Epitome Divinarum institutionum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
2.1.1
Suscepto igitur inlustrandae ueritatis officio non putaui adeo necessarium ab illa quaestione principium sumere, quae uidetur prima esse natura, sitne prouidentia quae rebus omnibus consulat an fortuito vel facta sint omnia uel gerantur.
2.1.2
cuius sententiae auctor est Democritus, confirmator Epicurus. sed et antea Protagoras qui deos in dubium uocauit et postea Diagoras qui exclusit et alii nonnulli qui non putauerunt deos esse quid aliud effecerunt nisi ut nulla esse prouidentia putaretur? quos tamen ceteri philosophi ac maxime Stoici acerrime rettuderunt docentes nec fieri mundum sine diuina ratione potuisse nec constare, nisi summa ratione regeretur.
2.1.3
sed et Marcus Tullius quamuis Academicae disciplinae defensor esset, de prouidentia gubernatrice rerum et multa et saepe disseruit Stoicorum argumenta confirmans et noua ipsa adferens plurima: quod facit cum in omnibus philosophiae suae libris tum maxime in iis qui sunt de natura deorum.
2.1.4
nec difficile sane fuit. paucorum hominum praua sentientium redarguere mendacia testimonio populorum atque gentium in hac una re non dissidentium.
2.1.5
nemo est enim tam rudis, tam feris moribus quin oculos suos in caelum tollens, tametsi nesciat cuius dei prouidentia regatur hoc omne quod cernitur, aliquam tamen esse intellegat ex ipsa rerum magnitudine motu dispositione constantia utilitate pulchritudine temperatione nec posse fieri quin id quod mirabili ratione constat consilio maiore aliquo sit instructum.
2.1.6
et nobis utique facillimum est exsequi hanc partem quamlibet copiose: sed quia multum inter philosophos agitata res est et prouidentiam tollentibus satis responsum uidetur ab hominibus argutis et eloquentibus et de sollertia diuinae prouidentiae per totum hoc opus quod suscepimus sparsim dicere nos necesse est, omittamus in praesenti hanc quaestionem, quae cum ceteris sic cohaeret, ut nihil a nobis uideatur disseri posse, ut non simul de prouidentia disseratur.
2.2.1
Quae igitur amentia est aut ea fingere quae ipsi postmodum timeant aut timere quae finxerint?\' non ipsa\' inquiunt\' timemus, sed eos ad quorum imaginem ficta et quorum nominibus consecrata sunt.\' nempe ideo timetis, quod eos in caelo esse arbitramini: neque enim, si dii sunt, aliter fieri potest.
2.2.2
cur igitur oculos non in caelum tollitis et aduocatis eorum nominibus in aperto sacrificia celebratis? cur ad parietes et ligna et lapides potissimum quam illo spectetis, ubi eos esse credatis? quid sibi templa, quid arae uolunt, quid denique ipsa simulacra, quae aut mortuorum aut absentium monumenta sunt?
2.2.3
nam omnino fingendarum similitudinum ratio idcirco ab hominibus inuenta est, ut posset eorum memoria retineri qui uel morte subtracti uel absentia fuerant separati.
2.2.4
deos igitur in quorum numero reponemus? si in mortuorum, quis tam stultus ut colat? si in absentium, colendi ergo non sunt, si nec uident quae facimus nec audiunt quae precamur.
2.2.5
si autem dii absentes esse non possunt, qui quoniam diuini sunt, in quacumque parte mundi fuerint, uident et audiunt uniuersa, superuacua sunt ergo simulacra illis ubique praesentibus, cum satis sit audientium nomina precibus aduocare.
2.2.6
at enim praesentes non nisi ad imagines suas adsunt. ita plane: quemadmodum uulgus existimat mortuorum animas circa tumulos et corporum suorum reliquias oberrare.
2.2.7
set tamen postquam deus ille praesto esse coepit, iam simulacro eius opus non est. quaero enim, si quis imaginem hominis peregre constituti contempletur saepius, ut ex ea solacium capiat absentis, num idem sanus esse uideatur, si eo reuerso atque praesente in contemplanda imagine perseueret eaque potius quam ipsius hominis aspectu frui uelit?
2.2.8
minime profecto. et tamen hominis imago necessaria tum uidetur, cum procul abest, superuacua futura, cum praesto est, dei autem, cuius numen ac spiritus ubique diffusus abesse numquam potest, semper utique superuacua est.
