Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epitome Divinarum institutionum
Lactantius (III)Inst 29 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
29.3.1
LIBER III DE FALSA SAPIENTIA.
29.3.1
Sed repetamus id quod omisimus. fortuna ergo per se nihil est: nec sic habendum est, tamquam sit in aliquo sensu, siquidem fortuna est accidentium rerum subitus atque inopinatus euentus.
29.3.2
uerum philosophi, ne aliquando non errent, in re stulta uolunt esse sapientes: qui fortunae sexum mutant eamque non deam sicut uulgus, sed deum esse dicunt.
29.3.3
eundem tamen interdum naturam, interdum fortunam uocant, quod multa inquit idem Cicero efficiat inopinata nobis propter obscuritatem ignorationemque causarum. cum igitur causas ignorent propter quas fiat aliquid, et ipsum qui faciat ignorent necesse est.
29.3.4
idem in opere ualde serio, in quo pritecepta uitae deprompta ex philosophia filio dabat, magnam inquit esse fortunae uim in utramque partem quis nescit? nam et cum prospero flatu eius utimur, ad exitus peruenimus optatos, et cum reflauit, adfligimur.
29.3.5
primum, qui negat sciri posse quicquam, sic hoc dixit, tamquam et ipse et omnes sciant. deinde, qui etiam quae clara sunt, dubia conatur efficere, hoc putauit esse clarum quod illi esse debuit uel maxime dubium: nam sapienti omnino falsum est.
29.3.6
quis inquit nescit? ego uero nescio. doceat me, si potest, quae sit illa uis, qui flatus iste et qui reflatus. turpe igitur, hominem ingeniosum id dicere, quod si neges probare non possit.
29.3.7
postremo, quod is qui dicit adsensus esse retinendos, quod stulti sit hominis rebus incognitis temere assentire, is plane uulgi et inperitorum opinionibus credidit, qui fortunam putant esse quae tribuat hominibus bona et mala. nam simulacrum eius cum copia et gubernaculo fingunt, tamquam haec et opes tribuat et humanarum rerum regimen optineat.
29.3.8
cui opinioni et Vergilius adsentit, qui fortunam omnipotentem uocat, et historicus, qui ait: sed profecto fortuna in omni re dominatur. quid ergo ceteris diis loci superest?
29.3.9
cur non aut ipsa regnare dicitur, si plus potest, aut sola colitur, si omnia? uel si tantum mala immittit, aliquid causae proferant cur, si dea sit, inuideat hominibus eosque perditos cupiat, cum ab iis religiose colatur, cur aequior sit malis, iniquior autem bonis, cur insidietur adfligat decipiat exterminet,
29.3.10
quis illam generi hominum uexatricem perpetuam constituerit, cur denique tam malam sortita sit potestatem, ut res cunctas ex libidine magis quam ex uero celebret obscuretque.
29.3.11
haec, inquam, philosophos inquirere oportuit potius quam temere innocentem accusare fortunam: quae etiamsi sit aliqua, nihil tamen adferri ab iis potest, cur hominibus tam inimica sit quam putatur.
29.3.12
itaque illae omnes orationes quibus iniquitatem fortunae lacerant suasque uirtutes contra fortunam superbissime iactant, nihil sunt aliut quam deliramenta inconsideratae leuitatis.
29.3.13
quare non inuideant nobis, quibus aperuit ueritatem deus: qui sicut scimus nihil esse fortunam, ita scimus esse prauum ac subdolum spiritum, qui sit inimicus bonis hostisque iustitiae, qui contraria faciat quam deus, cuius inuidiae causam in secundo libro explicauimus.
29.3.14
hic ergo insidiatur uniuersis: sed eos qui deum nesciunt errore inpedit, stultitia obruit, tenebris circumfundit, ne quis possit ad diuini nominis peruenire notitiam, in quo uno et sapientia continetur et uita perpetua;
29.3.15
eos autem qui deum sciunt dolis et astu adgreditur, ut cupiditate aut libidine inretiat, ut peccatis blandientibus deprauatos inpellat ad mortem, uel si dolo nihil profecerit, ui et uiolentia deicere conatur.
29.3.16
idcirco enim in primordiis transgressionis non statim ad poenam detrusus a deo est, ut hominem malitia sua exerceat ad uirtutem: quae nisi agitetur, nisi uexatione adsidua roboretur, non potest esse perfecta, siquidem uirtus est perferendorum malorum fortis atque inuicta patientia. ex quo fit ut uirtus nulla sit, si aduersarius desit.
29.3.17
huius itaque peruersae potestatis cum uim sentirent uirtuti repugnantem, nomen ignorarent, fortunae sibi uocabulum inane finxerunt: quod quam longe a sapientia sit remotum, declarat Iuuenalis his uersibus: nullum numen habes, si sit prudentia: nos te, nos facimus, fortuna, deam caeloque locamus.
