Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epitome Divinarum institutionum
Lactantius (III)Inst 26 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
26.3.1
LIBER III DE FALSA SAPIENTIA.
26.3.1
Quod ergo illi poscente natura faciendum esse senserunt, sed tamen neque ipsi facere potuerunt neque a philosophis fieri posse uiderunt, sola haec efficit doctrina caelestis, quia sola sapientia est.
26.3.2
illi scilicet persuadere cuiquam potuerunt, qui nihil persuadent etiam sibi, aut cuiusquam cupiditates oppriment, iram temperabunt, libidinem cohercebunt, cum ipsi et cedant uitiis et fateantur plus ualere naturam?
26.3.3
dei autem praecepta quia et simplicia et uera sunt, quantum ualeant in animis hominum, cottidiana experimenta demonstrant.
26.3.4
da mihi uirum qui sit iracundus maledicus effrenatus, paucissimis dei uerbis tam placidum quam ouem reddam.
26.3.5
da cupidum auarum tenacem, iam tibi eum liberalem dabo et pecuniam suam plenis manibus largientem.
26.3.6
da timidum doloris ac mortis, iam cruces et ignes et Perilli taurum contemnet.
26.3.7
da libidinosum adulterum ganeonem, iam sobrium castum continentem uidebis.
26.3.8
da cruaeiem et sanguinis aapetenteIll, lam in meram clementiam furor ille mutabitur.
26.3.9
da iniustum insipientem peccatorem, continuo et aequus et prudens et innocens erit: uno enim lauacro malitia omnis abolebitur.
26.3.10
tanta diuinae sapientiae uis est, ut in hominis pectus infusa matrem delictorum stultitiam uno semel inpetu expellat: ad quod efficiendum non mercede, non libris, non lucubrationibus opus est.
26.3.11
gratis ista fiunt, facile, cito, pateant modo aures et pectus sapientiam sitiat. nemo uereatur: nos aquam non uendimus nec solem mercede praestamus. dei fons uberrimus atque plenissimus patet cunctis et hoc caeleste lumen uniuersis oritur quicumque oculos habent.
26.3.12
num quis haec philosophorum aut umquam praestitit aut praestare si uelit potest? qui cum aetates suas in studio philosophiae conterant, neque alium quemquam neque se ipsos, si natura paululum obstitit, possunt facere meliores. itaque sapientia illorum, ut plurimum efficiat, non excindit uitia, sed abscondit.
26.3.13
pauca uero dei praecepta sic totum hominem inmutant et exposito uetere nouum reddunt, ut non cognoscas eundem esse.
26.4.1
Dixi de humilitate et fragilitate et passione, cur haec deus subire maluerit: nunc ipsius crucis ratio reddenda est et uis enarranda.
26.4.2
quid summus pater a principio disposuerit et quemadmodum cuncta quae gesta sunt ordinarit, non tantum diuinatio prophetarum, quae in Christum uera praecessit, sed etiam ratio ipsius passionis docet.
26.4.3
quaecumque enim passus est, non fuerunt inania, sed habuerunt figuram et significantiam magnam sicut etiam diuina illa opera quae fecit: quorum uis et potentia ualebat quidem in praesens, sed declarabat aliquid in futurum. aperuit caecorum lumina.
26.4.4
caelestis uirtus, lucem non uidentibus reddidisse: sed hoc facto significabat fore ut conuersus ad gentes quae deum nesciebant insipientium pectora inluminaret luce sapientiae et ad ueritatem contemplandam oculos cordis aperiret.
26.4.5
uere enim caeci sunt qui caelestia non uidentes et tenebris ignorantiae circumfusi terrena et fragilia uenerantur.
26.4.6
patefecit aures surdorum. non utique hactenus uis illa caelestis operata est: sed declarabat breui fore ut qui erant ueritatis expertes, et audirent et intellegerent diuinas dei uoces. uere enim surdos dixeris qui caelestia et uera et facienda non audiunt.
26.4.7
mutorum linguas in eloquium soluit. admirabilis, etiam cum( hoc tantum) fieret, potentia: sed inerat huic uirtuti alia significatio, quae ostenderet mox futurum ut rerum caelestium nuper ignari percepta sapientiae disciplina de deo et ueritate dissererent.
