Epitome Divinarum institutionum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
28.3.1
LIBER III DE FALSA SAPIENTIA.
28.3.1
Quapropter nihil est aliut in uita quo ratio, quo condicio nostra nitatur, nisi dei qui nos genuit agnitio et religiosus ac pius cultus: unde quoniam philosophi aberrauerunt, sapientes utique non fuerunt.
28.3.2
quaesiuerunt illi quidem sapientiam, sed quia non rite quaerebant, prolapsi sunt longius et in nobis errores inciderunt, ut etiam communem sapientiam non tenerent.
28.3.3
non enim tantum religionem adserere noluerunt, uerum etiam sustulerunt, dum specie falsae uirtutis inducti conantur animos omni metu liberare. quae religionis euersio naturae nomen inuenit.
28.3.4
illi enim cum aut ignorarent a quo esset mundus effectus aut persuadere uellent nihil esse diuina mente perfectum, naturam esse dixerunt rerum omnium matrem, quasi dicerent omnia sua sponte esse nata: quo uerbo plane inprudentiam suam confitentur. natura enim, remota prouidentia et potestate diuina, prorsus nihil est.
28.3.5
quodsi deum naturam uocant, quae peruersitas est naturam potius quam deum nominare? si autem natura est ratio uel necessitas uel condicio nascendi, non est per se ipsa sensibilis, sed necesse est mentem esse diuinam, quae sua prouidentia nascendi principium rebus omnibus praebeat, aut si natura est caelum atque terra et omne quod natum est, non est deus natura, sed dei opus.
28.3.6
non dissimili errore credunt esse fortunam quasi deam quandam res humanas uariis casibus inludentem, quia nesciunt unde sibi bona et mala eueniant.
28.3.7
cum hac se compositos ad proeliandum putant nec ullam tamen rationem reddunt a quo et quam ob causam, sed tantum cum fortuna se digladiari momentis omnibus gloriantur.
28.3.8
iam quicumque consolati sunt alios ob interitum amissionemque carorum, fortunae nomen acerrimis accusationibus prosciderunt nec omnino ulla eorum disputatio de uirtute est, in qua non fortuna uexetur.
28.3.9
Marcus Tullius in sua Consolatione pugnasse se semper contra fortunam loquitur eamque a se esse superatam, cum fortiter inimicorum impetus rettudisset; ne tum quidem se ab ea fractum, cum domo pulsus patria caruerit: tum autem, cum amiserit carissimam filiam, uictum se a fortuna turpiter confitetur. cedo inquit et manum tollo. quid hoc homine miserius, qui sic iaceat?
28.3.10
insipienter inquit, sed qui se profitetur esse sapientem. quid ergo sibi uult adsumptio nominis? quid contemptus ille rerum, qui magnificis uerbis praetenditur? quid dispar ceteris habitus? aut cur omnino praecepta sapientiae datis, si nemo adhuc qui sapiat inuentus est? et quisquam nobis inuidiam facit, quia philosophos negamus esse sapientes, cum ipsi nec scire se quicquam nec sapere fateantur?
28.3.11
nam si quando ita defecerint, ut ne adtingere quidem quicquam possint, quod faciunt in rebus ceteris, tura uero admonentur ignorantiae et quasi furibundi exiliunt et exclamant caecos esse se et excordes.
28.3.12
Anaxagoras pronuntiat circumfusa esse tenebris omnia; Empedocles angustas esse sensuum semitas queritur, tamquam illi ad cogita- ndum reda et quadrigis opus esset;
28.3.13
Democritus quasi in puteo quodam sic alto, ut fundus nullus sit, ueritatem iacere demersam: nimirum stulte, ut cetera.
28.3.14
non enim tamquam in puteo demersa ueritas est, quo uel descendere uel etiam cadere illi licebat, sed tamquam in summo montis excelsi uertice uel potius in caelo, quod est uerissimum.
28.3.15
quid est enim cur eam potius in imum depressam diceret quam in summum leuatam? nisi forte mentem quoque in pedibus aut in imis calcibus constituere malebat potius quam in pectore aut in capite.
28.3.16
adeo remotissimi fuerunt ab ipsa ueritate, ut eos ne status quidem sui corporis admoneret ueritatem illis in summo esse quaerendam.
28.3.17
ex hac desperatione confessio illa Socratis nata est, qua se nihil scire dixit nisi hoc unum, quod nihil sciat, hinc Academiae disciplina manauit, si tamen disciplina dici potest in qua ignoratio et discitur et docetur.
28.3.18
sed ne illi quidem qui scientiam sibi adsumpserunt, id ipsum, quod scire se putabant, constanter defendere potuerunt.
28.3.19
qui, quoniam ratio illis non quadrabat per ignorantiam rerum diuinarum, tam uarii, tam incerti fuerunt sibique saepe contraria disserentes, ut quid sentirent, quid uellent, statuere ac diiudicare non posses.