2.2.9
sed uerentur ne omnis illorum religio inanis sit et uana, si nihil in praesenti uideant quod adorent, et ideo simulacra constituunt, quae quia mortuorum sunt imagines, similia sunt mortuis: omni enim sensu carent.
2.2.10
dei autem m aeternum umentis uiuum et sensibile debet esse simulacrum. quod si a similitudine id nomen accepit, qui possunt ista simulacra deo similia iudicari quae nec sentiunt nec mouentur? itaque simulacrum dei non illut est quod, digitis hominis ex lapide aut aere aliaue materia fabricatur, sed ipse homo, quoniam et sentit et mouetur et multas magnasque actiones habet.
2.2.11
nec intellegunt homines ineptissimi quod, si sentire simulacra et moueri possent, ultro adoratura hominem fuissent a quo sunt expolita: quae essent aut incultus et horridus lapis ant materia informis ac rudis, nisi fuissent ab homine formata.
2.2.12
homo igitur illorum quasi parens putandus est, per cuius manus nata sunt, per quem figuram speciem pulchritudinem habere coeperunt, et ideo melior qui fecit quam illa quae facta sunt.
2.2.13
et tamen factorem ipsum nemo suspicit aut ueretur: quae fecit timent, tamquam possit plus esse in opere quam in opifice.
2.2.14
recte igitur Seneca in libris moralibus simulacra inquit deorum uenerantur, illis supplicant genu posito, illa adorant, illis per totum adsident diem aut adstant, illis stipem iaciunt, uictimas caedunt: et cum haec tanto opere suspiciant, fabros qui illa fecere contemnunt.
2.2.15
quid inter se tam contrarium quam statuarium despicere, statuam adorare et eum ne in conuictum quidem admittere qui tibi deos faciat? quam ergo uim, quam potestatem habere possunt, cum ipse qui fecit illa non habeat? sed ne haec quidem dare iis potuit quae habebat, uidere audire loqui moueri.
2.2.16
quisquamne igitur tam ineptus est, ut putet aliquid esse in simulacro dei, in quo ne hominis quidem quicquam est praeter umbram? sed haec nemo considerat: infecti sunt enim persuasione( uana) ac mentes eorum penitus sucum stultitiae perbiberunt.
2.2.17
adorant ergo insensibilia qui sentiunt, inrationabilia qui sapiunt, exanima qui uiuunt, terrena qui oriuntur a caelo.
2.2.18
iuuat igitur uelut in aliqua sublimi specula constitutum, unde uniuersi exaudire possint, Persianum illud proclamare: o curuae in terris animae et caelestium inanes! caelum potius intuemini, ad cuius spectaculum uos excitauit ille artifex uester deus.
2.2.19
ille uobis sublimem uultum dedit, uos in terram curuamini, uos altas mentes et ad parentem suum cum corporibus suis erectas ad inferiora deprimitis tamquam uos paeniteat non quadrupedes esse natos.
2.2.20
tas non est caeleste animal cum terrenis in terramque uergentibus coaequari. quid uos beneficiis caelestibus orbatis pronique in humum uestra sponte procumbitis? humi enim miseri uolutamini, cum deorsum quaeritis quod in sublimi quaerere debuistis.
2.2.21
nam ista mortalium digitorum ludicra et fragilia figmenta ex quolibet materiae genere formata quid aliut sunt nisi terra ex qua nata sunt?
2.2.22
quid ergo rebus inferioribus subiacetis? quid capitibus uestris terram superponitis? cum enim uos terrae submittitis humilioresque facitis, ipsi uos ultro ad inferos mergitis ad mortemque damnatis, quia nihil est inferius et humilius terra nisi mors et inferi.
2.2.23
quae si effugere uelletis, subiectam pedibus uestris terram contemneretis corporis statu saluo, quod idcirco rectum accepistis, quo oculos atque mentem cum eo qui fecit conferre possetis.
2.2.24
contemnere autem et calcare terram nihil aliut est quam simulacra non adorare, quia de terra ficta sunt, item diuitias non concupiscere, uoluptates corporis spernere, quia opes et corpus ipsum cuius hospitio utimur terra est. uiuum colite, ut uiuatis: moriatur enim necesse est qui se suamque animam mortuis adiudicauit.
2.3.1
LIBER III DE FALSA SAPIENTIA.