26.4.8
nam qui rationem diuinitatis ignorat, is uere elinguis et mutus est, licet sit omnium disertissimus. lingua enim cum uerum loqui coeperit id est uirtutem maiestatemque dei singularis interpretari, tum demum officio naturae suae fungitur, quamdiu autem falsa loquitur, in usu suo non est: et ideo infans sit necesse est qui diuina proloqui non potest.
26.4.9
pedes quoque claudorum ad officium gradiendi reformauit. laudabilis diuini operis fortitudo: sed figura id continebat, quod cohibitis erroribus uitae saecularis ac deuiae iter ueritatis aperiretur, per quod graderentur homines ad dei gratiam consequendam.
26.4.10
is enim uere claudus existimandus est qui caligine ac tenebris insipientiae inplicatus et quo tendat ignarus offensibilibus et caducis gressibus per uiam mortis incedit.
26.4.11
item labes et maculas inquinatorum corporum repurgauit. non exigua immortalis potentiae opera: uerum id portendebat haec uis, quod peccatorum labibus ac uitiorum maculis inquinatos doctrina eius purificatura esset eruditione iustitiae.
26.4.12
leprosi enim uere atque elephantiaci debent haberi quos uel infinitae cupiditates ad scelera uel insatiabiles uoluptates ad flagitia conpellunt et dedecorum maculis inustos labe adficiunt sempiterna.
26.4.13
iacentia mortuorum corpora erexit eosque nominibus suis inclamatos a morte reuocauit. quid congruentius deo? quid miraculo dignius omnium saeculorum quam decursam uitam resignasse, conpletis hominum temporibus adiecisse, arcana mortis reuelasse?
26.4.14
sed haec inenarrabilis potestas imago uirtutis maioris fuit, quae demonstrabat tantam uim habituram esse doctrinam suam, ut gentes in orbe toto, quae alienae a deo subiectae morti fuerunt, cognitione ueri luminis animatae ad inmortalitatis praemia peruenirent.
26.4.15
eos enim recte mortuos aestimaueris, qui datorem uitae deum nescientes atque animas suas a caelo in terram deprimentes in laqueos aeternae mortis incurrunt.
26.4.16
quae igitur tum faciebat in praesens, imagines erant futurorum, quae in laesis adfectisque corporibus exhibebat, ea spiritalium figuram gerebant, ut et in praesenti uirtutis non terrenae opera monstraret et in futurum potestatem caelestis suae maiestatis ostenderet.
26.4.17
ergo sicut opera eius significantiam quoque maioris potestatis habuerunt, ita etiam passio non simplex nec superuacua nec fortuita praecessit.
26.4.18
sed ut illa quae fecit magnam uirtutem ac potestatem doctrinae eius significabant, sic ea quae passus est odio futuram esse sapientiam nuntiabant. aceti enim potus ac fellis cibus acerbitates et amaritudines in hac uita sectatoribus ueritatis pollicebatur.
26.4.19
et quamquam passio ipsa per se acerba et amara specimen nobis futurorum tormentorum dabat, quae morantibus in hoc saeculo uirtus ipsa proponit, tamen illiusmodi potus et cibus in os doctoris nostri ueniens pressurarum nobis et laborum et miseriarum praebebat exemplum.
26.4.20
quae omnia tolerare ac perpeti necesse est eos qui ueritatem secuntur, quoniam ueritas acerba est et inuisa omnibus qui uirtutis
26.4.21
expertes uitam suam mortiferis uoluptatibus dedunt nam corona spinea capiti eius inposita id declarabat, fore ut diuinam sibi plebem de nocentibus congregaret. corona enim dicitur circumstans in orbem populus.
26.4.22
nos autem, qui ante cognitionem dei fuimus iniusti, spinae id est mali ac nocentes eramus, ignorantes quid esset bonum, et a iustitiae notione atque operibus alieni omnia scelere ac libidine polluebamus.
26.4.23
electi ergo ex dumis et sentibus sanctum dei caput cingimus, quia conuocati ab ipso et circumfusi undique ad eum magistro ac doctori deo adsistimus regemque illum mundi et omnium uiuentium dominum coronamus.