29.3.18
stultitia igitur et error et caecitas pt, ut Cicero ait, ignoratio rerum atque causarum naturae ac fortunae nomina induxit.
29.3.19
sed ut aduersarium suum nesciunt, sic ne uirtutem quidem sciunt, cuius scientia ab aduersarii notione descendit. quae si coniuncta est cum sapientia uel, ut ipsi dicunt, eadem ipsa sapientia est, ignorent necesse est in quibus rebus sita sit.
29.3.20
nemo enim potest ueris armis instrui, si hostem contra quem fuerit armandus ignorat, nec aduersarium uincere qui in dimicando non hostem uerum, sed umbram petit. prosternetur enim qui alio intentus uenientem uitalibus suis ictum nec praeuiderit ante nec cauerit.
29.4.1
Fortasse quaerat aliquis quomodo, cum deum nos unum colere dicamus, duos tamen esse adseueremus, deum patrem et deum filium. quae adseueratio plerosque in maximum inpingit errorem.
29.4.2
quibus cum probabilia uideantur esse quae dicimus, in hoc uno labare nos arbitrantur, quod et alterum et mortalem deum fateamur. de mortalitate iam diximus: nunc de unitate doceamus.
29.4.3
cum dicimus deum patrem et deum filium, non diuersum dicimus nec utrumque secernimus, quia nec pater a filio potest nec filius a patre secerni, siquidem nec pater sine filio nuncupari nec filius potest sine patre generari.
29.4.4
cum igitur et pater filium faciat et filius patrem, una utrique mens, unus spiritus, una substantia est: sed ille quasi exuberans fons est, hic tamquam defluens ex eo riuus, ille tamquam sol, hic quasi radius ex sole porrectus.
29.4.5
qui quoniam summo patri et fidelis et carus est, non separatur, sicut nec riuus a fonte nec radius a sole, quia et aqua fontis in riuo est et solis lumen in radio; aeque nec uox ab ore seiungi nec uirtus aut manus a corpore diuelli potest.
29.4.6
cum igitur a prophetis idem manus dei et uirtus et sermo dicatur, utique nulla discretio est, quia et lingua, sermonis ministra, et manus, in qua est uirtus, indiuiduae sunt corporis portiones.
29.4.7
propiore uti exemplo libet. cum quis habet filium quem unice diligat, qui tamen sit in domo et in manu patris, licet ei nomen domini potestatemque concedat, ciuili tamen iure et domus una et unus dominus nominatur.
29.4.8
sic hic mundus una dei domus est et filius ac pater, qui unanimes incolunt mundum, deus unus, quia et unus est tamquam duo et duo tamquam unus.
29.4.9
neque id mirum, cum et filius sit in patre, quia pater diligit filium, et pater in filio, quia uoluntati patris fideliter paret, nec umquam faciat aut fecerit nisi quod pater aut uoluit aut iussit.
29.4.10
denique unum deum esse tam patrem quam filium Esaias in illo exemplo quod superius posuimus ostendit, cum diceret: adorabunt te et in te precabuntur: quoniam in te deus est, et non est deus alius praeter te. sed et alio loco similiter ait: sic dicit deus rex Israhel et qui eruit eum deus aeternus: ego primus et ego nouissimus et praeter me non est deus.
29.4.11
cum duas personas proposuisset, dei regis, id est Christi, et dei patris, qui eum post passionem ab inferis excitauit, sicut ostendisse diximus Osee prophetam qui ait: et de manu inferorum eruam eum, tamen ad utramque personam referens intulit: et praeter me non est deus, cum posset dicere\' praeter nos\': sed fas non erat plurali numero separationem tantae necessitudinis fieri.
29.4.12
unus est enim, solus, liber, deus summus, carens origine, quia ipse est origo rerum et in eo simul et filius et omnia continentur.
29.4.13
quapropter cum mens et uoluntas alterius in altero sit uel potius una in utroque, merito unus deus uterque appellatur, quia quidquid est in patre, ad filium transfluit et quidquid est m filio, a patre descendit.
29.4.14
non potest igitur summus ille ac singularis deus nisi per filium coli. qui solum patrem se colere putat, sicut filium non colit ita ne patrem quidem.
29.4.15
qui autem filium suscipit et nomen eius gerit, is uero cum filio simul et patrem colit, quoniam legatus et nuntius et sacerdos summi patris est filius. hic templi maximi ianua est, hic lucis uia, hic dux salutis, hic ostium uitae.

Intertext edge

Open linked passage

Note