28.3.20
quid igitur pugnes aduersus eos homines qui suo sibi gladio pereunt? quid labores ut eos destruas, quos sua ipsos destruit atque adfligit oratio? Aristoteles inquit Cicero ueteres philosophos os accusans ait eos aut stultissimos aut gloriosissimos fuisse, qui existimauissent philosophiam suis ingeniis esse perfectam: sed se uidere, quod paucis annis magna accessio facta esset, breui tempore philosophiam plane absolutam fore.
28.3.21
quod igitur fuit illut tempus? quando est aut a quibus absoluta? nam quod ait stultissimos fuisse, qui putassent ingeniis suis perfectam esse sapientiam, uerum est: sed ne ipse quidem satis prudenter, qui aut a ueteribus coeptam aut a nouis auctam[ aut] mox a posterioribus perfectuiri putauit.
28.3.22
numquam enim potest inuestigari quod non per uiam suam quaeritur.
28.4.1
Quae cum ita se habeant ut ostendimus, apparet nullam aliam spem uitae homini esse propositam, nisi abiectis uanitatibus et errore miserabili deum cognoscat et deo seruiat, nisi huic temporali renuntiet uitae ac se rudimentis iustitiae ad cultum uerae religionis instituat.
28.4.2
hac enim condicione gignimur, ut generanti nos deo iusta et debita obsequia praebeamus, hunc solum nouerimus, hunc sequamur.
28.4.3
hoc uinculo pietatis obstricti deo et religati sumus: unde ipsa religio nomen accepit, non ut Cicero interpretatus est a relegendo, qui libro de natura deorum secundo ita dixit:
28.4.4
non enim philosophi solum, uerum etiam maiores nostri superstitionem a religione separauerunt. nam qui totos dies precabantur et immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati,
28.4.5
qui autem omnia quae ad cultum deorum pertinerent, retractarent et tamquam relegerent, ii sunt dicti religiosi ex relegendo, tamquam ex eligendo elegantes, ei diligendo diligentes, ei intellegendo intellegentes. his enim uerbis omnibus inest uis legendi eadem quae in religioso. ita factum est in superstitioso et religioso alterum uitii nomen, alterum laudis.
28.4.6
haec interpretatio quam inepta sit, ei re ipsa licet noscere. nam si in isdem diis colendis et superstitio et religio uersatur, exigua uel potius nulla distantia est.
28.4.7
quid enim mihi adferet causae cur precari pro salute filiorum semel religiosi et idem decies facere superstitiosi esse hominis arbitretur? si enim semel facere optimum est, quanto magis saepius? si hora prima, ergo et toto die, si una hostia placabilis, placabiliores utique hostiae plures, quia multiplicata obsequia demerentur potius quam offendunt.
28.4.8
non enim nobis odiosi uidentur ii famuli qui adsidui et frequentes ad obsequium fuerint, sed magis cari. cur igitur sit in culpa et nomen reprehensibile suscipiat qui aut filios suos magis diligit aut deos magis honorat, laudetur autem qui minus?
28.4.9
quod argumentam etiam ex contrario ualet. si enim totos dies precari et immolare criminis est, ergo et semel; si superstites filios subinde optare uitiosum est, superstitiosus igitur et ille qui etiam raro id optauerit. aut cur uitii nomen sit ex eo tractum quo nihil honestius, nihil iustius optari potest?
28.4.10
nam quod ait religiosos a relegendo appellatos qui retractent ea diligenter quae ad cultum deorum pertineant, cur ergo illi qui hoc saepe in die faciant religiosorum nomen amittant, cum multo utique diligentius ex adsiduitate ipsa relegant ea quibus dii coluntur?
28.4.11
quid ergo est? nimirum religio ueri cultus est, superstitio falsi. et omnino quid colas interest, non quemadmodum colas aut quid precere. sed quia deorum cultores religiosos se putant, cum sint superstitiosi, nec religionem possunt a superstitione discernere nec significantiam nominum exprimere.
28.4.12
diximus nomen religionis a uinculo pietatis esse deductum, quod hominem sibi deus religauerit et pietate constrinxerit, quia seruire nos ei ut domino et obsequi ut patri necesse est.
28.4.13
eo melius ergo id nomen Lucretius interpretatus est, qui ait religionum se nodos soluere. superstitiosi autem uocantur non qui filios superstites optant— omnes enim optamus—, sed aut ii qui superstitem memoriam defunctorum colunt aut qui parentibus suis superstites colebant imagines eorum domi tamquam deos penates.
28.4.14
nam qui nonos sibi ritus adsumebant, ut deorum uice mortuos honorarent quos ex hominibus in caelum receptos putabant, hos superstitiosos uocabant,
28.4.15
eos uero qui publicos et antiquos deos colerent, religiosos nominabant. unde Vergilius: uana superstitio ueterumque ignara deorum.
28.4.16
sed cum ueteres quoque deos inueniamus eodem modo consecratos esse post obitum, superstitiosi ergo qui multos ac falsos deos colunt, nos autem religiosi qui uni et uero deo supplicamus.