Epitome Divinarum institutionum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
9.1.1
Hercules, qui ob uirtutem clarissimus et quasi Africanus inter deos habetur, nonne orbem terrae, quem peragrasse ac purgasse narratur, stupris adulteriis libidinibus inquinauit? nec mirum, cum esset adulterio genitus Alcimenae. quid tandem potuit in eo esse diuini, qui suis ipse uitiis mancipatus et mares et feminas contra omnes leges infamia flagitio dedecore adfecit?
9.1.2
sed ne illa quidem quae magna et mirabilia gessit talia iudicana sunt, ut uirtutibus diuinis tribuenda uideantur. quid enim tam magnificum, si leonem aprumque superauit, si aues deiecit sagittis, si regium stabulum egessit, si uiraginem uicit cingulumque detraxit, si equos feroces cum domino interemit? opera sunt ista fortis uiri, hominis tamen.
9.1.3
illa enim quae: uicit fragilia et mort- alIa fuerunt. nulla est enim quod ait orator tanta uis, quae non ferro ac uiribus debilitari frangique possit:
9.1.4
animum uincere, iracundiam cohibere fortissimi est: quae ille nec fecit umquam nec potuit. haec qui faciat, non ego eum cum summis uiris comparo, sed simillimum deo iudico. uellem adiecisset de libidine luxuria cupiditate insolentia, ut uirtutem eius inpleret, quem deo similem iudicabat.
9.1.5
non enim fortior putandus est qui leonem quam qui uiolentam et in se ipso inclusam feram superat, iracundiam, aut qui rapacissimas uolucres deiecit quam qui cupiditates auidissimas cohercet, aut qui Amazonem bellatricem quam qui libidinem uincit pudoris ac famae debellatricem, aut qui fimum( de) stabulo quam qui uitia de corde suo egerit, quae magis sunt perniciosa quia domestica et propria mala sunt, quam illa quae et uitari poterant et caueri.
9.1.6
ex quo fit ut ille solus uir fortis debeat iudicari, qui temperans et moderatus et iustus est. quodsi cogitet aliquis quae sint dei opera, iam haec omnia quae mirantur homines ineptissimi ridicula iudicabit. illa enim non diuinis uirtutibus, quas ignorant, sed infirmitate suarum uirium metiuntur.
9.1.7
nam illut quidem nemo negauit, Herculem non Eurystheo tantum seruisse regi, quod aliquatenus honestum uideri potest, sed etiam inpudicae mulieri Omphalae, quae illum uestibus suis indutum sedere ad pedes suos iubebat pensa facientem. detestabilis turpitudo!
9.1.8
sed tanti erat uoluptas.\' quid tu?\' inquiet aliquis\' poetisne credendum putas?\' quidni putem? non enim Lucilius ista narrat aut Lucianus, qui diis et hominibus non pepercit, set ii potissimum, qui deorum laudes canebant.
9.1.9
quibus igitur credemus, si fidem laudantibus non habemus? qui hos mentiri putat, proferat alios quibus credamus auctores, qui nos doceant qui sint isti dii, quomodo, unde orti, quae sit uis eorum, qui numerus, quae potestas, quid in iis admirabile, quid cultu dignum, quod denique certius ueriusque mysterium. nullos dabit.
9.1.10
credamus igitur istis, qui non ut reprehenderent sunt locuti, sed ut praedicarent. nauigauit ergo cum Argonautis expugnauitque Troiam iratus Laomedonti ob negatam sibi pro filiae salute mercedem. unde quo tempore fuerit apparet. idem furore atque insania percitus uxorem suam cum liberis interemit.
9.1.11
hunc homines deum putant! sed Philocteta heres eius non putauit, qui facem supposuit arsuro, qui artus eius ac neruos cremari ac diffluere uidit, qui ossa eius et cineres in Oetaeo monte sepeliuit, pro quo munere sagittas eius accepit.
9.2.1
Nunc quoniam refutauimus eos qui de mundo et de factore eius deo aliter sentiunt quam ueritas habet, ad diuinam mundi fabricam reuertamur, de qua in arcanis religionis sanctae litteris traditur.
9.2.2
fecit igitur dens primum omnium caelum et in sublime suspendit, quod esset sedes ipsius dei conditoris. deinde terram fundauit ac subdidit caelo, quam homo cum ceteris animalium generibus incoleret. eam uoluit umore circumflui et contineri.
9.2.3
suum uero habitaculum distinxit claris luminibus et inpleuit, sole scilicet et lunae orbe fulgenti et astrorum micantium splendentibus signis adornauit. tenebras autem, quod est his contrarium, constituit in terra; nihil enim per se continet luminis, nisi accipiat e caelo: in quo posuit lucem perennem et superos et uitam perpetuam, et contra in terra tenebras et inferos et mortem.
