Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epitome Divinarum institutionum
Lactantius (III)Inst 11 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
11.1
Sed dicet aliquis ficta haec esse a poetis. non est hoc poeticum sic fingere, ut totum mentiare, sed ut ea quae gesta sunt figura et quasi uelamine aliquo uersicolore praeteias. hunc habet poetica licentia modum, non ut totum fingat, quod est mendacis et inepti, sed ut aliquid cum ratione commutet.
11.2
in imbrem se aureum uertisse dixerunt( Iouem), ut Danaen falleret: quis est imber aureus? utique aurei nummi, quorum magnam copiam offerens et in sinum infundens fragilitatem uirginalis animi hac mercede corrupit. sic et imbrem ferreum dicunt, cum uolunt multitudinem significare telorum. Catamitum in aquila rapuit: quae est aquila?
11.3
legio scilicet, quoniam figura huius animalis insigne legionis est. Europam transuexit in tauro: quis est taurus? utique nauis, quae tutelam habuit tauri( in) specie figuratam.
11.4
sic Inachi filia non utique bos facta transnauit, sed eiusmodi nauigio iram Iunonis effugit, quod habebat bouis formam. denique cum in Aegyptum delata esset, Isis est facta, cuius nauigium certo quodam die in memoriam fugae celebratur.

Intertext edge

Open linked passage

Note