Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epitome Divinarum institutionum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
7.1.1
Apollo enim, quem praeter ceteros diuinum maximeque fatidicum existimant, Colophone residens, quo Delphis credo migrauerat amoenitate Asiae ductus, quaerenti cuidam quis aut quid esset omnino deus, respondit uiginti et uno uersibus, quorum hoc principium est: αὺτοϕυὴς ἀδίδαϰτος ὰμήτωρ ἀστυϕέλιϰτος, οὔνομα μηδὲ λόγῳ χωρούμενός, ἐν πυρὶ ναίων, τοῦτο θεὸς, μικρὰ δὲ θεοῦ μερὶς ἄγγελοι ἥμεῖς,
7.1.2
num quis potest suspicari de Ioue esse dictum, qui et matrem habuit et nomen? quid quod Mercurius ille Termaximus, cuius supra feci mentionem, non modo ἀμήτορα ut Apollo, sed ἀπάτορα quoque appellat deum, quod origo illi non sit aliunde?
7.1.3
nec enim potest ab ullo esse generatus qui ipse uniuersa generauit. Satis ut opinor et argumentis docui et testibus confirmaui quod per se satis clarum est, unum esse regem mundi, unum patrem, unum dominum.
7.1.4
sed orasse quaerat aliquis a nobis idem illut quod aput Ciceronem quaerit Hortensius, si deus unus est, quae esse beata solitudo queat. tamquam nos quia unum dicimus, desertum ac solitarium esse dicamus. habet enim ministros, quos uocamus nuntios.
7.1.5
et est illut uerum quod dixisse in Exhortationibus Senecam supra rettuli, genuisse regni sui ministros deum. uerum hi neque dii sunt neque deos se uocari aut coli uolunt, quippe qui nihil faciant praeter iussum ac uoluntatem dei. nec tamen illi sunt qui uulgo coluntur, quorum et exiguus et certus est numerus.
7.1.6
quodsi cultores deorum eos ipsos colere se putant, quos summi dei ministros appellamus, nihil est quod nobis faciant inuidiam, qui unum deum dicamus, multos negemus.
7.1.7
si eos multitudo delectat, non duodecim dicimus aut trecentos sexaginta quinque ut Orpheus, sed innumerabiles esse. arguimus errores eorum in diuersum, qui tam paucos putant. sciant tamen quo nomine appellari debeant, ne uiolent uerum deum, cuius nomen exponunt, dum pluribus tribuunt.
7.1.8
credant Apollini suo, qui eodem illo responso ut Ioui principatum, sic etiam ceteris diis abstulit nomen. tertius enim uersus ostendit ministros dei non deos, uerum angelos appellari oportere.
7.1.9
de se quidem ille mentitus est, qui cum sit e numero daemonum, angelis se dei adgregauit: denique in aliis responsis daemonem se esse confessus est. nam cum interrogaretur quomodo sibi supplicari uellet, ita respondit: πάνσοφε παντοδίδακτε πολύστροφε κέκλυθι, δαῖμον. item rursus cum precem in Apollinem Sminthium rogatus expromeret, ab hoc uersu exorsus est: ἁρμονίη, ϰόσμοιο, ϕαεσϕόρε, πάνσοϕε δαῖμον.
7.1.10
quid ergo superest nisi ut sua confessione uerberibus dei ueri ac poenae subiaceat sempiternae? nam et in alio responso ita dixit: δαίμονες οἳ ϕοιτῶσι περὶ χθόνα ϰαὶ περὶ πόντον ἀϰαμάτου δαμνῶνται ὑπαὶ μάστιγι θεοῖο. de utrisque generibus in secundo libro disseremus.
7.1.11
nunc interim nobis satis est quod dum honorare se uult et in caelo conlocare, confessus est, id quod res habet, quomodo sint appellandi qui deo semper adsistunt.
7.1.12
retrahant ergo se homines ab erroribus et abiectis religionibus prauis parentem suum dominumque cognoscant, cuius nec uirtus aestimari potest nec magnitudo perspici nec principium conprehendi. cum ad illum mentis humanae intentio et acumen et memoria peruenerit, quasi subductis et consumptis omnibus uiis subsistit haeret deficit nec est aliquid ulterius quo progredi possit.
