Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epitome Divinarum institutionum
Lactantius (III)Inst 19 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
19.1
Haec sunt mysteria deorum. nunc etiam originem religionum requiramus, ut et a quibus et per quae tempora institutae fuerint eruamus.
19.2
Didymus in iis libris qui inscribuntur È; Yji\'\' Įaewç- tvBaptxTj; Melissea fuisse tradit Cretensium regem, cuius filiae fuerint Amalthea et Melissa, quae Iouem nutrierint caprino lacte ac melle.
19.3
hunc nouos ritus ac pompas sacrorum introduxisse et primum diis sacrificasse, id est Vestae, quae dicitur Tellus,— unde poetae: primamque deorum Tellurem— et postmodum Deum Matri.
19.4
Euhemerus autem in Sacra Historia ipsum Iouem dicit, postquam imperium ceperit, sibi multis in locis fana posuisse. nam circuiens orbem ut quemque in locum uenerat, principes populorum amicitia sibi et hospitii iure sociabat. cuius rei ut posset memoria seruari, fanum sibi creari iubebat atque ab hospitibus suis annua festa celebrari. sic per omnes terras cultum sui nominis seminauit.
19.5
quando autem isti fuerint facile colligi potest. scribit enim Thallus in historia sua Belum regem Assyriorum, quem Babylonii colunt quique Saturni fuerit aequalis et amicus, antiquiorem fuisse Troico bello annis CCCXXII, et sunt ab Ilio capto anni MCCCCLXX.
19.6
unde apparet non amplius quam MDCCC esse annos, ex quo nouis deorum cultibus institutis humanum genus inciderit in errorem.

Intertext edge

Open linked passage

Note