26.4.24
quod uero ad crucem spectat, magna in ea uis ac ratio est: quam nunc conabor ostendere.
26.4.25
deus namque, sicut superius exposui, cum statuisset hojninem liberare, magistrum uirtutis legauit in terram, qui et praeceptis salutaribus formaret homines ad innocentiam et operibus factisque praesentibus iustitiae uiam panderet, qua gradiens homo et doctorem suum sequens ad uitam aeternam perueniret.
26.4.26
is igitur corporatus est et ueste carnis indutus, ut homini, ad quem docendum uenerat, uirtutis exempla et incitamenta praeberet.
26.4.27
sed cum in omnibus uitae officiis iustitiae specimen praebuisset, ut doloris quoque patientiam mortisque contemptum, quibus perfecta et consummata fit uirtus, traderet homini, uenit in manus inpiae nationis, cum et uitare potuisset scientia futuri quam gerebat et repellere eadem uirtute qua mirabilia faciebat. sustinuit ergo cruciatus et uerbera et spinas.
26.4.28
postremo etiam mortem suscipere non recusauit, ut homo illo duce subactam et catenatam mortem cum suis terroribus triumpharet.
26.4.29
cur autem summus pater id potissimum genus mortis elegerit quo adfici eum sineret, haec ratio est dicat enim fortasse aliquis:\' cur si deus fuit et mori uoluit, non saltem honesto aliquo mortis genere adfectus est? cur potissimum cruce? cur infami genere supplicii, quod etiam homine libero
26.4.30
quamuis nocente uideatur indignum?\' primum, quod is qui humilis aduenerat, ut humilibus et infimis opem ferret et omnibus spem salutis ostenderet, eo genere adficiendus fuit quo humiles et infimi solent, ne quis esset omnino qui eum non posset imitari.
26.4.31
deinde, ut integrum corpus eius consernaretnr, quem die tertio resurgere ab inferis oportebat. nec hoc enim cuiquam ignorandum est, quod ipse ante de sua passione praedicans etiam id notum fecerit habere se potestatem cum uellet deponendi spiritum et resumendi.
26.4.32
subfixus itaque quia spiritum deposuerat, necessarium carnifices non putauerunt ossa eius suffringere, sicut mos eorum ferebat, sed tantummodo latus eius perforauerunt.
26.4.33
sic integrum corpus patibulo detractum est et sepulchro diligenter inclusum. quae omnia idcirco facta sunt, ne laesum ac deminutum corpus ad resurgendum inhabile redderetur. illa quoque praecipua fuit causa cur deus crucem maluerit, quod illa exaltari eum fuit necesse omnibusque gentibus passionem dei notescere.
26.4.34
nam quoniam is qui patibulo suspenditur, et conspicuus est omnibus et ceteris altior, crux potius electa est, quae significaret illum tam conspicuum tamque sublimem futurum, ut ad eum cognoscendum pariter et colendum cunctae nationes ei omni orbe concurrerent.
26.4.35
denique nulla gens tam inhnmana est, nulla regio tam remota, cui aut passio eius aut sumas maiestatis ignota. sit.
26.4.36
extendit ergo in passione manus suas orbemque dimensus est, ut iam tunc ostenderet ab ortu solis usque ad occasum magnum populum ex omnibus linguis et tribubus congregatum sub alas suas esse uenturum signumque illut maximum atque sublime frontibus suis suscepturum.
26.4.37
cuius rei figuram Iudaei etiamnunc exhibent, cum limina sua de cruore agni notant. deus enim percussurus Aegyptios, ut ab ea plaga inmunes faceret Hebraeos, praeceperat his ut agnum candidum sine macula immolarent ac signum liminibus suis de sanguine eius inponerent.
26.4.38
itaque cum Aegyptiorum primogenita una nocte interissent, Hebraei soli signo sanguinis tuti fuerunt, non quia cruor pecudis tantam in se uim gerebat, ut hominibus saluti esset, sed Imago fuerat rerum futurarum.
26.4.39
agnus enim candidus sine macula Christus fuit, id est innocens et iustus et sanctus, qui ab isdem Iudaeis immolatus saluti est omnibus, qui signum sanguinis, id est crucis qua sanguinem fudit, in sua fronte con- i scripserint. frons enim summum limen est hominis et lignum sanguine delibutum crucis significatio est.
