Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epitome Divinarum institutionum
Lactantius (III)Inst 36 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
36.1
Nunc, quoniam falsam religionem, quae est in deorum cultibus, et falsam sapientiam, quae est in philosophia, refutauimus, ad ueram religionem sapientiamque ueniamus. et quidem coniuncte, quia cohaerent, de utraque dicendum est.
36.2
nam deum uere colere, id est nec aliut quidquam[ quam] sapientia[ m].
36.3
ille enim summus et conditor rerum deus, qui hominem uelut simulacrum suum fecit, idcirco utique soli ei omnibus animalibus rationem dedit, ut honorem sibi tamquam patri et( timorem) tamquam domino referret et hac pietate atque obsequio immortalitatis praemium mereretur. hoc est uerum diuinumque mysterium.
36.4
illis autem, quia uera non sunt, nulla concordia: neque in philosophia sacra celebrantur neque in sacris philosophia tractatur, et ideo falsa religio est, quia non habet sapientiam, ideo falsa sapientia, quia non habet religionem.
36.5
ubi autem utraque coniuncta sunt, ibi esse ueritatem necesse est, ut si quaeratur ipsa ueritas quid sit, recte dici possit aut sapiens religio aut religiosa sapientia.

Intertext edge

Open linked passage

Note