Epitome Divinarum institutionum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
5.1.1
Sed omittamus sane testimonia prophetarum, ne minus idonea probatio uideatur esse de his quibus omnino non creditur.
5.1.2
ueniamus ad auctores et eos ipsos ad ueri probationem testes citemus, quibus contra nos uti solent, poetas dico ac philosophos. ex his unum deum probemus necesse est, non quod illi habuerint cognitam ueritatem, sed quod ueritatis ipsius tanta uis est, ut nemo possit esse tam caecus, quin uideat ingerentem se oculis diuinam claritatem.
5.1.3
poetae igitur quamuis deos carminibus ornauerint et eorum res gestas amplificauerint summis laudibus, saepissime tamen confitentur spiritu uel mente una contineri regique omnia.
5.1.4
Orpheus, qui est uetustissimus poetarum et aequalis ipsorum deorum, siquidem traditur inter Argonautas cum Tyndaridis et Hercule nauigasse, deum uerum et magnum πρωτόγονον appellat, quod ante ipsum nihil sit genitum, sed ab ipso sint cuncta generata. eundem etiam Φάνητα nominat, quod cum adhuc nihil esset, primus ex infinito apparuerit et extiterit.
5.1.5
cuius onginem atque naturam quia concipere animo non poterat, ex aere inmenso natum esse dixit: πρωτόγονος Φαέθων περιμήϰεος ἠέρος υἱός.
5.1.6
aliut enim amplius quod diceret non habebat. hunc ait esse omnium deorum parentem, quorum causa caelum condiderit liberisque prospexerit, ut haberent habitaculum sedemque communem: ἔϰτισεν ἀθανάτοις δόμον άϕθιτον. natura igitur et ratione ducente intellexit esse praestantissimam potestatem, caeli ac terrae conditricem.
5.1.7
non poterat enim dicere Iouem esse principem rerum, qui erat Saturno genitus, neque ipsum Saturnum, qui caelo natus ferebatur; caelum autem tamquam deum primum constituere non audebat, quod uidebat elementum esse mundi, quod ipsum eguerit auctore. haec eum ratio perduxit ad deum illum primogenitum, cui adsignat et tribuit principatum.
5.1.8
Homerus nihil nobis dare potuit quod pertineat ad ueritatem: qui humana potius quam diuina conscripsit. potuit Hesiodus, qui deorum generationem unius libri opere conplexus est: sed tamen nihil dedit non a deo conditore sumens exordium, sed a chao, quod est rudis inordinataeque materiae confusa congeries, cum explanare ante debuerit chaos ipsum unde quando quomodo esse aut constare coepisset.
5.1.9
nimirum sicut ab aliquo artifice disposita ordinata effecta sunt omnia, sic ipsam materiam fictam esse ab aliquo necesse est. quis igitur hanc nisi deus fecit, cuius potestati subiacent omnia?
5.1.10
sed refugit hoc ille, dum horret incognitam ueritatem. non enim Musarum instinctu sicut uideri uolebat in Helicone carmen illut effudit, sed meditatus uenerat ac paratus.
5.1.11
nostrorum primus Maro non longe afuit a ueritate, cuius de summo deo, quem mentem ac spiritum nominauit, haec uerba sunt: principio caelum ac terras camposque liquentis lucentemque globum lunae Titaniaque astra spiritus intus alit totamque infusa per artus mens agitat molem et magno se corpore miscet.
5.1.12
ac ne quis forte ignoraret, quisnam esset ille spiritus qui tantum haberet potestatis, declarauit alio loco dicens: deum namque ire per omnis terrasque tractusque maris caelumque profundum; hinc pecudes armenta uiros genus omne ferarum, quemque sibi tenuis nascentem accersere uitas.
5.1.13
Ouidius quoque in principio praeclari operis sine ulla nominis dissimulatione a deo, quem fabricatorem mundi, quem rerum opificem uocat, mundum fatetur instructum.
5.1.14
quodsi uel Orpheus uel hi nostri quae natura ducente senserunt in perpetuum defendissent, eandem quam nos sequimur doctrinam conprehensa ueritate tenuissent.
5.1.15
Sed hactenus de poetis. ad philosophos ueniamus, quorum grauior est auctoritas certiusque iudicium, quia noti rebus commenticiis, sed inuestigandae ueritati studuisse creduntur.
5.1.16
Thales Milesius, qui unus e septem sapientium numero fuit quique primus omnium quaesisse de causis naturalibus traditur, aquam esse dixit ex qua nata sint omnia, deum autem esse mentem quae ex aqua cuncta formauerit. ita materiam rerum posuit in umore, principium causamque nascendi constituit in deo.
5.1.17
Pythagoras ita definiuit quid esset deus: animus per uniuersas mundi partes omnemque naturam commeans atque diffusus, ex quo omnia quae nascuntur animalia uitam capiunt.
5.1.18
Anaxagoras deum esse dicit infinitam mentem quae per se ipsam moueatur: Antisthenes multos quidem esse populares deos, unum tamen naturalem id est summae totius artificem.
5.1.19
Cleanthes et Anaximenes aethera esse dicunt summum deum, cui opinioni poeta noster adsensit: tum pater omnipotens fecundis imbribus aether coniugis in gremium laetae descendit et omnis magnus alit magno permixtus corpore fetus.
5.1.20
Chrysippus naturalem uim diuina ratione praeditam, interdum diuinam necessitatem deum nuncupat, item Zenon naturalem diuinamque legem.