26.4.40
denique immolatio pecudis ab iis ipsis qui faciunt pascha nominatur ἀπὸ τοῦ πάσχειν, quia passionis figura est, quam deus praescius futurorum tradidit per Moysen populo suo celebrandam.
26.4.41
sed tum figura ualuit in praesenti ad depellendum periculum, ut appareret quantum ueritas ipsa ualitura sit ad plebem dei protegendam in extrema totius orbis necessitate.
26.4.42
quomodo autem uel in qua plaga tuti omnes sint futuri qui signum hoc ueri et diuini sanguinis in summo corporis sui notauerint, in nouissimo libro docebo.
26.7.1
Diximus paulo ante in principio regni sancti fore ut a deo princeps daemonum uinciatur. sed idem, cum mille anni regni hoc est septem milia coeperint terminari, soluetur denuo et custodia emissus exibit atque omnes gentes quae tunc erunt sub dicione iustorum concitabit, ut inferant bellum sanctae ciuitati. et colligetur ex omni orbe terrae innumerabilis populus nationum et obsidebit et circumdabit ciuitatem.
26.7.2
tum ueniet nouissima ira dei super gentes, et debellabit eas usque ad unum. ac primum concutiet terram quam ualidissime et a motu eius scindentur montes Syriae et subsident ualles in abruptum et muri omnium ciuitatum concident. et statuet deus solem triduo ne occidat et inflammabit eum, et descendet aestus nimius et adustio magna super perduelles et impios populos et imbres sulphuris et grandines lapidum et guttae ignis, et liquescent spiritus eorum in calore et corpora conterentur in grandine et ipsi se inuicem gladio ferient: et replebuntur montes cadaueribus et campi operientur ossibus.
26.7.3
populus autem dei tribus illis diebus sub concauis terrae occultabitur, donec ira dei aduersus gentes et extremum indicium terminetur.
26.7.4
tunc exibunt iusti de latebus suis et inuenient omnia cadaueribus atque ossibus tecta. sed et genus omne impiorum radicitus interibit nec erit in hoc mundo ulla iam natio amplius praeter solam gentem dei. tum per annos septem perpetes intactae erunt siluae nec excidetur de montibus lignum, sed arma gentium comburentur, et iam non erit bellum, sed pax ac requies sempiterna.
26.7.5
cum uero conpleti fuerint mille anni, renouabitur mundus a deo et caelum conplicabitur et terra mutabitur. et transformabit deus homines in similitudinem angelorum et erunt candidi sicut nix et uersabuntur semper in conspectu omnipotentis et domino suo sacrificabunt et seruient in aeternum.
26.7.6
eodem tempore fiet secunda illa et publica omnium resurrectio, in qua excitabuntur iniusti ad cruciatus sempiternos. hi sunt qui manu facta coluerunt, qui dominum mundi ac parentem uel nescierunt uel abnegauerunt.
26.7.7
sed et dominus illorum cum ministris suis conprehendetur ad poenamque damnabitur, cum quo pariter omnis turba impiorum pro suis facinoribus in conspectu angelorum atque iustorum perpetuo igni cremabitur in aeternum.
26.7.8
haec est doctrina sanctorum prophetarum, quam Christiani sequimur, haec nostra sapientia, quam isti qui uel fragilia colunt uel inanem philosophiam tuentur, tamquam stultitiam uanitatemque derident, quia nos defendere hanc publice atque adserere non solemus, deo iubente ut quieti ac silentes arcanum eius in abdito atque intra nostram conscientiam teneamus nec aduersus istos ueri profanos, qui non discendi, sed arguendi atque inludendi gratia inclementer deum ac religionem eius inpugnant, pertinaci contentione certemus.
26.7.9
abscondi enim tegique mysterium quam fidelissime oportet, maxime a nobis, qui nomen fidei gerimus.
26.7.10
uerum illi hanc taciturnitatem nostram ueluti malam conscientiam criminantur: unde etiam quasdam exsecrabiles opiniones de pudicis et innocentibus fingunt et libenter iis quae finxerint credunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note