Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epitome Divinarum institutionum
Lactantius (III)Inst 18 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
18.1
Diximus de diis: nunc de ritibus sacrorum culturisque dicemus. Ioui Cyprio, sicut Teucrus instituerat, humana hostia mactari solebat.
18.2
sic et Tauri Dianae hospites immolabant; Latiaris quoque Iuppiter humano sanguine propitiatus est. etiam ante Saturno sexagenarii homines ex persona Apollinis de ponte in Tiberim deiciebantur.
18.3
et eidem Saturno Carthaginienses non modo infantes prosecahant, sed uicti a Siculis ut piaculum soluerent ducentos nobilium filios immolauerunt.
18.4
nec illa his humaniora sunt quae fiunt etiamnunc Matri Magnae atque Bellonae, in quibus antistites non alieno sanguine, sed suo litant, cum amputatis genitalibus a uiris migrant nec ad feminas transeunt aut sectis umeris detestabiles aras proprio cruore respergunt.
18.5
sed haec crudelia: ueniamus ad mitia. Isidis sacra nihil aliut ostendunt nisi quemadmodum filium paruum qui dicitur Osiris perdiderit et inuenerit.
18.6
nam primo sacerdotes ac ministri derasis omnibus membris tunsisque pectoribus plangunt dolent quaerunt adrectum matris imitantes, postmodum puer per Cynocephalum inuenitur. sic luctuosa sacra laetitia terminantur.
18.7
his etiam Cereris simile mysterium est, in quo facibus accensis per noctem Proserpina inquiritur et ea inuenta ritus omnis gratulatione. ac taedarum iactatione finitur.
18.8
Lampsaceni asellum Priapo mactant. ea enim uisa est aptior uictima, quae ipsi cui mactatur magnitudine uirilis obsceni posset aequari.
18.9
Lindos est oppidum Rhodi, ubi Herculis sacra maledictis celebrantur. Hercules enim cum boues aratori abstulisset atque immolasset, ille iniuriam suam conuiciis ultus est eoque ipso sacerdote postmodum constituto sanctum est, ut isdem maledictis et ipse et alii postea sacerdotes sacra celebrarent.
18.10
Cretici autem Iouis mysterium est quomodo infans aut subtractus sit patri aut educatus. Capella praesto est, cuius uberibus puerum Amalthea nutriuit.
18.11
idem etiam Matris Deum sacra demonstrant. nam quia tum Corybantes galearum tinnitibus et scutorum pulsibus uagitum pueri texerant, nunc imago rei refertur in sacris, sed pro galeis cymbala, pro scutis tympana feriuntur, ne puerum uagientem Saturnus exaudiat.

Intertext edge

Open linked passage

Note