9.2.4
tanto enim haec ab illis superioribus distant, quantum mala a bonis et uitia a uirtutibus.
9.2.5
ipsius quoque terrae binas partes contrarias inter se diuersasque constituit, orientem scilicet occidentemque. ex quibus oriens deo adcensetur, quia ipse luminis fons et inlustrator est rerum et quod oriri nos faciat ad uitam sempiter- nam: occidens autem conturbatae illi prauaeque menti adscribitur, quod lumen abscondat, quod tenebras semper inducat et quod homines faciat occidere atque interire peccatis.
9.2.6
nam sicut lux orientis est, in luce autem nitae ratio uersatur, sic occidentis tenebrae sunt, in tenebris autem mors et interitus continetur.
9.2.7
deinde alteras partes eadem ratione dimensus est, meridiem ac septentrionem, quae partes illis duabus societate iunguntur.
9.2.8
ea enim quae est soiis caiore nagranuor, proxima est et cohaeret orienti, at illa quae frigoribus ac perpetuo gelu torpet, eiusdem est cuius extremus occasus. nam sient contrariae sunt lumini tenebrae, ita frigus calori.
9.2.9
ut igitur calor lumini est proximus, sic meridies orienti, ut frigus tenebris, ita plaga septentrionalis occasui. quibus singulis partibus suum tempus adtribuit, uer scilicet orienti, aestatem meridianae plagae; occidentis autumnus est, septentrionis hibernum. in his quoque duabus partibus, meridiana.
9.2.10
et septentrionali, figura uitae ac mortis continetur, quia uita in calore est, mors in frigore. sicut autem calor ex igni est, ita frigus ei aqua.
9.2.11
secundum harum partium dimensionem diem quoque fecit ac noctem, quae spatia et orbes temporum perpetuos ac uolubiles, quos uocamus annos, alterna per uices successione conficiant. dies, quem primus oriens subministrat, dei sit necesse est, ut omnia quaecumque meliora sunt, nox autem, quam occidens extremus inducit, eius scilicet quem dei esse aemulum diximus. quae duo etiam in hoc praescius futurorum deus fecit, ut ei his et uerae religionis et falsarum superstitionum imago quaedam ostenderetur.
9.2.12
nam sicut sol, qui oritur in diem, licet sit unus, unde solem esse appellatum Cicero uult uideri, quod obscuratis sideribus solus appareat, tamen quia uerum ac perfectae plenitudinis lumen est et calore potentissimo et fulgore clarissimo inlustrat omnia., ita in deo, licet sit unus, et maiestas et uirtus et claritudo perfecta est.
9.2.13
nox autem, quam prauo illi antitheo dicimus adtributam, eius ipsius multas et uarias religiones per similitudinem.
9.2.14
monstrat. quamuis enim stellae innumerabiles nncare ac radiare uideantur, tamen quia non sunt plena et solida lumina, nec caloris praeferunt quicquam nec tenebras multitudine sua uincunt.
9.2.15
duo igitur illa principalia inueniuntur, quae diuersam et contrariam sibi habent potestatem, calor et umor, quae mirabiliter deus ad sustentanda et gignenda.
9.2.16
omnia excogitauit. nam cum uirtus dei sit in calore et igni, nisi ardorem uimque eius admixta umoris ac frigoris materia temperasset, nec nasci quicquam nec coha. erere potuisset, quin statim conflagratione interiret quidquid esse coepisset.
9.2.17
uude et philosophi quidam et poetae discordi concordia. mundum constare dixerunt, sed rationem penitus non uidebant.
9.2.18
Hera, clitus ex igni nata esse dixit omnia, Thales ex aqua. uterque uidit aliquid, sed errauit tamen uterque, quod alterutrum si solum fuisset, neque aqua nasci posset ex igni neque rursus ignis ex aqua: sed est uerius simul ex utroque permixto cuncta generari.
9.2.19
ignis quidem permisceri cum aqua non potest, quia sunt utraque inimica et si comminus uenerint, alterutrum quod superauerit conficiat alterum necesse est, sed eorum substantiae permisceri possunt: substantia. ignis calor est, aquae umor.
9.2.20
recte igitur Oaidius: quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque, concipiunt et ab his oriuntur cuncta duobus. cumque sit ignis aquae pugnax, uapor umidus omnes res creat et discors concordia fetibus apta. est.
9.2.21
alterum enim quasi masculinum elementum est, alterum quasi femininum, alterum actiuum, alterum patibile. ideoque a ueteribus institutum est ut sacramento ignis et aquae nuptiarum foedera sanciantur, quod fetus animantium calore et umore corporentur atque animentur ad uitam.