5.1.21
horum omnium sententia quamuis sit incerta, eodem tamen spectat, ut prouidentiam unam esse consentiant. siue enim natura siue aether siue ratio siue mens siue fatalis necessitas siue diuina lex siue quid aliut dixeris, idem est quod a nobis dicitur deus. nec obstat appellationum diuersitas, cum ipsa significatione ad unum omnia reuoluantur.
5.1.22
Anstoteles quamuis secum lpse dissideat ac repugnantia sibi et dicat et sentiat, in summum tamen unam mentem mundo praeesse testatur.
5.1.23
Plato, qui omnium sapientissimus iudicatur, monarchian plane aperteque defendit nec aethera aut rationem aut naturam, sed ut est deum nominat: ah eo mundum hunc perfectum atque mirabilem esse fabricatum.
5.1.24
quem Cicero secutus atque imitatus in plurimis frequenter deum confitetur ac supremum uocat in iis libris quos de legibus scripsit; ab eoque regi mundum argumentatur, cum disputat de natura deorum, hoc modo: nihil est praestantius deo. ab eo igitur mundum regi necesse est. nulli igitur est naturae oboediens aut subiectus deus. omnem ergo regit ipse naturam.
5.1.25
quia autem sit deus, m uonsoiatione dehmt: nec uero deus ipse, qui intellegitur a nobis, alio modo intellegi potest nisi mens soluta quaedam et libera, segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens
5.1.26
I et mouens. Annaeus quoque Seneca, qui ex Romanis uel acerrimus Stoicus fuit, quam saepe summum deum merita. laude prosequitur! nam cum de inmatura morte dissereret, non intellegis inquit auctoritatem ac maiestatem iudicis tui, rectoris orbis terrarum caelique et deorum omnium dei, a quo ista numina quae singula adoramus et colimus suspensa sunt?
5.1.27
item in Exhortationibus: hic cum prima fundamenta molis pulcherrimae iaceret et hoc ordiretur quo neque maius quicquam nouit natura nec melius, ut omnia sub ducibus suis irent, quamuis ipse per totum se corpus intenderat, tamen ministros regni sui deus genuit.
5.1.28
et quam multa alia de deo nostris similia locutus est! quae nunc differo, quod aliis locis opportuniora sunt. nunc satis est demonstrare summo ingenio uiros attigisse ueritatem ac paene tenuisse, nisi eos retrorsus infucata prauis opinionibus consuetudo rapuisset, qua et deos esse alios opinabantur et ea quae in usum hominis deus fecit, tamquam sensu praedita essent, pro diis habenda et colenda credebant.
5.2.1
Quanto igitur rectius est omissis insensibilibus et uanis oculos eo tendere ubi sedes, ubi ha. bitatio est dei ueri, qui terram stabili firmitate suspendit, qui caelum distinxit astris fulgentibus, qui solem rebus humanis clarissimum ac singulare lumen in argumentum suae unicae maiestatis accendit, terris autem maria circumfudit, flumina sempiterno lapsu fluere praecepit, iussit et extendi campos, subsidere ualles, fronde tegi siluas, lapidosos surgere montes.
5.2.2
quae utique omnia non Iuppiter fecit, qui ante annos mille septingentos natus est, sed ille opifex rerum, mundi melioris origo, qui uocatur deus, cuius principium quoniam non potest conprehendi, ne quaeri quidem debet.
5.2.3
satis pst homini ad ptenam perfectamque prudentiam, si deum esse intellegat. cuius intellegentiae uis et summa haec est, ut suspiciat et honorificet communem parentem generis humani et rerum mirabilium fabricatorem.
5.2.4
unde quidam hebetis obtunsique cordis elementa, quae et facta sunt et carent sensu, tamquam deos adorant.
5.2.5
qui cum dei opera mirarentur id est caelum cum uariis luminibus, terram cum campis et montibus, mare cum fluminibus et stagnis et fontibus, earum rerum admiratione opstupefacti et ipsius artificis obliti, quem uidere non poterant, opera eius uenerari et colere coeperunt nec umquam intellegere quiuerunt, quanto maior quantoque mirabilior sit qui illa fecit ex nihilo.
5.2.6
quae cum uideant diuinis legibus obsequentia commodis atque usibus hominis perpetua necessitate famulari, tamen illa deos existimant esse, ingrati aduersus beneficia diuina, qui deo et patri indulgentissimo sua sibi opera praetulerunt.
5.2.7
sed quid mirum si aut barhari aut inperiti homines errant, cum etiam philosophi Stoicae disciplinae in eadem sint opinione, ut omnia caelestia quae mouentur in deorum numero habenda esse censeant? siquidem Lucilius Stoicus aput Ciceronem sic loquitur:
5.2.8
bane igitur in stellis constantiam, hanc tantam in tam uariis cursibus in omni aeternitate conuenientiam temporum non possum intellegere sine mente ratione consilio. quae cum i! i sideribus esse uideamus, non possumus ea ipsa non in deorum numero reponere.
5.2.9
item paulo superius: restat inquit ut motus astrorum sit uoluntarius: quae qui uideat, non indocte solum, uerum etiam inpie faciat, si deos esse neget.