2.3.1
Nunc, quoniam duobus prioribus libris religionum falsitas demonstrata est nec non origo ipsa totius erroris exposita., huius libri munus est philosophiam quoque ostendere quam inanis et falsa sit, ut omni errore sublato ueritas patefacta clarescat.
2.3.2
ordiamur itaque a communi philosophiae nomine, ut ipso capite destructo facilior nobis aditus pateat ad excindendum omne corpus, si tamen potest corpus uocari, cuius partes ac membra discordent nec ulla compage inter se cohaereant, sed quasi disiecta et dissipata palpitare potius uideantur quam uiuere.
2.3.3
Philosophia est, ut nomen indicat ipsique definiunt, studium sapientiae. unde igitur probem philosophiam non esse sapientiam quam ex ipsius nominis significatione? qui enim sapientiae studet, utique nondum sapit, sed ut sapere possit studet.
2.3.4
in ceteris artibus studium quid efficiat et quo tendat apparet:. quas cum discendo aliquis adsecutus est, iam non studiosus artificii, sed artifex nominatur.
2.3.5
at enim uerecundiae causa studiosos se sapientiae, non sapientes uocauerunt.
2.3.6
immo uero Pythagoras, qui hoc primus nomen inuenit, cum paulo plus saperet quam illi priores qui se sapientes putauerant, intellexit nullo humano studio posse ad sapientiam perueniri et ideo non oportere inconprehensae atque inperfectae rei perfectum nomen inponi. itaque cum ab eo quaereretur quemnam se profiteretur, respondit philosophum, id est quaesitorem sapientiae.
2.3.7
si ergo philosophia sapientiam quaerit, nec ipsa sapientia est, quia necesse est aliut esse quod quaerit, aliut quod quaeritur, nec quaesitio ipsa recta est, quia nihil potest inuenire. ego uero ne studiosos quidem sapientiae philosophos esse concesserim, quia illo studio ad sapientiam non peruenitur.
2.3.8
nam si facultas inueniendae ueritatis huic studio subiaceret, si esset id studium tamquam iter ad sapientiam, aliquando esset inuenta. cum uero tot temporibus, tot ingeniis in eius inquisitione contritis non sit conprehensa, apparet nullam ibi esse sapientiam.
2.3.9
non ergo sapientiae student qui philosophantur, sed ipsi studere se putant, quia illut quod quaerunt ubi aut quale sit nesciunt.
2.3.10
siue igitur sapientiae student siue non student, sapientes non sunt, quia numquam reperiri potest quod aut non recte quaeritur aut omnino non quaeritur. uideamus tamen id ipsum, possitne hoc studio reperiri aliquid an nihil.
2.4.1
Quare si neque illi fuere sapientes qui sunt appellati neque posteriores qui non dubitauerunt insipientiam confiteri, quid superest nisi ut alibi sit quaerenda sapientia, quia non est ubi quaerebatur inuenta?
2.4.2
quid autem putemus fuisse causae cur tot ingeniis totque temporibus summo studio ac labore quaesita non reperiretur, nisi quod eam philosophi extra fines suos quaesierunt?
2.4.3
qui quoniam peragratis et exploratis omnibus nusquam ullam sapientiam conprehenderunt et alicubi esse illam necesse est, apparet ibi potissimum esse quaerendam ubi stultitiae titulus apparet: cuius uelamento deus, ne arcanum sui diuini operis in propatulo esset, thensaurum sapientiae ac ueritatis abscondit.
2.4.4
unde equidem soleo mirari, quod cum Pythagoras et postea Plato amore indagandae ueritatis incensi ad Aegyptios et Magos et Persas usque penetrassent, ut earum gentium ritus et sacra cognoscerent— suspicabantur enim sapientiam in religione uersari—, ad Iudaeos tantum non accesserint, penes quos tunc solos erat et quo facilius ire potuissent.
2.4.5
sed auersos esse arbitror diuina prouidentia, ne scire possent ueritatem, quia nondum fas erat alienigenis hominibus religionem dei ueri iustitiamque notescere. statuerat enim deus adpropinquante ultimo tempore ducem magnum caelitus mittere, qui eam perfido ingratoque populo ablatam. exteris nationibus reuelaret. qua de re in hoc libro adgrediar disputare, si prius ostendero sapientiam cum religione sic cohaerere, ut diuelli utrumque non possit.
2.5.1
Ergo quia defuerunt aput nos idonei peritique doctores, qui uehementer, qui acriter errores publicos redarguerent, qui causam omnem ueritatis ornate copioseque defenderent, prouocauit quosdam haec ipsa penuria, ut auderent scribere contra ignotam sibi ueritatem.
