Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epitome Divinarum institutionum
Lactantius (III)Inst 27 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
27.3.1
LIBER III DE FALSA SAPIENTIA.
27.3.1
Quid ergo? nihilne illi simile praecipiunt? immo permulta, et ad uerum frequenter accedunt, sed nihil ponderis habent illa praecepta, quia sunt humana et auctoritate maiore id est diuina carent.
27.3.2
nemo igitur credit, quia tam se hominem putat esse qui audit, quam est ille qui praecipit.
27.3.3
praeterea nihil aput eos certi est, nihil quod a scientia ueniat, sed cum omnia coniecturis agantur, multa etiam diuersa et uaria proferantur, stultissimi est hominis praeceptis eorum uelle parere, quae utrum uera sint an falsa dubitatur: et ideo nemo paret, quia nemo uult ad incertum laborare.
27.3.4
uirtutem esse Stoici aiunt, quae sola efficiat uitam beatam. nihil potest 10 uerius. sed quid si cruciabitur aut dolore adficietur? poteritne quisquam inter carnifices beatus esse? immo uero inlatus corpori dolor materia uirtutis est, itaque ne in tormentis quidem miser est.
27.3.5
Epicurus multo fortius sapiens inquit semper beatus est et uel inclusus in Phalaridis tauro hanc uocem emittet: suaue est et nihil curo. quis eum non inriserit, maxime quod homo uoluptarius personam sibi uiri fortis inposuit et quidem supra modum? non enim fieri potest ut quisquam cruciatus corporis pro uoluptatibus ducat, cum satis sit ad officium uirtutis inplendum perferre ac sustinere.
27.3.6
quid dicitis Stoici? quid tu Epicure? beatus est sapiens, etiam cum torquetur. si propter gloriam patientiae, non fruetur: in tormentis enim fortasse morietur; si propter memoriam, aut non sentiet, si occidunt animae, aut si sentiet, nihil ex ea consequetur.
27.3.7
quis ergo alius in uirtute fructus est? quae beatitudo uitae? aequo aiunt animo moriatur. bonum mihi adfertis unius horae aut fortasse momenti, propter quod non expediat in tota uita miseriis et laboribus confici.
27.3.8
quantum autem temporis mors occupat? quae cum uenit, utrum aequo an iniquo animo subieris, iam nihil refert. ita fit ut nihil aliut ex uirtute captetur nisi gloria.
27.3.9
sed haec aut superuacua et breuis est aut prauis hominum iudiciis non sequetur. nullus igitur ex uirtute fructus est, ubi uirtus mortalis est et caduca.
27.3.10
ita qui haec locuti sunt, umbram quandam uirtutis uidebant, ipsam uirtutem non uidebant. defixi enim fuerunt in terram nec uultus suos in altum erigebant, ut eam possent intueri, quae sese a caeli regionibus ostentabat.
27.3.11
haec causa est cur praeceptis eorum nullus obtemperet, quoniam aut ad uitia erudiunt, si uoluptatem defendunt, aut si uirtutem adserunt, neque peccato poenam minantur nisi solius turpitudinis neque uirtuti ullum praemium pollicentur nisi solius honestatis et laudis, cum dicant non propter aliut, sed propter se ipsam expetendam esse uirtutem.
27.3.12
beatus est igitur sapiens in tormentis: sed cum torquetur pro fide, pro iustitia, pro deo, illa patientia doloris beatissimum faciet.
27.3.13
est enim deus qui solus potest honorare uirtutem, cuius merces inmortalitas sola est. quam qui non adpetunt nec religionem tenent, cui aeterna subiacet uita, profecto neque uirtutis uim sciunt, cuius praemium ignorant, neque in caelum spectant, quod ipsi facere se putant, cum res non uestigabiles quaerunt, quia ratio in caelum spectandi nulla est alia nisi aut religionem suscipere aut animam suam inmortalem esse credere.
27.3.14
quisquis enim aut deum colendum esse intellegit aut inmortalitatis spem propositam sibi habet, mens eius in caelo est et licet id non aspiciat oculis, animi tamen lumine aspicit.
27.3.15
qui autem religionem non suscipiunt, terreni sunt, quia religio de caelo est, et qui animam putant cum corpore interire, aeque in terram spectant, quia ultra corpus, quod est terra, nihil amplius uident quod sit inmortale.
27.3.16
nihil igitur prodest ita fictum esse hominem, ut recto corpore spectet in caelum, nisi erecta mente deum cernat et cogitatio eius in spe uitae perpetuae tota uersetur.
27.4.1
Nunc satis est huius signi potentiam quantum ualeat exponere. quanto terrori sit daemonibus hoc signum, sciet qui uiderit quatenus adiurati per Christum de corporibus quae obsederint fugiant.
27.4.2
nam sicut ipse cum inter homines ageret, uniuersos daemonas uerbo fugabat hominumque mentes emotas et malis incursibus furiatas in sensus pristinos reponebat, ita nunc sectatores eius eosdem spiritus inquinatos de hominibus et nomine magistri sui et signo passionis excludunt.