9.2.22
cum enim constet omne animal ex anima et corpore, materia corporis in umore est, animae in calore: quod ex auium fetibus datur scire, quos crassi umoris plenos nisi opifex calor fouerit, nec umor potest corporari nec corpus animari.
9.2.23
exulibus quoque igni et aqua interdici solebat: adhuc enim nefas uidebatur quamuis malos, tamen homines supplicio capitis adficere.
9.2.24
interdicto igitur usu earum rerum quibus uita hominum constat perinde habebatur, ac si esset qui eam sententiam exceperat morte multatus. adeo duo ista elementa prima sunt habita, ut nec ortum hominis nec uitam sine his crediderint posse constare.
9.2.25
horum alterum nobis commune cum ceteris animalibus est, alterum soli homini datum. nos enim quoniam caeleste atque inmortale animal sumus, igni utimur, qui nobis in argumentum inmortalitatis est datus, quoniam ignis e caelo est; cuius natura quia mobilis est et sursum nititur, uitae continet rationem.
9.2.26
cetera uero animalia quoniam sunt tota mortalia, tantummodo aqua utuntur, quod est elementum corporale atque terrenum. cuius natura quia mobilis est ac deorsum uergens, figuram mortis ostendit. ideo pecudes neque in caelum suspiciunt neque religionem sentiunt, quoniam ab his usus ignis alienus est.
9.2.27
unde autem uel quomodo deus haec duo principalia, ignem et aquam, uel accenderit uel eliquauerit, solus potest scire qui fecit.
9.3.1
LIBER III DE FALSA SAPIENTIA.
9.3.1
Venio nunc ad uerae sapientiae summum bonum. cuius natura hoc modo determinanda est, primum ut solius hominis sit nec cadat in ullum aliut animal, deinde ut solius animi nec communicari possit cum corpore, postremo ut non possit cuiquam sine scientia et uirtute contingere.
9.3.2
quae circumscriptio illorum omnes sententias excludit ac soluit: eorum enim quae dixerunt nihil tale est.
9.3.3
dicam nunc quid sit, ut doceam quod institui, philosophos omnes caecos atque insipientes fuisse, qui quod esset homini summum bonum constitutum nec uidere nec intellegere nec suspicari aliquando quiuerunt.
9.3.4
Anaxagoras, cum ab eo quaereretur cuius rei causa natus esset, respondit caeli ac solis uidendi. hanc uocem admirantur omnes ac philosopho dignam iudicant.
9.3.5
at ego hunc puto non inuenientem quid responderet effudisse hoc passim, ne taceret: quod quidem secum, si sapiens fuisset, commentatum meditatumque habere debuit, quia si quis rationem sui nesciat, ne homo sit quidem. set putemus non ex tempore dictum illut effusum. uideamus in tribus uerbis quot et quanta peccauerit:
9.3.6
primum, quod omne hominis officium in solis oculis posuit nihil ad mentem referens, sed ad corpus omnia. quid?
9.3.7
si caecus fuerit, officiumne hominis amittet?
9.3.8
quod fieri sine occasu animae non potest. quid ceterae corporis partes? num carebunt suis quaeque muneribus? quid quod plus est in auribus quam. in oculis situm, quoniam doctrina et sapientia percipi auribus solis potest, oculis solis non potest?
9.3.9
caeli ac solis uidendi causa natus es: quis te in hoc spectaculum induxit aut quid caelo rerumque naturae uisio tua confert? nimirum ut hoc inmensum et admirabile opus laudes.
9.3.10
confitere igitur esse rerum omnium constitutorem deum, qui te in hunc mundum quasi testem laudatoremque tanti sui operis induxit.
9.3.11
magnum esse credis uidere caelum atque solem: cur ergo non gratias. agis ei qui huius beneficii auctor est? cur non ipsius uirtutem prouidentiam potestatem metiris animo, cuius opera miraris? necesse est enim multo mirabilior sit qui mirabilia perfecit.
9.3.12
si te quispiam uocasset ad cenam in eaque optime acceptus esses, num sanus uiderere, si pluris faceres ipsam uoluptatem quam uoluptatis auctorem? adeo philosophi ad corpus referunt omnia, nihil prorsus ad mentem nec uident amplius quam quod sub oculos uenit.
9.3.13
atquin remotis omnibus officiis corporis in sola mente ponenda est hominis ratio. non ergo ideo nascimur, ut ea quae sunt facta uideamus, sed ut ipsum factorem rerum omnium contemplemur id est mente cernamus.
