Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epitome Divinarum institutionum
Lactantius (III)Inst 30 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
30.3.1
LIBER III DE FALSA SAPIENTIA.
30.3.1
Docui, quantum mea mediocritas tulit, longe deuium philosophos iter a ueritate tenuisse, sentio tamen quam multa praeterierim, quia non erat mihi propria contra philosophos disputatio.
30.3.2
sed huc necessario deuertendum fuit, ut ostenderem tot ac tanta ingenia in rebus falsis esse consumpta, ne quis forte a prauis religionibus exclusus ad eos se conferre uellet tamquam certi aliquid reperturus.
30.3.3
una igitur spes homini, una salus in hac doctrina quam defendimus posita est, omnis sapientia hominis in hoc uno est, ut deum cognoscat et colat: hoc nostrum dogma, haec sententia est.
30.3.4
quanta itaque uoce possum, testificor proclamo denuntio: hic, hic est illut, quod philosophi omnes in tota sua uita quaesierunt nec umquam tamen inuestigare conprehendere tenere ualuerunt, quia religionem aut prauam retinuerunt aut totam penitus sustulerunt.
30.3.5
facessant igitur illi omnes, qui humanam uitam non instruunt, sed turbant. quid enim docent aut quem instruunt qui se ipsos nondum instruxerunt? quem sanare aegroti, quem regere caeci possunt? huc ergo nos omnes, quibus est cura sapientiae, conferamus.
30.3.6
an expectabimus, donec Socrates aliquid sciat aut Anaxagoras in tenebris lumen inueniat aut Democritus ueritatem de puteo extrahat aut Empedocles dilatet animi sui semitas aut Arcesilas et Carneades uideant sentiant percipiant?
30.3.7
uox ecce de caelo ueritatem docens et nobis sole ipso clarius lumen ostendens. quid nobis iniqui sumus et sapientiam suscipere cunctamur, quam docti homines contritis in quaerendo aetatibus suis numquam reperire potuerunt?
30.3.8
qui uult sapiens ac beatus esse, audiat dei uocem, discat iustitiam, sacramentum natiuitatis suae norit, humana contemnat, diuina suscipiat, ut summum illut bonum ad quod natus est possit adipisci.
30.3.9
Dissolutis religionibus uniuersis et omnibus quaecumque in earum defensionem dici uel solebant uel poterant refutatis, deinde conuictis philosophiae disciplinis, ad ueram nobis religionem sapientiamque ueniendum est, quoniam est ut docebo utrumque coniunctum, ut eam uel argumentis uel exemplis uel idoneis testibus adseramus et stultitiam, quam nobis isti deorum cultores obiectare non desinunt, ut nullam penes nos, sic totam penes ipsos esse doceamus.
30.3.10
et quamquam prioribus libris, cum falsas arguerem religiones, et hoc, cum falsam sapientiam tollerem, ubi ueritas sit ostenderim, planius tamen quae religio et quae sapientia uera sit liber proximus indicabit.
30.4.1
Sed quoniam multae haereses extiterunt et instinctibus daemonum populus dei scissus est, determinanda est nobis ueritas breuiter et in suo proprio domicilio conlocanda, ut si quis aquam uitae cupiet haurire, non ad detritos lacus deferatur qui non habent uenam, sed uberrimum dei nouerit fontem quo inrigatus perenni luce potiatur.
30.4.2
ante omnia scire nos conuenit et ipsum et legatos eius praedixisse quod plurimae sectae haberent exsistere quae concordiam sancti corporis rumperent, ac monuisse ut summa prudentia caueremus, ne quando in laqueos et fraudes illius aduersarii nostri cum quo nos luctari deus uoluit incideremus;
30.4.3
tum dedisse certa mandata, quae in perpetuum custodire debemus: quorum plerique immemores deserto itinere caelesti uias sibi deuias per anfractus et praecipitia condiderunt, per quas partem plebis incautam et simplicem ad tenebras mortemque deducerent. quod quatenus acciderit exponam.
30.4.4
fuerunt quidam nostrorum uel minus stabilita fide uel minus docti uel minus cauti, qui discidium facerent unitatis et ecclesiam dissiparent.
30.4.5
sed ii quorum fides fuit lubrica, cum deum nosse se et colere simularent, augendis opibus et honori studentes adfectabant maximum sacerdotium. et a potioribus uicti secedere cum suffragatoribus suis maluerunt quam eos ferre praepositos quibus concupierant ipsi ante praeponi.
30.4.6
quidam uero non satis caelestibus litteris eruditi cum ueritatis accusatoribus respondere non possent, obicientibus uel inpossibile uel incongruens esse ut deus in uterum se mulieris includeret nec caelestem illam maiestatem ad tantam infirmitatem potuisse deduci, ut hominibus contemtui derisui contumeliae ludibrio esset, postremo etiam cruciamenta perferret atque exsecrabili patibulo figeretur,
30.4.7
quae omnia cum neque ingenio neque doctrina defendere ac refutare possent— nec enim uim rationemque penitus peruidebant—, deprauati sunt ab itinere recto et caelestes litteras corruperunt, ut nouam sibi doctrinam sine ulla. radice ac stabilitate conponerent.
30.4.8
nonnulli autem falsorum prophetarum uaticinio inlecti, de quibus et ueri prophetae et ipse praedixerat, exciderunt a doctrina dei et traditionem ueram reliquerunt.
30.4.9
sed illi omnes daemonicis fraudibus inretiti, quas prospicere et cauere debuerant, diuinum nomen et cultum per inprudentiam perdiderunt.
30.4.10
cum enim Phryges aut Nouatiani aut Valentiniani aut Marcionitae aut Anthropiani seu quilibet alii nominantur, Christiani esse desierunt, qui Christi nomine amisso humana et externa uocabula induerunt.
30.4.11
sola igitur catholica ecclesia est quae uerum cultum retinet. hic est fons ueritatis, hoc domicilium fidei, hoc templum dei: quo si quis non intrauerit uel a quo si quis exierit, a spe uitae ac salutis alienus est. neminem sibi oportet pertinaci concertatione blandiri.
30.4.12
agitur enim de uita et salute: cui nisi caute ac diligenter consulatur, amissa et extincta erit.
30.4.13
sed tamen quia singuli quique coetus haereticorum se potissimum Christianos et suam esse catholicam ecclesiam putant, sciendum est illam esse ueram in qua est confessio et paenitentia, quae peccata et uulnera quibus subiecta est inbecillitas carnis salubriter curat.
30.4.14
haec interim paucis admonendi gratia rettuli, ne quis errorem fugere cupiens maiore inplicetur errore, dum penetrale ueritatis ignorat: postea plenius et uberius contra omnes mendaciorum sectas proprio separatoque opere pugnabimus.
30.4.15
Sequitur ut quoniam satis de religione uera et sapientia locuti sumus, in proximo libro de iustitia disseramus.

Intertext edge

Open linked passage

Note