5.2.10
nos uero et quidem constanter negamus ac uos, o philosophi, non solum indoctos et inpios, uerum etiam caecos ineptos deliros probamus, qui ignorantiam inperitorum uanitate uicistis. illi enim solem atque lunam, uos etiam sidera deos putatis.
5.2.11
tradite igitur nobis stellarum mysteria, ut aras ac templa singulis erigamus, ut sciamus quo quamque ritu, quo die colamus, quibus nominibus, quibus precibus aduocemus: nisi forte nullo discrimine tam innumerabiles, tam minutos deos aceruatim colere debemus.
5.2.12
quid quod argumentum iliud, quo colligunt uniuersa caelestia deos esse, in contrarium ualet? nam si deos idcirco esse opinantur, quia certos et rationabiles cursus habent, errant. ex hoc enim apparet deos non esse, quod exorbitare illis a praestitutis itineribus non licet.
5.2.13
ceterum si dii essent, huc atque illuc passim sine ulla necessitate ferrentur sicut anima- ntes in terra, quarum quia liberae sunt uoluntates, huc atque illuc uagantur ut libuit, et quo quamque mens duxerit, eo fertur.
5.2.14
non pst igitur astrorum motus noluntarms, sed necessarius, quia praestitutis legibus officiisque deseruiunt.
5.2.15
sed cum disputaret de cursibus siderum, quos ex ipsa rerum ac temporum congruentia intellegebat non esse fortuitos, existimauit uoluntarios esse, tamquam non possent tam disposite, tam ordinate moueri, nisi sensus illis inesset officii sui sciens.
5.2.16
o quam difficilis est ignorantibus ueritas et quam facilis scicntibus!\' si motus\' inquit\' astrorum fortuiti non sunt, nihil aliut restat nisi ut uoluntarii sint\'. immo uero ut non esse fortuitos manifestum est, ita nec uoluntarios.
5.2.17
\' quomodo igitur in conficiendis itineribus constantiam suam seruant?\' nimirum deus uniuersi artifex sic illa disposuit, sic machinatus est, ut per spatia caeli diuina et admirabili ratione decurrerent ad efficiendas succedentium sibi temporum uarieta- tes.
5.2.18
an Archimedes Sicu-! ns concauo aere similitudinem mundi ac figuram potuit machinari, in quo ita solem lunamque composuit, ut inaequales motus et caelestibus similes conuersionibus singulis quasi diebus efficerent et non modo accessus solis ac recessus uel incrementa deminutionesque lunae, uerum etiam stellarum uel! inerrantium uel uagarum dispares cursus orbis ille dum uertitur exhiberet, deus ergo illa uera non potuit machinari et efficere quae potuit sollertia hominis imitatione simulare?
5.2.19
utrumne igitur Stoicus si astrorum figuras in illo aere pictas effictasque uidisset, suo illa consilio moueri diceret ac non potius artificis ingenio? inest ergo sideribus ratio ad peragendos meatus suos apta, sed dei est illa ratio qui et fecit et regit omnia, non ipsorum siderum quae mouentur. nam si solem stare uo!
5.2.20
uisset, perpetuus utique dies esset. item si motus astra non haberent, quis dubitat sempiternam noctem futuram fuisse?
5.2.21
sed nt diei ac noctis uices essent, moueri ea uoluit et tam uarie moueri, ut non modo lucis atque tenebrarum mutuae uicissitudines fierent, quibus laboris et quietis alterna spatia constarent, sed etiam frigoris et caloris, ut diuersorum temporum uis ac potestas uel generandis uel maturandis frugibus conueniret.
5.2.22
quam sollertiam diuinae potestatis in machmandis itineribus astrorum quia philosophi non uidebant, animalia esse sidera putauerunt, tamquam pedibus et sponte, non diuina ratione procederent.
5.2.23
cur autem ilia excogitauerit deus, quis non intellegit? scilicet ne solis lumine decedente nimium caeca nox taetris atque horrentibus tenebris ingrauesceret noceretque uiuentibus. itaque et caelum simul mira uarietate distinxit et tenebras ipsas multis minutisque luminbus temperauit.
5.2.24
quanto igitur Naso prudentius quam illi qui sapieutiae studere se putant, qui sensit a deo lumina illa ut horrorem tenebrarum depellerent instituta! is eum librum quo Phaenomena. breuiter conprehendit his tribus uersibus terminauit: tot numero talique deus simulacra figura inposuit caelo perque atras sparsa tenebras clara pruinosae iussit dare lumina nocti.
5.2.25
quodsi fieri non potest ut stellae dii sint, ergo ne sol quidem ac luna dii esse possunt, quoniam luminibus astrorum non ratione differunt, sed magnitudine. quodsi hi dii non sunt, ergo ne caelum quidem in quo illa omnia continentur.
5.2.26
simili modo si terra, quam calcamus, quam subigimus et colimus ad nidum, deus non est, ne campi quidem ac montes dii erunt: si hi non sunt, ergo ne tellus quidem uniuersa deus uideri potest.
5.2.27
item si aqua, quae seruit animantibus ad usum bibendi aut lauandi, deus non est, ne fontes quidem ex quibus aqua profluit; si fontes non sunt, ne flumina quidem quae de fontibus colliguntur; si flumina quoque dii non sunt, ergo et mare quod ex fluminibus constat deus haberi non potest.
