Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epitome Divinarum institutionum
Lactantius (III)Inst 30 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
30.1
Quis igitur erit fructus iustitiae atque uirtutis, si nihil habebit in uita nisi malum? quodsi uirtus, quae bona omnia terrena contemnit, mala uniuersa sapientissime perfert ipsamque mortem pro officio suscipit, sine praemio esse non potest, quid superest nisi( ut) merces eius inmortalitas sola sit?
30.2
nam si cadit in hominem beata uita, ut philosophi uolunt in eo solo non dissidentes, cadit ergo et inmortalitas. id enim solum beatum est quod incorruptum, id solum incorruptum quod aeternum.
30.3
immortalitas ergo est summum bonum, quia et hominis et animi et uirtutis est tantum. ad hanc dirigimur, ad hanc capiendam nati sumus.
30.4
idcirco nobis deus uirtutem usamque proponit, ut aeternum illut praemium nostris laboribus adsequamur. de ipsa uero inmortalitate suo loco disseremus.
30.5
restat AovtxYj philosophia, quae ad beatam( uitam) nihil confert. sapientia enim non in sermonis ornatu, sed in corde atque sensu( est).
30.6
quodsi et physica superuacua est et haec logica, in ethica uero, quae sola necessaria est, philosophi errauerunt, qui summum bonum nullo modo inuenire potuerunt, inanis igitur et inutilis omnis philosophia reperitur, quae nec rationem hominis conprehendere nec officium potuit munusque conplere.

Intertext edge

Open linked passage

Note