7.1.13
uerum quia fieri non potest quin id quod sit aliquando esse coeperit, consequens est ut quoniam nihil ante illum fuit, ipse ante omnia ex se ipso sit procreatus, ideoque ab Apolline αἀτο- ϕυής, a Sibylla αὺτογενής et ἀγένητος et ἀποί ητος nominatur. quod Seneca homo acutus in Exhortationibus uidit. nos inquit aliunde pendemus. itaque ad aliquem respicimus, cui quod est optimum in nobis debeamus. alius nos edidit, alius instruxit: deus ipse se fecit..
7.2.1
Quare oportet in ea re maxime in qua uitae ratio uersatur, sibi quemque confidere suoque iudicio ac propriis sensibus niti ad muestiga- ndam et perpendendam ueritatem, quam credentem alienis erroribus decipi tamquam ipsum rationis expertem.
7.2.2
dedit ommbus deus pro uirili portione sapientiam, ut et inaudita inuestigare possent et audita perpendere. nec quia nos illi temporibus antecesserunt, sapientia quoque antecesserant, quae si omnibus aequaliter datur, occupari ab antecedentibus non potest.
7.2.3
iniibabUis est tamquam lux et claritas solis, quia ut sol oculorum sic sapientia lumen est cordis humani.
7.2.4
quare cum sapere id est ueritatem quaerere omnibus sit innatum, sapientiam sibi adimunt qui sine ullo iudicio inuenta maiorum probant et ab aliis pecudum more ducuntur.
7.2.5
sed hoc fallit, quod maiorum nomine posito non putant fiprt posse ut aut ipsi plus sapiant, quia minores uocantur, aut illi desipuerint, quia maiores nominantur.
7.2.6
quid ergo inpedit quin ab ipsis sumamus exemplum, ut quomodo illi quae falsa inuenerant posteris tradiderunt, sic nos qui uerum inuenimus posteris meliora tradamus?
7.2.7
Superest ingens quaestio, cuius disputatio non ab ingenio,\' sed a scientia uenit: quae pluribus explicanda erit, ne quid omnino dubium relinquatur. nam fortasse aliquis ad illa confugiat, quae a multis et non dubiis traduntur auctoribus, eos ipsos quos docuimus deos non esse, maiestatem suam persaepe ostendisse et prodigiis et somniis et auguriis et oraculis.
7.2.8
et sane mu! tA enumerari possunt digna miraculo, in primis illut, quod Attus Na- uius. summus augur cum Tarquinium Priscum moneret, ut nihil noui facere inciperet, nisi prius esset inauguratus, eique rex artis eius eleuans fidem diceret ut consultis auibus renuntiaret sibi, utrumne fieri posset id quod ipse animo concepisset, adfirmaretque Nauius posse,\' cape igitur* inquit\' hanc cotem eamque nouacula dissice\'. at ille incunctanter accepit ac secuit.
7.2.9
deinde illut, quod Castor et Pollux bello Latino aput lacum Iuturnae uisi sunt equorum sudorem abluentes, cum aedes eorum quae iuncta fonti erat sua sponte patuisset.
7.2.10
idem bello Macedonico equis albis insidentes Publio Vatieno Romam nocte uenienti se obtulisse dicuntur nuntiantes eo die regem Persen uictum atque captum: quod paucis post diebus litterae Pauli uerum fuisse docuerunt.
7.2.11
illut etiam mirabile, quod simulacrum Fortunae Muliebris non semel locutum esse traditur, item Iunonis Monetae, cum captis Veiis unus ex militibus ad eam transferendam missus iocabundus ac ludens interrogaret utrumne Romam migrare uellet, uelle respondit.
7.2.12
Claudia quoque proponitur in exemplum miraculi. nam cum ex libris Sibyllinis Idaea mater esset accita. et in uado Tiberini fluminis nauis qua uehebatur haesisset nec ulla ui commoueretur, Claudiam ferunt, quae semper inpudica esset habita ob nimios corporis cultus, deam submissis genibus orasse, ut si se castam iudicaret, suum cingulum sequeretur: ita nauem, quae ab omni iuuentute non ualuit commoueri, ab una muliere esse commotam.
7.2.13
illut aeque mirum, quod! up saeuiente Aesculapius Epidauro accitus urbem Romam diuturna pestilentia.
7.2.14
liberasse perhibetur. sacrilegi quoque numerari possunt, quorum praesentibus poenis iniuriam suam dii uindicasse creduntur.
7.2.15
Appius Claudius censor cum ad seruos publicos sacra Herculis transtulisset, luminibus orbatus est et Potitiorum gens, quae prodidit, intra unius anni tempus extincta est.
