Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epitome Divinarum institutionum
Lactantius (III)Inst 35 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
35.1
Innumerabilia sunt philosophorum dicta factaque quibus eorum insipientia redargui possit. itaque quoniam cuncta enumerare non possumus, pauca suffecerint.
35.2
satis est intellegi philosophos neque iustitiae, quam ignorant, neque uirtutis, quam mentiuntur, esse doctores. quid enim doceant qui suam saepe ignorantiam confitentur?
35.3
mitto Socraten, cuius est nota sententia. Anaxagoras omnia circumfusa tenebris esse pronuntiat, Empedocles angustas ad inueniendam ueritatem sensuum semitas esse.
35.4
Democritus in profundo quodam puteo demersam ueritatem iacere testatur, quam quia nusquam reperiunt, idcirco adfirmant neminem adhuc extitisse sapientem.
35.5
quoniam igitur nulla est,( ut) apud Platonem Socrates dicit, humana sapientia, sequamur ergo diuinam deoque gratias agamus, qui eam nobis et reuelauit et tradidit, ac nobis gratulemur, quod ueritatem ac sapientiam caelesti beneficio tenemus, quam tot ingeniis, tot aetatibus requisitam philosophia[ m] num-< quam) potuit inuenire.

Intertext edge

Open linked passage

Note