5.2.28
quodsi neque caelum neque terra neque mare, quae mundi partes sunt, dii esse possunt, ergo ne mundus quidem totus deus est, quem idem ipsi Stoici et animantem et sapientem esse contendunt et propterea deum. in quo tam inconstantes fuerunt, ut nihil ab iis dictum sit quod non ab isdem fuerit euersum.
5.2.29
sic enim argumentantur: fieri non posse ut sensu careat quod sensibilia ex se generat; mundus autem generat hominem, qui est sensu praeditus: ergo et ipsum esse sensibilem;
5.2.30
item, sine sensu esse nou posse cuius pars habeat sensum: igitur quia homo sensibilis est, etiam mundo cuius pars est homo inesse sensum.
5.2.31
propositiones quidem uerae sunt, et sensibile esse quod sensu praeditum gignat et habere sensum cuius pars sensu aucta sit, sed adsumtiones falsae quibus argumenta concludunt, quia neque mundus generat hominem neque homo mundi pars est. nam hominem a principio idem deus fecit qui et mundum, et non est pars mundi homo sicut corporis membrum:
5.2.32
potest enim mundus esse sine homine sicut urbs et domus. atquin ut domus unius hominis habitaculum est et urbs unius populi, sic et mundus domicilium est totius generis humani: et aliut est quod incolitur-, aliut quod incolit.
5.2.33
sed illi dum student id quod falso susceperant confirmare, et sensibilem esse mundum et deum, non uiderunt argumentorum suorum consequentia.
5.2.34
nam si mundi pars est homo et sensibilis est mundus, quia homo sentit, ergo quia mortalis est homo, mortalis sit et mundus necesse est nec tantum mortalis, sed et omnibus morbis passionibusque subiectus.
5.2.35
et e contrario si deus est mundus et partes eius utique inmortales sunt, ergo et homo deus est, quia pars est ut dicitis mundi. si homo, ergo et iumenta et pecudes et cetera genera bestiarum et auium et piscium, quoniam et illa eodem modo sentiunt et mundi partes sunt.
5.2.36
at hoc tolerabile est; nam et haec colunt Aegyptii. sed res eo peruenit ut et ranae et culices et formicae dii esse uideantur, quia et ipsis inest sensus et ex parte mundi sunt. ita semper argumenta ex falso petita ineptos et absurdos exitus habent.
5.2.37
quid quod idem ipsi aiunt deorum et hominum causa mundum esse constructum quasi communem domum? ergo mundus nec deus est nec animans, si constructus est: animans enim non construitur, sed nascitur, et si est aedificatus, sic utique tamquam domus, tamquam nauis. est ergo aliquis artifex mundi deus et seorsum erit mundus qui factus est, seorsum ille qui fecit.
5.2.38
iam illut quam repugnans et absurdum, quod cum caelestes ignes ceteraque mundi elementa deos esse adfirment, idem mundum ipsum deum dicunt! quomodo potest ex multorum deorum aceruo unus deus confici?
5.2.39
si astra dii sunt, mundus ergo non deus, sed domicilium deorum est. si uero mundus deus est, ergo illa omnia quae sunt in eo non dii sunt, sed dei membra, quae utique sola dei nomen accipere non possunt.. nec enim recte quis dixerit membra.
5.2.40
hominis unius multos homines esse. sed tamen non est similis comparatio animalis et mundi. animal enim quia sensu praeditum est, etiam membra eius habent sensum nec nisi a corpore diuulsa brutescunt. cuius igitur rei similitudinem gerit mundus?
5.2.41
nimirum ipsi docent, cum factum esse non diffitentur, ut esset diis et hominibus quasi communis domus. si ergo est constructus ut domus, nec ipse deus est nec elementa, quae sunt partes eius, quia neque domus habere dominium sui potest neque illa de quibus domus constat.
5.2.42
non tantum igitur ucritate, sed etiam uerbis suis reuincuntur. sicut enim domus in usum habitandi facta per se nihil sentit dominoque subiecta est, qui eam fecit aut incolit, ita mundus per se nihil sentiens factori deo subiacet, qui eum in usum sui fecit.
5.3.1
LIBER III DE FALSA SAPIENTIA.
5.3.1
Sunt enim multa quae scire nos natura ipsa et usus frequens et uitae necessitas cogit. itaque pereundum est, nisi scias quae ad uitam sint utilia, ut adpetas, quae periculosa, ut fugias et uites.
5.3.2
praeterea multa sunt quae usus inuenit. nam solis ac lunae uarii cursus et meatus siderum et ratio temporum deprehensa est, et natura corporum a medicis herbarumque uires, et ab agricolis natura terrarum nec non imbrium futurorum ac tempestatum signa collecta sunt: nulla denique ars est quae non scientia constet.
5.3.3
debuit ergo Arcesilas, si quid saperet, distinguere quae sciri possent quaeue nesciri. sed si id fecisset, ipse se in populum redegisset.
5.3.4
nam uulgus interdum plus sapit, quia tantum quantum opus est sapit. a quo si quaeras utrum sciat aliquid an nihil, dicet se scire quae sciat, fatebitur nescire quae nesciat.
5.3.5
recte ergo aliorum sustulit disciplinas, sed non recte fundauit suam. ignoratio enim rerum omnium non potest esse sapientia, cuius est scire proprium. ita cum philosophos expugnauerit ac docuerit nihil eos scire, ipse quoque nomen philosophi perdidit, quia doctrina eius est nihil sciri. nam qui alios reprehendit, quod nesciant.