7.2.16
item censor Fuluius cum ei Iunonis Laciniae templo marmoreas tegulas abstulisset, quibus aedem Fortunae Equestris quam Romae fecerat tegeret, et mente captus est et amissis duobus filiis in Illyrico militantibus summo animi maerore consumptus est.
7.2.17
praefectus diam Marci Antonii Turullius cum aput Coos euerso Aesculapii luco classem fecisset, eodem postea loco a militibus Caesaris interfectus est.
7.2.18
his exemplis adiungitur Pyrrhus, qui sublata cx thensauro Proserpinae Locrensis pecunia naufragium fecit ac uicinis deae litoribus inlisus est, ut nihil praeter eam pecuniam incolume reperiretur.
7.2.19
Ceres quoque Milesia multum sibi aput homines uenerationis adiecit. nam cum ab Alexandro capta ciuitas esset ac milites ad eam spoliandam inrupissent, oculos omnium repente obiectus fulgor exstinxit.
7.2.20
rppehuntur etiam somnia quae uim deorum uideantur ostendere. Tiberio namque Atinio homini plebeio per quietem obuersatus esse Iuppiter dicitur et praecepisse, ut consulibus et senatui nuntiaret ludis Circensibus proximis praesultorem sibi displicuisse, quod Autronius Maximus quidam uerberatum seruum sub furca medio circo ad supplicium duxerat, ideoque ludos instaurari oportere:
7.2.21
quod cum ille neclexisset, eodem die filium perdidisse, ipse autem graui morbo esse correptus; et cum rursus eandem imaginem cerneret quaerentem satisne poenarum pro neclecto imperio pependisset, lectica delatus ad consules et omni re m senatu exposita recepisse corporis firmitatem suisque pedibus domum redisse.
7.2.22
illut quoque somnium non minoris admirationis fuit quo Caesar Augustus dicitur esse seruatus. nam cum bello ciuili Brutiano inplicitus graui morbo abstinere proelio statuisset, medico eius Artorio Mineruae species obuersata est monens, ne propter corporis inbecillitatem castris se Caesar contineret. itaque in aciem lectica perlatus est et eodem die a Bruto castra.
7.2.23
capta sunt. multa practerea. possunt similia exempla proferri, sed uereor ne si fuero in propositione rerum contrariarum diutius inmoratus, aut oblitus esse propositi uidear aut crimen loquacitatis incurram.
7.3.1
LIBER III DE FALSA SAPIENTIA.
7.3.1
Transeamus nunc ad alteram philosophiae partem quam ipsi moralem uocant, in qua totius philosophiae ratio contine-. tur, siquidem in illa physica sola oblectatio est, in hac etiam utilitas.
7.3.2
et quoniam in disponendo uitae statu formandisque moribus periculo maiore peccatur, maiorem diligentiam necesse est adhiberi, ut sciamus quomodo nos oporteat uiuere.
7.3.3
illic potest uenia concedi, quia siue aliquid dicunt, nihil prosunt, siue delirant, nihil nocent, hic uero nullus discidio, nullus errori locus est. unum sentire omnes oportet ipsamque philosophiam uno quasi ore praecipere, quia si quid fuerit erratum, uita omnis euertitur.
7.3.4
in illa priore parte ut periculi minus, ita plus difficultatis est, quod obscura rerum ratio cogit diuersa et uaria sentire, hic ut plus periculi est, ita minus difficultatis, quod usus ipse rerum et cottidiana experimenta possunt docere quid sit melius et uerius.
7.3.5
uideamus ergo utrumne consennant aut quid nobis adferant, quo rectius uita degatur.
7.3.6
non necesse est omnia circumire, unum eligamus ac potissimum, quod est summum ac principale, in quo totius sapientiae cardo uersatur.
7.3.7
Epicurus summum bonum in uoluptate animi esse censet, Aristippus in uoluptate corporis; Callipho et Dinomachus honestatem cum uoluptate iunxerunt. Diodorus in priuatione doloris summum bonum posuit, Hieronymus in non dolendo, Peripatetici autem in bonis animi et corporis et fortunae.
7.3.8
Herilli summum bonum est scientia, Zenonis, cum natura congruenter uiuere, quorundam Stoicorum, uirtutem sequi. Aristoteles in honestate ac uirtute summum bonum conlocauit. hae sunt fere omnes omnium sententiae.
7.3.9
in tanta diuersitate quem sequimur? cui credimus? par est in omnibus auctoritas. si eligere possumus quod est melius, iam non est nobis philosophia necessaria, quia sapientes iam sumus qui de sapientium sententiis iudicemus.