27.4.3
cuius rei non difficilis est probatio. nam cum diis suis immolant, si adsistat aliquis signatam frontem gerens, sacra nullo modo litant nec responsa potest consultus reddere uates. et haec saepe causa praecipua iustitiam persequendi malis regibus fuit.
27.4.4
cum enim quidam ministrorum nostri sacrificantibus dominis adsisterent, inposito frontibus signo deos illorum fugauerunt, ne possent in uisceribus hostiarum futura depingere.
27.4.5
quod cum intellegerent haruspices, instigantibus isdem daemonibus quibus prosecant conquerentes profanos homines sacris interesse egerunt principes suos in furorem, ut expugnarent dei templum seque uero sacrilegio contaminarent, quod grauissimis persequentium poenis expiaretur.
27.4.6
nec tamen ex hoc ipso caeci homines intellegere possunt aut hanc esse ueram religionem cui ad uincendum tanta uis inest aut illam falsam quae subsistere aut congredi non potest.
27.4.7
sed aiunt hoc deos non metu, uerum odio facere: quasi quisquam possit odisse nisi eum qui aut noceat aut possit nocere. immo uero congruens maiestati fuit ut eos quos oderant, praesentibus poenis adficerent potius quam fugerent.
27.4.8
sed quoniam neque accedere ad eos possunt in quibus caelestem notam uiderint nec iis nocere quos signum immortale munierit tamquam inexpugnabilis murus, lacessunt eos per homines et manibus persecuntur alienis.
27.4.9
quos profecto si esse conStentur, uicimus. necesse est enim ueram esse hanc religionem, quae et rationem daemonum nouit et astutiam intellegit et uim retundit et eos spiritalibus armis domitos ac subactos cedere sibi cogit.
27.4.10
si negant, testimoniis poetarum ac philosophorum refellentur. quodsi esse et malos esse infitias non eunt, quid superest nisi ut alios esse dicant deos, alios daemonas?
27.4.11
exponant igitur nobis differentiam generis utriusque, ut sciamus quid colendum, quid exsecrandum sit, habeantne inter se aliquod consortium an uero inimici sint. si sunt aliqua necessitudine copulati, quatenus eos discernemus aut quomodo utriusque generis honorem cultumque( non) miscebimus? si autem sunt inimici, cur aut daemones deos non timent aut dii daemonas fugare non possunt?
27.4.12
ecce aliquis instinctu daemonis percitus dementit effertur insanit: ducamus hunc in Iouis Optimi Maximi templum uel, quia sanare homines Iuppiter nescit, in Aesculapi uel Apollinis fanum. iubeat utriuslibet sacerdos dei sui nomine ut nocens ille spiritus excedat ex homine: nullo id pacto fieri potest.
27.4.13
quae igitur uis deorum est, si subiectos sibi daemonas non habent? at uero idem daemones adiurati per nomen dei ueri protinus. fugiunt.
27.4.14
quae ratio est ut Christum timeant, Iouem non timeant, nisi quod idem sunt daemones quos uulgus deos esse opinatur? denique si constituantur in medio et is quem constat incursum daemonis perpeti et Delphici Apollinis uates, eodem modo dei nomen horrebunt et tam celeriter excedet de uate suo Apollo quam ex homine spiritus ille daemonicus et adiurato fugatoque deo suo uates in perpetuum conticescet. ergo idem sunt daemones quos fatentur execrandos esse, idem dii, quibus supplicant.
27.4.15
si nobis credendum esse non putant, credant Homero, qui summum illum Iouem daemonibus adgregauit, sed et aliis poetis ac philosophis, qui eosdem modo daemonas, modo deos nuncupant, quorum alterum uerum, alterum falsum est.
27.4.16
illi enim nequissimi spiritus ubi adiurantur, ibi se daemonas confitentur, ubi coluntur, ibi se deos mentiuntur, ut errores hominibus immittant et auocent a ueri dei notione, per quam solam potest mors aeterna uitari. idem sunt qui deiciendi hominis causa;
27.4.17
uarios sibi cultus per diuersa regionum condiderunt, mentitis tamen adsumptisque nominibus ut fallerent. nam quia diuinitatem per se ipsos adfectare non poterant, adsciuerunt sibi nomina potentium regum, sub quorum titulis honores sibi deorum uindicarent.
27.4.18
qui error discuti potest et in lucem ueritas protrahi. nam si quis studet altius inquirere, congreget eos quibus peritia est ciere ab inferis animas. euocent Iouem Neptunum Volcanum Mercurium Apollinem patremque omnium Saturnum: respondebunt ab inferis omnes et interrogati loquentur et de se ac deo fatebuntur.
27.4.19
post haec euocent Christum: non aderit, non adparebit, quia non amplius quam biduo aput inferos fuit.
27.4.20
quid hac probatione certius proferri potest? ego uero non dubito quin ad ueritatem Trismegistus hac aliqua ratione peruenerit, qui de deo patre omnia, de filio locutus est multa quae diuinis continentur arcanis.