9.3.14
quare si quis hominem qui uere sapiat interroget, cuius rei causa natus sit, respondebit intrepidus ac paratus colendi se dei gratia natum, qui nos ideo generauit, ut ei seruiamus.
9.3.15
seruire autem deo nihil aliut est quam bonis operibus tueri et conseruare iustitiam.. sed ille ut homo diuinarum rerum inperitus rem maximam redegit ad minimum duo sola deligendo, quae sibi diceret intuenda.
9.3.16
quodsi natum se esse dixisset, ut mundum intueretur, quamquam omnia conprehenderet ac maiore uteretur sono, tamen non inplesset hominis officium, quia quanto pluris est anima quam corpus, tanto pluris est deus quam mundus, quia mundum deus et fecit et regit.
9.3.17
non ergo mundus oculis, quia utrumque corpus est, sed deus animo contemplandus est, quia deus ut est ipse inmortalis, sic animum esse uoluit sempiternum. dei autem contemplatio est uenerari et colere communem parentem generis humani.
9.3.18
quod si a philosophis afuit proiectique in terram fuerunt diuina ignorando, existimandus est Anaxagoras ad quae uidenda natum esse se dixerit, nec caelum uidisse nec solem.
9.3.19
expedita est igitur hominis ratio, si sapiat: cuius propria est humanitas.( sed) ipsa humanitas quid est nisi iustitia? quid iustitia nisi pietas? pietas autem nihil aliut quam dei parentis agnitio.
9.4.1
Sed melius Graeci λόγον dicunt quam nos uerbum siue sermonem: λόγος enim et sermonem significat et rationem, quia ille est et uox et sapientia dei.
9.4.2
hunc sermonem diuinum ne philosophi quidem ignorauerunt, siquidem Zenon rerum naturae dispositorem atque opificem uniuersitatis λόγον praedicat, quem et fatum et necessitatem rerum et deum et animum Iouis nuncupat, ea scilicet consuetudine, qua solent Iouem pro deo accipere.
9.4.3
sed nihil obstant uerba, cum sententia congruat ueritati. est enim spiritus dei quem ille animum Iouis nominauit. nam Trismegistus, qui ueritatem paene uniuersam nescio quo modo inuestigauit, uirtutem maiestatemque uerbi saepe descripsit, sicut declarat superius illut exemplum, quo fatetur esse ineffabilem quendam sanctumque sermonem, cuius enarratio modum hominis excedat.
9.4.4
Dixi de natiuitate prima breuiter ut potui. nunc de secunda, quoniam controuersia est in ea maxime, latius disserendum est, ut ueritatem scire cupientibus lumen intellegentiae praeferamus.
9.5.1
Nonnumquam tamen sentiunt se malos esse et ueterum saeculorum statum laudant et de suis moribus meritisque coniectant abesse iustitiam: quam obuersantem oculis suis non tantum non suscipiunt nec adgnoscunt, uerum etiam uiolenter oderunt et persecuntur et exterminare contendunt.
9.5.2
fingamus hanc interim non esse iustitiam quam nos sequimur: quomodo si illa uenerit quam ueram putant, eam recipient? qui laniant et occidunt eos quos et ipsi fatentur imitatores esse iustorum, quia bona operentur et iusta, cum si tantummodo malos occiderent, digni essent ad quos iustitia non ueniret: cui nulla fuit alia causa linquendi terram quam humani cruoris effusio.
9.5.3
quanto magis, cum pios interficiant et ipsos iustitiae sectatores pro hostibus ducant, immo uero plus quam pro hostibus? quibus utique, cum animas eorum et opes et liberos ferro et igni adpetant, tamen parcitur uictis et est locus inter arma clementiae, aut si adeo saeuiri placuit, nihil plus in eos fit quam ut occidantur uel in seruitutem abducantur.
9.5.4
hoc uero inenarrabile est quod fit aduersus eos qui malefacere nesciunt, et nulli nocentiores habentur quam qui sunt ex omnibus innocentes. audent igitur homines inprobissimi iustitiae facere mentionem, qui feras inmanitate uincunt, qui placidissimum dei gregem uastant lupi ceu raptores atra in nebula, quos inproba uentris exegit caecos rabies.
9.5.5
uerum hos non uentris, sed cordis rabies efferauit nec atra in nebula, sed aperta praedatione grassantur nec eos umquam conscientia scelerum reuocat, ne sanctum ac pium nomen iustitiae ore illo uiolent quod cruore innocentium tamquam rictus bestiarum madet.
9.5.6
huius tanti et tam pertinacis odii quam potissimum causam esse dicamus? utrumne ueritas odium parit, ut ait poeta quasi diuino spiritu instinctus, an erubescunt coram iustis et bonis esse nequam, an potius utrumque? nam et ueritas ideo semper inuisa est, quod is qui peccat uult habere liberum peccandi locum nec aliter se putat malefactorum uoluptate securius perfrui posse, quam si nemo sit cui delicta non placeant.
