratum, quoniam ipse est dei templum.
25.6.16
quodsi deo, patri ac domino, hac adsiduitate, hoc obsequio, hac deuotione seruierit, consummata et perfecta iustitia est: quam qui tenuerit, hic, ut ante testati sumus, deo paruit, hic religioni atque officio suo satisfecit.
25.7.1
Haec sunt quae a prophetis futura dicuntur: quorum testimonia et uerba ponere opus esse non duxi, quoniam esset infinitum nec tantam rerum multitudinem mensura libri caperet tam multis uno spiritu similia dicentibus simulque ne fastidium legentibus fieret, si ex omnibus collecta et translata congererem, praeterea ut ea ipsa quae dicerem non nostris,. sed alienis potissimum litteris confirmarem doceremque non\' modo aput nos, uerum etiam aput eos ipsos qui nos insectantur, ueritatem consignatam teneri, quam recusent adgnoscere.
25.7.2
si quis autem diligentius haec uoluerit scire, ex ipso fonte hauriat et plura quam nos in his libris conplexi sumus admirabilia reperiet.
25.7.3
Fortasse quispiam nunc requirat quando ista quae diximus sint futura. iam superius ostendi conpletis annorum sex milibus mutationem istam fieri oportere et iam propinquare summum illum conclusionis extremae diem.
25.7.4
de signis quae praedicta sunt a prophetis licet noscere: praedixerunt enim signa, quibus consummatio temporum et expectanda sit nobis in dies singulos et timenda.
25.7.5
quando tamen conpleatur haec summa, docent ii qui de temporibus scripserunt, colligentes ex litteris sanctis et ex uariis historiis quantus sit numerus annorum ab exordio mundi. qui licet uarient et aliquantum numeri eorum summa dissentiant, omnis tamen expectatio non amplius quam ducentorum uidetur annorum.
25.7.6
etiam res ipsa declarat lapsum ruinamque rerum breui fore, nisi quod incolumi urbe Roma nihil istius uidetur esse metuendum.
25.7.7
at uero cum caput illut orbis occiderit et ῥ ύμη esse coeperit, quod Sibyllae fore aiunt, quis dubitet uenisse iam finem rebus humanis orbique terrarum?
25.7.8
illa est ciuitas quae adhuc sustentat omnia, precandusque nobis et adorandus est deus caeli, si tamen statuta eius et placita differri possunt, ne citius quam putamus tyrannus ille abominabilis ueniat, qui tantum facinus moliatur ac lumen illut effodiat, cuius interitu mundus ipse lapsurus est.
25.7.9
nunc ad cetera exequenda redeamus quae deinceps secutura sunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note