7.3.10
cum uero discendae sapientiae causa ueniamus, qui possumus iudicare qui nondum sapere coeperimus, maxime cum praesto adsit Academicus, qui nos pallio retrahat ac uetet cuiquam credere nec tamen ipse adferat quod sequamur?
7.4.1
Fortasse quaerat aliquis hoc loco, quis sit iste tam potens, tam deo carus, et quod nomen habeat, cuius prima natiuitas non modo antecesserit mundum, uerum etiam prudentia disposuerit, uirtute construxerit.
7.4.2
primum scire nos conuenit nomen eius ne angelis quidem notum esse qui morantur in caelo, sed ipsi soli ac deo patri, nec ante id publicabitur, ut est sanctis litteris traditum, quam dispositio dei fuerit impleta;
7.4.3
deinde nec enuntiari posse hominis ore, sicut Hermes docet haec dicens: αἴτιος δὲ τούτου τοῦ αἰτίου ἡ τοῦ θεοῦ ἅτε τοῦ ἀγαθοῦ βούλησις, οὗ τὸ ὄνομα οὐ δύναται ἀνθρωπίνῳ στόματι λαληθῆναι. et paulo post ad filium: ἔστι γὰρ τις, ὦ τέκνον, ἀπόῤῥητος λόγος σοφίας ὅσιος τε περὶ τοῦ μόνου κυρίου πάντων, καὶ πάντα προεννοουμένου Θεοῦ, ὃν εἰπεῖν ὑπὲρ ἄνθρωπόν ἐστιν.
7.4.4
sed quamuis nomen eius, quod ei a principio pater summus inposuit, nullus alius praeter ipsum sciat, habet tamen et inter angelos aliut uocabulum et inter homines aliut. Iesus quippe inter homines nominatur. nam Christus non proprium nomen est, sed nuncupatio potestatis et regni: sic enim Iudaei reges suos appellabant.
7.4.5
sed exponenda huius nominis ratio est propter ignorantium errorem, qui eum inmutata littera Chrestum solent dicere.
7.4.6
erat Iudaeis ante praeceptum ut sacrum conficerent unguentum, quo perungui possent ii qui uocabantur ad sacerdotium uel ad regnum, et sicut nunc Romanis indumentum purpurae insigne est regiae dignitatis assumptae, sic illis unctio sacri unguenti nomen ac potestatem regium conferebat.
7.4.7
uerum quoniam Graeci ueteres χρίεσθαι dicebant ungui, quod nunc ἀλείϕεσθαι, sicut indicat Homeri uersus ille: τοὺς δ\' ἐπεὶ οὖν δμῳαὶ λοῦσαν καὶ χρῖσαν ἐλαίῳ, ob hanc rationem nos eum Christum nuncupamus, id est unctum, qui Hebraeice Messias dicitur. unde in quibusdam Graecis scripturis, quae male de Hebraeicis interpretatae sunt, ήλειμ- μένος scriptum inuenitur, ἀπὸ tou ἀλείϕεσθαι.
7.4.8
sed tamen utrolibet nomine rex significatur, non quod ille regnum hoc terrenum fuerit adeptus, cuius capiendi nondum tempus aduenit, sed quod caeleste ac sempiternum; de quo disseremus in ultimo libro. nunc uero de prima eius natiuitate dicamus.
7.5.1
Sed deus ut parens indulgentissimus adpropinquante ultimo tempore nuntium misit, qui uetus illut saeculum fugatamque iustitiam reduceret, ne humanum genus maximis et perpetuis agitaretur erroribus.
7.5.2
rediit ergo species illius aurei temporis et reddita quidem terrae, sed paucis adsignata iustitia est, quae nihil aliut est quam dei unici pia et religiosa cultura.
7.5.3
sed moueat aliquem fortasse, cur si haec sit iustitia, non omni humano generi sit data nec in eam multitudo uniuersa consenserit. magnae hoc disputationis est, cur a deo, cum iustitiam terrae daret, sit retenta diuersitas: quod et alio loco declaraui et ubicumque opportune inciderit explicabitur.
7.5.4
nunc designare id breuissime satis est, uirtutem aut cerni non posse, nisi habeat uitia contraria, aut non esse perfectam, nisi exerceatur aduersis.
7.5.5
hanc enim deus bonorum ac malorum uoluit esse distantiam, ut qualitatem boni ex malo sciamus, item mali ex bono: nec alterius ratio intellegi sublato altero potest. deus ergo non exclusit malum, ut ratio uirtutis constare posset.