2.5.2
omitto eos qui prioribus eam temporibus nequicquam lacessierunt. ego cum in Bithynia oratorias litteras accitus docerem contigissetque ut eodem tempore dei templum euerteretur, duo extiterunt ibidem qui iacenti atque abiectae ueritati nescio utrum superbius an inportunius insultarent.
2.5.3
quorum alter antistitem se philosophiae profitebatur, uerum ita uitiosus, ut continentiae magister non minus auaritia quam libidinibus arderet, in uictu tam sumptuosus, ut in schola uirtutis adsertor, parsimoniae paupertatisque laudator, in palatio peius cenaret quam domi. tamen uitia sua capillis et pallio et, quod maximum est uelamentum, diuitiis praetegebat: quas ut augeret, ad amicitias iudicum miro ambitu penetrabat eosque sibi repente auctoritate falsi nominis obligabat, non modo ut eorum sententias uenderet, uerum etiam ut confines suos, quos sedibus agrisque pellebat, a suo repetendo hac potentia retardaret.
2.5.4
hic uero qui suas disputationes moribus destruehat uel mores suos disputationibus arguebat ipse aduersum se grauis censor et accusator acerrimus, eodem ipso tempore quo iustus populus nefarie lacerabatur tres libros euomuit contra
2.5.5
religionem liomenque Christianum, professus ante omnia philosophi officium esse erroribus hominum subuenire atque illos ad ueram uiam reuocare id est ad cultus deorum, quorum numine ac maiestate mundus gubernetur, nec pati, homines inperitos quorundam fraudibus inlici, ne simplicitas eorum praedae ac pabulo sit hominibus astutis:
2.5.6
itaque se suscepisse hoc munus philosophia dignum, ut praeferret non uidentibus lumen sapientiae, non modo ut susceptis deorum cultibus resanescant, sed etiam ut pertinaci obstinatione deposita corporis cruciamenta deuitent neu saeuas membrorum lacerationes frustra perpeti uelint.
2.5.7
ut autem appareret cuius rei gratia opus illut elaborasset, effusus est in principum laudes, quorum pietas et prouidentia, ut quidem ipse dicebat, cum in ceteris rebus tum praecipue in defendendis deorum religionibus claruisset: consultum esse tandem rebus humanis, ut cohibita inpia et anili superstitione uniuersi homines legitimis sacris uacarent ac propitios sibi deos experirentur.
2.5.8
ubi autem religionis eius contra quam perorabat infirmare uoluit rationem, ineptus uanus ridiculus apparuit, quia grauis ille consultor utilitatis alienae non modo quid obpugnaret, sed etiam quid loqueretur nesciebat.
2.5.9
nam si qui nostrorum adfuerunt, quamuis temporis gratia coniuerent, animo tamen derisere utpote cum uiderent hominem profitentem se inluminaturum alios, cum ipse caecus esset, reducturum alios ab errore\', cum ipse ignoraret ubi pedes suos poneret, eruditurum alios ad ueritatem, cuius ille ne scintillam quidem unam uidisset aliquando, quippe cum sapientiae professor profligare sapientiam niteretur.
2.5.10
omnes tamen id arguebant, quod illo potissimum tempore id operis esset adgressus quo furebat odiosa crudelitas. o philosophum adulatorem ac tempori seruientem!
2.5.11
uerum hic pro sua inanitate contemptus est, qui et gratiam quam sperauit non adeptus est et gloria quam captauit in culpam reprehensionemque conuersa est.
2.5.12
alius eandem materiam mordacius scripsit, qui erat tum e numero iudicum et qui auctor in primis faciendae persecutionis fuit: quo scelere non contentus etiam scriptis eos quos adflixerat insecutus est.
2.5.13
conposuit enim libellos duos, non contra Christianos, ne inimice insectari uideretur, sed ad Christianos, ut humane ac benigne consulere putaretur: in quibus ita falsitatem scripturae sacrae arguere conatus est, tamquam sibi esset tota contraria.
2.5.14
nam quaedam capita quae repugnare sibi uidebantur exposuit adeo multa, adeo intima enumerans, ut aliquando ex eadem disciplina fuisse uideatur.