9.5.7
ergo tamquam scelerum et malitiae suae testes extirpare funditus nituntur et tollere grauesque sibi putant, tamquam uita eorum coarguatur.
9.5.8
cur enim sint aliqui intempestiue boni, qui corruptis moribus publicis conuicium bene uiuendo faciant? cur non omnes sint aeque mali rapaces inpudici adulteri periuri cupidi fraudulenti? quin potius auferantur quibus coram male uiuere pudet, qui peccantium frontem etsi non uerbis, quia tacent, tamen ipso uitae genere dissimili feriunt et uerberant. castigare enim uidetur quicumque dissentit.
9.5.9
nec est magnopere mirandum, si aduersus homines ista hunt, cum aduersus ipsum deum propter eandem causam insurrexerit etiam populus in spe constitutus nec dei nescius, sequiturque iustos eadem necessitas quae ipsum iustitiae uiolauit auctorem.
9.5.10
uexant ergo et exquisitis poenarum generibus excruciant parumque habent interficere quos oderunt, nisi etiam crudelitas corporibus inludat.
9.5.11
si qui autem doloris uel mortis metu uel suapte perfidia caeleste sacramentum deseruerint et ad funesta sacrificia consenserint, eos laudant et honoribus mact. ant, ut eorum exemplo ceteros inliciant.
9.5.12
qui autem magni aestimauerint fidem cultoresque se dei non abnegauerint, in eos uero totis carnificinae suae uiribus, ueluti sanguinem sitiant, incumbunt et desperatos uocant, quia corpori suo minime parcunt: quasi quicquam desperatius esse possit quam torquere ac dilaniare eum quem scias esse innocentem.
9.5.13
adeo nec pudor ullus aput eos superest a quibus abest omnis humanitas et retorquent in homines iustos conuicia sibi congruentia.
9.5.14
inpios enim uocant, ipsi scilicet pii et ab humano sanguine abhorrentes, cum si et actus suos considerent et illorum quos tamquam inpios damnant, iam intellegant quam mendaces sint et iis omnibus quae aduersus bonos aut dicunt aut faciunt digniores.
9.5.15
non enim de nostro, sed ex illorum numero semper existunt qui uias obsideant armati, maria praedentur, uel si palam grassari non licuit, uenena clam temperent, qui uxores necent, ut dotes earum lucrentur, aut maritos, ut adulteris nubant, qui natos ex se pueros aut strangulent aut, si nimium pii fuerint, exponant, qui libidines incestas nec a filia nec sorore nec:
9.5.16
matre nec sacerdote contineant, qui aduersus ciues suos patriamque coniurent, qui nec culleum metuant, qui denique sacrilegia committant et deorum quos colunt templa despolient, et, ut quae levia sunt atque usitata dicamus, qui hereditates captent, testamenta supponant, iustos heredes uel auferant uel excludant, qui corpora sua libidinibus prostituant,
9.5.17
qui demque inmemores quid nati sint, cum feminis patientia certent, qui sanctissimam quoque corporis sui partem contra fas omne polluant ac profanent, qui uirilia sua ferro metant et, quod est sceleratius, ut sint religionis antistites, qui ne uitae quidem suae parcant, sed extinguendas publice animas suas uendant, qui si iudices sedeant, aut inmeritos perdant mercede corrupti aut noxios inpune dimittant, qui caelum quoque ipsum ueneficiis adpetant, tamquam illorum malitiam terra non capiat:
9.5.18
haec, inquam, et his plura scelera utique ab iis fiunt qui deos colunt. quis inter haec tot et tanta iustitiae locus est? et ego de multis pauca collegi, non ut arguerem, sed ut ostenderem.
9.5.19
qui uolet scire omnia, Senecae libros in manum sumat, qui morum uitiorumque publicorum et descriptor uerissimus et insectator acerrimus fuit.
9.5.20
sed et Lucilius tenebrosam istam uitam circumscripte breuiterque depinxit his uersibus: nunc uero a mani ad noctem, festo atque profesto, totus item pariterque die populusque patresque iactare indu foro se omnes, decedere nusquam, uni se atque eidem studio omnes dedere et arti, uerba dare ut caute possint, pugnare dolose; blanditia certare, bonum simulare uirum se; insidias facere, ut si hostes sint omnibus omnes.
9.5.21
nostro autem populo quid horum potest obici, cuius omnis religio est sine scelere ac sine macula uiuere?
