Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epitome Divinarum institutionum
Lactantius (III)Inst 37 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
37.1
Dicam nunc quid sit uel sapiens religio uel sapientia religiosa. deus in principio antequam mundum institueret, de aeternitatis suae fonte deque diuino ac perenni spiritu suo filium sibi ipse progenuit incorruptum fidelem, uirtuti ac maiestati patriae respondentem.
37.2
hic est uirtus, hic ratio, hic sermo dei, hic sapientia. hoc opifice, ut Hermes ait, et consiliatore, at Sibylla,[ et] praeclaram et mirabilem huius mundi fabricam machinatus est.
37.3
denique ex omnibus angelis, quos idem deus de suis spiritibus figurauit, solus in consortium summae potestatis adscitus est, solus deus nuncupatus. omnia enim per ipsum et sine ipso nihil.
37.4
denique Plato de primo ac secundo deo non plane ut philosophus, sed ut uates locutus est, fortasse in hoc Trismegistum secutus.
37.5
cuius uerba de Graecis conuersa subieci: dominus et factor uniuersorum, quem deum uocare existimauimus, secundum fecit deum uisibilem et sensibilem. sensibilem autem dico non quod ipse sensum accipiat, sed quod in sensum mittat et uisum. cum ergo hunc fecisset primum et solum et unum, optimus ei apparuit et plenissimus omnium bonorum.
37.6
Sibylla( Erythraea) quoque deum dicit ducem omnium a deo factum, et alia deum dei filium esse noscendum, sicut ea quae in libris posui exempla declarant.
37.7
hunc prophetae diuino spiritu pleni praedicauerunt. quorum praecipue Solomon in libro Sapientiae, item pater eius caelestium scriptor hymnorum, ambo clarissimi reges, qui Troiani belli tempora CLXXX annis antecesserunt, hunc ex deo natum esse testantur.
37.8
huius nomen nulli est notum nisi ipsi et patri, sicut docet Iohannes in Reuelatione. Hermes ait non posse nomen eius mortali ore proferri.
37.9
ab hominibus tamen duobus uocabulis nuncupatur, Iesus, quod est saluator, et Christus, quod est rex: saluator ideo, quia est sanatio et salus omnium qui per eum credunt in deum, Christus ideo, quia ipse de caelo in saeculi huius consummatione uenturus est, ut iudicet mundum et resurrectione mortuorum facta regnum sibi constituat aeternum.

Intertext edge

Open linked passage

Note