Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epitome Divinarum institutionum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
2.1
Quoniam certum est esse prouidentiam, sequitur alia quaestio, utrumne deus unus an plures. quae quidem multum habet ambiguitatis. dissentiunt enim non modo singuli inter se, uerum etiam populi atque gentes.
2.2
sed qui rationem sequetur, intelleget nec dominum esse posse nisi unum nec patrem nisi unum. nam si deus, qui omnia condidit, et idem dominus et idem pater est, unus sit necesse est, ut idem sit caput idemque fons rerum.
2.3
nec potest aliter rerum summa consistere, nisi ad unum cuncta referantur, nisi unus teneat gubernaculum, nisi unus frena moderetur regatque uniuersa membra tamquam mens una.
2.4
si multi sint in examine apum reges, peribunt aut dissipabuntur, dum regibus incessit magno discordia motu; si plures in armento duces, tam diu proeliabuntur, donec unus optineat; si multi in exercitu inperatores, nec pareri poterit a milite, cum diuersa iubeantur, nec ab iis ipsis unitas optineri, cum sibi quisque pro moribus consulat.
2.5
sic in hac mundi re publica nisi unus fuisset moderator, qui et conditor, aut soluta fuisset omnis haec moles aut ne condi quidem omnino potuisset.
2.6
praeterea in multis non potest esse totum, cum singuli sua officia, suas optineant potestates. nullus igitur eorum poterit omnipotens nuncupari, quod est uerum cognomentum dei, quoniam id solum poterit, quod in ipso est, quod autem in aliis, nec audebit attingere.
2.7
non Vulcanus sibi aquam uindicabit aut Neptunus ignem, non Ceres artium peritiam nec Minerua frugum, non arma Mercurius nec Mars lyram, non Iuppiter medicinam nec Asclepius fulmen: facilius illut ab alio iactum suscipiet quam ipse torquebit.
2.8
si ergo singuli non possunt omnia, minus habent uirium, minus potestatis: is autem deus putandus est qui potest totum, quam qui de toto minimum.

Intertext edge

Open linked passage

Note