5.3.6
, ipse debet sciens esse: cum autem nihil sciat, quae peruersitas quaeue insolentia est ob id ipsum se philosophum constituere propter quod ceteros tollat? possunt enim sic respondere:
5.3.7
\' si nihil nos scire conuincis et ideo non esse sapientes, quia nihil sciamus, ergo ne tu quidem sapiens es, quia te quoque confiteris nihil scire:
5.3.8
quid ergo promouit Arcesilas nisi quod confectis omnibus philosophis se quoque ipsum eodem mucrone trans fixi t?
5.4.1
Nunc, quoniam docui sapientiam et religionem non posse diduci, superest ut de ipsa religione ac sapientia disseramus.
5.4.2
sentio quidem quam sit difficilis de rebus caelestibus disputatio, sed tamen audendum est, ut inlustrata ueritas pateat multique ab errore atque interitu liberentur, qui eam sub uelamine stultitiae latentem aspernantur ac respuunt.
5.4.3
sed priusquam incipiam de deo et operibus eius dicere, pauca mihi de prophetis ante dicenda sunt, quorum testimoniis nunc uti necesse est: quod in prioribus libris ne facerem temperaui.
5.4.4
ante omnia qui ueritatem studet conprehendere, non modo intellegendis prophetarum uocibus animum debet intendere, sed etiam tempora per quae quisque illorum fuerit diligentissime requirere, ut sciat et quae futura praedixerint et post quot annos praedicta conpleta sint.
5.4.5
nec difficultas in his colligendis inest ulla. testati sunt enim sub quo quisque rege diuini spiritus
5.4.6
fuerit passus instinctum, multique scriptores libros de temporibus ediderunt initium facientes a propheta Moyse, qui Troianum bellum nongentis fere annis antecessit. is autem cum per annos quadraginta populum rexisset, successorem habuit Iesum, qui septem ac uiginti annis tenuit principatum.
5.4.7
exmde sub iudicibus fuerunt per annos trecentos septuaginta. tum mutato statu reges habere coeperunt. quibus imperium tenentibus per annos quadringentos quinquaginta usque ad Sedeciae regnum obpugnati a rege Babylonio captique Iudaei diuturnum seruitium pertulerunt, donec septuagesimo post anno Cyrus maior terris ac sedibus suis redderet, qui per idem tempus in Persas suscepit imperium quo Romae Tarquinius Superbus.
5.4.8
quare cum omnis temporum series et ex Iudaicis et ex Graecis Romanisque historiis colligatur, etiam singulorum prophetarum tempora colligi possunt; quorum sane ultimus Zacharias fuit, quem constat sub Dario rege, secundo anno regni eius octauo mense cecinisse. adeo antiquiores etiam Graecis scriptoribus prophetae reperiuntur.
5.4.9
quae omnia eo profero, ut errorem suum sentiant qui scripturam sacram coarguere nituntur tamquam nouam et recens fictam, ignorantes ex quo fonte religionis sanctae origo manauerit.
5.4.10
quodsi quis collectis perspectisque temporibus fundamentum doctrinae salubriter iecerit, et ueritatem penitus conprehendet et errorem cognita ueritate deponet.
5.5.1
Nunc reddenda est de iustitia proposita disputatio. quae aut ipsa est summa uirtus aut fons est ipse uirtutis: quam non modo philosophi quaesierunt, sed poetae quoque, qui priores multo fuerunt et ante natum philosophiae nomen pro sapientibus habebantur.
5.5.2
hi plane intellexerunt abesse hane a rebus humanis eamque finxerunt offensam uitiis hominum cessisse terra in caelumque migrasse. atque ut doceant quid sit iuste uiuere— solent enim praecepta per ambages dare—, a Saturni temporibus, quae illi uocant aurea, repetunt exempla iustitiae narrantque in quo statu fuerit humana uita, dum illa in terra moraretur..
5.5.3
quod quidem non pro poetica nctione, sed pro uero habendum est. Saturno enim regnante, nondum deorum cultibus institutis nec adhuc illa gente ad diuinitatis opinionem consecrata, deus utique colebatur.
5.5.4
et ideo non erant neque dissensiones nequp inimicitiae neque bella, nondum uesanos rabies nudauerat enses, ut Germanicus Caesar in Arateo loquitur carmine, nec consanguineis fuerat discordia nota, immo ne alienigenis quidem, sed neque ulli omnino gladii qui nudarentur fuerunt.
5.5.5
quis enim praesente ac uigente iustitia aut de tutela sui, cum nemo insidiaretur, aut de pernicie alterius cogitaret, cum nemo quicquam concupisceret? malebant tenui contenti uiuere cultu, ut Cicero in suo narrat: quod est proprium nostrae religionis. ne signare quidem aut partiri limite campum fas erat: in medium quaerebant,
5.5.6
quippe cum deus communem omnibus terram dedisset, ut communem degerent uitam, non ut rabida et furens auaritia sibi omnia uindicaret, nec ulli deesset quod omnibus nasceretur.
5.5.7
quod poetae dictum sic accipi oportet, non ut existimemus nihil omnino tum fuisse priuati, sed more poetico figuratum, ut intellegamus tam liberales fuisse homines, ut natas sibi fruges non includerent nec soli absconditis incubarent, sed pauperes ad communionem proprii laboris admitterent. flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant.