9.5.22
cum igitur uideant se ac suos ea quae diximus gerere, nostros autem nihil aliut operari nisi aecum et bonum, poterant, si quid saperent, ex hoc intellegere et illos qui bonum faciunt pios esse et se inpios qui nefanda committunt.
9.5.23
neque enim fieri potest ut: qui in omnibus uitae suae actibus non errant, in ipsa summa errent, hoc est in religione, quae rerum omnium caput est:
9.5.24
inpietas enim suscepta in eo quod est summum per cetera uniuersa sequeretur. aeque fieri non potest ut ipsi qui errant in omni uita, non et in religione fallantur, quoniam pietas in summo regulam tenens tenorem suum seruaret in ceteris. ita fit ut in utraque parte de condicione rerum quae geruntur qualis sit summa ipsa noscatur.
9.6.1
Huius legis caput primum est ipsum deum nosse, soli obtemperare, solum colere. non potest enim rationem hominis obtinere qui parentem animae suae deum nescit; quod est summum nefas. quae ignoratio facit ut diis aliis seruiat, quo nihil sceleratius committi potest.
9.6.2
hinc iam procliuis est ad malitiam gradus per ignorantiam ueri ac singularis boni, quia deus, quem nosse refugit, fons est ipse bonitatis: uel si iustitiam sequi uolet, diuini tamen iuris ignarus gentis suae leges, tamquam uerum ius amplectetur, quas non utique iustitia, sed utilitas repperit.
9.6.3
cur enim per omnes populos diuersa et uana iura sunt condita, nisi quod una quaeque gens id sibi sanxit quod putauit rebus suis utile?
9.6.4
quantum autem ab iustitia recedat utilitas, populus ipse Romanus docet, qui per fetiales bella indicendo et legitime iniurias faciendo semperque aliena capiendo atque rapiendo possessionem sibi totius orbis comparauit.
9.6.5
uerum hi iustos se putant, si contra leges suas nihil faciant: quod etiam timori adscribi potest, si praesentium poenarum metu sceleribus abstineant.
9.6.6
sed concedamus sane ut id natura uel, ut ait philosophus, sua sponte faciant quod legibus facere coguntur. num idcirco iusti erunt, quia parent institutis hominum, qui ipsi aut errare aut iniusti esse potuerunt, sicut illi duodecim tabularum conditores, aut certe publicae utilitati pro condicione temporum seruierunt?
9.6.7
aliut est igitur ciuile ius, quod pro moribus ubique uariatur, aliut uera iustitia, quam uniformem ac simplicem proposuit omnibus deus: quem qui ignorat, et ipsam iustitiam ignoret necesse est.
9.6.8
sed putemus fieri posse ut aliquis naturali et ingenito bono ueras uirtutes capiat, qualem fuisse Cimonem Athenis accepimus, qui et egentibus stipem dedit et pauperes inuitauit et nudos induit, tamen cum illud unum quod est maximum deest, agnitio dei, iam bona illa omnia superuacua sunt et inania, ut frustra in iis adsequendis laborauerit.
9.6.9
omnis enim iustitia eius similis erit humano corpori caput non habenti: in quo tametsi membra omnia et locis suis constent et figura et habitudine, tamen quoniam deest id quod est omnium principale, et uita et omni sensu caret.
9.6.10
itaque membra illa formam tantummodo membrorum habent, usum non habent, tam scilicet quam caput sine corpore. cui similis est qui cum deum non ignoret, uiuit iniuste: id enim solum habet quod est summum, sed frustra, quoniam uirtutibus tamquam membris eget.
9.6.11
itaque ut sit uiuum ac sensibile corpus, et agnitio dei necessaria est quasi caput et uirtutes omnes quasi corpus. ita fiet homo perfectus ac uiuus, sed tamen summa omnis in capite est, quod quamuis constare non possit sine omnibus, sine quibusdam tamen potest.
9.6.12
et erit quidem animal uitiosum ac debile, sed tamen uiuet, sicut is qui et deum nouit et in aliqua re peccat; dat enim ueniam peccatis deus. itaque sine membris aliquibus uiui potest, sine capite nullo modo.
9.6.13
haec res efficit ut philosophi etiamsi natura sint boni, tamen nihil sciant, nihil sapiant. omnis doctrina et uirtus eorum sine capite est, quia deum nesciunt, qui est uirtutis ac doctrinae caput. quem qui non adgnoscit, licet uideat, caecus est, licet audiat, surdus, licet loquatur, elinguis est.
9.6.14
cum uero conditorem rerum parentemque cognouerit, tunc et uidebit et audiet et loquetur. habere enim caput coepit, in quo sunt sensus omnes conlocati hoc est oculi et aures et lingua.