2.5.15
quod si fuit, quis eum Demosthenes poterit ab inpietate defendere, qui religionis cui fuerat accensus et fidei cuius nomen induerat et sacramenti quod acceperat proditor factus est? nisi forte casu in manus eius diuinae litterae inciderunt.
2.5.16
quae igitur temeritas erat id audere dissoluere quod illi nemo interpretatus est? bene, quod aut nihil didicit aut nihil intellexit. tantum enim abest a diuinis litteris repugnantia, quantum ille afuit a fide et ueritate.
2.5.17
praecipue tamen Paulum Petrumque lacerauit ceterosque discipulos tamquam fallaciae seminatores, quos eosdem tamen rudes et indoctos fuisse testatus est: nam quosdam eorum piscatorio artificio fecisse quaestum; quasi aegre ferret quod illam re( ligione) m non Aristophanes aliquis aut Aristarchus commentatus sit.
2.6.1
Mactant igitur opimas ac pingues hostias deo quasi esurienti, profundunt uina tamquam sitienti, accendunt lumina uelut in tenebris agenti.
2.6.2
quodsi suspicari aut percipere animo possint quae sint bona illa caelestia, quorum magnitudinem terreno adhuc corpore obuoluti sensu capere non possumus, iam se cum his officiis inanibus stultissimos esse cognoscant,
2.6.3
uel si caeleste lumen quod dicimus solem contemplari nelint, iam sentiant quam non indigeat lucernis eorum deus, qui ipse in usum hominis tam claram, tam candidam lucem dedit.
2.6.4
et tamen cum in tam paruo circulo, qui propter longinquitatem non amplius quam humani capitis uidetur habere mensuram, tantum sit fulgoris, ut eum mortalium luminum acies non queat contueri et si paulisper intenderis, hebetatos oculos caligo ac tenebrae consequantur, quid tandem luminis, quid claritatis aput ipsum deum, penes quem nulla nox est, esse arbitremur? qui hanc ipsam lucem sic moderatus est, ut neque nimio fulgore neque calore uehementi noceret animantibus tantumque istarum rerum dedit ei, quantum aut mortalia corpora pati possent aut frugum maturitas postularet.
2.6.5
num igitur mentis suae compos putandus est qui auctori et datori luminis candelarum aut cerarum lumen offert pro munere?
2.6.6
aliut uero ille a nobis exigit lumen et quidem non fumidum, sed, ut ait poeta, liquidum atque clarum, mentis scilicet, propter quod a poetis Ϟω̃ τες nuncupamur: quod exhibere non potest nisi qui deum agnouerit.
2.6.7
illorum autem dii quia terreni sunt, egent luminibus, ne in tenebris sint: quorum cultores quia caeleste nihil sapiunt, etiam religiones quibus deseruiunt ad terram reuocant: in ea enim lumine opus est, quia ratio eius et natura tenebrosa est.
2.6.8
itaque diis non caelestem sensum, sed humanum potius adtribuunt ideoque illis necessaria et grata credunt esse quae nobis, quibus aut esurientibus opus est cibo aut sitientibus potu aut ueste algentibus aut cum sol decesserit lumine, ut uidere possimus.
2.6.9
nullis igitur ex rebus tam probari et intellegi potest deos istos, cum aliquando uixerint, mortuos esse quam ex ipso ritu, qui est totus e terra. quid enim caelestis in se boni potest habere pecudum sanguis effusus, quo aras inquinant? nisi forte deos existimant eo uesci quod homines aspernantur attingere.
2.6.10
et quisquis illis hanc saginam praestiterit, quamuis ille grassator adulter ueneficus parricida sit, beatus ac felix erit, hunc diligunt, hunc tuentur, huic omnia quae optauerit praestant.
2.6.11
merito ergo Persius huiusmodi superstitiones suo more deridet: qua tu inquit mercede deorum emeris auriculas? pulmone et lactibus unctis?
2.6.12
sentiebat uidelicet non carne opus esse ad placaudam caelestem maiestatem, sed mente sancta et iusto animo et pectore, ut ipse ait, quod naturali sit honestate generosum.
2.6.13
haec est religio caelestis, non quae constat ei rebus corruptis, sed quae uirtutibus animi qui oritur e caelo, hic uerus est cultus, in quo mens colentis se ipsam deo inmaculatam uictimam sistit.
2.6.14
id autem ipsum quomodo consequendum, quomodo praestandum sit, docebit huius libri disputatio. nihil enim tam praeclarum hominique conueniens potest esse quam erudire homines ad iustitiam.