5.5.8
nec mirum, cum promptuaria iustorum benigne paterent omnibus nec auaritia intercipiens beneficia diuina famem sitimque uulgo faceret, sed omnes aequaliter abundarent, cum habentes non habentibus large copioseque donarent.
5.5.9
sed postquam Saturnus a filio pulsus in Latiumque delatus est arma Iouis fugiens et regnis exul ademptis, cum iam populus uel noui regis metu uel sua sponte deprauatus deum colere desisset regemque pro deo habere coepisset, cum ipse propemodum parricida exemplo ceteris esset ad uiolandam pietatem, deseruit propere terras iustissima uirgo, sed non, ut ait Cicero, et Iouis in regno caelique in parte resedit.
5.5.10
quomodo enim poterat in eius regno residere aut commorari qui patrem regno expulit, bello persecutus est, exulem toto orbe iactauit? ille malum uirus serpentibus addidit atris praedarique lupos iussit, id est odium et inuidiam et dolum hominibus inseuit, ut tam essent quam serpentes uenenati, tam rapaces quam lupi.
5.5.11
quod quidem uere faciunt ii qui iustos ac fideles deo persecuntur dantque iudicibus saeuiendi aduersus innoxios potestatem.
5.5.12
fortasse aliquid eiusmodi Iuppiter fecerit ad expugnandam tollendamque iustitiam et idcirco efferasse serpentes ac lupos acuisse tradatur. tum belli rabies et amor successit habendi.
5.5.13
neque inmerito. sublata enim dei religione boni quoque ac mali scientiam perdiderunt. sic hominibus intercidit communitas uitae et diremptum est foedus societatis humanae.
5.5.14
tum inter se manus conserere coeperunt et insidiari et gloriam sibi ex humano sanguine conparare.
5.6.1
Sed priusquam singulas uirtutes exponere incipio, determinanda est ipsa uirtus, quam non recte philosophi definierunt, quid esset aut in quibus rebus, quid operis, quid haberet officii. nomen itaque solum retinuerunt, uim uero et rationem et effectum perdiderunt.
5.6.2
quaecumque autem in definitionem uirtutis solent dicere, paucis uersibus colligit et enarrat Lucilius, quos malo equidem ponere, ne dum multorum sententias refello, sim longior quam necesse est.
5.6.3
uirtus, Albine, est pretium persoluere uerum quis in uersamur, quis uiuimus rebus potesse: uirtus est homini scire id quod quaeque habeat res, uirtus, scire homini rectum utile quid sit, honestum, quae bona, quae mala item, quid inutile turpe inhonestum: uirtus, quaerendae finem rei scire modumque, uirtus, diuitiis pretium persoluere posse, uirtus, id dare quod re ipsa debetur honori: hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum, contra defensorem hominum morumque bonorum, hos magni facere, his bene uelle, his uiuere amicum: commoda praeterea patriai prima putare, deinde parentum, tertia iam postremaque nostra.
5.6.4
ab his definitionibus, quas poeta breuiter conprehendit, Marcus Tullius traxit officia uiuendi Panaetium Stoicum secutus eaque tribus uoluminibus inclusit. haec autem quam falsa sint mox uidebimus, ut appareat quantum in nos dignatio diuina contulerit, quae nobis aperuit ueritatem.
5.6.5
uirtutem esse dixit scire quid sit bonum et malum, quid turpe, quid honestum, quid utile, quid minus. breuius facere potuit, si tantum bonum ac malum diceret, quia nihil potest esse utile uel honestum quod non idem bonum sit, nihil inutile ac turpe quod non idem malum. quod et philosophis uidetur et idem Cicero in tertio supra dicti operis ostendit.
5.6.6
uerum scientia non potest esse uirtus, quia non est intus in nobis, sed ad nos extrinsecus uenit. quod autem transire ab altero ad alterum potest, uirtus non est, quia uirtus sua cuique est. scientia igitur alieni beneficii est, quia posita est in audiendo, uirtus tota nostra est, quia posita est in uoluntate faciendi boni.
5.6.7
sicut ergo in itinere celebrando nihil prodest uiam nosse, nisi conatus ac uires suppetant ambulandi, ita uero scientia nihil prodest, si uirtus propria deficiat.
5.6.8
nam fere etiam u qui peccant, etsi non perfecte, tamen quid sit bonum et malum sentiunt, et quotiens aliquid improbe faciunt, peccare se sciunt et ideo celare nituntur.
5.6.9
sed cum eos boni et mali natura non fallat, cupiditate mala uincuntur, ut peccent, quia deest illis uirtus, id est cupiditas recta et honesta faciendi.
5.6.10
ex hoc igitur apparet aliut esse scientiam boni malique, aliut uirtutem, quod potest esse scientia sine uirtute, sicut in plurimis philo-_ sophorum fuit. in quo, quoniam recte ad culpam pertinet non fecisse quae scieris, recte uoluntas praua et uitiosus animus, quem ignoratio excusare non potest, punietur.
5.6.11
ergo sicut uirtus non est bonum ac malum scire, ita uirtus est bonum facere, malum non facere. et tamen scientia sic cum uirtute coniuncta est, ut scientia praecedat uirtutem, uirtus sequatur scientiam, quia nihil prodest cognitio, nisi et actio subsequatur. Horatius igitur paulo melius:
5.6.12
uirtus est uitium fugere et sapientia prima, sed inepte, quod eam contrario terminauit, ut si diceret:\' bonum est quod malum non est\'. cum enim quid sit uirtus nescio, ne uitium quidem quid sit scio. utrumque igitur indiget definitione, quia natura rei talis est, ut utrumque aut intellegi aut non intellegi sit necesse.