9.6.15
nam profecto is uidet qui ueritatem, in qua deus est, uel deum, in quo ueritas est, oculis cordis aspexerit, is audit qui diuinas uoces ac praecepta uitalia pectori suo adfigit, is loquitur qui caelestia disserens uirtutem ac maiestatem dei singularis enarrat.
9.6.16
quare non est dubium quin impius sit quisquis deum non adgnouerit, omnesque uirtutes eius, quas habere aut tenere se putat., in illa mortifera uia reperiuntur, quae est tota tenebrarum.
9.6.17
quapropter nihil est quod sibi aliquis gratuletur, si has inanes uirtutes adeptus est, quia non tantum miser, qui bonis praesentibus careat, sed etiam stultus sit necesse est, qui labores in uita sua maximos suscipiat in cassum.
9.6.18
nam adempta spe immortalitatis quam deus pollicetur in sua religione uersantibus, cuius adsequendae gratia uirtus adpetenda est et quidquid malorum acciderit perferendum, maxima erit profecto uanitas obsequi uelle uirtutibus, quae frustra homini calamitates adferunt et labores.
9.6.19
nam si uirtus est egestatem exilium dolorem mortem, quae timentur a ceteris, pati fortiter ac subire, quid tandem in se boni habet, cur eam philosophi propter se ipsam dicant expetendam? nimirum superuacuis et inanibus poenis delectantur quibus licet agere tranquille.
9.6.20
si enim mortales sunt auimae, si uirtus dissoluto corpore nihil futura est, quid fugimus adtributa nobis bona quasi aut ingrati aut indigni qui diuinis muneribus perfruamur? quae bona ut habeamus, scelerate inpieque uiuendum est, quia uirtutem id est iustitiam paupertas sequitur.
9.6.21
sanus igitur non est qui nulla spe maiore proposita iis bonis quibus ceteri utuntur in uita, labores et cruciatus et miserias anteponat.
9.6.22
si autem uirtus, ut ab ns rectissime dicitur, capessenda est, quia constet ad eam nasci hominem, subesse debet spes aliqua maior, quae malorum et laborum, quos perferre uirtutis est, magnum adferat praeclarumque solacium. nec aliter uirtus cum per se dura sit, haberi pro bono potest, quam si acerbitatem suam maximo bono penset.
9.6.23
aeque non aliter his bonis praesentibus abstinendum est, quam si sint alia maiora, propter quae tanti sit et uoluptates omittere et mala omnia sustinere. ea uero nulla sunt alia, ut in tertio docui, nisi perpetuae uitae. hanc autem praestare quis potest nisi deus, qui uirtutem ipsam proposuit?
9.6.24
ergo in dei agnitione et cultu rerum summa uersatur: in hoc est spes omnis ac salus hominis, hic est sapientiae gradus primus, ut sciamus qui sit nobis uerus pater eumque solum pietate debita prosequamur, huic pareamus, huic deuotissime seruiamus, in eo promerendo actus omnis et cura et opera collocetur.
9.7.1
Aliis itaque argumentis, quae nec Plato nec ullus alius inuenit, animarum aeternitas probari ac perspici potest: quae nos breuiter colligemus, quoniam properat oratio ad enarrandum iudicium dei maximum, quod in terra propinquante saeculorum fine celebrabitur.
9.7.2
ante omnia, quoniam deus ab homine uideri non potest, ne quis tamen ex eo ipso putaret deum non esse, quia mortalibus oculis non uidetur, inter cetera institutorum suorum miracula fecit etiam multa quorum uis quidem apparet, substantia tamen non uidetur, sicut est uox odor uentus, ut harum rerum argumento et exemplo etiam deum, licet sub oculos non ueniret, de sua tamen ui et effectu et operibus cerneremus.
9.7.3
quid uoce clarius aut uento fortius aut odore uiolentius? haec tamen cum per aerem feruntur ad sensusque nostros ueniunt et eos potentia sua inpellunt, non cernuntur acie luminum, sed aliis corporis partibus sentiuntur.
9.7.4
similiter deus non aspectu nobis alioue fragili sensu conprehendendus est, sed mentis oculis intuendus, cum opera eius praeclara et miranda uideamus.
9.7.5
nam illos qui nullum omnino deum esse dixerunt non modo philosophos, sed ne homines quidem fuisse dixerim, qui mutis simillimi ex solo corpore constiterunt nihil cernentes animo et ad sensum corporis cuncta referentes, qui nihil putabant esse nisi quod oculis contuebantur.
9.7.6
et quia uidebant aut bonis accidere aduersa aut malis prospera, fortuito geri omnia crediderunt et natura mundum, non prouidentia constitutum. hinc iam prolapsi sunt ad deliramenta, quae talem sententiam necessario sequebantur.