27.7.1
Quoniam decursis propositi operis septem spatiis ad metam peruecti sumus, superest ut exhortemur omnes ad suscipiendam cum uera religione sapientiam, cuius uis et officium in eo uertitur, ut contemptis terrestribus et abiectis erroribus quibus antea tenebamur, fragilibus seruientes et fragilia concupiscentes, ad aeterna caelestis thesauri praemia derigamur: quae ut capere possimus, quam primum omittendae sunt huius praesentis uitae inlicibiles uoluptates, quae animas hominum perniciosa suauitate deleniunt.
27.7.2
quanta felicitas aestimanda: est subtractum his labibus terrae proficisci ad illum aequissimum iudicem parentemque indulgentissimum, qui pro laboribus requiem, pro morte uitam, pro tenebris claritatem, pro terrenis ac breuibus bonis aeterna et caelestia largiatur: cum qua mercede acerbitates ac miseriae quas perpetimur in hoc mundo facientes opera iustitiae, conferri et coaequari nullo modo possunt
27.7.3
proinde si sapientes, si beati esse uolumus, cogitanda et proponenda sunt nobis non tantum Terentiana illa: molendum esse usque in pistrino, uapulandum, habendae compedes, sed his multo atrociora, carcer catenae tormenta patienda, sustinendi dolores, mors denique ipsa et suscipienda est et ferenda, cum liqueat conscientiae nostrae nec fragilem istam uoluptatem sine poena nec uirtutem sine diuino praemio fore.
27.7.4
uniuersos igitur oportet operam dare, ut uel se quam pnmum ad rectam uiam dirigant uel susceptis operatisque uirtutibus et huius uitae laboribus patienter exactis consolatorem deum habere mereantur.
27.7.5
pater enim noster ac dominus, qui condidit firmauitque caelum, qui solem cum ceteris sideribus induxit, qui libratam magnitudine sua terram uallauit montibus, mari circumdedit amnibusque distinxit et quidquid est in hoc opere mundi conflauit ac perfecit e nihilo, perspectis erroribus hominum ducem misit qui nobis iustitiae uiam panderet.
27.7.6
hunc sequamur omnes, hunc audiamus, huic deuotissime pareamus, quoniam solus, ut ait Lucretius, ueridicis hominum purgauit pectora dictis et finem statuit cuppedinis atque timoris exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes, quid foret, atque uiam monstrauit, limite paruo qua possemus ad id recto contendere cursu.
27.7.7
nec monstrauit tantum, sed etiam praecessit, ne quis difficultatis gratia iter uirtutis horreret. deseratur si fieri potest uia perditionis et fraudis, in qua mors uoluptatis inlecebris adoperta celatur.
27.7.8
et quanto quisque annis in senectutem uergentibus adpropinquare cernit illum diem quo sit ei ex hac uita demigrandum, cogitet quam purus abscedat, quam innocens ad iudicem ueniat, non ut faciunt quidam caecis mentibus nixi, qui iam deficientibus corporis uiribus in hoc admonentur instantis ultimae necessitatis, ut cupidius et ardentius hauriendis libidinibus intendant.
27.7.9
qua ex uoragine liberet se quisque, dum licet, dum facultas adest, seque ad deum tota mente conuertat, ut illum diem securus expectet, quo praeses dominusque mundi deus de singulorum factis et cogitationibus iudicabit. quaecumque hic expetuntur, non tantum neglegat, sed et fugiat potioremque animam suam iudicet quam bona\' ista fallacia, quorum incerta et caduca possessio est:
27.7.10
migrant enim cotidie et multo uelocius exeunt quam intrauerant et tamen, si nobis usque ad ultimum liceat istis frui, aliis certe relinquenda sunt. nihil nobiscum ferre possumus nisi uitam bene atque innocenter actam.
27.7.11
ille ad deum copiosus, ille opulentus adueniet, cui adstabunt continentia misericordia patientia caritas fides. haec est hereditas nostra quae nec eripi cuiquam nec transferri ad alterum potest.
27.7.12
ecquis est qui haec bona parare et adquirere sibi uelit? ueniant qui esuriunt, ut caelesti cibo saturati sempiternam famem ponant, ueniant qui sitiunt, ut aquam salutarem de perenni fonte plenissimis faucibus trahant.
27.7.13
hoc cibatu atque potu dei et caeci uidebunt et surdi audient et muti loquentur et clodi ambulabunt et stulti sapient et aegroti ualebunt et mortui reuiuescent.
27.7.14
quisquis enim corruptelas terrae uirtute calcauerit, hunc arbiter ille summus et uerax ad uitam lucemque perpetuam suscitabit.
27.7.15
nemo diuitiis, nemo fascibus, nemo etiam regia potestate confidat: inmortalem ista non faciunt. nam quicumque rationem hominis abiecerit ac praesentia secutus in humum se ipse prostrauerit, tamquam desertor domini et imperatoris et patris sui punietur.
27.7.16
intendamus ergo iustitiae, quae nos inseparabilis comes ad deum sola perducet, et dum spiritus hos regit artus, infatigabilem militiam deo militemus, stationes uigiliasque celebremus, congrediamur cum hoste quem nouimus fortiter, ut uictores ac deuicto aduersario triumphantes praemium uirtutis quod ipse promisit a domino consequamur.

Intertext edge

Open linked passage

Note