5.6.13
uerum nos faciamus quod ille debuit. uirtus est iram cohibere, cupiditatem conpescere, libidinem refrenare: id est enim uitium fugere. nam fere omnia quae fiunt iniuste atque inprobe, ab his oriuntur adfectibus.
5.6.14
si enim commotionis huius quae ira dicitur impetus retundatur, omnes hominum contentiones malae sopientur, nemo insidiabitur, nemo prosiliet ad nocendum.
5.6.15
item si cupiditas temperetur, nemo terra marique grassabitur, nemo exercitum ducet, ut rapiat et uastet aliena.
5.6.16
item si ardor libidinum conprimatur, omnis aetas et sexus retinebit suam sanctitatem, nemo quidquam pudendum aut patietur aut faciet.
5.6.17
ergo uniuersa scelera et flagitia his commotionibus uirtute sedatis ex hominum uita moribusque tollentur. quae sedatio commotionum et adfectuum hanc habet rationem, ut omnia recta faciamus.
5.6.18
omne igitur uirtutis officium est non peccare. quo profecto fungi non potest qui deum nescit, quoniam ignoratio eius a quo bona oriuntur, inprudentem inpingat in uitia necesse est.
5.6.19
itaque ut breuius et significantius utriusque rei summa officia determinem, scientia est deum nosse, uirtus colere: in illo sapientia, in hoc iustitia continetur.
5.7.1
Reddamus nunc rationem quare hominem ipsum fecerit: quod si philosophi scissent, aut defendissent illa quae uera inuenerant aut in maximos errores non incidissent.
5.7.2
haec enim summa, hic cardo rerum est, quem qui non tenuerit, ueritas illi omnis elabitur, hoc est denique, quod efficiat illis non quadrare rationem: quae illis si adfulsisset, si sacramentum hominis omne cognossent, numquam disputationes eorum et omnem philosophiam de transuerso Academia iugulasset.
5.7.3
sicut ergo mundum non propter se deus fecit, quia commodis eius non indiget, sed propter hominem, qui eo utitur, ita ipsum hominem propter se.
5.7.4
quae utilitas deo in homine, inquit Epicurus ut eum propter se faceret? scilicet ut esset qui opera eius intellegeret, qui prouidentiam disponendi, rationem faciendi, uirtutem consummandi et sensu admirari et uoce proloqui posset: quorum omnium summa haec est, ut deum colat.
5.7.5
is enim colit qui haec intellegit, is artificem rerum omnium, is uerum patrem suum debita ueneratione prosequitur qui uirtutem maiestatis eius de suorum operum inuentione inceptione« perfectione metitur.
5.7.6
quod planius argumentum proferri potest et mundum hominis et hominem sua causa deum fecisse, quam quod ex omnibus animantibus solus ita formatus est, ut oculi eius ad caelum directi, facies ad deum spectans, uultus cum suo parente communis sit uideaturque hominem deus quasi porrecta manu adleuatum ex humo ad contemplationem sui excitasse?
5.7.7
quid ergo inquit deo cultus hominis confert beato et nulla re indigenti? uel si tantum honoris homini habuit, ut ipsius causa mundum fabricaret, ut instrueret eum sapientia, ut dominum uiuentium faceret eumque diligeret tamquam filium, cur mortalem fragilemque constituit? cur omnibus malis quem diligebat obiecit, cum oporteret et beatum esse hominem tamquam coniunctum ac proximum deo et perpetuum, sicut est ipse, ad quem colendum et contemplandum figuratus est?
5.7.8
quamquam haec fere in prioribus libris sparsim docuimus, tamen quoniam: proprie id materia nunc exigit, qua de uita beata disserere propositum est, explicanda sunt ista diligentius et plenius, ut dispositio dei et opus uoluntasque noscatur.
5.7.9
cum posset semper spiritibus suis immortalibus innumerabiles animas procreare, sicut angelos genuit, quibus inmortalitas sine ullo malorum periculo ac metu constat, excogitauit tamen inenarrabile opus, quemadmodum infinitam multitudinem crearet animarum, quas primo fragilibus et inbecillis corporibus inligatas constitueret inter bonum malumque medias, ut constantibus ex utrisque natura uirtutem proponeret, ne immortalitatem delicate adsequerentur ac molliter, sed ad illut aeternae uitae ineloquibile praemium cum summa difficultate ac magnis laboribus peruenirent.
5.7.10
ergo ut eas grauibus et uexabilibus membris indueret, quoniam consistere in medio inani non poterant ponderibus et grauitate corporis deorsum premente, sedem illis ac domicilium primo condendum esse decreuit.
5.7.11
itaque lneflabili uirtute ac potentia praeclara mundi opera molitus est: suspensis in altitudinem leuibus elementis et grauibus in ima depressis et caelestia: firmauit et terrena constituit.
5.7.12
non est necesse nunc exsequi singula, quoniam in secundo libro uniuersa exsecuti sumus. lumina igitur posuit in caelo, quorum moderatio et claritas et motus aptissime ad utilitates uiuentium temperatus est, terrae autem, quam sedem uoluit esse, fecunditatem uaria gignendi ac proferendi dedit, ut ubertate frugum et herbarum et uirentium pro natura et usu cuiusque generis alimoniam ministraret.