9.7.7
quodsi est deus et incorporalis et inuisibilis et aeternus, ergo non idcirco interire animam credibile est, quia non uidetur, postquam recessit a corpore, quoniam constat esse aliquid sentiens ac uigens quod non ueniat sub aspectum.
9.7.8
at enim difficile est animo comprehendere quemadmodum possit anima retinere sensum sine iis partibus corporis in quibus inest officium sentiendi.
9.7.9
quid de deo? num facile est comprehendere quemadmodum uigeat sine corpore? quodsi deos esse credunt, qui si sunt, utique animae sunt expertes corporum, necesse est humanas animas eadem ratione subsistere, quoniam ex ipsa ratione ac prudentia intellegitur esse quaedam in homine ac deo similitudo.
9.7.10
denique illut argumentum, quod etiam Marcus Tullius uidit, satis firmum est, ex eo aeternitatem animae posse dinosci, quia nullum sit aliud animal quod habeat notitiam aliquam dei, religioque sit paene sola quae hominem discernat a mutis: quae cum in hominem solum cadit, profecto testatur id adfectare nos, id desiderare, id colere quod nobis familiare, quod proximum sit futurum.
9.7.11
an aliquis cum ceterarum animantium naturam considerauerit, quas pronis corporibus abiectas in terramque prostratas summi dei prouidentia effecit, ut ex hoc intellegi possit nihil eas rationis habere cum caelo, potest non intellegere solum ex omnibus caeleste ac diuinum animal esse hominem, cuius corpus ab humo excitatum, uultus sublimis, status rectus originem suam quaerit et quasi contempta humilitate terrae ad altum nititur, quia sentit summum bonum in summo sibi esse quaerendum memorque condicionis suae, qua deus illum fecit eximium, ad artificem suum spectat? quam spectationem Trismegistus θεοπτίαν rectissime nominauit: quae in mutis animalibus nulla est.
9.7.12
cum autem sapientia, quae soli homini data est, nihil aliut sit quam notitia dei, apparet animam non interire neque dissolui, sed manere in sempiternum, quia deum, qui sempiternus est, et quaerit et diligit, ipsa cogente natura sentiens uel unde orta sit uel quo reuersura.
9.7.13
praeterea non exiguum inmortalitatis argumentum est quod homo solus caelesti elemento utitur. nam cum rerum natura his duobus elementis, quae repugnantia sibi atque inimica sunt, constet, igni et aqua, quorum alterum caelo, alterum terrae adscribitur, ceterae animantes quia terrenae mortalesque sunt, terreno et graui utuntur elemento, homo solus ignem in usu habet, quod est elementum leue sublime caeleste.
9.7.14
ea uero quae ponderosa sunt, ad mortem deprimunt, et quae leuia sunt, ad uitam subleuant, quia uita in summo est, mors in imo. et ut lux esse sine igni non potest, sic uita sine luce. ignis igitur elementum est lucis ac uitae: unde apparet hominem qui eo utitur, immortalem sortitum esse condicionem, quia id illi familiare est quod facit uitam.
9.7.15
uirtus quoque soli homini data magno argumento est inmortales animas esse. quae non erit secundum naturam, si anima extinguitur; huic enim praesenti uitae nocet. nam uita ista terrena, quam communem cum mutis animalibus ducimus, et uoluptatem expetit, cuius fructibus uariis ac suauibus delectatur, et dolorem fugit, cuius asperitas naturam uiuentium acerbis sensibus laedit et ad mortem perducere nititur, quae dissoluit animantem.
9.7.16
si ergo uirtus et prohibet iis bonis hominem quae naturaliter adpetuntur et ad sustinenda mala inpellit quae naturaliter fugiuntur, ergo malum est uirtus et inimica naturae stultumque iudicari necesse est qui eam sequitur, quoniam se ipse laedit et fugiendo bona praesentia et adpetendo aeque mala sine spe fructus amplioris.
9.7.17
nam cum liceat nobis iucundissimis frui uoluptatibus, nonne sensu carere uideamur, si malimus in humilitate, in egestate, in contemptu, in ignominia uiuere aut ne uiuere quidem, sed dolore cruciari et emori, ex quibus malis nihil amplius adsequamur quo possit uoluptas omissa pensari?
9.7.18
si autem uirtus malum non est facitque honeste, quod uoluptates uitiosas turpesque contemnit., et fortiter, quod nec dolorem nec mortem timet, ut officium seruet, ergo aliquod maius bonum adsequatur necesse est quam sunt illa quae spernit. at uero morte suscepta quod ulterius bonum sperari potest nisi aeternitas?