2.6.15
aput Ciceronem Catulus in Hortensio philosophiam rebus omnibus praeferens malle se dicit uel unum paruum de officio libellum quam longam orationem pro seditioso homine Cornelio. quae sententia non utique Catuli, qui illut fortasse non dixit, sed Ciceronis est putanda, qui scripsit, credo ut libros quos de officiis erat scripturus commendaret: in quibus ipsis nihil esse testatur in omni philosophia melius et fructuosius quam praecepta uitae dare.
2.6.16
quodsi hoc illi faciunt quibus non est ueritas cognita, quanto magis nos facere debemus qui a deo eruditi et inluminati possumus uera praecipere! nec tamen sic docebimus ut quasi prima uirtutis elementa tradamus, quod est infinitum, sed tamquam docendum susceperimus eum qui aput illos iam perfectus esse uideatur.
2.6.17
manentibus enim praeceptis eorum quae solent ad probitatem recte dare, ignota illis superstruemus ad perficiendam consummandamque iustitiam, quam non tenent.
2.6.18
ea uero quae possunt cum illis esse communia praetermittam, ne quid ab iis uidear mutuari quorum errores coarguere atque aperire decreuerim.
2.7.1
Nunc ignaros ueritatis instruamus. dispositione summi dei sic ordinatum, ut iniustum hoc saeculum decurso temporum spatio terminum sumat extinctaque protinus omni malitia et piorum animis ad beatam uitam reuocatis quietum tranquillum pacificum, aureum denique ut poetae uocant saeculum deo ipso regnante florescat.
2.7.2
in primis causa errorum omnium philosophis haec fuit, quod rationem mundi, quae totam sapientiam continet, non conprehenderunt.
2.7.3
ea uero sensu proprio et interna intellegentia non potest conprehendi: quod illi sine doctore per se ipsos facere noluerunt. itaque in uarias sibique saepe contrarias sententias inciderunt ex quibus exitum non haberent, et in eodem luto, sicut comicus ait, haesitauerunt, scilicet adsumtionibus eorum non respondente ratione, cum adsumpsissent quidem uera, sed quae adfirmari probarique non possent sine scientia ueritatis rerumque caelestium: quae, ut saepe iam dixi, non potest esse in homine nisi deo docente percepta.
2.7.4
nam si potest homo intellegere diuina, poterit et facere: nam intellegere est quasi e uestigio subsequi. non potest autem facere quae deus, quia mortali corpore indutus est, ergo ne intellegere quidem potest quae facit deus: quod an fieri possit, ex inmensitate rerum atque operum diuinorum facile est uni cuique metiri.
2.7.5
nam si mundum cum omnibus quae sunt in eo contemplari uelis, intellegas profecto quantum dei opus humanis operibus antistet. ita quantum inter opera diuina et humana interest, tantum distare inter dei hominisque sapientiam necesse est.
2.7.6
nam quia deus incorruptus atque inmortalis est et ideo perfectus, quia sempiternus est, sapientia quoque eius perinde ut ipse perfecta est nec obstare illi quicquam potest, quia nulli rei deus ipse subiectus est.
2.7.7
homo autem quia subiectus est passioni, subiecta est et sapientia eius errori, et sicut hominis uitam multae res inpediunt, quominus possit esse perpetua, ita sapientiam quoque eius multis rebus inpediri necesse est, quominus in perspicienda penitus ueritate perfecta sit.
2.7.8
ergo nulla est humana sapientia, si per se ad notionem ueri scientiamque nitatur, quoniam mens hominis cum fragili corpore inligata et in tenebroso domicilio inclusa neque liberius euagari neque clarius perspicere ueritatem potest, cuius notitia diuinae condicionis est. deo enim soli opera sua nota sunt.
2.7.9
homo autem non cogitando aut disputando adsequi eam potest, sed discendo et audiendo ab eo qui scire solus potest et docere.
2.7.10
ideo Marcus Tuiuus sententiam Socratis de natone transferens dicentis uenisse tempus ut ipse migraret e uita, illos autem aput quos causam suam perorabat agere uitam, utrum melius sit, inquit dii immortales sciunt, hominem arbitror scire neminem.
2.7.11
quare necesse est omnes philosophiae sectas alienas esse a ueritate, quia homines erant qui eas constituerunt, nec ullum fundamentum aut firmitatem possunt habere quae nullis diuinarum uocum fulciuntur oraculis.