7.5.6
quomodo enim patientia uim suam nomenque retineret, si nihil esset quod pati cogeremur? quomodo laudem mereretur deuota deo suo fides, nisi esset aliquis qui a deo uellet auertere? nam ideo potentiores esse iniustos permisit, ut cogere ad malum possent, ideo plures, ut uirtus esset pretiosa, quod rara est. quod quidem ipsum Quintilianus egregie ac breuiter ostendit in Capite obuoluto.
7.5.7
nam quae inquit uirtus esset innocentia, nisi laudem raritas dedisset? uerum quia natura sic conparatum est, ut odium cupiditas ira in id quod incubuerunt agant caecos, supra hominem uidetur culpa uacare. alioquin si natura pares omnibus adfectus dedisset, pietas nihil erat.
7.5.8
hoc quam uerum sit, docet necessitas ipsa rationis. si enim uirtus est malis ac uitiis fortiter repugnare, apparet sine malo ac uitio nullam esse uirtutem. quam deus ut absolutam perfectamque redderet, retinuit id quod erat ei contrarium, cum quo depugnare posset:
7.5.9
agitata enim malis quatientibus stabilitatem capit et quanto frequenter inpellitur, tanto firmiter roboratur.
7.5.10
haec nimirum causa efficit ut quamuis sit hominibus missa iustitia, tamen aureum saeculum non esse dicatur, quia malum non sustulit, ut retineret diuersitatem, quae sacramentum diuinae religionis continet sola.
7.6.1
Nam illi omnes qui per aliorum confessam stultitiam sapientes existimantur, specie uirtutis inducti umbras et imagines adprehendunt, nihil uerum. quod ea fit ratione, quoniam uia illa mendax, quae fert ad occasum, multos tramites habet propter studiorum et disciplinarum uarietatem, quae sunt in uita hominum dissimiles atque diuersae.
7.6.2
nam sicut uia illa sapientiae habet aliquid simile stultitiae, quod libro praecedente monstrauimus, ita haec cum sit tota stultitiae, habet aliquid simile sapientiae, quod adripiant ii qui stultitiam publicam intellegunt: et ut habet uitia manifesta, sic habet aliquid quod simile uideatur esse uirtuti, ut habet apertum scelus, sic imaginem quandam speciemque iustitiae.
7.6.3
quomodo enim praecursor eius uiae cuius uis et potestas omnis in fallendo est, uniuersos in fraudem posset inducere, nisi ueri similia hominibus ostentaret? deus enim, ut immortale illud arcanum eius in operto esset, posuit in uia sua quae homines pro malis et turpibus aspernarentur, ut auersi a sapientia et ueritate, quam sine ullo duce requirebant, in id ipsum inciderent quod uitare ac fugere cupiebant.
7.6.4
itaque illam perditionis ac mortis uiaui multiplicem ostendit, uel quod multa sunt genera uitae uel quod dii multi qui coluntur.
7.6.5
huius dux praeuaricator ac subdolus, ut uideatur esse discrimen aliquod falsi et ueri, mali et boni, alia ducit luxuriosos alia eos qui frugi appellantur, alia inperitos alia doctos, alia inertes alia strenuos, alia stultos alia philosophos, et eos quidem non uno tramite.
7.6.6
illos enim qui aut uoluptates aut diuitias non refugiunt, ab hac publica et celebri uia modice segregat, eos autem qui aut uirtutem sequi uolunt aut contemptum rerum profitentur, per confragosa quaedam praecipitia trahit.
7.6.7
sed tamen illa omnia itinera quae speciem bonorum ostentant non sunt aliae uiae, sed deuerticula et semitae, quae uidentur quidem ab illa communi dextrouersum separari, ad eandem tamen et ad unum omnes exitum sub ipso fine referuntur.
7.6.8
ibi enim dux ille coniungit omnes ubi opus fuerat bonos a malis, fortes ab inertibus, sapientes a stultis separari, in deorum scilicet cultu, in quo ille uniuersos, quia sine ullo discrimine stulti fuerunt, uno mucrone iugulat et praecipitat in mortem.
7.6.9
haec autem uia, quae est ueritatis et sapientiae et uirtutis et usae, quorum omnium fons unus est, una uis, una sedes, et simplex est, quo paribus animis summaque concordia unum sequamur et colamus deum, et angusta, quoniam paucioribus uirtus data est, et ardua, quoniam ad bonum quod est summum atque sublime nisi cum summa difficultate ac labore non potest perueniri.