5.7.13
tum perfectis omnibus quae ad condicionem mundi pertinebant, hominem finxit ex ipsa terra, quam illi a principio in habitaculum praeparauit, id est spiritum suum terreno corpore induit et inuoluit, ut conpactus ex rebus diuersis ac repugnantibus bonum ac malum caperet.
5.7.14
et sicut terra ipsa fecunda est ad fruges pariendas, ita corpus hominis, quod adsumptum est e terra, generandi copiam facultatemque prodendae subolis accepit, ut quoniam( e) fragili materia formatus in aeternum manere non poterat, peracto temporalis uitae spatio cederet et illut, quod fragile atque inbecillum gerebat, perpetua successione renouaret.
5.7.15
cur igitur eum mortalem finxit et fragilem, cum illius causa mundum aedificasset? primum, ut infinita uis animarum gigneretur omnemque terram multitudine obpleret, deinde, ut proponeret homini uirtutem id est tolerantiam malorum ac laborum, per quam posset praemium inmortalitatis adipisci.
5.7.16
nam quia homo ex duabus rebus constat, corpore atque anima, quorum alterum terrenum est, alterum caeleste, duae uitae homini adtributae sunt, una temporalis, quae corpori adsignatur, altera sempiterna, quae animae subiacet.
5.7.17
illam nascendo accipimus, hanc adsequimur laborando ne immortalitas homini, ut ante diximus, sine ulla difficultate constaret; illa terrena est sicut corpus et ideo finitur, haec uero caelestis sicut anima et ideo terminum non habet; illam primam nescientes accipimus, hanc secundam scientes: uirtuti enim, non naturae datur, quia uoluit nos deus uitam nobis in uita conparare.
5.7.18
idcirco hanc praesentem dedit, ut illam ueram et perpetuam aut uitiis amittamus aut uirtute mereamur. in hac corporali non est summum bonum, quoniam sicut necessitate diuina nobis data est, ita rursus diuina necessitate soluetur: ita quod finem habet, summum bonum non habet.
5.7.19
in illa uero spiritali, quam per nos ipsi adquirimus. summum bonum continetur, quia nec malum potest habere nec finem. cui rei argumentum natura et ratio corporis praebet.
5.7.20
cetera namque animalia in humum uergunt, quia terrena sunt, nec capiunt immortalitatem, quae de caelo est, homo autem rectus in caelum spectat, quia proposita est illi immortalitas, nec tamen uenit, nisi tribuatur homini a deo: nam nihil interesset inter iustum et iniustum, siquidem omnis homo natus immortalis fieret. ergo immortalitas non sequella naturae, sed merces praemiumque uirtutis est.
5.7.21
denique homo non statim quam natus est rectus ingreditur, sed quadrupes primo, quia ratio corporis et huius praesentis uitae communis est nobis cum mutis animalibus: post deinde confirmatis uiribus erigitur et lingua eius in eloquium soluitur et mutum animal esse desinit.
5.7.22
quae ratio docet mortalem nasci hominem, postea uero inmortalem fieri, cum coeperit ex deo uiuere id est iustitiam sequi, quae continetur in dei cultu, cum excitauerit hominem deus ad aspectum caeli ac sui. quod tum fit, cum homo caelesti lauacro purificatus exponit infantiam cum omni labe uitae prioris et incremento diuini uigoris accepto fit homo perfectus ac plenus.
5.7.23
ergo quia uirtutem proposuit homini deus, licet anima et corpus consociata sint, tamen contraria sunt et inpugnant inuicem. animi bona mala sunt corporis, id est opum fuga, uoluptatum interdictio, doloris mortisque contemptus. item corporis bona mala sunt animi, hoc est cupiditas et libido, quibus et opes adpetuntur et suauitates uariarum uoluptatum, quibus eneruatus animus extinguitur.
5.7.24
ideo necesse est iustum et sapientem in omnibus malis esse, quoniam malorum uictrix est fortitudo, iniustos autem in diuitiis, in honore, in potestate:, haec enim bona corporalia et terrena sunt; illi autem terrenam uitam agunt nec adsequi immortalitatem queunt, quia se uoluptatibus dediderunt, quae sunt uirtutis inimicae. itaque uita haec temporalis illi aeternae debet esse subiecta sicut corpus animae.
5.7.25
quisquis ergo animae uitam maluerit, uitam corporis contemnat necesse est nec aliter eniti ad summum poterit, nisi quae sunt ima despexerit. qui autem corporis uitam fuerit amplexus et cupiditates suas in terram deiecerit, illam superiorem uitam consequi non potest.
5.7.26
sed qui mauult bene uiuere in aeternum, male uiuet ad tempus et adficietur omnibus molestiis et laboribus quamdiu fuerit in terra, ut habeat diuinum et caeleste solacium. et qui maluerit bene uiuere ad tempus, male uiuet in aeternum: damnabitur enim sententia dei ad aeternam poenam, quia caelestibus bonis terrena praeposuit.
5.7.27
propterea igitur coli se deus expetit et honorari ab homine tamquam pater, ut uirtutem ac sapientiam teneat, quae sola inmortalitatem parit. nam quia nullus alius praeter ipsum donare eam potest, quia solus possidet, pietatem hominis qua deum honorauerit hoc adficit praemio., ut sit in aeternum beatus sitque aput deum et cum deo semper.