7.7.1
Quam summam quia philosophi non conprehenderunt, nec ueritatem conprehendere potuerunt, quamuis ea fere quibus summa ipsa constat et uiderint et explicauerint. sed diuersi ac diuerse illa omnia protulerunt non adnectentes nec causas rerum nec consequentias nec rationes, ut summam illam quae continet uniuersa et conpingerent et inplerent.
7.7.2
tacue est autem docere paene uniuersam ueritatem per philosophos et sectas esse diuisam. non enim sic philosophiam nos euertimus, ut Academici solent, quibus ad omnia respondere propositum est, quod est potius cauillari et inludere, sed docemus nullam sectam fuisse tam deuiam neque philosophorum quemquam tam inanem qui non uiderit aliquid ex uero.
7.7.3
sed dum contradicendi studio insaniunt, dum sua etiam falsa defendunt, aliorum etiam uera subuertunt, non tantum elapsa illis ueritas est quam se quaerere simulabant, sed ipsi eam potissimum suo uitio perdiderunt.
7.7.4
quodsi extitisset aliquis qui ueritatem sparsam per singulos per sectasque diffusam colligeret in unum ac redigeret in corpus, is profecto non dissentiret a nobis. sed hoc nemo facere nisi ueri peritus ac sciens potest, uerum autem scire non nisi eius est qui sit doctus a deo.
7.7.5
neque enim potest aliter repudiare quae falsa sunt, eligere ac probare quae uera: sed si uel casu id efficeret, certissime philosopharetur, et quamuis non posset diuinis testimoniis illa defendere, tamen se ipsa ueritas inlustraret suo lumine.
7.7.6
quare incredibilis est error illorum qui cum aliquam sectam probauerint eique se addixerint, ceteras damnant tamquam falsas et inanes armantque se ad proeliandum nec quid defendere debeant scientes nec quid refutare incursantque passim sine dilectu omnia quae adferunt quicumque dissentiunt.
7.7.7
ob has eorum pertinacissimas contentiones nulla extitit philosophia quae ad uerum propius accederet: nam particulatim ueritas ab iis tota conprehensa est. factum esse a deo mundum dixit Plato:
7.7.8
idem prophetae locuntur idemque ex Sibyllae carminibus apparet. errant igitur qui uel omnia sua sponte nata esse dixerunt uel minutis seminibus conglobatis, quoniam tanta res, tam ornata, tam magna neque fieri neque disponi et ordinari sine aliquo prudentissimo auctore potuit et ea ipsa ratio qua constare ac regi omnia sentiuntur, sollertissimae mentis artificem confitetur.
7.7.9
hominum causa mundum et omnia quae in eo sunt esse facta Stoici loquuntur: idem nos diuinae litterae docent. errauit ergo Democritus, qui uermiculorum modo putauit effusos esse de terra nullo auctore nullaque ratione.
7.7.10
cur enim formatus sit homo, diuini sacramenti est, quod quia ille scire non poterat, humanam uitam deduxit ad nihilum.
7.7.11
ad uirtutem capessendam nasci homines Ariston disseruit: idem nos monemur ac discimus a prophetis. falsus igitur Aristippus, qui hominem uoluptati hoc est malo tamquam pecudem subiugauit.
7.7.12
inmortales esse animas Pherecydes et Plato disputauerunt: haec uero propria est in nostra religione doctrina. ergo Dicaearchus cum Democrito errauit, qui perire cum corpore ac dissolui argumentatus est.
7.7.13
esse inferos Zeno Stoicus docuit et sedes piorum ab inpiis esse discretas et illos quidem quietas ac delectabiles incolere regiones, hos uero luere poenas in tenebrosis locis atque in caeni uoraginibus horrendis: idem nobis prophetae palam faciunt. ergo Epicurus errauit, qui poetarum id esse figmentum putauit et illas inferorum poenas quae ferantur in hac esse uita interpretatus est.
7.7.14
totam igitur ueritatem et omne diuinae religionis arcanum philosophi attigerunt, sed aliis refellentibus defendere id quod inuenerant nequiuerunt, quia singulis ratio non quadrauit, nec ea quae uera senserant in summam redigere potuerunt, sicut nos superius fecimus.
7.MSS
EXPLICATIO SIGNORVM. T: codex Taurinensis Regii Tabularii I. b. VI. 28 saec. VII. B: codex Bononiensis 701 saec. VI— VII, continens c. 51, 1— 68, 5. P: codex Parisinus Puteani 1662 saec. IX, continens c. 51, 1— 61, 6.

Intertext edge

Open linked passage

Note